Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

It ex parvo i iaco per totam molem aquae.

ΜΛΛ . si, iis aqua , Mae naturali Aeris recepti copia jam saturata est. Si ergo , in ocideri

quam Aere sa- apparatu ultimo , non eduxero Aerem , sed bullam Aeris admiserim intiatur- aquam hanc sic , ut illa bulla ibi haereat supra aquam. Reponantur vasa haec per anni spatia, nunquam introibit bulla haec Aeria intra hanc aquam, sed non permista haerebit semper in supremo. Imo Vero, ut concussero haec vasa, nunquam essiciam , ut Aer ille intret in hanc aquam. Dividetur qui dem bulla haec in minores alias , nunquam permiscebitur invisibiliter per aquam, quidquid moliar. Tentavi comprimendo , calefaciendo, refrige rando , conquassando , reponendo ; mansit semper eadem copia ille Aetcollectus in supremo. Neque fuit possibi se , plus illi permiscere , quam

sponte sua ex Aere communi aqua ipsa assumserat. Satis mirabar haec Erperimenta excolens, prosequens, dum speculabar,

quam parvam partem superficiei aquae attingeret ille Aer in bullam col ledhus in superiori parte aquae: videbam quippe , omnem hunc Aera, pertam parvam superficiem instinuare se usque per ingentem molem totius aquae , unde prius Aer ille jam resorptus fuerat eductus. Iam nimirum idem ille per omnia interstitia totius aquae se aequaliter distribuerat. Ne cessario igitur potentia quaedam siticulosa erit, & bibula , in aqua, res pectu illius ita attracti ex parvo spatio per omnes partes aquae , Aeris. Non enim eget concussu Aer ut intret ; sponte, quiescens ibit per

aquam.

Illustrissimus Stairius , in elaboratissimis suis Physicis, per multas rationeS , putabat, Verum Aera nunquam in aqua adeste ; neque etiam bullulas has, aquae innatas in vacuo Boseano , oriri ab elastico Aere ; sed in aqua semper actuosos haerere Igniculos, qui per aquam , pressu armos phaerae liberam , se expediendo , & levitate sua superiora petendo , producerent hasce cito rumpendas bullulas. Ingenio tam crediderim cogitationem mutavisset nobilissimus Vir , cujus candor & virtus undique laudantur , si Experimenta superiora contemplatus fuisset: vidisset enimvero, omnes notas veras sinceri Aeris inesse his collectis bullulis, ita productis. Videte Stair. Ph. Exp. p. 371. Ita haec sussiciant de primo modo separandi Aeris elastici ab aqua remotione ponderis comprim2ntiS.

Bullae hae non ab Igue

EXPERIMENTUM VI.

aer separatur ab aqua ebullitione.

Iucundum valde est oculis exhibere modum , quo ignis separat hune Aerem ab aqua , eundemque collectum demonstrare. Quod quidem eleganti hocce Experimento facillime perficitur. Vas esto amplam , latumque , A B , ignem ferre potens , aqua communi plenum , fundo plano. Ponatur infundibulum tam latum , ut latissima parte aperta fere Oppleat totum fundum vasis , sitque pars ejus angusta C D penitus submersa su baqua in vase AB contenta. Sumatur phiala vitrea E F, cujus apertura E sit tam ampla, ut infundibuli tubus CD possit in eam ingredi. Impleo jam phialam eam aqua ad summum usque, atque imposito arche digito inverto hanc , atque immergo ita in aquam vasis AB, ut nil Aeris in hanc phialam adscendat. Tum accommodo , ut jam spectatis, ita haec, ut infundibuli tubus CD haereat intra phialae tubum E. Quo ita peracto , impono vas Ad ,

292쪽

DE ARTIS THEORIA. 2 s

eum omni hoc apparatu, supra ignem , ut lente sic calescant omnia sita mul, tandemque aqua in vase AB fortiter ebulliat. Eo enim facto , aqua vasis AB, sub infundibulo ebulliens, Aerem aquae per ignem in bullas actum , sursumque tendentem , determinabit per infundibulum intra coliatum phialae,inde in ventrem ejusdem,sicque sursum colliget in unum, ad F, quod postquam aliquandiu peractum habebitur in supremo F, verus Aer, separatus ab aqua, quae in vase A B , sub infundibulo ebulliebat. Qui inr-hum vera dote, erit Aer elasticus, & de aqua eductus, certa tantum, & de finita copia : neque enim ultra colligetur, licet deinde quam diutissime ebullitionem protraxerimus. Sed in hoc Experimento phaenomenon contingit satis mirum. Dum enim ebulliens aqua jam Aerem omnem suum emiserit bullatim sursum in F ; tamen orientur inter ebulliendum ingentes , subito , magno cum impetu, bullae aliae , quae valida vi ruptae aquam dc vasa concutiunt, neque tamen displosis Aerem gignunt. Hae igitur non oriuntur ab Aere , sed ab igne intra aquam agente. Ideo durant semper, ut coquatur quam diutissime haec aqua, quum Aeriae bullae cito delinant. Ingentes hae sunt, ubi Aeriae tantum exiguae; flatulento valde impetu disploduntur , ubi Aeriae pacate se explodunt. Nec gignunt, ut dixi, Aerem , licet ingentes sint. Hinc eximius Mariottius has fulmina tiones appellat. Has si Nobilissimus Stairius intelligit loco supra citato ,

eatenus vera dixit. 4uod si jam , hisce ita peractis , dc Aere jam collecto

ad F , totus apparatus iterum reponitur in frigore, Aer genitus retroibit in aquam propriam , unde ex austus fuerat. Haec postquam enarrato

rerum successiu peregeram, volui aliud quid experiri. Nempe pluviam

continuato biliorii decursa coegi, ut ebulliret semper fortiter. Dein posui hanc ferventem , apparatu Experimenti quarti, sub campana. Eguxi dein Aerem qua potui cum cura. Non nascebatur Aer ullus in ampullae supremo ad C , primo tempore. Postquam vero hanc aquam ita in hoc vacuo detinueram aliquot per dies, Aer tandem copiosus satis enatus inde fuit. Miratus suspicabar , an forte aqua ipsa in Aerem transmutare tur longo illo tempore in vacuo ξ an vero Aer adeo intime haesisset in aqua ipsa, ut ebullitione exire negans , tandem tamen in vacuo per longitudinem temporis inde separaretur tam lente ξ

Sumsi aquam pluviam , quam immisi vasi vitreo , conico , valde divergenti ; exposui dein gelu forti. Inceperunt partes aquae constringi per frigus. Quum tamen aqua illa nullo pressa maximorum ponderum potuerit comprimi. Dum vero archius contractae partes conglaciatae aqua: im

minuunt intercepta spatiola, elementa Aeris in iis locati , excussa de illis spatiolis , adunantur inter se , atque ita, dum veniunt in contactus mutuos elementa haec Clastica prius seorsum existentia , videntur mutua fuga elasticitatem adipisci, quam non habebant , dum solitaria erant. Hinc incipiunt bullulae hic nasci , grandescere, multiplicari , tandem valde amplae fieri, sursum tendere, atque intra duram jam coercitae glaciem , hanc elasticitate sua removere, hinc duram glaciem tumefacere,

δ er separatur ab aqira per gelu.

293쪽

1 6 PARS ALTE R A.

quaquaversum , hanc expandere ; Vasa , quibus glacies continetur, dis fringere. Quo autem fortius gelascit, atque diutius , eo semper har butheΑeriae, elasticae, plures, majoresque eVadunt , imo & tanto fortiores Hinc tum glacies videtur major fieri per frigus : quam tamen glacies ipsa sit revera minor , sed bullae ita natae , dum magna spatia Aeria, glacie vacua , formant in illa glacie , hinc tantum molem amplificant ; atque inde simul immensam illam potentiam vasa sua coercentia findendi nan ciscuntur. Si ergo acerrimum fuerit gelu , atque producitur valde longe, tum omnis Aer , per totam aquam sparsus prius, separatur a glaciei poris , adunatur in illas glaciales bullas, secernitur ab aqua. Qui igitur alius, est, novusque, modus Aerem ex aqua separandi.

Aer separatur ab aqua per Alcali,

EXPERIMENTUM VIII.

Dum oleum Tartari per deliquium parabatur ex aqua , quae diffusa per Aerem , facile spumescens hic ponderosus liquor, crederetur Aere elastico plenus. Verum tamen omni jam enarrato Experimentorum molimine evictum est, hunc liquorem nihil quidquam Aeris prodere , sive levatur pressu Atmospium , sive ebullit ad Ignem, sive frigore constringitur. Inde igitur intelligimus , salem alcatinum fixum , dum se insinuat intra aquam , elementa Aeris ibi locata expellere, loca ejus occupare, sicque constituere liquorem ponderosissimum post Argentum Vivum, qui se habet ad aquam ut 7 ad s. Vid. Boyl. Exp. Mech. p. I. 26. 27. an Aerem potius fixat ξEXPERIMENTUM IX.

AEe ees liquore Adeste Chemici, Mechanici, Medici : vestra res agitur i Lotium sumsicalido animalia. ab homine sanissimo, jejuno , mane , post completum somnum, redditum in vas vitreum calefactum eo gradu caloris , ut est homini sano. Hoc ego vas cum hac urina , ipso eodem momento temporis quo exiit de corpore humano , statim reposui sub campana vitrea ad antliam pneumaticam. Eduxi ocyssime , quantum potui, Aerem. Non vidi ullum diu signum bullarum Aeriarum in hac urina tam calida. Cogitabam , nihil inesse Aeris , in lotio , hoc Experimento demonstrandi 3 Quum enim urina haec esset calida 'o gradus , Aerque jam esset eductus aὰ 26 pollices , neque tamen appareret adhuc ullum signum ebullitionis, quis id non putasset mecum 3 Subduxi ad 27 pollices Atmosp ram ex campana, incipiebant oriri bullae. Sed quum dehinc pergerem ultra Aerem abducere , subitissime incepit ebullire luc urina in hoc vacuo , tanta cum violentia, ut stipra nudum Ignem nunquam in vase tam acriter ebulliat. Obstupui, re visa. Undenam tam subito , violentus adeo impetus in liquore tam quieto prius 3 cur illud pauculum Aeris elastici, quod ultimo subducebatur, post' quam prius 27 pollices ablati erant, sine ebullitione, tantam mutationem effecit 3 an contigit subitanea mutario luc ab Aere urinae, an ab Igne in ea detento , an ab utrisque 3 Feci multa alia similia in liquoribus animalium diversis , in lixiviis meracissimis Salis Marini, Salis Gemnis, Ni

tri , Salis Ammoniaci, Alcesi volatilis Salis Ammoniaci, Argento Vivo.

294쪽

DE ARTIS THEORI A. . 27

paeite eadem : haud poenitebit. Me taedet cuncta referre, Vos pigeret audires COROLLARIUM I.

Igitur Aer elasticus , quamvis particulae ejus aliqua tenacitate sibi in vicem adhaerescant, tamen se in minimas suas partes dissolvit: ut se sponte insinuet in vacuos Aere meatus, qui in liquidis deprehenduntur , idque per totam massam. Ergo Aer ille attrahitur in hos liquores , in haec spa

Atque Aer, ita tractus in vacua Aere interstitia elementorum in Ilia quoribus , illa ipsa actione dissolvitur in sua minima : utpote distributus per ingentem massam totius ejusdem liquoris.

Sed quantitas Aeris , quae illa ratione imbibitur ab liquoribus , perque ingentem illorum molem distribuitur, Valde exigua est , atque partem in illo liquido valde parvam implet.

COROLLARIUM A.

Liquores vero illi, quicunque fuerint, postquam, illa parva parte Aeria absorpta , . semel saturati inde fuerunt , postea nihil quidquam illius Aeris ultra in se recipiunt , quaecunque ars , motuS , Vis comprimenS, adhibeatur. Sed illud plus superadditi tum Aeris rejiciunt a se, de seorsum in bullas, vel spumam , ex se repellunt. COROLLARIUM 3. Quin & liquores, inprimis aquosi , penitus faturati salibus quibus dam, Aerem deinde hoc modo non solvunt. COROLLARIUM s. Particula una Aeris ita soluti , seorsum existens in illo interstitio, quod remanet inter elementa contigua illius liquoris, non videtur esse Aer, ut ille suis notis Physicis describitur. Non apparet enim una talis intercepta, quamdiu intra circumcingentes aquae partes sola haeret, neque adeo contingere valet aliam similem particulam , elastica esse : quia id nullo Experimento probatur. Quin Sc una talis sola non est quoque tam cito dilatabilis per calorem : quum eum satis requirat magnum , priusquam se inci piat expedire de suo liquore. Imo , licet a. ue pollices Mercurius in Baro- metro jam subsederit, nondum tamen se ex aqua exserit. Ut ergo unus magnes , solus existens , respectu alterius magnetis, operationeS magne licas non ederet, hocque intuitu magnes dici vix posset; ita & una parti-

295쪽

1 8 PARS ALTERA.

cula Aeris. Sed ut magnes adductus tam propinquus alteri magneti, ut intra sphaeram virtutis ejusdem foret positus, ilico vires suas ostentaret, sic dc rurium illae Aeris elastici ultimae particulae. COROLLARIUM p. Verum, quando, quacunque demum de causa, duae tales particula ultimae aeriar, ex suis Ioculis aquosis excussh , jam adunantur inter se ita, ut se invicem penitus contingant, tum ilico videntur se mutuo repellere, itaque bullulam jam demum minimam efformare. COROLLARIUM 8. Ea tum bullula , minima omnium , binis modo particulis constans, adipiscitur iterum omnes dotes Aeris elastici supra expositas. Nata haec infundo infimo liquidi minima, dum jam sursum adscendit per liquorem , currit per insterstitia ejusdem ; ubi similibus partibus solitariis Aeriis conjuncta , crescit in bullam majorem ; quae ita jam tendens quoque sursum,& aliis pariter se adjungens in toto itinere a fundo ad suprema , semper tanto minus pressa, quo altior. COROLLARIUM 9. Hinc etiam videntur Sales minus attrahere hunc Aerem elasticum , quam liquores , inprimis aquosi.

Ergo & in unoquoque liquore, hactenus cognito , Videtur tantum una, certa , & definita, portio Aeris contineri. Semper quidem parva valde , attamen in diversis varia admodum.

COROLLARIUM II.

Hinc dubitari posset , an quidem Aer ille , qui in liquoribus vegetabilibus magnum illum effectum fermentationis producit, sit ille, qui solitarius in poris minimis haeret 3 an vero potius adunatus ille , & vere elasticus, in fistulis Aeriis Malpighianis, trachaeis die his , continetur ξ aut& ille externus, qui inter depfendum fermentandis immisceri solet 3

Aer elasticus, atque in minima haec divisus , qui continetur intra humores Animalium , non videtur esse causa putrefactionis, quae sponte suscipitur in hisce : quoniam absque admisso Aere externo V1x ad putredinem ducuntur : admisso autem externo Aere , ilico putrefactiu-uem suscipiunt.

296쪽

DE ARTIS THEORIA.

Ex PERIMENTUM X. .

Aer ille elasticus elementalis, in minima divisius , qui ita haeret solutus per aquam , videtur ibi parvam habere molem , neque sensibus observandam. Postquam vero eductus est ex aqua , atque in unum collectus sp tium ; tum locum Occupat majorem , quam omnis illa aqua implet, ex qua Aer ille fuerat eductus. Elegantissimo haec veritas paradoxa Experimento oculis exhibetuΓ. Quod ita instituitur. Sit vas parallelipedum AB , ex cu pro . Ip ejus fundo sit exigua foveola impressia C , ut guttam aquae

unam, alteram ve, queat capere. Sit & parVulum vasculum , Vitreum,

conoeides D, apertum ad basin , instar digitabuli vulgaris. Tum impleatur vas AB oleo purissimo , pressb, eousque, ut digitabulum D , erectum , positum in fundo vasis AB , totum tegatur hoc Oleo. Quo facto ponatur digitabulum in suum latus , situ horizontali , ut in F : ut nullus omnino

Aer sit in digitabulo , sed ut id sit quam plenissimum per hunc suum situm

hoc oleo. Quibus ita paratis , imponatur vas hoc cum oleo , & digitabulo supra ignem , ut oleum in vase, ergo & in digitabulo, bulliat; quae ebulli tio protrahatur, donec oleum hoc amplius non crepitet ebulliendo. Tum Aer , & aqua , qui forte in oleo , in vase ad ejus latera, aut in digitabulo& ad illius latera fuerant, omnino erunt expulsi : ut oleum Aere sit &aqua orbum penitus. Frigescant hoc in situ omnia. Tum per parvam fissu lam vitream dimittatur una gutta aquae per oleum, in fostulam C, quae ibi suo pondere manebit sub oleo in illa foveola. Dein prudenter pona tur vasculum vitreum D , semper tamen detentum sub hoc oleo , ne ullus Aer insinuare se queat, erectum supra fossi ilam C , ita , ut hanc guttamquam accuratiissime sub medio suae apertae basios comprehendat. Erit tum, ut oculo patet evidentissime , digitabulum oleo plenissimum , omni Aere, dc aqua exclusis. Id ubi sic rite instructum fuerit, tunc pone hoc vas cum omni hoc appararu supra tripoda , ut flamma ardentis candelae possit applicari commode illi parti fundi vasis , ubi foveola cum illa gutta aquae est supra. Applicetur tam flamma ardens sub illa foveola ita lente , & pr denter, ut sensim , non cito , .calescat illa aquae guttula per gradus successivos. Tum excitabitur strepitus mirus ab hac guttula calefacta, tandem ebulliente , quae sub oleo coercita , δί sub vasculo illo vitreo, Aerem

suam a se displodet versus superiora illius digitabuli, ubi spatium ingens

occupat, quamdiu calor ibi adest, eaque proportione oleum ex hoc vasculo removet. Fit autem ille crepitantis guttulae aquosae motus sepe ingens, ut totum digitabulum elevet. Ubi tandem hac ratione omnis Aer ex hac aquae guttula expulsius, frigescant omnia. Aer tum in digitabulo hoc frigefactus premetur in bullam collectam in supremo vasculi illius vitrei exigui, atque mole sua ostentabit majorem magnitudinem, quam fumrat gutta aquae , unde hic Aer , hac arte, productus fuerat. De his ubi optime jam constitit, tum totus hic apparatus ponatur sub campana Vitrea, ad antliam Aeriam , educatur Aer : videtis, qua ratione illa bulla Aeria in supremo digitabuli vitrei se expandat,oleum ex hoc vasculo repellat, elasticitatem vere Aeriam ostentet ad ablationem comprimentis Armosphaerae , ut ante eandem demonstrabat ad calorem auctum. Atqui simul ac Aerem

Aer in aqua' quantus f in Mipsa aqua.

297쪽

Aer In aqua non est Aer.

Nee ibi agit ut

Aera

elementis. Elementa ela

stica valde penetrabilia. Aer ipse non valde penetrabilis.

18o PARS ALTER A.

iterum immitto , ea redit in priorem parvitatem bulla. Ita quidem ut haud queatis dubitare, quin genitus hoc Experimento Aer sit verus elasticusjAer. Ex hoc igitur Experimento discimus quam certissime , quod Aer, qui est solutus in aqua , nequaquam ibi sit tale corpus liquidum, quamdiu il lic ita divisus hospitatur, quale corpus constituit tunc, quando ex illa aqua idem ille Aer eductus, collectus, partes suas elasticas jam adunatas in unam bullam habet. Quin δί ratum est, Aera latentem in liquoribus non habere illas vires Physicas quas possidet, dum extra liquores unitus existit. Adeoque nunta

quam essiciet eadem opera in utroque. Videanturque hinc minus recte aragumentari, qui, postquam noveranῖ, Aerem produci posse ex liquoribus, colligebant, ergo illum Aerem , detentum intra hos liquores, ibi quoque habiturum omnem eandem vim agendi, quam eductus inde ostendebat. Atqui ea sane in re omnes fore Autores , dc illi quoque , qui acutum cernunt, decepti fuerunt. Exemplo magnus esto Borellus in pulcherrimo Tractatu de Motu Animalium , ubi de vitali oscillatione Aeris elastici intrε sanguinem agit. Moniti, discamus prudentia uti, & sapere , ne propriis redarguamur Experimentis. Etiam mirabile iterum paradoxon hic cernimus , dum videmus, elasticas Aeris particulas , dum singulae seorsum, divisae ab aliis, existunt , minus spatii simul occupare, quam possidetur ab iis omnibus in unam molem una collectis. Quare potestas se expandendi in spatia ampliora nascitur hic ex eo, quod partes magis accedunt ad se mutuo. An igitur adunatae quam proxime se invicem refugiunt 3 sane subtilissime ita colligebat Maximus Nevv- tonus ; facitque quotidie magis magisque, exculta Philosophia per Experimenta , ut probabilior quotidie evadat haec sententia. Ex doctrina certe nostra de Elateris Aerii natura, intelligimus, Aerem, quando in elementis solitariis habetur, transire posse per meatus mini-mOS : nam aqua, continens illam naturalem portionem Aeris divisi , una cum illo suo Aere ibit per omnia, per quae se aqua naturaliter penetrare valet. Quod captis Experimentis in Animantibus , Vegetabilibus, imo &Fossilibus quoque constitit; quum aqua ex iis omnibus haust aelementali semper gaudeat elastico. Inde etiam hac ratione Aer talis excludi nequitiis de locis , in quae liquores, hunc Aera occultantes , ingredi queunt. Late igitur se , hoc respectu , expandit praesentia Aeris elastici. Quando vero Elementa haec Aeria adunata jam constituunt partem vulgaris Aeris , tum idem ille non transibit per illos meatus , per quos facile se penetrabat tunc, quando permistus erat liquoribus. Neque bullula Aeris minima transmittetur, ubi liquor cum suo Aere trajicitur. Quin Elementa ipsa Aeris per liquores Aere jam saturatos non transibunt fere ullo modo, quae tamen per liquores Aere vacuos, sua se sponte, cito, insinuant,& quasi cum aviditate quadam ingrediuntur. Quare tandem forte etiam licet colligere, quod in genere fere verum sit, Aerem , qui in liquoribus permistus haeret, in illis non agere virtute ulla, quam vulgo Aeri communi adscribere solent: nam dum vas habetur quam altissimum liquore quodam repletum , constat ex Hydrostaticis

etae pressiones liquidi in hoc vase, ut distanti e a superficie suprema ver-

298쪽

DE ARTIS THEORIA. agr

su; fundum. Unde igitur ad fundum maxima, in supremo vix ulla, pressio agit in haec liquida ; attamen Aer, in hoc liquore, quamdiu in sua et menta divisus haeret , nullum omnino dat signum diversiratis hujus pres sionis: quia nec inferius majori copia , nec superius minori apparet; ne que exit sursum sita sponte ; neque in vacuo apparent bullae natae in parte

superiore. Simulac autem Aer per causas antea enumeratas incipit separari a liquore suo , quo continetur , tum statim , naturam veri Aeris induens, omnes illius proprietates adipi litur. Igitur in chylo , lacte , sanguine, sero sanguinis , saliva, bile , succo pancreatico, urina, adest Aer naturaliter , sed ita dissolutus, atque proinde tamdiu non agens ut Aer. Quum autem in superioribus constiterit per Experimenta , hunc Aerem , in elementa divitum inter liquida, nunquam se expedire de suis liquidis intricantibus per illam imminutionem Atmosphaerete, quae in natura fit, quamvis liquida sint deducta ad gradum caloris sa , sanguinis sani maximum ; hinc sequitur, illum Aerem in humoribus corporis humani, viventis , distributino , non posse naturaliter se expedire intra nostrum corpus de humoribus nostris , ut intra vasa collectus forma Aeria bullas ibi faciat, effectus veri Aeris praestet. Si autem aliquando id contigit, ut annotavit factum Clarissimus Ruysichius , qui cor Aerio flatu turgidum in mortuo reperit, ut Hippocrates de Flatibus in vasis sanguiferis talia fla tulenta ponit; tum cito lethalefit: ut jam diu in Historia Anatomica In jectionum patuit. Vid. Harderi Apiarium, p. Ir . aliosque plurimos , qui

eadem, eodem semper eventu , tentaverunt. Intelligitur ergo ex hisce,

sane verissimis, quid sentiendum sit de iis , quae a viris Clarissimis tradita fuerunt de Aere sanguini, aliisque humoribus , immisto , indeque iterum

assiduo egrediente. Restat jam tandem , ut paucis Experimentis, coram Vobis fastis , Uobiscum explorem alios modos, quibus Aer elasticus producitur de corporibus in quibus latuerat prius absconditus. Hunc in finem instruxi antliampneumaticam ita, ut potuerim pro lubitu in vacuo permiscere corpora, quod excogitatis ad hoc idoneis instrumentis quam commodissime praestabo, ut videbitis. En ergo praeparatam totam machinam. Sub campana hac vitrea vacuum est Boyleanum accuratissimum , quod efficere potui. I iitubo Barometrico appenso ad antliam , ut index sit vacui facti, Mercurius adscendit ad altitudinem pollicum 18 & In vasculo intra hanc cam

panam posito , vitreo , sunt Lapides Cancrorum integri positi ad pondus sesquidi achmae. His jam superamundo in vacuo Aceti stillatitii sesquiunciam , estque acetum hoc tepidum ; hinc ergo Aer aceti maximam par tem jam inde eductus, ut ex tota campana. Simul ac nunc astusio haec facta in vacuo , videtis incredibilem oriri ebullitionem in vitro , statim que pariter Mercurium descendere in Barometro indice , ita quidem, ut jam spatio dimidiatae horae descenderit Mercurius in Barometro hoc ad 'longitudinem duodecim digitorum. Ipsum autem recipiens, Unde edu

tus Aer , & sub quod fit hoc Experimentum, capere potest tm vij. aquae;& calor est in Thermo scopio hoc tempore graduum 32. Unde hic genitus Aer, qui replere possit spatium capax unciarum II aquae Aere , qui ad densitatem Acinosphaerae, ut 24 ad 3 7. adeoque genuit Aerem Atmos-

299쪽

phaerae aequilibratum , qui re et spatium capiendis 48 unciis aquae aptum, fere spatium 81 pollicum cubicorum. Posito pede cubico aquae 64 librarum. Notavistis obiter in hoc Experimento , multo fortius in vacuo fieri hane ebullitionem , quam in prenu Atmosphaerae ; adeoque ad hanc act1onem non requiri pressionem Aceti ad Lapidem Cancrorum. Deinde , gigni tantum Aeris elinies de corporibus his commissis inter se , ut spatium repleat 81 pollicum cubicorum 3 dc quidem Aere, qui elatere suo queat resistere pressioni totius Atmosphaerae. Tertio, mirabilem hanc quantita tem Aeris ita latere posse in his corporibus , ut se non manifestet prius ullo indicio , nisi postquam prius estervescentia haec hunc Aerem dissolve rit suis de vinculis. Quarto iterum hinc credibile reddi, elasticum hic

ita genitum Aerem non habere pondus, ut Aer communis vaporibus repletus. Quinto hinc apparet, quid contingeret, si in corporis sumani vi ventis vasis occurreret absorbens instar oculorum Cancri , acidum instar Spiritus Aceti, & vacuum. Unde tamen vel jam incipimus suspicari, fieri non posse in vasis nostris hujusmodi estervescentias: quia gignerent tantum Aeris ; quum interim parum ejusdem in venis nostris lethale sit. Denique & ingens metus apparet in nobis a vacuo. Et creta. Post haec sum si Cretae drachmam, infudi in Aceti stillatilii uncia, duas , orta violentior effervescentia, violentissima, longe fortior, quam in Aere aperto ; omnibus iisdem , descenderat Argentum Vivum in Ba-rometro indice ab pollicibus 28 ad sex ; ut impleret spatium capax sounciarum aquae, adeoque Is I pollices cubicos.

Iterum contemplamini aliud hoc Experimentum , dum ad Acetum stillatilium , in vacuo , adjicio liquorem Tartari per deliquium. Quam subita hinc , quam magna , ebullitio exoritur i atqui tamen in Aere pleno, dum immis mus haec bina , in principes vix ulla apparet sensibus agitatio ;ut toties vidistis ipsi, quando Salem purgantem Sennerti coram Vobis

praeparavi. Rursum igitur hoc annotabitis in natura effervescentiae in vaeuo , aut in Aere communi natae. Sed, vali , quam multum iterum Aeris hic subitissime productum i Et tamen, meministis, in oleo Tartari per deliquium nullum deprehendi Aerem. Pariter scitis, ex Homber anis, paucissimo alcati Tartari saturari acetum , decima quarta sc. Hist. Ac. R. Sc. T. I. p. 3 2. Interim Tantum ex his generatur Aeris. O quanta igitur mala homini nascerentur, si vacuum tale foret in ejusdem corpore, atque interim ibidem effervescentiae tales fierenti In pleno aut m, ut apparet, longe minor ab hisce metus foret. Quam manifesto quoque cernimus, quod neutiquam pressio Atmosphaerae, applicans , & cogens , corpora ad 1e mutuo , requiratur ad producendas haS effervescentias r quum cernamus , illas inde magis impediri, atque coerceri. Oriuntur itaque potius ab ipsa insita, propria, vi , quae est in ipsis corporibus esservescentibus, unde omnis ille motus in ipso vacuo exoritur. Quin etiam effectu taliam effervescentiarum Aer, qui fuerat in corporibus ante effervescentiam, ex iisdem eliminatur , atque separatur , expelliturque. olbb Ta hii; E perimentum, quod jam aggredior, periculos e plenum aleae t summa ae vitrioli, eget cautela. Tentabo, quid futurum sit, si1 in vacuo commiscuerim Oleum

Vitrioli optimum , cum oleo Tartari per deliquium fortissimo. Quoniam

ti per deliquium,

300쪽

DE ARTIS THEORIA. 183

novimus ex Hombergianis , octo partes Salis optimi, sicci, Tartari , saturari quinque partibus olei Vitrioli, ex loco modo citato , hanc proportionem adhi8ebo. Atqui didicimus in Aere pleno incredibilem oriri de his confusis ebullitionem : ideo omnem Aerem , qui in his liquoribus inest , conabor prius educere omni molimine possibili; ut tanto dein sit

moderatior expansio aeria. Sed & ideo vasa sum si tam spatiosa, ut vige- cupio capaciora sint, quam requiruntur ad continendos hos liquores non expansos. Metuo enim ne ebulliendo in vacuo exsiliant. Imo & vas hoc , in quo fiet ebullitio , debet imponi lato orbi vitreato ; ne abundans liquor acer, Sc aes rodens, defluat in antliam, hancque corrumpat. Cautione hac omni sollicite usus rem tentabo ita. Primo igitur videt1s hic sub campana ad antliam pneumaticam lim bina vasa vitrea , in horum uno habetur

Oleum Vitrioli, in altero oleum Tartari per deliquium. Primo jam educo omnem Aerem , qui antlia educi potest. Id dum fit, facile videtis, nihil prorsus educi Aeris de oleo Tartari , & ne unam quidem bullulam inde apparere. Sed contra, postquam multum jam Aeris eduxi de campana, Clare videtis , quam plurimum de Oleum Vitrioli Acris nasci, diuque inde

exire : formantur enim magnae bullae , & numerosis, quae valde crepant. Relinquo hoc Oleum Tartari, & Vitrioli, in vacuo , per integras quin decim horas : ut, quantum possibile est, Omnem omnino Aerem penitus coner auferre. Iam demum hoc Oleum Vitrioli & Oleum Tartari commisceo, ambo , ut quis putaret Aere vacua. Quid vero fit ξ oritur unico temporis momento effervescentia subitanea , violentissima, summa. Sed talis, quae particulas confligentes quaquaversum per totam campanam

dissipet, atque sursum incredibili cam impetu proj1ciat. Ast Quanta simul,& qualis, exoritur de commistis hisce liquidis rarefactio I sane longe ut

tra duodecuplam magnitudinem prioris molis extenduntur ita, ut undatim de orificio vasis, ni cautus fueris , diffluant. Atqui tantum fuere drachmae quatuor olei Tartari, drachma cum dimidia olei Vitrioli. Ex his prius omnis Aer eductus. In solo oleo Vitrioli tantum se ostendebat. Et tamen Aer fuit hac effervescentia natus, qui Mercurium deprell1t a 19 ad Qt. Hinc igitur apparet manifestissime, Aerem elasticum, qui fluidis inhaeret, omnem inde educi haud posse ope antliae pneumaticae, sed tantum aliquam illius partem , quae se expedire potest , postquam Atmos- saaerae pondere penitus liberata est : dum interim alia ejusdem Aeris pars,& illa quidem longe maxima , tam intime adfuerescit, ut hac lege inde separari impos , per effervescentiam hanc inde extrahi queat : limitatur itaque valde circa hoc negotium machinae pneumaticae amo ; & falleretur , quicunque putasset, por moram 24 horarum in Vacuo omnem

Aerem subductum fuisse ex fluidis. Si rursum illa jam simul perpendimus , quae in his proposita fuerunt, fere auderemus colligere , quo ὀ esse Vescentiae , quae contingunt, hocce modo , inter acida & alcalia , fiant inprimis , quia ingens dominatur inter hosce sales reciproca attractio. per quam sales hi , in certa distantia positi, ingenti impetu ruunt ita in mutuos, dc proxime unitos, amplexus, ut ea vi expellant illa corpuscula, quae media jacent inter haec alcalia & acida, atque intimum horum accessum ad se mutuo impediant. Ex violenta itaque harum Aeriarum

SEARCH

MENU NAVIGATION