Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Hinc minimineris pars par

lore augetur ra-xeiaciente.

AEt prae aliis

Igne cito rares eii. Et mari me.

Rer densiate ἱdem eodem Igne idem. R er densor eodem Igne elassicus magis,

Exigua igitur portiuncula Aeris , ubicunque coercita fuerit, erit apta effectibus producendis, qui ab ingenti copia pendent alibi. Si enim intra cavum aliquod facile undique compressile Aer communis fuerit in terceptus , poterit ille ibidem sustinere, & ex illo loco penitus arcere totatam Atmosphaetae pressionem. Quoties autem idem ille Aer in illo loco viIgnis incalescit, aut pressione externa liberatur, tum statim expandendo

se ita rarescet, ut effectus maximae molis aequet. Elasticitatis Aeriae ergo lex iterum nova est haec , quod Aer densus certo , & definito gradu, accipiat vim se ex8andendi quaquaversum a calore applicato majorem , quam antea habebat. Hujus autem rarefatactionis a calore natae potentia est eadem, ac si Aer ille fuisset factus in eodem gradu caloris prius obtinente tanto densior. Res exemplo manifesta : si in casu , dc instrumento , superius positis , Aer in vasculo sustinet Mercurium in Baros copio ad 28 pollices ; si tum Aer in hoc vasculo fieret duplo densior , ille elevaret Mercurium ad 36 pollices, ut notum ex Boyleanis. Si jam Aer ille prior ab igne applicato evaderet duplo rarior se ipso , tamen coercitus intra idem vas , tum & ille , copia quidem idem, sed ab Igne duplo rarior, elevaret Mercurium quoque ad 16 poli1ces. ANque hanc quidem veritatem Therino metra, & Barometra , simul explorata reddiderunt manifestissimam ubique , omni Experimentorum gen re. Unde quidem ab Ignis ad Aera applicatione effectus Chemici oriun tur ingentes, miti , non praevisi , nulli tamen alieti causis adscribendi, accuratissime notandi. Incrementum autem illud spatii, in quod Aer caloris vi se extendit quaquaversum , citius fit in Aere ab Igne , quam in uiso alio corpore sui-do , aut solido, hactenus in rerum natura noto. In Drebbellano Thermo metro imperceptibilis alias caloris adauctio sensibilem ilico rarefactionem Aeris docet. Imo vero tota historea Ignis pra: issa , omnia haec adeo manifeste evincit, ut opus haud fuerit vel Verbulo repetere. Ex iisdem constat Experimentis, inter omnia corpora noto unicum modo inveniri Aerem , qui tantum ab Igne expandi queat. Tantum enim hic rarescit ab ipso Igne , ut nondum potuerit mensura inveniri, neque limes , quousque haec illius dilatatio procedat. Ebullientis aquae calor ex pandit quidem Aerem ad tertiam partem sitae molis. Hist. Ac. R. Sc. 1699..pag. IOI. Sed certe in Igne, quo metallum ferrum dissiuit, immanis est vid. quae supra in Historia Ignis super hisce recitavi. Etiam comperimus, Aera massarum inaequalium, sed ejusdem densitatis. interim, semper ab eodem Ignis gradu , eadem mensura expandi. Adeoque expansiones hasce semper in eadem Aeris denfitate, respondere caloris applicati augmento , constanti naturae lege per totum Universum. Unde igitur nota semel dati densi Aeris ad datum calorem expansio valebit in omnibus similibus. Videte pulcherrima super hac re in Monumentis Acad. Reg. Sc. I 699. pag. II 3. ubi ingeniosa plurima reperire est. dc

Cauerum respectu Elasticitatis & hoc quoque in Aere constantissime observatur ; quod, quo ille fuerit densior compressu, eo etiam ad eundem

Ignis gradum acquiret magis elasticas vires , idque in proportione fere

262쪽

Aer rarior eo

dem Igne minus Flasticus.

tecta densitatum. Quam pulcherrimam sane proprietatem Aeris subtilissimus Amontonsius, summo Chemiae bono , solertissime detexit. Hist. Ac. Reg. Sc. 17O2. pag. I-J. Monum. I S. Unde itaque moles Aeris densissisma, igne valde parvo , acquirere potest vires ressistentes maximas : si ergo possibile foret, ut supra audivimus, Aerem communem revera densari

posse usque in octingenties minutiora spatia. Tum ille posset calore aquarebullientis sustinere 296cio pollices Mercurii : quum communis eo Ignis gradu sustentet 37 pollices ejusdem Mercurii. Quae sane vis immensa nos doceret, quod si Ignis subterraneus summus applicaretur Aeri in profundis

telluris ad suae molis redacto , potentia oritura foret quam maxime incredibilis, omniaque nobis cognita effecta immaniter exsuperans. Certe augendo densitatem Aeris , simulque augendo Ignem huic Aeri applican dum , semper in ratione composita utriusque incresceret Aeris elastica potestaS. Contra vero , quo Aer minus compressus, sicque sponte rarior , eo ille minus virtutis elasticae, ab eodem Ignis gradu , acquirit. Ita ut Aer duplorarior requirat Ignem duplo majorem sibi applicatum , ut retineat ean dem vim elasticam , quam prius habebat; atque ita in caeteris. Quae qui dem ibidem idem celebratissimus Autor demonstravit Experimentis Opti mis. Unde & intelligitur. Aerem in summitate Atmosphaerae a summo Igne vix augere vires suas elasticas , sed fere evadere inerrem , utpote rarissimum ; quod ipsum observatis penitus respondet. Ultima lex, quam in Elasticitate Aeris osservamus , tandem haec est, quod a frigore Aer ita contrahatur in spatium arctius, ut a ponderum au- denti Ox,gmento. Hinc, pro incremento frigoris, enascitur in illo densitatis augmentum semper. Quum igitur summum frigus in Europa Boreali cognitum fuerit in initio Thermometri Fahrenheltiani, hinc a gradu ebullientis aquae descendendo usque ad O , ef chus frigoris in Aere condensando fuit cognitus. Quum dein frigus artificiale praeterea ad O gradus infra o re degerit spiritum Thermometri , jam demonstrata habetur potentia frigo ris in Aerem , quoad vim illius Θensitatem augendi. Neprehendimus igitur , nullum in rerum natura corpus dari, cujus moles magis contrahitura frigore, quam Aer. Si omnia d1cta repetimus, summa rei haec est. Atmosphaera ad Thermo- quo tesmetrum. Fahrenheltianum calida s gradus, si inde incalescit ultra per 16sgradus , jam calorem obtinet M a graduum, quo calore aqua ebullit. Tum vero factus est hic Aer rarior una tertia suae molis , ex Amontonsianis. C

lor igitur 166 graduum expandit Aera ad unam tertiam. Si dein gradus frigoris quadraginta adduntur ad ara , habebuntur gradus 232 pro di stantiae inter frigus summum cognitum , & inter calorem ebullientis aquae intra quam distantiam Aer condensatur ad , sive circiter ad A totius Eodem calculo , si posuerimus summum calorem Atmosphaerae pervenis leunquam in Aere libero, a causis naturalibus ad 9 gradus, quod raro observatum crediderim, tum patet a summo frigore naturali adcestum ardentissimum naturalem , Aeris raritatem aut densitatem crescere , aut mia 'nui posse ad ἐψ sive t circiter. Inde & jam liquet, quanta mutatio fiat in

Terum natura ab Aere, quatenus ille corpora ambiens, aut iisdem inhae-

263쪽

Elater AerisIτ ne non destrui.

Nea aliis modis.

De cantentis in Ae C

Primo ibi Ignis, quo lege.

rens , a calore & frigore naturali permutatur. Quae sane cognitio in dea finienda fermentatione, aut putreractione, locum dein usumque habebit summum. Caeterum maximam d1stantiam , quam Boyleus invenit inter Aerem rarissimum densissimumque, definivit esse ut 1 ad 3 2oocio.

Denique Elasticitas haecce Aeris adeo est propria , & individua , Aeri, ut summo Igne haud destruatur. Si enim phiala sphan ca vitrea in furno

vitrario detinetur ad locum adeo calidum , ut jam jam vitrum liquefaciendum foret tumque, ibidem, in illo calore, Hermetice clauditur. Dein lente frigefactum vitrum integrum , clausumque, sub frigida demergitur, eoque facto colli extremum , sub aqua prudenter abrumpitur , impelletur Aer in apertum jam collum summo cum impetu , & replebit vitrum, ita tamen , ut in summo hujus bullae Aer verus , elasticus, adsit; docens, ne sic quidem Elasticitatem igne tanto destrui potuisse. Simul hoc Experimento , ad stateram eXplorando vitrum hoc aqua penitus plenum, &ite-Tum aqua plenum una tamen cum hoc Aere , sciri poterit expansio Aeris ad calorem , quo vitrum fere liquescerit. Unde & Chemici scirent, quae mutatio foret exspectanda in operationibus suis , dum corpora Aere plena tanto igni committuntur; de quibus tamen omnibus raro cogitari solet :licet tamen plurimum intersit Artificum , talium meminisse. Tandem , quum , post summas rarefactiones ab I ad 31 oooo, dc ultra,& condensationes tales reciprocas; post frigus , caloremque summum ;post compressionem , & laxationem maximam ; post intervalla tot ann rum ; maneat illibata tamen haec Elasticitas; probabiliter credamus , Aera, hoc respectu, esse creatum tale Elementum , quod immutabili Elasticitate , mobilitateque , semper viget, & operatur in omnia , & per omnia , semper quasi in suo genere ebulliens, subsiliens , omnia agitans. Postquam , pro usu Chemico , expendimus proprietates Aeris , requirit ordo, dicamus de illis corpusculis, quae in hoc Aere communi adsunt. Vatia sane sunt haec, & incredibiliter multiplicia. Sed & variis in plagis Atmosphaerae penitus diversa. Aera igitur recte qui considerat,

Chaos cogitat universale , in quo omnis ferme genetis corpuscula simul confusa constituunt aggregatum diversissimis constans rebus. Nostrum erit recensere universa , eo quidem proposito , ut vera possimus de eo

dicere.

Primo igitur in hoc Aere communi, semper , ubique , Ignis adest. Quod jam supra in historia Ignis patuit. Ille vero hic in Aere ita haeret, ea copia , qua in omni alio quocunque corpore. Id ipsum & jam demonstratum ibidem omni Thermo scopiorum indicatu . Quin & adest illic ea

etiam copia, qua in vacuo Boyleano vel Torricelliano sua sponte inest. Quod me docuerunt Thermometra, quae conspexi , eodem tempore in vacuo Boyleano posita, & in Aere communi, extra hoc vacuum : haec autem institui Experimenta variis modis, saepe, eodem semper successit. Unde manifesto didici hospitati ex se Ignem in vacuo , Aere , omni cor pore, copia, &vi, eundem. Adeoque iterum confirmari regulam , ut stratia in universo , ita Ignis. Hinc & agnovi, quod , postquam Aer omnis in vacuo Torticelliano , fere omnis in vacuo Boyleano, ex quodam spatio eductus est , tunc nunquam Ignis in illud inane irrepat, ut va-

264쪽

DE ARTIS THEOR I A

euum Aere spatium impleat. Enimvero, hoc si fieret, deberet tum simul

plus caloris ab hoc accumulato Igne oriri in hoc Vacuo , adeoque mobi fissimum Thermometrum aliquo indicata hunc calorem testari ibidem notatum . Aut deberetis Ignem agnoscere non eXpandentem corpora, quod

mihi idem, ac si Ignem non Ignem diceretis. Quidquid igitur de hisee

eommentati sunt Cartesiani, Mariottiani, alii, nunquam ulli respondit

Experimento. Iterumque corpora , Omnium maxime corporea, sive densissima omnium , ut aurum , & spatia omnium maxime vacua, ut est vacuum Torri cellianum , quum perfecte idem caloris possideant ex se, do

cent evidentissime corpora non esse magneteS Ignis , neque & vacua eum trahere. Dum autem supra , evici inconcussis rationibus, nullum corpus,ptie aliis , Ignem ex se plus trahere, manifestum erit, quod nulla Aeris pars magis, minusve, calida sit, quia diversis scatet corporibus. Igitur Ignis ex se, in Aere consideraro solo , sine alterius cujusdam causis con- eursu, aequabilissime , semper distribuitur. Neque ulli sunt in eo Ignis Maiagnetes. Caeterum infinitae causis post uni nasci, atque applicari Aeri , qua rum effectu in eo oriri queat collectio Ignis vix definienda in certo quodam loco : qua de re in Historia Ignis actum, agetur & postea. Secundo & Aqua semper praesens in Aere adest ubique, semper ita quidem , ut videatur , nulla Omnino arte Actuam separari unquam penitus i osse de Aere. Amabo Vos , an non omni momento , de unoquoque sano omine exspirat aqua e nonne bonus Sanctorius quinque fere libras nycthemeri spatio inde exhalare supputat, quarum pars longe maxima aqua cogitate, quaeso , quanta igitur humoris aquosi quantitas de omni anima lium genere assiduo exhalat per Omnem terrae ambitumi Sed & omnes plantae dudum observatae sunt diffundere halitus aquosos rorantes. Dili gentissimus vero,& solertissimus, Haleus nuper ad examen detulit transhalantix de plantis aquosi vaporis enormem copiam , in elegantissimo de

Staticis Vegetantium libro. Quid dicam de A qua per vim Ignis subter ranei, culinarii, domestici, Chemici, perpetuo in auras pulsa 3 Incomparabilis sapientiae Halleyus allegetur; sumcit, Ex illius quippe observatis,

summa cum industria captis, dudum constitit, uno die aestivo , de solius Maris Mediterranei superficie, vi solius caloris aestivi, absque ullo venti adjumento, exhalare in auras 328OOOoOOoo doliorum aquae. Vid. Transii L. Abr. T. II. pag. IO 1. Quum dein venti, & sol, longe adhuc plus aquae elevent ,' & dissipent de superficie illius. Id. Ib. pag. IIo. III. Si quoque nebulae , roris , pluviae , pruinae , grandinis , nivis , humoris nocturni, copiam , quae colligi potuit integri anni decursu, contuleritis cum aqua , quae naturali calore etiam anni tempore exhalavit in Aerem , deprehende iis anni tempore triginta circiter pollices in tellurem cadere, inde exhalare ; quod industria summa in tabulis suis meteorologicis Acutissmus Κr quius palam evicit. Unde, caeteris paribus, credibile habetur, de uni versa telluris superficie in Aerem quotannis aquam exhalare ad triginta pollicum altitudinem. Unde, quum telluris superficies satis cognita sit in sua magnitudine, calculo facile subducitur immensa aquae in Aere semper

suspensae abundantia.

Praesentia autem aquae in qualibet parte Aeris, oeulis quotidie patet in

265쪽

vacuo Boseano , ubi Aor ope actionis antliae rarior , aquam minus tune sustinere aptus, vitri interiora nebula vere aquosa obnubilat, opacatque; uno stic, eodemque Experimento testans aquae praesentiam in omni Aere , simulque docens , quod quo Aeris elastica pars rarior evadit, eo semper aquam intra se minus continere ultra queat. Sed quam e dentissime interim abundans aquae copia in quocunque Aere , omni tempore , ubique praesens visui exhibetur per alcatinos,

igneos, siccos , sales fixos ; qui puri prorsus, Aeri expositi, sponte lique

cunt aqua ex Aere applicata. Ecce, ut ipsi experiamini rem hancce coram , sumsi hora nona ante triduum, uncias binas Si unam praeterea drach

mam salis Tartari , tanto Igne exsiccati, ut funderedur in crucibulo ; ita quidem aquae nihil erat in hoc sale : imposui tum huic orbi vitreo , pstissimo. Dein hoc tempore frigido , siccoque, a decima septima Ianuarii 772I usque ad vigesimam ejusdem , patinam hanc vitream cum hoc sale imposito exposui Aeri, in hoc loco statis elevato , valde sicco . Quid contigat ὶ En , dum jam ad stateram exploro , ponderat uncias tres cum semisse , dc adhuc semidrachmam , accrevit igitur ipsi pondus ad unciam, drachmas tres , & dimidiam. Imo , dum bilanci Docimastarum appendimus salem Tartari modo dictum, cernimus, omni momonto temporis semper ponderis augmenta minutatim accedere. Quando igitur intra triduum tantum incrementum ponderis exoritur , sane , si diu in Aere retinetur , sensin totus ille sal solvitur in liquorem prorsus fluidum, pinguem , spisssum , tenaciorem utcunque, unctuosumque, sale prius adhibito fere triplo ponderosiorem. Eum artifices vocant oleum Tartari per deliquium. Manetque tum pauculum terrae albae in fundo orbis vitrei. Si dein, ut factum fuit, hoc ita natum ex Aere & Sale liquidum ex vitro cucurbita dicto per alembicum Igne penitus exsiccas, taedioso opere, destillabit in excipulum aqua elementalis , purissima; ita ut solus Sal Tartari siccus , seque ipso purior , minusque ponderosius , in fundo supersit. Igitur Sal iste ,

hac opera accepit ex Aere tantam aquae copiam. Haec autem aqua, CX Aere

huic tali data , solvit eum longe alio eventa , quam sit fluida , pura , aqua fuistet affusa huic sali ad eum dissolvendum : nam Aeria haec dilutio , suciscessiva , lentaque , aquae applicatione parcae simul, tantum disssolvit omnium facillime diluendos 1 ales pure alcati nos , hancque ergo partem solam accuratissime separat ab omni parte minus facile solubili , adeoque aliquantulum terrestri ; quod fieri nulla alia arte potest. Unde etiam ita solvendo , & coagulando , totus tandem hicce convertitur in rerram, &volatile, disparens, haud sensibile ultra, principium. Ut Hel montius accurate novit, quod & alii dudum ante ipsum Alchemistae invenerant. Mirabile inprimis hoc in Experimento considero , quod ilico , postquam salille ex igne summo eductus Aeri exponitur, & quasi unico temporis momentulo , jam incipiat haec humectatio , in liquorem resolutio , ponderisque ad si bellar examen incrementum , inchoetur, omnique dein momentulo pergat. Et quidem, quod saepe numero stupefactus coram vidi, dum adhuc sal ille quam maxime calet ab Igne , & quidem in loco , qui ipse calidus valde, foco quidem satis propinquo ipsi : ita ut summa cura aquam Acris ab hoc sale arcere ne quidem potuerim. Quin tempore adeo

266쪽

jam frigido, tam sicco, ut jam Barometri altitudo fuerit 19 pollicum.

Reposueram etiam salem cum hoc orbe in locum, undique camentatum, fitque superne operculo ligneo sollicitissime tectum , in quem locum nullus ventus introire potest , sed qui quietus semper, tectusque sit. Sed aliud est circa mirabilem hanc aquae ex Aere in salem alcatinum siccum attractionem observatum, quod ante quam plurimos olim annos me solliciatum detinuit. Indigebam sale alcatino fixo, acerrimo , siccissimo , ut demonstrarem incredulis, imo possibilitati obloquentibus , momentaneam de illo Sale cum Alcohole sincero tincturam , quam prsectari Autores Che-miel fictam proscripserant in suis libris. Itaque Salem hunc rite paratum , candescentem, fluentemque adhuc ab igne, mortario aeneo calidissimo immissum , Ocyssime pistillo aeneo calidissimo tritum , ipsoque momento, quo primo incipiebat consistere Sal, lagenae vitreae , siccissimae, calidissimae, inclusi, mox subere, & vesica oleo emollita , quam sollicitissime os lagenae obturans. Quid fit 3 tentanti saepe prius obtentum successum non respondit eventus. Miratus ego circumlpexi ad omnia , atque deprehendi superficiem Salis ex Aere in lagena immaduisse parum ; hinc Alcohol S lis superficiem proxime attingere non potuisse aqua jam imbutam.

Quae dum magis , magisque intento animo revolvo , & Observo , Certus vidi in Aeris tam parva portione , quae intra ampullam , capacem trium librarum aquae , Contineri potest, tantum aquae haerere, ut unciam salis Tartari immissam humectare aliquantulum possit, suoque in pondere augere. Quae iterato expertus , didici simul aquam hanc , forte 83o vicibus ponderosiorem Aere communi, quae in ea portione Aeris haeret, maximam sane partem facere debere illius ponderis, quod Statice deprehendit in ipso Aere. Si enim octingentesima quinquagesima pars Aeris communis foret aqua, tum sane totum pondus Aeris deseretur uni aquae , quae in Aere volitat, & caeterae partes, in illa Aeris mole haerentes, ad pondus ejus facerent nihil, forte ne quidem forent graves. De qua re amicus quondam meus Henricus van Deventer, scriptis salutiferis inclytus de Re Obstetricia , mecum colloquutus fuerat, qui δί idem se observassie narrabat.

Profecto , si quis omnia haec considerate contemplatur , inde colliget unum ex his tribus , vel forte bina, aut terna. Vel enim oportet, ut Aer moveatur semper in omni loco quieto , clauso , subterraneo ; ut iulam parvam copiam aquae , quam diffusam in sua mole gerit, apponere queat ad superficiem salis Tartari ita , ut illam aquam ibidem deponat. Si enim pes cubicus Aeris ad summum tenere potest librae Argentariae aquae , hanc autem aquam intra vas clausum dimittit in hunc si1lem; tum debebit omnis ille Aer ita circumvolvi circa superficiem hujus salis , ut omnes ejus partes successive eam attingere possint, ct id aquae , quod habent , communicare. Vel aliter cogeremur cogitare , quod illae partes aquae , quae uno tempore per totam molem Aeris diffusae sunt, certo tempore moveantur per illam Aeris molem ita , ut perpetuo , & successive jam in hac , jam in alia , parte spatii Aerii sint, atque ita omnes tandem concurrere cum illo sale, qui intra hunc Aera est positus. Aut tertio debebimus agnoscere esse veram attractricem vim in alcati fixo igneo , & inter

Quae pars POR- deris Aetii ma

Mira Aeris proprietas.

267쪽

ris non unitur

Aleali. Aer quando plus aquae ha

aso PARS ALTER A.

aquam , ea lege, ut horum unum alterum trahat, & Vicissim quoque traiahatur ab altero, instar duorum magnetum. Prorsus ut apud Sendivogium legitur de Alcati terrae attrahente Rorem coelestem pro foecunda impine gnatione. Qui ultimum hunc modum caeteris praefert, cernet simul , vim hanc attrachricem inter aquam Aeris , & alcatinum salem in longinquum se extendere : quum pauculum salis triplum crescat ab aqua attracta. Uncia enim salis Tartari, mutata in quatuor fere uncias olei Tartari per deliquium , attraxit tres uncias aquar. Sed tres unciae aquae requirunt ad

minimum binos pedes cubicos cum dimidio Aeris, in quibus locari queant, ex quibus in illam unam unciam salis attrahi possint. Quod spatium respectu unciae unice salis Tartari ingens est. Verum credibile est omni de genere Experimentorum, quod omnes illae causis simul concurrant ad eundem effectum producendum.

Sed nihil magis singulare hac in re mihi apparet , quam quod aqua ex Aere in alcati tracta , oleum Tartari per deliquium faciens s quod pondere se habet ad aquam ut ad 3. ad Aerem vero ut Ir9O ad 1 3 quod, inquam , in illo oleo Tartari per deliquium , sic nato , nihil elastici Aerii

inesse deprehendatur. Ut ita alcati hoc aquam ex Aere elastico separet, sibi uniat, elassicam vero relictum repudiet, nec sibi. adunet. Unde igiatur iterum patet, Aera aqua purum maxime elasticum , contra Vero reis tum vaporibus aquosis tantum de elasticitate propria amittere. Fieri hinc posse , ut maxima copia alcatini fixi nata in terra, ingens copia aquae de Aere subduceretur.

Tempestate diu serena, maximeque sicca , fit Aer semper simul ponderosior, Atmosphaera gravior, aqua in Aere adscendit altius. Ita, ut nunquam plus aquae sit in Atmosphaera , quam illo tempore, quo ob siccitatem in his infimis putatur omnium minimum adesse ; sed aqua tum longe magis dis tributa , de dispersa est. Facillime quippe intelligitis, Auditores , quod , quo aqua altior a terra in Atmosiphaera adscendit sursum, eo illam in spatia diffundi majora, adeoque minimas ejus partes tanto

magis a se invicem recedere, atque separatas deinde existere, non adunari , humorem non praebere. Si vero Barometrum valde elevatum manet,& tamen simul nebulae densae , & foetidae, nascuntur; tum aquosae parteSinfra pendent fere semper una cum exhalationibus crasi1s , oleosis , salitinis. Quae omnia, hoc tempore, non erunt accurata permistione aequabi

liter distributa, nec unita. Quando dein Barometrum humile valde, simul vero tempestas calida , & valde nubilosa , tunc aqua descendens ad inferiora , sed vapore aequabili, valde humectante, neque tamen pluviosa adhuc. Certe ex iis liquet, Aera plurima aqua gravem saepe siccissimum apparere , liquidumque , absolute perspicuum : Eundem vero , minus aquae habentem , illius descensu , collectu , inaequabili distributione apparere possie humidissimum , opacum , nigrum ; quod inprimis cucurbitae,alembici, excipula vitrea demonstrant, dum aqua in iis destillat. Si enim vasa clausa inter se manent, dum destillatio peragitur,omnia perspicua,n que ullus apparet opacus vapor ; simulac vero, alembico ablato , aqua incucurbita in Aerem libere exhalat, aequabilitate compressionis ablata , omnia apparent humidis, & opacis penitus, nubibus plena.

268쪽

DE ARTIS THEORIA. 13 I

si vero , aestivo tempore, coelo sudo , valdeque sicco , diuturno, dc

magno , calore Solis , superficies terrae excoquitur, tum non aqua modo,

sed & alia corpuscula, minus volatilia , pinguia adeo , & salina , vi Ignis solaris in sublime rapta, Aerem ambitui telluris vicinum replent. Quamdiu ergo hae exhalationes calore Solis agitantur , nihil horum oculis apparet. Verum simulac aestus solis , qui ad tertiam pomeridianam fuerat maximus, incipit remittere, tum Aer haud ita diu postea frigescit ; terra autem , millies diutius calorem a Sole datum retinens quam Aer, calida adhuc exhalare pergit corpuscula mota. Hinc albus , coactus , densus, frigefactus supra , calescens adhuc infra , vapor nascitur. Qui ideo primo omnium apparet in fossulis, locisque aquosis, inde sensim se dispergens , terram tali nube vesperi, noctuque, osi velat, mane calore Solis supervenientis dissipatur. Ros appellatur. Ille igitur humor est quam maxime compositus. Neque de ejus natura propria aliquid boni potest dici ita , ut illud ubique verum esset. Quum enim ille sit aggregatus ex confusis inter se omnibus corpusculorum aestu Solis aestivi volatilibus corpusculis terrae ipsius, ipso actu exhalantibus & repercussis , sane verum chaos erit. Imo , & in qualibet singulari telluris plaga , semper alius erit penitus 9 prout nimirum illo in loco , ubi gignitur , diversa corpuscula haerent. Utique in sabuleris , atque ericetis late patentibus , aridis , elatisque, paucissimus, fere penitus aquosus colligitur ; qui circa pinguia, bituminosa , piscibus, animantibus putrefactis, plena , loca, stagna, paludosa , longe alius, atque saepenumero perniciosus hominibus, habetur. Mirum igitur non est, Chemicos in analysi roris artificiosa tam contraria reperisse , scripsisse tam diversa , ut fere vix bini dentur , qui consulti super his eadem dicant.

Qui autem Spiritum vitae, Solvens universale, Mercurium Philosophorum, Nitrum Sendivogianum,Chalybem ejusdem,inRore quaerunt,nihil fere sani in scriptis Philosophorum intellexisse videntur. Saponem autem acerrimum hunc esse, atque pabulo Vegetantium opimum , pinguemque liquorem , nullus negavero. ROs sane in certa telluris plaga collectus , destillando liquorem dedit, qui vitro colorem penetrabilem Iridis impressit, nec aqua stygia , nec lixivio alcatino , nec frictione delebilem ; ipseque hic l1 quo se inflammabatur instar Spiritus Vini. Ut in Experimentis CDemicis recitatis in Republic. Literar. T. I. p. 39o. Ros iterum destillatus , ochi duo leni tepore digestus, iterata destillatione sexies subtilior redditus, tria dicitur vasa vitrea fregisse , insipidus permansisse prorsus, licet quam

maxime tenuis meros spiritus referret. Ib. 17 8. p. 131. Rursum in observationibus Britannicis Ros describitur instar butyri, flavo albi, lenti, qui

manui affrictus funditur , igne moderato exsiccatur, atque durescit; fc tidissimi odoris, hyeme inprimis & vere, noctu , in fragmentis satiS ma gnus , nascitur. Transach. Abr. T. II. p. I 3. Sed & Roris indoles mire quoque varia pro diversa tempestate omni, pro varia , & successiva, conditione meteororum ; hinc tenuissimarum plantarum minutissima in eo se mina , animalculorum minimorum ovula invisibilia, infinita alia, unde digestione, fermentatione , putrefactione, destillatione , varia valde pro ducta, miras prorsus opiniones Chemicis suppeditaverunt. Vid. Trans . Abr. T. II. p. I I. Ergo Roris pars praecipua aqua est, sed caetera in

explicabili multiplicitate. I i ij

269쪽

111 PARS ALTER A.

u. 5 , Nubes in Aerea sola fere aqua oriri dubitat nemo. Aqua autem aequa

biliter disposita pellucet. Igitur Nubes ab aqua incipiente colligi; sed

cujus interim partes inaequali motu circumvolvuntur inter se , neque quiescunt, neque moVentur aequabiliter : ut jam stasim monui. Si ergo aqua, in Aere haerens, adscendit magis , magisque , tum partes illius. veniunt in loca tam excelsa ut non multum adunentur amplius , sed disia cedentes a se invicem , non faciant aquam , sed aquae elementa. Quando autem elata haec aquae elementa deorsum labuntur , veniunt in angustiora loca , ubi se associant, aquae speciem induunt ; Nubes formant. Quo igitur aqua altius in Aerem evehitur , eo serenior, siccior, sine nubibus, tempestas , & contra. Elevatur autem aqua in Aerem satis. alte. Sunt enita. in Carniola montes alti IO 27 pedes geometricos, in quorum fastigiis humidi signa Act. Lips. 1689. 332. in elatissimis quoque horum cac O minibus nives ostentat perpetuas natura , aquae elevationem eousque evincens. Quin altissimus Africae mons in Tenerita , habet quotidie , circa meridiem impendentes. nebulas, quae quotidie in aquam resolvuntur, tantaque juxta montem copia defluunt, ut suppleant vicem imbrium, totamque insalam imbribus carentem irrigent.. Actia Lips Ι69 I. 98. Quare certi sumus , aquam eousque adscendere posse. Verum , si constaret repetitis satis observationibus de veritate mirabilis Phaenomeni, quod Maii-gnanus Tholosae observasse narrat, in Tractatu de Perspectivis, pag. 93, longe altior haberetur aquae in Atmosphaeram elevatio : a1t enim , nocte

serenissima, & quidem media , mense Augusto, apparuisse nubeculam maxime fulgidam, quae fere ad 'Zenith usque , vel verticale in coelo punctum, se diffundebat. Idemque apud Sabinos. Riccium observasse, testatur : eolligit inde ille, Nubes ita elevasi posse supra telluris projectam umbram. Haec autem , calculo Astronomico , ex dato tempore, atque loco apparentis nubeculae , subducto , enormem daret a terra remotionem. Quare potius causa imaginis illius apparentis tribui forte posset

causae cuidam alteri incognitae in supremo Aere haerenti, lucentique maxime, quum in altissimorum montium cacuminibus Nubes raro amplius adsint, sed infra , terram versus , sub pedibus appareant. Huvia: tenuig. Aer , aqua plenus, inferior incipit elementa aquae magis unire , hinc ea associando minimas formare guttas, quae deciduae Pluviam formant tenuem , densam plerumque, sed sine magna vi cadentem. Quo enim guttulae hae minores , eo. majorem superficiem ratione molis suae nactae minus cito descendere valent per resistentem Aera.

Imbreue. Quando autem aqua in alta regione A tmosphaerae colligi incipit, gravior hinc reddi, atque per Aerem delabi, tum , descendendo 1ensim in loca arctiora, sibi adunat assiduo inter cadendum alias aquae partes , quibus occurrit. Unde ergo guttae illae maximae , quarum in Europa diameter est trium linearum ; apud Nigritas. vero saepe magnitudine integri pollicis Act. Lips. Suppl. I. as ) ingenti impeta ruunt in terram , magna jam mole sub superficie minore violentius cadente per Aera. Guttae autem eo majores, quo de altiori loco cecidere, & contra. Observatum quippe semper fuit, quod Pluvia in alti montis editiore plaga sit tenuissima sed sensim descendendo majores formet , majoresque, Suttas , donec ad

270쪽

DE ARTIS THEORIA. 233

radicem montis omnium maximas dederit. Densissimi hinc' Imbre; contatingunt aestate, quando deorsum rapide actae aquae, fulimina , tonitrua , procellas subito excitant. Unde etiam aestivo tempore Imbrium guttae singulae longe majores nasci solent, quam hyemali. Caeterum certissime observatur , pluviam in omni plaga Atmosphaerae, ubi incipit primo nasci,

ibi tenuissimam esse. Quoties vero Aer aqua fatur , noctu frigescens, defertur in superficieme atam montium altorum , maxime in longam seriem dispositorum , tum densa, frigidaque , haec moles, inprimis versus Septemtrionem & E xum prima parte noctis, atque versus Meridiem & Occidentem post inediam noctem , hanc aquam Aeris sistit, frigefacit, unit, in humorem aquosum convertit, unde Jilabentes facit strias , quae , in summa montis

parte tenues, omni momento descensus dum adunantur senilibus gran descunt, atque ita essiciunt, ut destillatio accidat perpetua , copiam dans incredibilem aquae , defluentis saxo , atquC, juxta varia incilia montis, aut terrae, rivulos formantis , qui quando, per Venas subterraneas , ex alto

montium loco, in declivem plagam descendunt, ibidemque patulum eructando suo latici os accipiunt, tum defluentem puram dant, vel salientem de scaturigine exhi Sent. Facit limeque liquet, pro diversa altitudinescaturiginis rationem emissarii, ubi exsilit, Fontium saltus varios habe ii. Quin etiam hinc facile intelligitur diversitas aquae Fontanae in copia, omnique alia dote sita. Hinc & liquet nusquam Fontes haberi nisi ubi aliatiores montes, ubicunque vero hi, ibi & Fontes inveniri. Quod nusquam pulchrius, evidentiusque, cernitur , quam in valle fortunatissima in Κachimiro , descripta Bernierio , in descripr. Regni Mogolis Ubicunque iterum tales montes sunt, fontesque , ibidem aqua mo tibus defluens , aut fontibus perpetuo eructata, in Rivulos effunditur jugiter fluentes , & leni plerunque ad principia decursu. Quando dein alii

decurrentes junguntur in unum collum , Rivus mox turgentior, atque jugi augmento brevi Rivulorum exoneratione Fluvium format semper lasentatem. Neque ita diu poli, dum repetito semper accessu crescit copia, &torrens , Flumina ingentia. Rapido semper delata cursu a supremis versus infima nascuntur, tandem in Maria se exonerant, nunquam inde retrogressura , neque tamen adauctura Mare : quippe quod , quantum accipit , tantum iterum exhalando reddit. Aliter rapidissimi ruentium Fluminum torrentes in abyssos sub terra decidunt, alibique exsurgunto Hinc in regionibus planis , ubi montes nulli vel fontes , nunquam Flumina habentur. Inde & montes per totam tellurem adorabili sapientia dati sic terrae, uegignendis aquarum collectionibus prosint. Unde & in universa terra respondent Fluminum lapsus montium ordini. Videantur super his MagnificilEdmundi Halleyi inventa vere propria,in Ach. Soc. Britann. Quae sane omnia scire nostra inprimis refert, qui Chemiam colimus , ubi de Aeris , Aquaeque , diversitate perpetua fere agendi necessitas adest ; quin & haec usum habebunt insignem in Tractatu sequuturo de Aqua.

Ex omnibus' tamen enarratis hactenus certo non constat , quousque

Aqua in Atmosphaera querat adscendere : sed de eo eonstat, quod non sit in telluris alnissimo fastigio montano unquam Aer sine Aqua : quum h

Fontes,

SEARCH

MENU NAVIGATION