장음표시 사용
251쪽
runt , quod liquida basin onerent pressiu suo, juxta altitcidinum proporationes. Unde ergo, si Aera consideraremus ut liquidum ubique homo goneum , neque compressile , tum facilis iniri posset ratio, qua corpora premuntur in qualibet parte perpendiculi a superficie terrae in centrum ejusdem tondentis. Quum vero elastica εcris vis longe alia superaddat, de illo effectu dicemus paulo postea. Tertio rursum liquet inde a converso , quod cuncta corpora, quo magis a centro telluris elata sursum distant , eo semper minus comprimi ab Aere , quam ad radicem ejusdem. Sed &quarto corpora eo premuntur arctius ab eodem Aere , quo sunt rursum
illo tempore ipsius Aeris pondera majora juxta observationes supra traditas. Quinto autem , simulac de ponisere suo remittit idem Aer, eo ilicoecomprimentur minus corpora. Sexto igitur omnia illa corpora, quae coi missa haerent Aeri, nunquam diu premuntur eadem vi externa, sed equidem omni fere tempore variat, quae semel data fuit constrictio : ita tamen , ut in eodem loco, nunquam differentia', quae in hac pressione reperitur, major sit una decima totius ; intra hanc autem perpetua vicistitudo dominetur. Septimo igitur Aer ipse, ita cuncta innitendo dum premit vario momento , ille quoque a corporibus omnibus pro rato reprimitur : modo corpora illa sint elastica, sive talia , quae in se habent conatum ingenitum sese expandendi, aut restituendi in molem nativae suae
virtuti proportionalem. Igitur de inde Octavo apparet, quod in omnibus corporibus, Aeri inhaerentibus, perpetua quaedam sit oscillatio partium, respondens reciproco illi Aeris ponaeri aucto , vel imminuto. Erit igitur haec parva quidem , utpote intra illam decimam definita , attamen alia
qua , & fere assidua. Atqui jam pridem in Historia Ignis alia data fuit pendens a caloris & frigoris vicissitudine partium corporearum tremula vibratio , quae juncta huic magnos fatis effectus edit, & continuos. Binas igitur in elasticis causas , hasque perpetuas , assidui motus interni in omniabus partibus agnoscimus. Ignem puta & Aero sphaeram. Nono tandem oportet annecham & illud , quod corpora illa, quae vel absolute mollia sunt, si quae talia dantur , absolute scilicet omni virtute se restituendi orbata, aut si quae sint, ut Aqua, quae per pondera externa non patiuntur se adigi in arctiora spatia ; in ea, inquam , Aero sphaerae vis ponderosa nihil omnino valebit augmento , vel decremento , agere , hinc illis corporibus , reciprocatio quoque illa oscillatoria nihil quidquam praestabit. Quum interim tamen Ignis aeque, imo plus , agat in illa quam in alia, omnia corpora. Quare tandem liquet, Ignis vim longe magis univers lem , eo quidem respectu , quam Aeris , ullius itaque corporis , haben
Utile erit, si pro Chemia jam consideremus. effectus illos , quos Aerexternus praestat, quatenus ille simul ost fluidus , simulque gravis : eatenus quippe manifeste patet, eum incumbere externe in superficies omnium corporum 3 ut in praecedentibus id constitit. Hine ergo primo insinuabit se ille inter superficies omnium corporum, quorum distantiae patula r linquunt intervalla , adeo quidem spatiosa , ut capacia evadant admitten)o Aeri externo ; qui subtilitate sua , vel debiliore partium nexu,
ingredi queat intra illa spatiota. Inde quoque scire est , omnia ergo
252쪽
iue,tuum invisibilium inania, quae hac lege in corporibus obtinent,
nostrisque senstibus vacua promis apparent, Aere commini plena esse.
Qui sane Aer ibidem omnes sibi proprios effectus in istis intercapedinibus exercebit : unde infinita saepe naturae effecta pendent. Secundo& illud elegans observatu est ex Hydrostaticis , quod Aer gravis &fluidus premat aequaliter omnia corporum latera , horizontalia , verticalia, 1uperiora, inferiora, obliqua. Id ibi demonstratum. Sed , quia Chemici saepe illorum sacrorum rudes , in animum induxi , oportunum sere , veritatem hanc summi in Chemia momenti, ipsi oculo objicere. En itaque sumo tria vasa vitrea , quorum unum cylindricum A , alte tum Conicum B , tertium formae ampullaris C , quod e fundo sphaerieo in collum cylindricum , longum , exit. Intelligitis facile , eo referri posse cuncta vasorum simplicium genera , quod Geometrae facile demonstrant. En igitur l primo impaeo vas cylindricum A pura aqua , ut accurate plenum sit. Impono tum superficiei aquae replentis hoc vas chartam simplicem puram D , quae modo tam magna sit, Ut os vasis hujus tegere queat. Hanc jam chartam palma sinistrae premo aequabiliter ad aquae superficiem ita, ut nullus Aer inter chartam hanc & superficiem aquae retinea tur. Tum vas dextera apprehensum inVerto ea lege, ut videtis , ut sinistrae palma semper maneat appressa chartae. Postquam nunc sic inverti vas, ut os charta tectum infra sit, sinistram leniter aufero , vas dextra teneo in
Aere libere quasi suspensum; videtis, ne guttulam aquae defluere de vase, chartam vero illi appressam remanere quam arctissime , & aeque ac si manus palma adhuc applicata apprimerem. Cernite porro , a verticali hoc situ leniter inflecto 1dem vas ita , ut sit jam in situ horizontali. Nonne &jam manet aqua in Vase Θ nonne vel sic chartula applicata ori perstat 3 sane ita clare cernitis. Nonne igitur agnoscitis vim prementem gravis, flui dique, Aeris sursum, lateraliter , infra, idem est1cere, atque corpus im pos 1lum Aeri in omni ambientis superficiei puncto quam aequabilissime comprimere 3 Ideoque illum aera , qui perpendiculariter ori vasis succum bit, tam fortiter niti sursum tendendo in hanc chartam , quam qui hori zontaliter agit pressit suo in chartam eandem , imo quam perpendicata rem supra incumbentem. Hanc gravis cujusque liquidi essicaciam subtili ter, ut omnia , ingens Archimedes Observaverat, huic tam numerosa ille,& speciosa hercule , superstruxerat demonstrata. Infinita sane sunt, quae hinc deduci queant. At artificibus haec explananda demus, dum nobis Chemicis haec ita prosint. Idem jam iterum spectatis in conico vase. Dum enim huic cono B vitreo , cujus apex E clausus , basis aperta, .aquam infudi ad perfectam adimpletionem usque, iterum chartam D manu plana applico, Inverto ac prius, ut basis infra sit, sinistram aufero , dextra Conum sic si1 pensum teneo , ne guttula quidem aquae emuit, nec decidit charta. Ubi dein sensim ex verticali in horizontalem situm elevo, nec ita quidem quidquam exit, manet Vero firmiter aeque appressa chartula. Si jam apex apertus fuerit hujus conici vasis, fundus vero, ve balis clausa , iisdem fictis, idem quoque effectus semper sequetur. Id autem oculati videtis.
Denique idem illud omni quoque modo cum ampulla perago ; estisque mihi testes idem & hic contingere. Quae quum ita se habeant, Audito-
253쪽
res , mecum intelligitis , Aerem ergo , ita nitentem in omnia puncta sita perficiei, seque ingredi quoque meatus omnes , quibus applicatur ; si ve illi pra, infra, ad latera, vel obliqui quoque fuerint. Premere quoque aequali ubique pressit; nisi quod infima ejusdem Aeris pars semper tanto fortius premat sursum , quanto inferius magis haec fuerit posita. Tertio Aer hisce suis proprietatibus comprimit corpora undequaque , implet
eorundem cava, atque format supra ea superficiem valido quidem nisu coercentem. Quarto quoque inde contingit, ut Aer ille tam externus,
quam internus , qui semper fluiditate sua mobilis habetur, atque per grvi vitatem suam corporum fluidorum extremis appllicatur, hinc & superficies illas atterat, concutiat , moveat, agitet semper , hinc ergo & ipsa haec diversa fluida miris permisceat modis , vires reciprocas applicet, e citet , sicque quam plurimos estectus assiduo producat. Quinto figuras ta O men corporum illi impositorum haud mutabit ; nisi tantum, quatenusi meatus quosdam Vacuos possident, in quibus Aer non adest. Si enim tum flexilia fuerint hac Aeris vi, tum pressione ejus arctabuntur in minora spatia , coibunt partes corporeae propius, massa totae magis solidabitur, molesque prior imminuta apparebit. Aliter non poterit omni pondete suo fragilimmum, debilissimumque , corpus frangere, quod Aere repletum in Aere libero haeret: quia exquisite, quantum ab una parte premit, tantum ab altera sustinet, sicque cuncta in aequilibrio servat. Caeterum' novimus, hunc A erem rapi de satis moveri semper : quod praecipue docet observatio in loco tranquillissimo Aeris in cubiculo clauso , undique ob scuro , per unicum exile foramen irradiato : si enim tum quis quietus, a latere illustrati coni aerii, in illum luminosum locum respiciat, mirabitur profecto motum atomorum, quae ingenti, & perpetua, vertigine , huc , illuc , circumvolvuntur , interque se rapide commoventur. Inde tanto magis magna cum specie veri colliget, in externo, patuloque, Aere eo
plus omnia perpetim agitari, hincque igitur intra se invicem , atque supra corporum extrema magnum satis. attritum , motumque , fieri: quum
de motus sit assiduus , & vis gravitans aequi ponderans columnae incumbentis aquae ad altitudinem triginta trium pedum. Hinc ergo Sexto licebit cogitare , quam sit validus ille attritus , motusque , Atmosphaerae insuperficies omnium corporum 3 potissimum vero , quoties majore motu
vel ab Igne , vel a procellis , agitatur moles Aeria. Concipiamus in aream unius pedis quadrati gravitare pondus et o8o librarum, quantum illud pistillum est i moveatur autem hoc in summa proeella ea rapiditate, ut intra scrupulum secundam horae transvolet per spatium viginti duorum
pedum : nonne incredibilis erit tam ponderosi pistilli potestas , qua subjecta corpora atterit ξ Infinitae itaque, & violentae, mutationes Physicae absolvuntur omni momento per has causas; quibus neglectis , frustra ad illa effecta explicanda , nescio quas, abstrusissimas causas, planeque fictas, Chemici effinxere : quum interim tota agendi ratio a simplicissimis hiscerantiam Unice penderet, neque tam mirabiles, & precario assumtas , requi reret. Septimo denique inprimis reminisci oportet, particulas minimas Aeris , ita inter se cohaerescere , ut haud ita prompte in minim q. se pariantur dividi, quo in minimos meatus se facillime insinuent. Sed bub
254쪽
ljj prius requirit satis amplas priusquam se insinuet. Id rursum coram
vobis clare demonstro hoc experimento. Nimirum manu teneo amput iam v1tream Thermometricam , aqua perfecte plenam, pedes quatuor
longam, colli tam angusti, ut octavam modo pollicis partem diameter tubi pateat. Hanc inverto sic, ut Osculum tubi deorsum propendeat , in terea tamen Videtis , quod ne guttula quidem aquae hoc de collo ampul lae dilabatur, sed aeque pendeat immota in illa aqua , ac si quam sollici tissime foret obturatum. Quin etiam Baro scopium Torriceli1 anum , Ar gentiam Vivum suspensum continens , nihil quidquam Aeris transmittit intra cavum in hoc tubo sursum relictum , ad quod replendum tam magna vi Aer in sueerficiem Argenti Vivi innititur. Non potest etenim Adt ita hic in minima dividi, qui per interstitia Mercurii se penetrare
queat, sed manet exclusus. Idem Experimentum , si cum aqua capitur quin & cum Alcohole ipso , semper eodem eventu procedit. Ex quibuSomnibus ergo patet , Acra non pati facile , ut dividatur in sua minima :quoniam aliter quidem transirent partes illius minimae per poros horum liquidorum , intra quos eundem elementa sua abscondere posse latentia evidenter postea patebit, quando de eductione absconditii intra latibula Aeris Experimentis agetur de industria. Octavo iterum conabor ob ocu los ponere vobis magnitudinem harum bullarum , quibuscum Aer in
tra tubos per aquam adscendit. En ecce , teneo hic ampullam vitream
Thermometricam, longo satis instrueham collo , & tam lato quidem, ut diameter ejus in orificio quartam pollicis partem adaequet. Hanc igitur aqua plenam inverto. Quid siti videtis. Aer adscendens hoc in collo per aquam , tantum in magnis bullis sursum tendit , neutiquam in minutas semet bullas dividit. Quin etiam bullae illae satis conspicua magnitu dine hinc inde subsistunt in collo vitri. Est igitur vel in Aere haecce vis associans , vel in liquoribus aliis , ratione Acris vis a se repellens , & in
contactus mutuos Aera adigens. uod ut iterum curatius intelligere queatis , recens hoc Experimentum iterum adhibebo. Videtis hic vas vitreum, in quo Alcohol purum continetur , supra apertum , phiala haec Chemi ca vitrea plena est penitus aqua pura. Inverto jam hanc phialam , an
gustissimi colli , i per quod Aer statim non introibat, dum invertebam,
ita ut os colli deorsum versum immergam in Alco hol hoc vase conten
tum. Nunquid cernitis Θ Ilico oculus manifesto videt Alcohol oleosis, lentisque, spiris trans aquam adscendere sursum in ampullam phialae; videt aquam Jescendere deorsum in vas desertum ab adscendente Alcohole. Iam Alcohol omne in superiori parte phialae haeret , aqua autem insipi da , prioris jam locum relictram occupans, in vas hoc descendit ex phiala. Quo equidem certum habeo , partes Alcoholis , & aquae , sola fluiditatis& gravitatis vi facillime per interstitia admitti, in icique, quae inter
elementa utriusque relinquuntur , Aerem autem quam dissicillime. Idem autem longe praeterea evidentius alio quidem iterum hoc Experimentos alebit. Oleum infudi jam huic vasi loco Alcoholis , simul iterum. phia
am vitream Chemicam aqua plenissimam , inversam ut prius , illi oleo immitto. An quidem hoc exspectaveratis , ecce quam jucundo spectacul olei sphaerulae intra aquam ab infimis adscendunt in suprema usque ita ,,
255쪽
ut omne oleum ex imo vase in fastigium ampullae eluctando emerserit. Idem successus obtinet, si lixiviis salinis meracis plenam phialam in Al cohol, aquam puram , olea, immergo. Quare Aeris hanc quoque proprie tatem , ex comparatione cum aliis fluidis, agnoscimus , quam Chemici, considerandam inprimis proponimus. Scilicet collecti copia quadam in unum partes Aeris longe dissicilius pati , ut separentur a se invicem, quam elementa omnium aliorum liquorum, quae cognoscimus. Unde igitur patet quoque, quod minima Aeris haud ita temere immisceri queant aliis liqu6 ribus, sed seorsum potius se adunare intra illos, sic ut bullis, harum Veaggregato spuma , se manifestent in his liquidis ; quoties interim soliti ria elementa Aeris in poris relictis intra partes aliorum liquorum nis nimas separatim se locaverunt, tum dissiculter admodnm inde extricari possi int. Id scimus , qui vidimus quam difficulter Aer , intra Argentum Vivum ita absconditus , separari inde queat integre , & quam mirabilia fiant, quando ille inde separatus est. Ut Hugenius olim observavit, quud
Mercurius , omni Aere purus , in tubis Baro metricis suspensus hae ser1t ad quinquaginta, & ultra pollices. Verum de hac proprietate Aeris de in dustria mihi vobiscum agendum erit deinceps. Puto jam fideliter me exposuisse Vobis illas Aeris communis dotes, quas ille omnibus cieteris communes possidet. Simul sedulo proposuisse efficaciam illius, hoc modo con siderati, in corpora , quae in arte Chemica solent explorari. Quando tantatum coactus fui addere quaedam de miscibilitate ejusdem cum aliis fluidi;. Veniamus laeti in contemplationem proprietatum Aeri privatim propria
Igitur hic primo Elasticitas se offert, quam in illo deprehendit Physica.
Haec vero est illa singularis qualitas , per quam omnis Aer cognitus , ce tum spatium occupans, inque eo coercitus ita , ut inde elabi nequeat, definito pondere in eo spatio compressi is , eat in spatium minus semper tanto , quanto graviore pondere Urgetur 3 ita tamen , ut semper iterum , sponte sua , se expandendo restituat in spatia ampliora magis , quo plus minuitur comprimens virtus , quae in illum agebat. Si vero nulla alia causa se admiscet simul in hoc examine, tum certo redit semper ad idem spatium occupatum moles Aeria , quando vis comprimens priori eadem est. In majus excurrit spatium , si minuitur, in minus , si augetur.
Talem , Auditores , indolem in alio quidem liquido , explorato hactenus, haud memini observatam fuisse, quae tali compressui obsequiosa , tali interim renixu se restituit. Utique nusquam reperitur in Alcohole, oleo, aqua, spiritibus , lixiviis. Licet enim haec omnia actione Ignis facile dilatentur , frigore se contrahant, attamen ponde si non cedunt in arctius
semper arctiusque, neque pressit libera expandunt se perpetuo. Est igitur privata haec dos Aeris solius. Meretur hinc ut explicetur sollicite , quod fiet, si ex Boyleo , dc Mariottio , miram hujusce elasticitatis legem dilucide exposuero.
Deprehendere itaque laboriosa Experimentorum fide , primam hujus Elasticitatis legem hancce haberi, quod Aer semper coarchetur in spatia
tanto exquisite minora, quanto incrementa comprimentium ponderum
majora applicantur. Densitatem adeo Aeris compressi proportionalem
256쪽
semper esse comprimenti ponderi. Esto Aer in vase cylindrica prorsus immobili in capacitate sua interna ita , ut liquori intus contento ne minimum cedat, basis quidem illius sit area unius pedis Rhenotandici accurate, altitudo vero sexaginta & quatuor pollicum. Aer contentus in hoc criti. dfo superficie sua superiore sustinebit pressionem Atmosphaerae , quam liceat assumere jam a I 12 librarum argentariarum. Eritque tum hula ac-ebmmodatus spatio ille Aer in hoc tabo , ut Aer communis. Si tum pro metetur superficies haec superior illius Aeris Argento Vivo incumbente ad altitudinem 29 pollicum , jam premeretur duplo plus quam ante a sola Aerosphaera, atque ita porro , ut conspectus Tabulae δocet: ubi Lib. atra premunt Aera sic , ut ille impleat tubum hunc cylindricum I. 22
atque ita semper deinceps : unde quam manifestissime considerantibus patet. Primo haud ita facile dari modum, quo Aer communis noster redigi queat in spatium sexagesies & quater minus , quam naturaliter apud nos obtinebat: quum tam enorme pondus, tubus firmus 2O3 pollicCS altu S , IC-quirantur , Aerque jam tum futurus sit ad aquam fere, ut I ad Is poDde re suo. Si autem undecim fierent geminationes horum ponderum, Aer jam redactus in spatium Ioa minus , foret jam aqua longe densior, & ponde rosior. Secundo autem scimus nunquam posse hunc Aera redigi in spatium nullum , licet haec pondera, & indr natae compressiones , in immensum accrescant : quum hoc ipsa numerorum contemplatio clare doceat. Et praeterea demonstrabitur postea forte unam millesimam partem Aeristommunis, ut minimum dicam , constare liquidis aquosis , spirituosis ,
oleias , salinis , aliisque corpusculis per Aerem dimisis , quae in hac
compressione adunatae , tandem corpus non compressile ultra constatuunt.
Adeoque mihi inde ultra quam credibile videtur, Aerem vulgarem in spatium millesies minus haud posse unquam redigi, quin jam perventum sit ad massas fere solidas, quae quidem ratione solius elasticae partis Aeriae
semper ulterius aliquantum queant comprimi, nunquam Vero ut pondertaeomprimentia : quia tum immista Acri vulgari corpora deberent eandem
olasticitatis legem sequi ; quod quam falsissimum esse , per Experimenta
novimus. Sed quum hae partes non compressiles in mole Aeris communis raro unam octingentesimam quintam partem molis conficere queant; hina mirum non est, in illis Experimentis, quae circa hanc legem instituta sunt, hanc proportionem semper observatam fuissa , cujus sane rei manifesta ratio patebit simul ac statim recitavero Tovunt Cyana. Secundo igitur & hoc consideremus. Facile esst hunc communem Aera ope comprimentis ponderis redigere in spatium duplo minus priore suo ;tumque fati observatum quam accuratissime, quod duplicatum pondus ,
257쪽
Deineeps semis per dissicilius. Inventio hujus Iesis.
hanc condensationem perficeret. Tum scilicet illa corpusculorum non compressilium millesima ratione spatii pars in hac condensatione tam pa rum potuit animadverti, ut penitus omnem sensuum acutiem effugerit. Regula igitur hoc in casu respondet sensibus , Oculis facile exhibetur. Sed tertio gnari intelligent, eo sensim difficilius hancce legem demoti strari posse , quo in minora dein spatia Aer hic comprimitur. Quum enim Hydrostatice doceat , liquida gravia niti in fundum & latera canalium ut altitudines sunt perpendiculares liquorum in canalibus ; capitis, quam requirantur fortes tubi ad experimenta haec producenda in centesimam naturalis spatii. Sed scitis , per observata Hetruscorum innotuisse jamdudum , vasa metallica , impleta ponderosis liquidis , expansa ab his me tallica materie, ampliora reddita fidisse. Quanto igitur magis in vitro hoc verum erit 3 Atqui novistis iterum, requiri ad haec instrumenta vitream ma teriem , ut notari queat altitudo comprimentiS Mercurii in tubo non ex pansili ad altitudinem Aeris per Mercurium compressi : quoniam harum alt1tudinum accurata cognitione , & justa comparatione , tantum haec omnia indagari queant. Sed quanta iterum in his cautela opust Tutius debet esse altissimus , non dilatabilis , aequabilis ubique figurae, perfecte
pellucidus. Aer comprimendus , in tota ejusdem exploratione hac, seni per manere debet absolute aeque calidas ; enim vero minimum caloris inacrementum tanto plus agit dilatando in Acrem , quo ille magis condensatatus per pondera fuerit. Sane experimenta Physica fiunt inter millenas Concurrentes causas , quarum una neglecta veritatem infringit. Omnia autem haec quo assequamini rectius, feratis exponam modum,
quo hanc elasticitatis Aeriar legem Philosophi repererint: judicabitis tum sincerius , quid de ea , ejusdemque extensione, forte nimia , sentiendum ratio jubeat. Sumsit nimirum magnus Boyleus tubum vitreum AB bc incuriauum, inflexum , bibrachiatum, uticon docet, apertum in A, clausum Hermetice in c. huncque elegit talem , qui fere ubique erat ejusdem prorsus latitudinis in bc. conflatus hic erat crasso , fortique valde vitro. bc brachium altum habebatur duodecim pollices, divisumque accurate in lineas. Crus alterum AB multos pedes longum erat. . Tum ope immissi Argenti Vivi condensando Aerem in bc ab 8 ad 3 , sive a 16 ad 1 , invenit semper spatium Aeris compressi minui proportionaliter, ut pondera augebantur. Vid. Eum contra Linum. pag. 6O. dcc. Mariotium de natura Aeris. pag. I SI IS .
Quum ergo hi fuerint modi , hi termini , observationum , quibus condensabilitas Aeris ponderum comprimentium respecta innotuit, facillime quisque judicat, hanc non fuisse observatam ultra decimam sextam par tem totius. Neque occurrere mihi , qui ulterius prosequuti haec experimenta sua evulgaverint. Scripsit quidem Illustris Halleyus, & Clarissimi Academici Cimentini, vid. Ac. R. Sc. Mon. I o 3. Ioa. ) haud posse Aera densari ultra , quam ad naturalis spatii: verum haud evulgata fuerunt Experimenta, quibus magni illi Viri potuerunt eousque ipsum densare Aera, ut, post hanc densitatem prius ipsi conciliatam ipsorum artificio , dein renueret ulterius cogi in minora spatia. Quidcunque de his fuerit, certissimum illud habetur, quod Aer ita compressus, & in arctiora
258쪽
eoachus spatia , iterum se expandat quam accuratissime in spatia perpetuo
tanto majora, quantum plus de pondere comprimente aufertur per gradus , vicesque, respondente semper in his proportione eadem. Atque eam quidem expansionem spontaneam Aeris ad imminuta pondera, ab 1 ad 31 usque, constantissime hancce legem sequi Clarissimus Richardus Tovvnleyus fido expexientiae indicatu invenerat, ut Illustris Boyleus loco statim allegato recitat. Ex his igitur, certissime huc usque comprobatis, caveamus in infinitam provolare , atque celerrime asserere , legem hanc obtinere semper, ut sint spatia Aeris compressi minora , ut sunt pondera comprimentia majora. Id enim, an ita se habeat , equidem crediderim, una cum ignarissimo , nos ignorare. Agite igitur, dicamus , quae nos in
his explorata novimus. Primo etenim scimus , Aerem nostrum pati, ut in spatium decies & sexies minus vere redigi queat, adeoque tantum con densari. Secundo non minus certi sumus , hanc dc Osse ejus indolem , ut
in spatium trigestes & bis majus, expandendo se , diffundi queat, illud& tam aequabili distributione occupare. Tertio illam Aeris compressi reductionem in spatium tanto minus suo naturali, pendere tantum a poten tia ponderis externe applicati , quo redigitur in tam parvum spatium. Quartoque rursum , eundem Aera, liberatum pressu tantum ablati jam ponderis comprimentis , vi suae propriete naturae, absque alterius causa , praeter solum praesentem Ignem , concursu , ita se expandere, ut exquisite semper restituendo se tantum spatii recipiat, quantum prius per comprestionem amiserat. Quinto & hoc mirum , quod haecce se expandendi virtus, Aeri propria , ma neat semper post compressionem maximam , in Acre, quum adeo accurate semper supersit proportionalis ablata: po tioni ponderis prementis. Sexto tamen , aeque indelebilem patientiam compressilitatis : nam post rarefactionem , ablatu ponderum ad triginta duo, factam, nihilominus remansit in Aere adeo jam rarefacto condi tio , qua se pateretur iterum eadem priorum ponderum vi comprimi, ut prius. Septimo , hanc Aeris a solo nisu ponderis dilatabilitatem , & com pressilitatem , respondere ad sensus nostros quam accuratissime compri
mentium ponderum augmento, Vel decremento , per eXperimenta cCrtissima. Interim Italos , Britannosque, ad haec sacra vere natos, scripsisse, ultra 8oo vices in arctius comprimi haud potuisse. Igitur celata hactenus Illorum arcana & haec docuisse ; de asserti autem hujus probabilitate sum ma ipse agam tunc , quando de corpusculis , Aeri communi innatantibus, vera Vobiscum participavero. Octavo igitur, spatia occupata ab eadem portione Aeris esse ire ratione reciproca comprimentium ponderum eoussique. Nono , idque obtinere semper seque in 1llo Aere , qui reductus fuit
in spatium sedecies minus, quam & in illo ipso, qui modo ab Atmosphaera compressus fuerat. Decimo etiam in tota amplitudine, a 3 2 ad 1, nunquam mutari haud proportionem , juxta memorata Tovvnleyana. Undecimo igitur valde probabile esse, eandem regulam etiam obtinere ulterius in condensando ; ira tamen ut sensim ad eandem compressionem majora requirantur pondera, quo magis densatur Aer : ut sic tandem compressilitas ulterior desinat penitus. Duodecimo , Aer ita coactus, compressusque , tamen non transsudat per vitrum ; imo vero ne quidem per
259쪽
Inudibilis. FIater hic nonis una parte
meatus Mercurii transgredi potest: manet enim in illa tubi parte, licet
tantum ponderis mercurialis super incumbens premat in denutarem tantoe, majorem. Quin etiam, si tum Igne calescens elevet Mercurium incumben tem , ne sic tamen per Vitrum, Mercurium ve, se penetrat.
Altera lex, quam in Elas licitate Aeris obtinere cilcimus, est illius Indestructilitas : quum omni Experimentorum genere exploratus ille, semper restiterit post omnia examina elasticus , nec patiatur quiete diuturna, aut compresuone summa , ita disponi partes suas elasticas , ut expositam modo Elasticitatem amittant. Enimvero , quum intenti huic rei, Boyleus& Mariottius, Aera communem , in siclopeio pneumatico fortiter compressum , clausumque, detinuerunt in loco quieto , postea autem solventes illum deprehenderunt perfecte aeque elasticum. Et jam certe summus Geometra Robervallius quindecim annorum decursu clausum eodem modo Aerem examinans reperit, quod illibatus ipsi elater constiterit. vid. DuHamelium. Hist. Ac. R. Sc. pag. 368. Postea autem patebit, ipsas aeriselasticas partes, quam profundissime detentas intra corporum fluidorum, vel solidorum, meatus, indeque iterum dimissas, & liberatas, hinc unitas aliis, illam interim Elasticitatem exercere, quam penitus ita amisisse idebantur,ut nullum omnino darent signum illius ultra praesentis. Simul. ac vero libertatem adeptae pristinam , incredibiles ilico effectus, uni tan-rum elateri debitos, oeysi1me exercent, demonstrantque nec tempus ullum, nec quietem , imo nec concretionem creditam cum Animalibus,
Vegetantibus, Fossilibus, unquam potuisse destruere hanc mirabilem Aeris proprietatem. Interim ex iisdem Experimentis discimus, hoc esse AerigIngenium, ut particulae illius elasticae, seorsum solitariae existentes , ita queant uniri aliis corporibus ,. quibus intercipiuntur , aut saltem ita ibidem quiescere possint, ut per secula nullum effectum elasticum unquam exhibeant, & tamen solutae inde , suique similibus commistae , totam. Elasticitatem se retinuisse demonstrent. Exemplo esto Cornu Cervi, quod seculis servari potest : quum tamen id, ultro quinquaginta annos servatum , hinc durissimum, siccissimumque, Igne explorarem Chemico , heu quantum in resolutione sua dedit elastici iterum Aeris i Hinc admodum probabile , unum elementum , elasticum , aerium, elasticum non esse ratione comprimentium ponderum, aut ablatorum , sed tantum nasci hanc elasticitatem tum demum, quando bina Aeris elementa se mutuo tangunt & repellunt. A deoque, si elementa aeria elastica , singula ab aliis tantum distarent, ut vis haec repellens desineret absolute, tum totum hoc liquidum tamdiu non foret resistens ullo modo compressioni suae , neque etiam. sponte se expanderet, nisi tunc tantum, quando partes hae aeriae, compressae appropinquarent inter se, ut inciperent venire lintra imites potentiae illius
ad se invicem repellendas. Una igitur Aeria pars nihil haberet quidquam hujus elasticae potentiae. Esset haec modo nata inter plures. Effectus igituTAeris elastici immutabiles , sempiterni, videntur habendi
Utcunque autem Aer hic summa ponderum vi densatus fuerit, mansit tamen vel ita maxime fluidus. Semper enim , postquam densatissimus evaserat compressia, eadem tamen facilitate se restituit in singulis suis partibus ita, ut occupet quam exquisitissime idem priori spatium, recedunt-
260쪽
que aeque prompte Omnes partes, ut prius accesserant. Quum igitur in omni eventu Experimentorum hactenus captorum haec proprietas semper, eodem modo , obtinuerit, ab I usque ad 1 1o , ooo, licebit pro Vero asia serere, Aeris fluiditatem, in tanta a rarefactissimo usque ad densatissimum amplitudine , non mutatam persisteret nullo igitur compressu , frigore nullo, hunc solidescere. Nihil in hac Elasticitate Aeris magis paradoxum videtur ignaris, quam
quod Boyleus tam certo evicit: sic. elasticam vim quae in quacunque portione Aeris obtinet , sustinere posse, sine majore condensatione, quam quae in Aere comprimente haeret, totam virtutem integrae columnae Atmosphaerae incumbentis; deinde etiam , hanc in tantilla portiuncula vim elasticam repellere a se tanta vi prementia corpora , se expandendo, quanta agit tota externa moles. Id autem hoc duplici Experimento evidenti , ex Boyleo ipso , Vobis exhibeo. Videtis hoc Barometrum , quod tenet Mercurium elevatum in suo tubo cavo ad 18 pollices, parte infima immersum est in Mercurium in hoc vasculo cylindrico contentum. Videtis vero hoc vas cylindricum, ita instructum, ut ope siphunculi , pro lubitu, tolli queat omne commercium Aeris externi cum Aere illo pauco , qui in vasculo hoc cylindrico adest supra Mercurium in eo contentum.
Si jam siphunculi epistomium ita inverto , ut nullus Aer externus in hoc vasculum ingredi queat , neque de hoc vase ullus possit egredi in gera
externum; tum certi sumus, quod externus Aer n1hil agat amplius in hunc contentum Aerem ; sed solum Aera , qui supra Mercurium in hoc vasculo haeret, premere poste in superficiem Argenti Vivi in hoc Baros copio. Atqui altitudo elevati Mercurii in hoc Baros copio manet jam aeque alta, quam modo fuerat, dum tota Atmosphira incumbebat pressu suo iii hunc Mercurium. Ergo illa vis elastica, quae e st in hac parva mole Acris clausi intra hoc vasculum, valet aeque sustinere tantum pondus Argenti Vivi, quantum tota incumbens Atmosphaera. Si vero libet Vobis iterum animum advertere , videtis , quod , dum ita jam paratum vas calefacto , adscendat in Baros copio Argentum Vivum altius omni momento. Cur ξAer clausus in vasculo exire nequit, calescendo autem Elaterem auget,
se expandit , Mercurii superficiem urget , illum elevat. Neque refert, quantillum Aeris in hoc vasculo , supra Mercurium haeserit, effectus enim elastici, aut calefacti , Aeris in hoc casu, semper idem erit. Secundo autem , si vasculum hoc manet in eodem apparatu clausum , Mercurio fere plenum, pauco tamen Aere supra haerente , illique dein vasculo sit im missus tubus Barometricus, utrimque apertus, sic, ut Ae ullus de vasse
juxta superficiem tubi immiss1, ingredi queat, vel egredi, si tum Aer in
hoc tubo haerens antlia pneumatica abducitur, Argentum Vivum in hunc rubum adscendet fere usque ad 18 pollices, non aliter, quam si tota Atmosphaera in vacuum tubum elevasset Mercurium. Vid. super hisce Boyleum in Experim. Mechan. T. I. pari. r. a pag. I. ad 2 . Atque omnino
cogitanda Chemicis est perpetuo haec esticacissima Aeria potentia : quum certe in omni operatione Chemica, quae ope Ignis , clausis perficitur Vasis, haec elastica vis miros , imo terribiles saepe , effectus edat, comprimendo contenta, frangendo saepe vasa, & alia praestando.
