장음표시 사용
271쪽
Aqra ab Aere an separabilis Cheauice λIn alitissumsfit glacios , aut
missis ibidem vaporibus semper irriguus deprehendatur. Adeoque nullo artificio Aer potest adhiberi artis Chemicae operibus , in quo non adsit
simul Aqua. Forte, ex data Aeris parte , qua cavo ampullae vitreae valde siccae coerceri poterit, omnis Aqua posset educi : si enim sal Tartari ab igne quam ferventissimus adhuc, in pollinem tritus tenuem, injicitur quam siccissimus in hanc lagenam , tunc alcati aridissimum trahet de Aere contento omnem Aquam in se , vase post immissi im salem Ocyssime arche obturato. Atqui Aerem hujusinodi Chemicis operationibus nemo adhi. bere potest : quoniam simul ac vase aperto portio Aeris sicca communi iterum commiscetur, statim Aqua irrigatur, quae in Aere illo latebat.
Porro certis rerum exemplis cognovimus , quod Aqua , quo altius elevata est in Aerem , eo quidem semper partes suas longius a se invicem dispergat per ampliora , & magis vacua spatia, sed ea simul frigescat. Omni enim Experimentorum eventu deprehensum fuit, quod in qu cunque Orbis habitati plaga perpetuo calor sit summus ad telluris superficiem, si caetera paria ponuntur. In summis fastigiis montium altissimorum semper frigus glac1ale nives tenet assiduas. Id circa AEquatorem , id in Zonis torridis certum; ut non sit in fervidissima telluris plaga mons valde elatus , quin vertex ejusdem gelidus prorsus sit. Quin & sensim frigora per gradus , quibus a pede montis in apicem adscenditur , increst
cunt sic, ut respondeat frigoris incrementum augmento altitudinis. Qua in re eadem semper veritas obtinet, si omnia reliqua paria ponuntur.
Igitur Aqua per Aera adscendens eousque, ubi frigus jam glaciale habetur , necessatio in glaciem concrescet, nisi omnia ejus elementa seorsum Vagentur, nulla se mutuo tangant. Quamdiu enim partes Aquae ibidem
sic a se invicem dissipatae sunt, tamdiu ibidem nulla glaciei species. Ubi
vero in regione Aeris tam alta , & frigida , elementa Aquae, hactenus dispersa, quacunque demum causa , incipiunt venire in contactus mutuos, tum ilico conglaciari incipient in ramenta glacialia minima per serenum Aerem obvolitantia , quae, si in illa regione applicantur occurrentium
corporum superficiei, pruinam tenerrimam constituent, caeterum vix apparebunt. Est igitur in Atmosphaera Orbis telluri concentricus, in quo Aqua Aeris eousque elevata semper conglaciatur , quando unitur. Et quo altius elevatur supra hunc Orbem , eo citius , fortiusque , conglaciabitur Aqua. Verum tamen credibile pariter habetur , Aquam hanc , eo statim minus unitam, raro hinc conglaciari posse , sed in es ementa separata liberam vagari, donec causa accesserit alia, quae separata adunet Eleme ta , sicque in glaciem concreta cogat. Postquam ergo Aqua Aeris, in orbe designato, conglaciata est, tum
adunatione majoris molis sub minore superficie , statim gravior quoque reddi debet; unde necessario incipiet dilabi deorsum , atque ita in spatia semper arctiora , & aquae magis plena, descendens , alias partes aquae sibi associat, facitque sensim concreta glacialia majora, Ni Vas , tenuisve Grandinis , jam species formantia. Quum vero plurimae , eaeque diversis
prorsus, causae existere queant , quibus essicitur , ut illa aquae Elementa,
prius sparsa in summo Aere , subito , atque ingenti etiam copia , assb- cientur inter se in glaciali Atmosphaerae altitudine, facile capitis, ma-
272쪽
th, satis frusta glaciei in illo loco pos Ie nasci satis cito. Tum & colligi poterunt simul. Id factum ubi fuerit, nubes valde aliabae , a reflexa Solis , altae, parvae, in coelo apparebunt. Sed subito tum , ingenti velocitate, inferiora versus cadentes , citissime increscere vide
ius in magnitudine , in alias similes incurrere , vel delabi ex alto , eoque eollisu Fulmina , Tonitrua , Procellas, Imbres, Grandines emcere. Et haec quidem eo violentiora semper , quo altiori de loco decidua fuerint. Unde aestivo tempore, coelo diu sereno , Aere inferiori valde sicco , Atmosphaera ponderosiore , aqua igitur in altissimum rapta; deinde autem Atmosphaera subito reddita leviore, solent statim recitata Phaenomena apparere, maxime intra Tropicos : ubi exigua nubeeula, in alto coeloeonspecta , ilico instantem violentissimam tempestatem designat. Estque probabile quam maxime, Grandinem , semper in altissimis formatam frigidis , pondere delapsam in calidiora , terrae proxima, aeris loca, ibidem calore Andi, Imbresque formare ingentes , qui Tonitrua & Fulmina
comitantur , sequuntur, solvunt. Si vero tam celeri devolvuntur lapsu, ut fundi tam cito nequeant, tum lapides glaciales pluit coelum, mole , pondere, motu, perniciosos. Quales solitarios integrum pondo aequasse memoratum habetur. Transact. Abr. T. II. I . Utique observationes docent , colorem candidissimum nubium , dein piceam earundem nigritudinem , horrenda Fulmina , Tonitrua terribilia, procellas , semper concomitari Grandinem. Ex quibus puto , facilius Vos credituros moao dictas horum causas veras esse , quam Hookianam opinionem de Grandine inter cadendum in inferioribus hic concrescente.
Hoox. Posth. in vita Autoris , xxiv. Dubitari & hinc posset, an semper quidem ad summa fulmina & tonitrua Nitrum requiritur & Sulphurdum forte durae glaciei collisio quam violentissima Igni ingenti excutiendo sussiciat, sane fremitus sonoros Tonitru satis valet producere. Inprimis , si pariter consideramus ignem Solis suo calore, reflexu , refrac- tu , in materiem modo dictam aquosam conglaciatam infinitis agere modis posse. Quae colorum varietas ξ quae figurarum diversitas P quanta magnitudinis differentia 3 in ipsa glacie aeria. Inter causas vero praecipuas , unde in Aere prius sereno tanta, & varia adeo exoriri queant subito , inprimis speculamur Atmosphaerae imminutum pondus : nam semper aqua ex Aere leviori facto solet sponte separari, quaeque ibidem latuerat primo , se jam manifestare. Dein 3c cogitamus , saepe ex oppositis oris actas Aeris partes, in se mutuo impingere , eoque collisa separata prius Elementa jam citissime adunare inter se. Et varii quoque siderum adspectus forte eo aliquid tribuunt. Ne caloris mutati, ventorumque , essicaciam ad haec commemorem. Quae quidem singula, vel universa, una cum aliis satis ossicere valent enarrata.
Quod si jam juvat contemplari e contrario causas, quae Aquam Aeri
immiscent, & per eum elevant, plures reperiemus. Earum vero praeci
pua Sol habetur , qui, quo perpendiculo propiore directione radiorum quam magis ferit, eo semper plus aquae in altum elevat. De qua actione coiisulenda dictata Hali ana , quae jam supra , idoneo loco , citavi. At xstra, priorem mire adjuvans, est Ignis subterraneus. Qui semper agit, num
273쪽
quam otiosus. Constitit enim per observationes , quod in profundissimie telluri; effossie fodinis , aut & in altissimis puteis , perveniatur primo ad loca, in quibus nunquam aqua conglaciatur , sed calor fere idem per petuo , nec mutatus, persistit. Ut Clarissimi Academici Parisimi, in puteo Observatorii notaverunt dudum. Ubi vero deinde magis inferiora versus descenditur , calor oriri incipit, sensim cum altiore profunditate magis increscens magisque , donec tandem adeo suffocante aestu increscat, ut, nisi aquae labentis frigore ventiletur , & aura inde nata , fossores opprimat. Videmus quoque ,. tempore brumali aquam sub glacie , tellurem sub gleba constricta gelu, si aperiuntur, fumare prae calore. Neque est, ut negent hunc Ignem Philosophi, quos audivi quondam asserentes ima possibi)em hunc fictum in gremio telluris Ignem , quia nec Aere agi potest , neque pabulum nancisci. Sed scire est , solo tritu densati Aeris, inimis telluris, sine alio Aere , sine ullo pabulo , Ignem hunc parari, &conservari, posse. .uid enim non patrasit Aer, si sexcenties densior in altissimis subterraneis haereret 3 sane incredibilia : dum fide digni narravere , Aera vi pressiim in tubum ferreum , ibidem incaluisse. Certe in terrae profundissimis infima ita premuntur ab immani incumbentium pondere, ut attritus minimi faciant calores maximos. Quia igitur actio hujus Ignis perpetua habetur, sane & qffectus illius, assidua aquae exhalatio. Tertio consideramus effectus enormes, semper repetitos ignis domestici , quo homines jam in omni plaga telluris habitatae utuntur ad aquas dissipandas , sive illae in Animalibus , Vegetabilibus , Fossilibus sint, sive ipsae illae aquae solae ita agitantur. Utique si quis supputet, quanta sit huius aquae exhalantis vis , quam ille Ignis excitat, & per Aerem distribuit, incredibilem ejus quantitatem reperiet. Quarto iterum essicacia acutissimi gelu de glacie partem incredibilem omni momento temporis ita aufert, ut brevi in auras consumatur dispersa solo fr1gore moles. : uti egregius Boyleus manifesto ad stateram Experimento detexit. in etiam observationes quotidianae monstrant, rigidissimae hyemis frigore violentissimo omnia corporum gelaera mirifice alteri, imminui, comsumi, dispergi per Aera. Quinto videtur etiam, quod omnis causa Physica, quae valet particulas aquae ita separare a se mutuo , ut seorsum singulae existant, effectura sit, ut statim illae partes tam magnam superficiem nanciscantur , respectu minimae suae molis, ut possint innatare Aeri. Et sane haec corporum solutio in minima videtur tandem adeo superficiem augere ratione molis contentat , ut in unaquaque divisione valide crescat aptitudo ad innatandum leviori liquido, quod quidem Geometrae dudum observaverunt. Sed & notum praeterea est ex Physicis observationibus, quod praeter gravitatem corporum, consideranda sit praeterea vis quaedam repet,lens , quae agit contra contactum superficierum diversorum corporum; quaeque proinde augetur pro amplificatione earundem superficierum semper. Unde igitur corpora minutissime divisa adhuc dissicilius ima petunt gravitate sua , quam quidem , si sola gravitatis lege unice operarentur. Haec autem secunda corporum in his proprietas videtur inprimis agere, ne hic circa terram omnes aquae partes ilico , & semper , ex Aere deorsum caderent. Sexto, eadem haec vis essicere videtur, ut aquae partes , supra
274쪽
contentum Aera expansae, sphaeram formare queant, quam bullam voca mus. Quin etiam , loco Aeris, alius quicunque calor, aut spiritus expandens , idem dum forte facit, aquam poterit tandem essicere semper leviorem. Ubi vero dein aqua, sic disposita in sphaerulas lev1ssimas sursum eVehitur, ibi assiduo bulla se expandet magis, magisque , adeoque diu adscendere , inque Atmosphaera haerere poterit : inde adscendere posse in
altitudinem magnam aquae partes constat. Vid. Halleyum in Adh. Britan. 16'a. N. 1'2. pag. 68. & seq. Septimo , tandem non est alia causa, quae tantam copiam aquae de terra in Aerem evehit, quam ventus , quod idem
Eximius Halleyus pulchre docuit, quod variis Experimentis ad stuporem usque ipse didici. Dum enim cylindrum cupreum aqua plenum tempestati
procellosae ex ponebam, mirabar, quam incredibilis aquae copia parvo tem pore difflaretur : quum statim , postquam silebat ventus , parum modo in eodem calore coeli exhalaret. Hinc videtur imbres copiosos ventus excipere validus : quo lapsam aquam agitet, iterumque in Aera rapiat; ne stagnans putrescat, stirpes perdat. Omnes igitur illae causis, dum conspirant simul, satis essicaces, quae aquam semper in Aera, & per eum, mo
Si jam cogitamus hunc Aerem elasticum , aqua saturum , agere in Vi ventis hominis corpus, in fossile , aut vegetabile , multas sane, & mira- nlidique A sbiles valde mutationes praestabit. Si enim cogitamus tenuitatem ejusdem Hum,u6 e eximiam, quae dein δί valde penetrabilis in parva quieque spatia habe- vin , Focti. tur , & ubique fere semet inlinuatis , accedente mobilitate perpetua , qua semper viget, tum sane, his ad corpora per gravitatem determinatis , infinita estici posse constat. Atqui aqua , per eum distributa, adhuc tanto magis agit, ipsa Aeris motu acta ; nimirum sales, & salina , tum & sa ponacea quoque , quae in corporibus continentur', dissolvit. Quum vero
tales partes quam plurimae in plerisque corporum adsint, atque praecipua quidem in illis agendi instrumenta sint, facillime intelligitis , excitari ope Aeris applicati vires proprias corporum , quatenus pendent a salibus illo rum propriis , saponibusque; atqui hae sunt praecipuae quidem. Praecipua,
interim mutatio , quam aqua Aeris corporibus conciliat, est volatilitas
ejus ope, salibus fixis, aliisque compositis corporibus, conciliata. Res haec omnibus Chemicis olim comperta , confirmata semper. Scilicet sales nativi omnes, igne aperto valde exsiccati , contusi, Aeri expositi in patina vitrea, ibi ab aqua Aeris soluti in liquorem , terram ponunt de sale prius non apparentem. Liquor tum salinus hic , terra hac purus, si iterum ex siccatur magno , puroque , igne; dein lusus sal rursum in Aere solvitur , ponet denuo Reces terrestres; dumque haec solutio, & inspissatio , reciprocatur , omni terra genita semper , qualibet vice ablata , tandem incredibilis copia terrae colligitur ; caeterum nihil apparet remanere : sed alterum illud principium , quod prius huic terrae adhaerens cum illo salem effecerat, crebra hac actione aquae Aeriae ita fuit solutum a sua terra prius adunata , ut seorsum jam existens , penitus fiat volatile, in auras abeuns , ne que ullo dein sensuum adjumento unquam iterum percipiendum. Neque miram hancce metamorphosin in solis nativis salibus industria Chemico
rum detexit, sed in fixis etiam Vegetantium salibus igne paratis idem de-
275쪽
R A. texit. Toediosa quippe hac operatione iidem quoque in terram figentem , & principium volatile prorsus illi adunatum , resolvuntur. Quae quidem opera , satis mirabilia profecto & singularia , alio modo ullo absolvi non possunt, sed sola illa aquae per Aera distributae subtili admodum applica
tione perficiuntur. Quae ars arcana olim habita, jam magis exercita , tu
eis multum Arti affundit Chemicae, sed Pariter damnosa fuit siepe ipsi, Artificibus ; dum fastidio laborum discruciati prius, in exitu perdiderunt& rem simul, & operam. Quoties rursum aqua in hoc Aere abundat, in terim ventis agitata vel calore , tum ingentes, subitasque , laxatione, corporibus producere poterit, quas ignarus miretur. Sed & hinc plurima corpora macerat. Alia agit in fermentationem. Certe putrefactio vera corporum vix alia causa prQmovetur magis , quam calidi Aeris humidi tate, quae brevissimo temporis spatio penitus in tabum putrefactum cor
pora eo disposita resolvit. Hinc etiam ex Aere diu penitus humido , simulque valde calescente , ipsam pestim gigni inter animalia , jam d dum Medici scripsere. Tandem igitur quum solvat sales ita, tum sapones quoque, & salina, omniaque haec simul elevet, deferet, dc applicet, is
sinuetque ad corpora obvia ; patet, quod ita Vires singulares corporum aliis apponat, ucque actiones exerceat inter corpora , quae vix aliis de causis unquam contingerent. Quid enim Ros butyraceus foetidus , descriptus. Adh. Britann. Comp. T. II. I I. Quid Pluvia salsa in mari observata. Diar. Erudit. I 683. 433. aliud testantur ξHactenus jam Aerem, o hemici, satis perpendimus, quatenus ille
partes habet elasticas in se, tum & Ignem , & Aquam. Sed alio vocamur. Agite igitur , exploremus, quaenam praeterea corpuscula, praeter haec ipsa, in illo Aere perpetuo obvolitent. Sed hic vix finis habetur : ut enim Terra
tota ex Aere cadentia recipit omnia, ira rursum Aer de Terra universa actacipit. Fitque inter bina haec perpetua quasi omnium revolutio , destillatio
fissidua. Enimvero omnes partes, observatae in Vegetantibus , continenter mutatae , per Atmosphaeram disperguntur. De Spiritibus vegetabilium , assidua cum Dagrantia , ubique, & semper , halantibuS, atque Aera opplentibus , nemo Vestrum dubitat. Scitis fusos per Oceani vasta de odo-iatis stirpibus halitus ostendero nautis, continentem necdum cernentibus, propinqua litora ; novistis spiritus hos sponte suis de corporibus emanare, atque vix , nisi clausis arctissime vasis, coerceri, conservari posse. Hinc igitur, quidquid odoratorum spirituum unquam in plantis naturae ope Da citur , omne vero illud in sis o Aere tenetur tandem. Unde & mirum non est , ex Aere cum aqua hos in destinata corpora spiritus deinceps redire, atque reddere terrae quod acceperat inde prius. Verissime nihil reperimus minus imitabile arti, quam Spiritus fragrantes , cuique stirpi proprios, quos Rectores supra vocavimus. Hi vero, soluti a tenacitate religantis sui phuris siti, semper evadunt volatiles per Atmosphaeram sponte propria. Vos cogitate, quam multa hinc , quam pulchra, sequantur i quam sit hiemirabilis omnium Metempsuchosis Verum, si cogitamus, Vegetantia , idoneam per fermentationem rite
parata, spicitus dare vinosos, ingenti copia , fere immutabiles , sponte
276쪽
.Yhilantes nonne igitur iritelligimiis, omnes hos , qui in toto orbe te rarum, ullis temporibus , producti fuerint ex quocunque vegetabili sic se mentato , tandem CXhalavisΙe in auras : sane jam concipiemus hunc Ae rem iterum , ut nubem spirituum Vini. Profecto , sive potatur ab homini bus vinum, sive ab aliis animalibus , sive extrinsecus fomenti instar appli-e1tur , sive condimenti specie, vel remedii, adhibetur , semper tariclem omnes ejusdem spiritus in Aera exhalant, ibidem manent, inde suo tempore recidunt. Quid miri ergo , si fermentatio Vini productrix nunquam vinum producat sine admisso libere Aere externo 3 an forte sua ad loca &corpora reaifundit Aer haustos primo spiritus , sicque nunquam deest his iterum generandis 3 Tandem & illae Vegetantium partes, quas Ignis in minima quaeque dis-eerpens in halitum diffundit volatilem , spiritus a Chemicis quoque appellati fuerunt l, hi vero integri in Aerem abripiuntur , inque eo oberrant assiduo. Igitur, ut omnia haec Spirituum de Vegetantibus genera , ita δίomnes illorum Aquae semper in altum enituntur. Olea quoque Vegetantium propria , nativa , calore Aeris spontaneo, &tempore, tandem tota aVolare, constat; sive illa suis adhuc in1sta sint compositis, sive exsudantia sponte, vel & pressu secreta. Pauca scilicet ligna 1ta sua nectunt olea terrae suae propriae , ut in secula durare queant in Aere aperto. Illa vero Olea Vegetantium , quae Arte Chemica per Ignem eluciuntur , sive cum aqua illud fieri contingat, sive in sicco , longe volatiliora , citius quoque avolant. Formant ita pingues in Atmosphaera exhalatio nes , Igni suscipiendo , atque alendo , quam aptissimas : quum enim pinguia haec adeo jam minutatim divisa, ut fere Alcohol referant, dum volitant in Aere, certe Igne Dioptrico, vel Catoptrico, qui in Aere nasci posse jam supra demonstratus est , incendi queunt calefacta prius nubium attritu. Omnia sane haec Olea ergo , quae unquam fuere in Vegetabilibus, paucissima quaedam forte exceeeritis, in chaos Aerium disperguntur, inde& suo redeunt, ut aqua , & spiritus, tempore, pinguique irriguo rore intellurem relapsa hanc impraegnant, sicque toties eunt hanc redeuntque viam, perpetua foetura supplent amissa, statimque deposita iterum Aer recipit. Quae tamen omnia sex vente inprimis coelo contingunt. Si enim diu turna coeli ariditas cum calore ingenti & aquam evexerit, & pinguia terrae sursum; tum utique primi cum fulmine & tonitru ignes pluviam fundunt longe aliam, acriorem , magis spumantem, quam urente gelu nix lapsa sincerissima. Unde aestiva pluvia , calidove genita tempore , semper frugifera , ubi frigido tempore vix laeta satis habetur. Si jam Sales respicitis plantarum nativos, acidos , austeros , alcalicis
proximos , saponaceos , crystallisando, fermentando , putrefaciendo , cremando , genitos , reperietis omnes hosce tandem avolare citius , tardius, ne uno quidem horum excepto : quum omnia tandem haec corpora, ubi
omni sua terra figente liberata sunt, in Aerem adscendant. Imo vero & ipsam illam Terram, quae fixum praebet elementum stir pibus, scio tenuitate sua adipisci hanc indolem , ut in sublime rapta avolet. id 3 nonne fuligo, in altissimi camini fastigio de volatili crematae plantae fumo lecta, in destillatione Chemica terram sinceram notabili pra
277쪽
D O PARS ALTERA.bet copia 3 Utique certi inde simus, fumos per Aera libere vagos, ipsani
terram in se vehere, per alta deferre, quaquaversum spargere. Ne Ventoa memorem, qui & arenas AEgypti, dc Lybiae, instar undarum rapiunt per Aera, cineresque AEthnae per spatia immensa deferunt. Quid Vesevi scin tillas ultra centum milliaria per Aerem dissipatas. Ach. Britann. Comp. T. II. I 2. Grana hederae per vasta spatia delata. Ibid. 244. Pisciculosque. Ibid. Pulveres seminis masculini plantarum. Ach. Britann. 168. p. 9 D. Ex quibus omnibus patet omnia elementa Vegetantium in Aerem evehi,
Sed praeterea constitit in ipso Aere ferri, dc cum eo in altitudinem increadibilem elevari simul, satis spectabiles Plantarum partes. Semina spectate stirpium Pappostarum , quae in altissimarum turrium fastigia elata, atque terram quantulamcunque nacta, si1as ibidem stirpes propagant : ut quotidie videre est. Fungos , totos fere seminiferos, invinbilia sua semina Acris ope per omnia dispellere , quae, idoneum adepta solum , ibi demum laete germinent, eleganter explicuit ex observatis praeclarus Tournefortius. Muscos. Mucilagines, Capillares plantas , Epiphyllos permophoras, in loca vel dissitissima sua spermata emittunt. Iple genitalis pulvisculus , de masculini Salicis floris apicibus excussus, vento delatus in remota ab his arboribus loca, atque dein, vento. quiescente coelo deciduus , falso habitus fuerat ignaris pro polline Sulphuris, quam Pluviam deinde Sulphuream credulum vulgus putabat. Vid. Comp. Adh. Britann. T. III. si vero tales pulvisculi ruberrimo insigniti colore , quidni pluisse sanguinem assererent 3 Nonne cineres de faucibus ignivomi montis eructati anno 1631, reperti fuere impetu venti delati per spatium centum milliarium. Adh. Britann. N. 2I. p. 377 3 Quis vero haec miretur Z quum optimus Philosophus Mariottius, libro de Motu Aquarum , pag. 33 . observaverit in nube grandinem fundente, quod Aer hanc detulerit per quinquaginta milliaria Gallica. Atque ea quidem dum consideratis mecum, sponte credetis, im finita esse, quae quam maxime mirabilia apparent in Aere , atque ab eo producta , quae modo omnia pendent a Vegetantium per Aera distributorum commistione.
Examinemus proxime, an in hoc Aere Animalium quoque partes haereant ξ Utique copiosi , & prorsus singulares unicuiqMe Animalium , Spiritus exhalantes, noti Medicis titulo Materiae Perspirabilis Sanctorianae, assidue de corporibus vivis per Aera dissipantur , corporibus adhaerent; de quibus odorisequi canes tam certa sagacitate distinguunt animalia,unde exhalaverunt , perque longissima intervalla prosequuntur. Quam satur his inquinamentis saepe sit Aer , docet in morbis nimis compertum contagium.
Si dein Excrementa ab Animalibus quibuscunque perpetuo secreta, subito dissipata in Aerem , evanescant ; certo docemur inde, vix pauxillo levis cineris residuo relicto , omnem illam molem semper in Aera dispergi. In fervidioribus certe locis animalium stercora, aperto commissa Aeri, unius diei fervore penitus volatilia redduntur. Imo dc in nostra Regione, minus a stilante, quam cito consumuntur ipsa fimeta. Urinae vero quam et to sponte penitus volatiles factae in auras avolant l
278쪽
sed majus quid in his observamus : quid enim integra Balaena , ani malium vastissimum, a mari forte in litus ejectum, mortuumque , aestivo , calidis limoque, tempore , nonne brevi pestifera fracedine late loca inficit 3& totum quantum resolvitur in miasmata volitantia, ut ossa modo albentia supersint, caeterum tota mole conversa in materiem, quae per Aera divagatur penitus Elephantes, Cameli , Equi, caetera sere omnia animalia, Hominum post praelia strages , quam numerosa dant toties insepulta cadavera , quae sane omnia putredine dissoluta , volatilia reddita omnia fere sua elementa Aeri immiscent. Hinc sane animalium corpora sponte sua seque sepeliuntur in Aere, quam in Terra. Sed δί illa ipla, quae subterra conduntur cadavera , ibidem in volatilem, tenuissimam , materiem, brevi attenuantur , non roduntur vermibus , quae postea facillime exhalat in Auras de ipsa terra. Omnis igitur materies corporea , quae quondam constituebat corpora animantum , quae unquam extiterunt, in Aerem rapta fuit si cadavera urerentur , ilico ; si in campis deserta fuerunt, lentius ; si sepeliebantur, adhuc tardius; attamen tandem eo exhalaVerunt. Quid ergo miri , si & inde iterum pabulo antiquo congener materia coΓ-poribus idonea alimenta praebeat inde rursum nascituris 3 Maxime & juvabit hic rite pensitasse tem quandam , cujus intelleistus a multis nos erroribus liberat. Aio enim deferri per A exa ipsa ova impraegnata genitali foetura suorum animalium. Demonstravit enim Nobilis Redius, insecta nasci a patre & matre Veneris copula usis, nullo quidem ex
cepto. Paternum semen embryonem primum ovulo materno interere probavit Leeuvvenhoel ius. Ova haec foeta non excludere suos pullos ostendit Boyleus, nisi in Aere aperto, vivoque. Horum gnarus Omnium, cepi deindustria frustum carnis in Alcohole ebulliente detentum aliquamdiu, dein oleo Terebinthinae lucido inunctum , id suspendi tenui de filo , eoque longo , in Aere humido , tepidoque, in loco , ubi nullum animalculum putabatur adesse. Sane scatebat haud ita diu post suspensa caro acaris vivis , exedentibus quidquid supererat succulenti in hac carne. Utique haud potuere ovula, unde enata sunt haec animalcula, pervenire nisi devecta pex Aerem, in quo suspensa caro fuerat. Quam dolent Agricolae, dum tepente Vere , venti quidam incredibili celeritate arbores inficiunt numero carentibus vermiculis , qui ex invisibilibus ovulis quasi momento enascuntur 3 Sed audite rem longe magis notabilem. Apud Nigritas dictos pluviae cadunt quam creberrimae , quae gelidi frigoris sensu horripulationis tremores incutiunt. Guttae labentes hujus pluviae amplae sunt, pollicem sua diametro aequant. Si cutim attingunt, erodunt hanc, si in vestibus vero haerent, vivos vermes gignunt, & tineas. A ct. Lips., Suppl. T. I. p. aue Alia id genus muli praesto sunt : haec vero sussiciant Chemicis ; quo intelligant, mira, & nova, animalcula, quae subinde nascuntur in corpori bus , quae ipsi forte eo tractant tempore , ortum suum debere ovulis, itae per Aera liquidum allatis, non autem virtuti Chemicarum rerum , artiumque. Semper igitur memores sunto naturae Aeris, ejusque maxime mirabilis foeturae, prius tu am aliis de causis ortum talium deducant.. Sed & Me .
dicis haud minus , Physicisque, haec utilissima est, & apprime necestaria,
Imo tota lare Corpora horum Atque eorum
279쪽
Transeamus ergo nos, quibus non licet esse nimiis ad haec, ad postilia. Haec enim vero & ipsa in Aere deprehendi certus sum. Fossilia , cogitatis , in Aere i id vero Delphinum sylvis , aetheri Cervos , appingere t sed date operam dicturo , quaeso , dein ipsi judicate. An non Sales quicunque fossiles , ut fuerint fixissimi , si solvuntur aqua , inprimis illa , quae de Aere ab iis attrahitur ; deinde vero diuturno tem pore calore putrefactionis digeruntur ; tum postea destillationi fortissim2
exponuntur ; hinc quoad residuum fixum Igne aperto , validoque, calcianantur; iterum Aere solvuntur; tandem sic in auras abeunt Θ ultra secu tum est, quod magnus Chemicus haec vera scripsit. Quid memorem destilia lationes horum cum arena, bolo , lateribus contritis , terra figulina, &tabacaria, in summo igne factas i nonne myriades librarum talium salium quotannis hac arte in fumos acidos, Volatiles, spiritus dictos , convertunt Chemicit nonne toties ipse hinc Aer evadit venenatus Θ nonne corpora tali
Aeri exposita perduntur sola, simelexque, olei Vitrioli, olei A luminis,
aut Sulphuris per campanam admistio ad salem Gemmae , salem Marinum, Nitrumve , unico temporis momento, fixissimos hos salea convertit in fumos tam volatiles, ut vix queant coerceri, quibus mox usque adeo totus
Aer imbuitur , ut per spatia lata undique hos sales deferat. Sed modi sunt infiniti, quibus haec ita fiunt. Ante Glauberi industriam latebat mirabilis
haec ars ita mutandi sales. Sed quis mortalium definiat, quot vel hodie in natura modi lateant, quibus similis de fixo in volatile conversio contingat 3 Halitus sane circa fodinas toties lethales , ut impune nullum animal eos hauriat, satis evincunt, sales a natura ipsa sic per Aera dispergi; adeoque secretos ibidem modos latitare , quibus eadem haec perficiuntur opera. Verum interim est , tantum in plagis certis telluris haec fieri , ubi scilicet talis abundat materies , ubi illi adsunt modi, quibus haec peragi queunt. Sed & pariter certum habetur , quod etiam vapores hi salini tantum in definitam , nec magnam, altitudinem in Aerem eleventur. . Hinc & Adepti olim dixerunt, esse Aerem divisum in strata quaedam distincta , quorum
singula continerent certum genus exhalationum , atque vaporum. Itaque Constat, aquam , calorem , digestiones, solutionem, exsiccationes, destillationes , cales nationes, combustiones , permistionem , adunationem, separationem , efficere , ut fixi sales fossiles evadant volatiles , ipsi adeo mis
Quas autem in fossilibus Sulphura appellantur : quoties Igne comburuntur tota abripiuntur in Aerem, inque illo mista evanescunt: dum salina acic a pars in suffocantem halitum , oleo a vi flammae attenuata in vaporem invisibilem , vel in vaporem fuliginosum nigrum transit. Certe vix quidquam de his in terra manet residui. Ipsum vero Sulphur , solum , per calorem in pollinem impalpabilem , per Aera vagum abripitur. Qvcndo vero aliis miscetur additis corporibus, tum saepe mirabiliter evadit vol rile. Observavere Chemici plurimos modos , quibus natura , vel ars , ita mutat Sulphura, ut avolent in Atmosphaeram , secumque rapiant alia. Oriuntur quandoque fumi olidi, pingues , suffocantes , in fodinis , satis que crebro fossores infestant, ad quos illata candelae accensae flamma ingens subito incendium excitat, extremo cum periculo. Arsenica , Auri-
280쪽
pigmenta , Cobalta, Sulphur Antimonii, Bismuthi, Zinci, aliorum, ma
teriem his praebere certum est. Et narratur Pluvia cecidisse sulphurea, cum fulmine , quae ardens , nec aqua , neque motu , exstingui potuit. Novaliteraria. A. I 684. p. 63.
Ipsa tandem Metalla inventa fuerunt usque adeo mutata fuisse , ut quoque sub sipecie fumi volatilis per Aerem di agari potuerint. Quod de Argento Vivo omnes verum este norunt. Id enim igne sinplici 6oo graduum agitatam invisibile aufugit. Si Vero impraegnatus eo Aer corpus humanum alluit, quam mire illud penetrati quam cito in Ptyalismum ex- eitat i Atqui & raΘit secum , ita dum avolat, de quibusdam metallis aliquid : ut in destillatione Plumbi, & Sranni, cum Mercurio patet. Porro Plumbum, Stannum , Ferrum , Cuprum , summo in igne tandem vol tilia facta evanescunt, adeoque in auras dissipantur eatenus. Plumbum vero imperfecta metalla magnam partem in catino docimastico difflat. Quando autem Cobalta , Arsenica , similiaque , rapacia Sulphura intime permista Auro & Argento fossili , tum glebae hae in Igne volatiles dissi pant nobilia haec metalla ita , ut ingenti cum jactura magna pars utriusque pereat, quae blanda calcinatione, atque dein pulverum fixantium ope, tota servari potest. Unde igitur liquet, quanta etiam Auri & Argenti copia in Aerem evehi queat. Quoniam tandem nihil magis p radoxum tradi potest, quam Aurum volatile , succurat Chemia non fallax , quae Mercurio vulgari , sublimato dicto , cum polline Auri contrito , d ein ex retorta cum Regulo Antimonii destillato , ipsum Auri corpus forma olei punicei in altum evehit, & penitus volatile reddit. Quinetiam sulphure , calce Chalcanthi, & sale Ammoniaco , idonea arte mistis adhibitisque, omnia fere metalla Volatilia ad ignem reddi queunt. Non mirum igitur, coelo sereno, saepenumero improviso circa fodinas fumos apparere, qui flammam facis exstinguunt. Vid. Boyl. I. sa. Quum
in Aerem rapi ita queant & densissima , specie fumi, corpora ; ut definiri vix queat, qualia haec fuerint. Sed & alia in hisce causa Lepe adest, quae ipsa quoque Aerem his metallicis impraegnat, ipse scilicet salibus de sulphuribus scatens Aer. Quum scilicet supra jam sit demonstratum , totum Aerem illis plenum esse, atque ex iis , quae modo attuli , pateat sales illos,& sulphura, posse ipsa metalla dissoluta , sublimia rapere, haud dissicuti ter intelligitur , ipsum Aerem hac ratione efficere posse, ut metallicae
partes in eo vagentur suspensae. Nonne Plumbum, Cuprum, Ferrum, ab Aeris contactu, motuque , assidue & cito , Vertuntur in flores, calcem , scobem 3 hinc in ferruginem , aeruginem, cerussam, abeunt nunquid observavistis , has dein in pollinem impalpabilem versas , vento per aerem ferri, avolare Θ Fateor, hanc agendi rationem Argento accidere minus ut & Auro , atque Stanno : quoniam solventia horum salina , volatilia , acida , nitrosa , vel marina, vix in Aere haerent, nisi circa ossici-nas Chemistarum. Contra vero in America Aer adeo essicax rodendo, uetegulas aedium , lapidea corpora, metalla fere omnia consumat : ut Britanni de Aere Bermudensi uno ore testantur. Metalla scilicet ipsa ibidem cito pereunt. Videtur etiam hisce in Aere hospitantibus metallicis partiabus debeti id mirabilis, quod ab omni aevo observatum fuit fossoribus
