Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ti Ferro.

particularum excussione, in actu adunationis facta, expelleretur Aerium elasticum hic adhaerens , quod unitum aliis similibus bullas , motus, &crepitantium bullularum displosu assiduo sibilos faceret. Tum que omnis

ille motus, qui in effervescentia contingit, non foret adscribendus reputagnantibus sibi invicem , sed potius in assiciationem conspirantibus, salibus. Hinc adeo que omnes illi motus penitus cessant, simul ac modo illa adunatio perfecta fuit ; quamdiu vero adhuc supersunt aliqui sales nondum uniti, tamdiu aliqua durabit effervescentia. Hinc quoque cernimus , aquam ipsam excuti de medio , quod supererat inter sales hos alcΑ- linos de acidos : nam oleum Tartari, & Vitrioli, ambo erant liquida ante commistionem; postquam autem fuerunt commista , atque efferbuerunt acriter, ex adunatione partium hinc nata, sal albus, solidus , prodit in medio excussae. aquae, atque aquosa pars pauco sale dissoluto impraegnatae supernatat. Attamen interim fateri oportet, quod sales ita nati ex acido& alcati per effervescentiam unitis , iterum Aerem miro elasticum secum gerant, inque aliis iterum Experimentis satis liquido demonstrent. Nam sal Marinus, Nitrum , Tartarus, Vitriolatus , ita renata ex acido suo proprio in Alcati Tartari, si Bolo mista, aperto igne, destillant iterum in sua

acida , generant copiosissimum flatum , maxime elasticum , quo vasa ingentia , & fortia, rumpunturia Unde saepe cogitantibus super hac re mirabilis semper visa fuit natura illius violenti, atque in coercibilis , halitus, quem Hesmontius major Gas sylvestre appellabat; atque dubitatum quandoque , an omne illud, quod ita gigneretur , foret quidem ejusdem ita naturae , ut eodem nomine Aeris elastici appellari deberet 2 an vero corpora, certa lege resoluta in partes. minimas , amissae natura sua prima, sorte vera transmutatione permutarentur in Aerem hunc elasticum , qui dein rursum concretus aliis iterum firma redderet nova corpora Θ an adeoque praeter Aerem communem elasticum aliud illi simile , non idem , in rerum natura obtineret

Sed missis hisce revertamur ad Experimenta. En ergo pono vitrum cum Spiritu Nitri meracist1mo , cum iisdem cautelis , ut supra. Tum & educo,

qua fieri potest cura, Aerem ; mirum est, vix ebullit spiritus hic Nitri in

vacuo , omni educto Aere , neque etiam, dum Aer educebatur. Quum.

tamen Oleum Vitrioli in priori Experimento, acidius Spiritu Nitri, tantum Aeris daret in eadem causa. Videtur hinc singulare quid hac in re obtinere. Quod quidem tanto apparet mirabilius , quod Spiritus Nitri, simulac , aperto vase, Aerem attigerit, ilico in volatiles valde fumos exhalet, eosque fatis actuosos , quum oleum Vitrioli merum in aere aperto

quietum maneat.. Quaecunque certe fuerit rei hujus ratio, videamus nos

quid futurum sit, dum jam in hoc vacuo limati ferri granum modo unum, vel alterum , injicio huic Spiritui Nitri. Spectatis igitur , quam enormis, oriatur ebullitio , quantus ilico, quamque densus , se diffudat per totam campanam fumus ruberrimus. Seὰ quam incredibilis rarefactae adeo paucae materiae inflatus , quantus tumor l. Quin & fulminatio explosiva , tam valida, ut timorem injiciat , ne vasa disii litura sint. Id vero , quod hoc in opere omnium maxime memorabile habetur, est sane illud , quod Aer quidem elasticus generetur ilico , at neutiquam ea vi deprimendi Mercu-

302쪽

DE ARTIS THEORIA. 23s

tium , neque tanta proin copia generati Aeris, quae respondere videtur tantae ebullitioni , fulminationi adeo vehementi , fumis tam densis , ru bris , agitatis. Spectate autem, omnia subsidunt Ocyssime, simulac Aerem

intro admisero; neque elevata in tumorem moles amplius manet in nihilum fere dilapsa. Vos ergo vidistis jam duo Exper1menta, Auditores Nobilissimi , ex quibus constitit, oriri posse explosiones corporum maximas , & violentistimas , absque tamen proporrionali Aeris elastici con- eursu, aut productione. Dum scilicet aqua ebulliebat in phiala inversa, dc dum Spiritus Nitri fulminat cum Ferro. Quae profecto res sit ma quidem

consideratione digna habetur. Patiamini tandem , Commilitiones, unum tandem Experimentum Vobis recitem alias factum , neque temere deinceps iterum tentandum prudentibus. Id autem relatum habetar in A ch. Phil. N. et I 3. p. χΙχ. CratqH hujusmodi. Ad antliam pneumaticam applicabatur campana vitrea , se lata pollices , octo alta. De campana hac educebatur omnis Aer , qui opoantliae poterat removeri, postquam prius drachmae semissis Spiritus Nitri in vasculo , & olei stillatilii Seminum Carvi drachma in alio vascu lo , fuerant sub hac campana positae. Dein in vacuo miseebantur liquores. Nictu oculi campana tota pellebatur sursum in Aerem, atque mistura inflammata erat. Quare hic de sesquidrachma liquorum natus fuit Aer , qui expandendo se 468 libras elevabat cum magno impetu. NequC tamen

constabat accurate, quantum praeterea ponderis elevare potuisset ultra quum tam violento motu totam illam campanam projecerit sursum. Attamen Aer omnis, qui in Spiritu Nitri fuerat, & in Oleo Carvi fuerat

inde prius eductus ope Aniliae. Erat autem genita haec vis , sive, si ita velis , elasticus Aer in instanti , sine ulla successione temporis. Quum Vero eodem momento, simul totum recipiens plenum flamma, hinc ille Aer, vi hujus Ignis, tanto plus expansus , vires acquisivit tanto majores. Sicque elatere, & rarefactione ab igne nata, egit simul Unde igitur vix ulla ratione potuit haec vis ad calculum reduci, nisi. forte hae ratione. Si

sumeretur campana ad antliam major semper , donec ultimo exigua haec materies explosa amplius non posset tam magnam Atmosphaerae columnam elevata campana sustinere; tum haberetur in ultima elevatione mensura ponderis, quod effervescens materies superaret parum, sed forte aequaret. Poterit autem campana , ne elevata recidensque frangatur, parte superiori alligari funiculo sic, ut fere tendatur funis per trochleam ductus levi,

pondere appenso. Iam superesset mihi ultimus modus, quo Ars, & Natura, AC rem pro μάρα . ducunt copia incredibili , & elasticum valde, vel Gas Sylvestre, scilicet lane productus comburendo, aut agitando per solum ignem. Id fermentando , putrefa- dς cumorib ,εiendo, destillando , comburendo , solet obtineri. Sed campus hic uberrimus est, est late patetitissimus. Fermentantis Vegetabilis mirifica prorsus dilatatio,in cerevisia lagenis inclusa,priusquam deferbuit, notissima. Putrescentia plurimum generare talis Aeris, de industria illustris tractavit Boyleus. Monuerat Helmontius, Tartari crudi destillatione in vasis accurate conglutinatis , vasa capacissima, & fortissima, diffringi. In carnium ,

ossium, humorumve Animalium destillatione, vel prudentissime instituta,

303쪽

Corollam de Rece pro Che-

. PARS AL TE R A.

nisi quum rima quaedam pateat , nisi excieula fuerint quam capacissinia , nonne omnia vasa disjiciuntur ξ Quid Nitri, Salis,Vitrioli, Aluminis desti ilationes commemorem ξ ubi certe vapores elastici incredibiles, damnosii toties jactura vasorum, hinc olei & Operae , periculosissimi exploratori

bus toties, nascuntur. Sane tam diversis modis, omnibus in eo tamen cons pirantibus, quod Igne agant, ostenditur, in omnium fere corporum generi componendis hunc Aerem elassicum concurrere ut partem constituentem

satis notabilem , satis magnam. At si quis de eo adhuc dubitet, utique faci te agnoscet, ab omni corpore noto , vi Ignis, separari materiem , quae postquam inde separata est , est fluida, elastica , compressitis pondere, &frigore contractilis, expandens se calore, & ubi levatur causa compri mente. Atqui de illa parte Aeris, quam a caeteris separatam suis commis ris partibus, elasticum Aeris vocamus, nihil aliud cognoscimus, practer enumeratas modo proprietates. Igitur igne inde saltem separatur semper Aer elasticus. Ergo & ibi talis materies fuerat, sed quamdiu ligata erat iis corporibus, tamdiu non edebatAeris effectus. Simulac autem separata hine pars, suique similibus adunatur , tum statim ad ingenium redit, manetaque Aer talis , donec iterum per solitarias partes unitur particulis non Aeriis , sed aliis , cum quibus quiescere, concrescere, unamque molem fa Cere pro tempore potest. Ita vero , ut Vel sic naturam antiquam obtineat, si modo rursus resolvitur ab eo nexu , & iterum conjungitur cum aliis similibus Aeriis partibus. Immutabilis igitur in his omnibus, post separationem redeuns, qualis ante adunationem fuerat, & post resolutionem la-Xatus , rursum concretione redire potens in idem , unde fuerat separando eductus, corpus. Hanc resolutionem , & compositionem , nulla ars clarius, quam Chem1a , demonstrat. Exempla itaque utriusque darem ; quia jam olim plurima Vobiscum in hac ossicina peregi. Sed vidi, magno meo bono perlegi, & laudavi, elaboratissimum tractatum , quem ante biennium edidit Vir Claristimus, Stephanus Haleus, cuique titulum scripsit, Staticem gelabilium : in ejus enim sexto capite, labore summo, sed sapienter directo , capta experimenta ordine proposuit quam maXime concinno, remque absolvit. Eo ergo vos ablego : ut naturam arte deto ham coram contemplemini. Concedite jam , sermones meos de Aere finiam. Quibus ii primis conatus fui osten)ere, quam sit cultori Chemiae necessaria cognitio totius Physices. Hinc & artium omnium, quibus Physica promovetur. Enim vero sine his errat ubique, fallitque alios, Chemicus ; falsas pro veris rerum causas assignat. Contra vero , rite instructus hisce scientiis, viam sibi munivit rectam, qua ducitur ad veram naturae rerum cogniti O-

Coronidis igitur loco pauca haec addidero. In omni operatione Chemiaca, quae a nobis exercetur , corpora , horumque mutationes , exponuntur

huic Aeri, qui hucusque fuit expositus. Igitur illa corpora, Omnesque op rationes, dum a Chemico exercentur lege suae artis , interim simul patium tur omnia illa , quae ab illo Aere , eo tempore , simul applicantur. Unde ergo Chemicus, dum suarum artium , & legum , effectus ibi supputat, semper pariter cogitare debet quam sollicitissime , quid ad eos etiam contulerit Aer ille , qui & sua peregit, de quo tamen tam parum , tam raro

304쪽

DE ARTIS THEORIA. 28

eo latur. Operam dedi, ut singulis proprietaribus supra expensis subnee ierem propria inde exquisite pendentia estecta. Iam paucissimis repetam , si non duplicebo , illa, quae Aer agit omni sua potestate simul concurre

te. . .

Primo ambit, contIngit, coercet , comprimit, Omnia illa corpora ;in horum meatus penetrabiles se insinuat, inque iis receptus , ibidem exer-eet omnes suos effectus; tam in Ruida, quam in consistentia, corpora. Secundo, gravitate sua determinatus ad illa corpora , divisibilis inte-lim fluiditate sua , dum simul ita se per minima intinuat, occurrens ibidem corporibus, cum quibus ipsi singularis est in adunationem nisus , cum iisdem elementa sua minima conjungit, fluiditatem amittit; elasticitatem suam fluidam perdit, diu ibidem innexus manet, donec inde efferves e ntia , fermentatione , putrefactione , igne , . iterum liberatur. Sed in t rina quoque vi aliarum partium, quas simul continet, infinita alia quoquepsa stat. Tertio fungitur inprimis officio miscendi omnia quam intime imter 'se : dum tanto pondere, tamquC perpetua motus velocitate , instarpis filli mechanici movet, conterit, permiscet adeo , omnia. Sicque singulares valde, neque alio modo facile praestandos , estectus producit. Quod Antiqui Hermetici, maxime Helmontius bene novit, optimosque in usus adhibuit. Vid. ipsum , pag. IJ I. g. 3. 3 34. g. 8 . dc aliis bene multis locis, Si autem in loco Aere vacuo eadem effecta quaeruntur, aut ubi idem ob ausitudinem levior, frustra est omnis labor. Id quam manifesto apparet inmmbinatione olei stillatitii de Terebinthina cum Sale Tartari; quam bene haec in Aere aperto , gravi, perficitur, quae in locis editis haud contingit bHem in de ecatione salis Tartari per Aerem quoque tam manifesto appa ret. Quarto & hinc actionem corporis unius in aliud determinat, applicat que. Omnia enim , quae Aere ponderosiora sunt, ab eo incumbente pre

muntur , ab eo moto moVentur ex praecedenti tertio , per omnia miscentur. Hinc si inter illa quaedam sunt, quae singulares vires adipiscuntur, quoties in contactum veniunt, tum vires illae , hoc modo , Per Aerem excitantur, seque ostendunt. Inde contingit, ut multa solventia in vacuo Boyleano vix ullam virtutem rodendi monstrent, quae , admissio Aere, ilico se manifestant. Quod in limati aeris scobe cum Spiritu Salis Ammoniaci Alcatino , cum aceto ad aes, 8c ferrum , in Vacuo commemorat Boyleus. Sed & id in omni fere actione apparet; pressu sane corporum ad se mutuo Mechanicae vires exercentur, in actum excitantur, ablata vero pressione hac ad se mutuo desinunt. Non scindit adamas vitrum , nisi appressus fuerit, motusque. Non generat attritus calorem , nisi per Vim com primantur ad se mutuo corpora. Nusquam id apparet manifestius , quam in Machina Papiniana. Intra cylindrum aeneum ossa annosi bovis, Aqua ,δd Aer, ita concluduntur simul, ni nihil penitus Aeris aut Aquae, exspirare de hoc vase, ullo modo , possit.Tum applicatur Ignis, ut aquaiebul liat. Aor ergo acquirit potestatem se expandendi proportionalem calori dato. Sic & Aqua. Unde intelligitur Aeris hic & Aquae ad ossa quam iam tissima appressis. Interim simul Aer & Aqua intra vas , inter se, & super ossa, incredibili jam velocitate moventur, & hinc intra pauca minuta horae ossa illa convertunt emolliendo in liquorem viscossem, aut in massam

305쪽

188 ΡARS ALTER A.

teneram, mollem , scissilem quam facillime. Etiam in recitatis supra pae perimentis Fahrenheltianis constabat, dum Atmosphaera modo una deci ma parte gravior reddebatur, tum aquam statim plus Ignis recipere, prius quam ebulliret. Unde 3 nisi quod partes aquae archius inter se apprimeret. Quinto Acr totus facit, ut nullum fere quiescat corpus : dum ille ipse mi

nima mutatione caloris illico expanditur aut contrahitur, adeoque reciproce oscillat. Quum vero variatio horum sit perpetua , hinc & assidua , agitatatio in Aere : quum & variato assiduo pondere idem visum , dum Barome tra valde inclinato situ posita, adeoque ad minimam differentiam adscen sus Mercurii ingens spatium percurrentia, observata fuerunt fere perpetuo moveri. Sed duo pollices Mercurii dant altitudinem Aeris communis ada 3 8oo. quare dum variatio in Barometro minima in altitudine,tum Aer sta tim ter decies millies & octingenties idem spatium percurrit. Quoniam erago nunquam Mercurius hoc respectu quiescit in eadem altitudine, novimus quanto minor Atmosphaera in pondere. Et quum Aer ille insinuet se inter corpora & in meatus corporum , certissime videtur in his mobilis perpetui rationem habere , & vires. Hinc forte fit, quod Omnes praecipuae actiones

Daturales absolvuntur in Aere communi, non in vacuo Boyleano. Pinteis fermentabiles, rite paratae, vacuo Boyleano commissae, in eo per calorem

idoneum fotae, non fermentantur ; sed emisso Aere suo immutatae perstant. Animalium partes facillime putrescentes, conclusae in simili vacuo, , exhalante ibi Aere suo liberte , deinde non putrescunt, licet tepidae asserventur. Idem in fractibus horaeis , qui in vacuo positi turgent, flatus emittunt, quiescentes dein permanent. Ut adeo Animalium , Vegetantium, Fossilium partes hic sine Aere, immutatae permanere videantur. Sexto videtur idem Aer continere semper in se tales particulas , quae aptae sint applicatu , & motu suo , menstrui vice fungi ad corpora quaecunque. Quum enim in se. gerat, deferatque , fere omnia genera corporum dissoluta, fieri vix poterit, quin, successive tantam Varietatem applicando, aliquando applicentur quaedam particulae, quae idoneae sint illud corpus, instar mem 'strui dissolvere; hocque respectu dici poterit fungi vice Menstrui Universalis. Utique nullum mptatium , aut semimetallum, reperitur , quin Ocyus, serius , quodam tempore, in Aere, ab Aere dissolvatur, atque in suam vertatur calcem. Aurum quidem, Argentum , SI Antimonium , minus , de dissicilius : quia haec vix solvuntur , nisi a Mercurio , Spiritu Salis , aut Spiritu Nitri. inuae quum rarius obvolitent in Aere aperto, hino Fossilia haec haud ita cresro in Aere dissolvuntur. Interim tamen , si vasa aurea, atque argentea supelleX, diu exponuntur Aeri in ossicina Hermetica, ubi Spiritus Salis , Nitri, aut A quae Regiae Igne parantur , facillime

etiam vol tilia haec acida lambent ita stiperficiem politam horum metallorum , ut eam corrodant, in florem sui generis vertant, dein in calcem : in caeteris omnibus longe frequentior, utpote facilior, haec dissolutio accidit. Verum non haec modo , sed infinita alia poterit essicere per illa co puscula, quae semper , Vel aliquando , secum vehit. DAm occulta reddit manifesta, manifesta occultat , acria facit, obtundit acria , volatile fixat, fixata redὰit volatilia, colores producit, productos destruit. Sed ubi finissoret, si pergerem Vos modo discite hinc, saepe fieri, ut idem bobjectum, eodena

306쪽

eodem modo prorsus tractatum, habeat eventum diversum , dum in alio tractatur Aere. Quoties ergo describetur aliqua in Chemicis operatio, semper inprimis ratio habenda Atmosphaerae , in qua illa perficitur : quum aliter eventus admodum fallat nec opinantem. Imposibile , ut idem eventus sit, in Aere vario , in Chemicis , quoties Aeris influxus in illam rem satis momenti habed. Quantus tandem effectus Aeris sit, dum cum Igne libere concurrit ad mutanda corpora , jam prius in Historia Ignis observavimus. Camphora igne fusa in vase , ad cujus cavum Aeri non datur accessus, im mutata, de ecata , sursum adscendit, manet, purior semper, Camphora. Si vero interea, dum Ignis in illam agit, liber simul Aeri ad hanc accessus datur , consuraitur, flammam facit, & in aqua ardentem , fumos densos, nigroS , in atram fuliginem vertendos , excitat. Sulphur igne in sublime

actum manet semper sulphur, si Aer liber ad vasa , in quibus sublimatio fit, accedere non potest; semel vero si accesserit, in flammam & acidum liquorem , Ocyssime convertitur. Quibus finem tandem liceat imponere di cendis de Aere pro Chemicis usibus.

DE A A.

Qiuum inter omnia corpora , quae homines quotidie conspiciunt, Aqua communissima habeatur omnium, eaque sensibus assiduo explorari, atque ad pleraque opera adhiberi soleat, evenit, ut putaverit unusquisque, se ejus naturam penitus perspexisse. Illi vero, qui sollicita cum cura ingenium illius intelligere sategerunt, vix invenere ullam rem, in rebus RaturalibuS,

quae difficilius cognoscitur. Cujus quidem difficultatis causa inprimis est ,

quod adeo difficulter queamus separare Aquam a caeteris corporibuS , aut caetCra corpora ab Aqua. Haec certe omnibus corporibus , quae chemic1 tractant, ita se semper immiscet, ita aeri , in quo omnia sua opera Che naia exercet, inhaeret, ut scirine nusquam Aquam arcere queamus. Sane cornua Cervorum , per seculum dimidium servata , hinc tam ar1da, ut ne

lapis quidem siccior , tana dura , ut limae ferreae, plusquam ferrum , resi stant, si tamen ex vitro sicco valenti igne solvantur, dabunt Spiritum Cornu Cervi. De eo autem , si lege artis accurate , Oleum & Sal separan tur, multum gignetur Aquae. Ipsa Saxa , lateresque, in pollinem commo

lita, dein in vasis siccisiimis igni exposita, semper aliquid Aquae emittunt. Imo & ab aere, ut glutine , suam habuerunt originem. Quid enim mani festius 3 si argillae figulinae pinguis gleba Sole aestuante diu in siccitate gesti vaexcoquitur , pulvis calum dat volatilem , molestissimum peregrinantibus ,

difflabilem minimo vento, nunquam in ariditate iterum concreturum. Si

Vero tenuissimus hic pulvis cum aqua purissima subigitur, fit pasta ductilis,

quae igne excocta lapidem durum dat. De aere A quam semper continente, semper ad obvia applicante , supra jam egi. Certe aer semper Aqua mora plenus est. Quod iucundo Experimento oculis quidem exhibetur. A stivo scilicet tempore , si aestuanti, & si istimo etiam aeri, committitur frustum glaciei, recens de cella glaciali productum , statim apparebit fumus circa illud. Si autem quam proximum tenetur manui, tum iς ter glaciem hanc &superficiem cutis fumus se manifestabit. Docet igitur ille, ilico Aquam , O o

cognitu.

307쪽

Inde Aquae definitio. Qine minquam

Ala, sed inulto igne plena.

aso PARS ALTER A.

quae prius aequaliter dispersa per aerem non apparebat, jam a frigore coactam , semet ostendere visibili sub specie. Si in magno vase Vitreo, extrinsecus siccissimo , aquam, infundimus aestivo tempore, manebit superficies vitri exterior sicca. Simul ac vero Salis Ammoniaci in pollinem redacti, &sicci 1Γ1mi una tertia, respectu ponderis Aquae , immiscetur , simul bene cavendo , ne aliquid aquosi humidi attingat superficiem externam vitri, tamen Ocyssime madebit rore aquoso tota vitri exterior superficies, brevi de stillantes formabit guttas Aquar. Intelligitis id fieri ab Aqua , quae in aere

dispersa per calorem aestivum , jam autem a frigore subitaneo cogitur uniri, nebulam, rorem, aquam formare. Ut halitus oris aestate disparens , hyeme fumat. Quibus omnibus , aliisque infinitis certo probatur , aerem habere semper Aquam prassentem in se. Adeoque impossibile corpora in aere separata tenere ab Aqua. Verum, si Aqua tam di culter separatur ab aere, non facilius etiam separantur multa alia corpora ab Aqua , eousque , ut certi simus, nos Aquam habere puram, sinceram, simplicem, elementalem. Quis ausit dicere, se habere A quam solam 3 aut ubi hanc ab omnibus secretam ostendet Θ Sane unusquisque novit,infinita corporum genera dissolvi penitus ita tandem in Aqua, ut non appareant, eaque tam simplicia , quam commista; atque usus, qui vocabulis solus vim dat , semper tantum liquorem hunc, tam variis adulteratum, Aquam modo Vocat. Caet

rum , quando pressius indagamus singularem ejus indolem, tum invenerimus. , quod multas possideat, & praecipuas quidem, suas proprietates communes aliis quoque fluidis ; unde iterum emergit major dissicultas ad reperiendam talem Aquae notam , qua haec ab omni alio fluido liquore perfecte distinguitur. Attamen in F hysicis, quia investigat quaerendo naturam Aquae, debet omnino habere characterem aliquem certum, quo interim definiat Aquam, cujus ingenium conatur cognoscere. Debet enim tamdiu per hoc signum distingui Aqua a reliquis omnibus corporibus, quae non sunt AqUa. Tum que debebunt omnes compertae pinea proprietates Aquae referri ad eam rem , quae priore charactere designata suit. Igitur , hanc sequendo methodum , Aquam vocabimus liquorem valde fluidum , inodorum insipidum , pellucidum , excolorem , qui in certo gradu frigoris in glaciem fragilem, duram, vitream, congelascit. His sane notis Aquam agnoscunt omnes significari. Si ergo daretur facile talis Aqua , perfectissime ab omni omnino alio corpore separata , faciliti tum foret ejus per Chemica, Hydrostatica , Hydraulica , Mechanica , Physica, CXploratio : quia tum essemus certi, omnia, quae his auxiliis innotescerent semper pertinere ad naturam illius Aquar, non ad ullum aliud corpus : quia nullum aliud jam adesset in ea , cui quid imputari posset. Iam vero , si in Aqua alia adsint praeterea corpora praeter AqUam , sena

per dubitari poterit, ad quodnam partium genus. depreliensia illa proprietas ordinari , cuinam tribui , deberet. Sed impossibile est penitus Aquam solam habere : quia semper , quamdiu forma Aquae subsistit, adhuc secum habet Ignem, qui Aquam deserere nunquam potest. Imo qui ingenti semper copia in Aqua praesto est Simulac enim Ignis in Aqua tantum modo decrescit, ut ad gradum Ther-

308쪽

DE ARTIS THEORIA. 29 Imometri trigesimum secundum perveniat, jam Aqua non manet Aqua, fit vero aliud longe corpus, nimirum glacies. Atqui tamen plurima ad huc tum corpora.manent fluida , quae in minore gradu consistunt. Quinetiam, si minuitur Ignis infra hunc gradum adhuc per 73 gradus, tum in eo ipso gradu frigoris adhuc Alcohol nondum concrevit, nec Mercu rius. Quae cuncta sane indicant, multum Ignis requiri in Aqua, ne fiat glacies. Certe ab Aqua ultimo manente Aqua ad Aquam calentem instar languinis hominum sanorum est minor graduum distantia , quam ad ulti

mum deprehensum frigoris gradum : quum in priori differentia modo sit graduum 18 , in posteriori graduum 73.

Sed Aqua omnis semper exponitur aeri , qui δί certa copia Aquam Et ab aerem-

ingreditur; ut jam supra constitit. Atqui aer etiam ibi inventus fuit scatere ... .hi , ' ''

inquinamento omnium forte corporum volatilium. Erit ergo certum ,

evitari non posse , ne ab aere , immiscente semet, suaque corpuscula , o turbetur ipsa quoque Aqua , omni tempore, atque accipiat inde qualibet hora alias , aliasque partes. Id forte nullo Experimento constat evi dentius , quam quidem explicatione Aquae pluviae, quae coelo stillat alto, ea tempestate , qua post diu progressam ariditatem subito tonitruum fragore inhorrescit coelum , moxque solvitur in imbres profusos tonitruum impetus. Tum enim collecta haec pluvia particulis abundat valde multiplicibus , quas Chemici saepe observaVerunt. Aer autem ille, ingressi is Aquam semel, haud facile inde denuo expel- Et sere insep litur : quum in antlia aerea requiratur ablatio ponderis ferme Atmospha, xδbilitςx rae integrae , priusquam inde aer prorumpat de A qua in gradu caloris trigesimo tertio. Calor vero , qui aerem Aquae immistum ab ea separet, jam centum & quinquaginta gradus requirit, priusquam in Atmos phaera medii ponderis id praestare queat. Hinc calor summuS , naturaliter pro mustus , & Atmosphaera levissima apud nos deprehensa , conspirante vi ,

non possunt excutere aera de Aqua communi. Sales autem alcatini fixi, saturantes Aquam, videntur forte aerem inde expellere; sed tum sale implent. Si Aqua inde abstrahitur , tum haec rursum, transeundo per aera, eo repletur. Verum sat rationis est, credamus, oleum Tartari per deli quium aerem in vacuo Boyleano non dimittere , nisi quia natura illius aerem quam fortissime vi sua singulari attractionis fortissime retinet.

Nam experientia saepe didici, quoJ lixivia alcatina , fortissima, fixa, in lebete cocta ad ignem nudum , ubi incipiebant adeo inspissari per coctionem , ut brevi jam jam instaret exsiccatio , tum demum , tam ingenti aestu , ablata fere diluente Aqua , intumuisse in elatam valde , spumescentem, bullarum congeriem ; quae, nisi arte provideretur , trans oras ingentis ferret lebetis transilirent ita, ut nunquam forte tanta intumescentia observata in aliis liquoribus fuerit. Videbatur mihi phaenomenon hoc singulare prorsus evincere , quod verus aer copia ingenti ab alcati fixo , sicco , sincero , quam fortissime attraheretur , timulac sal ille de summo igne, quo solo consatur, educitur. Quodque tum aera illum tanta sibi affigat vi, ut eum inde iteram non patiatur separari, nisi ingenti potestate ignis validissimi, aut attractione rei magis amicae, scilicet aciδi, cum quo effervescens aerem dimittit excussit . Sane patet rursus, quam raro

309쪽

'λ . PARS ALTER A.

sine aere , atque ejusdem contentis, Aqua subsistat 3 Consideratio pulchrae hujus contemplationis nos admonet, ut ergo , priusquam de ingenio Aquae disputemus ab Experimentis, antea diserte agamus de modis , quibus aqua acquiri possit omnium purissima : ut deinde, hac inventa, & rite per omnem experientiam explorata, propius queamus accedere ad naturam purissimae. Id igitur ut aggrediamur, lentissime ,& ordine, percurramus successive illas A quae proprietates, quae in ea, quamdiu Aqua manet , observari ullo modo ponunt. Quod dum agemus, Oportebit semper , &sine errore, vel neglectu, omnes dum Ordine excutimus semper adnotare in qualibet harum examinata, quomodo inventa illa proprietas se habeat, inprimis in illa Aqua, quae est omnium sincerissima , atque ab omni aliena materie quam des ecati lima; hanc enim credo , solam viam superesse ad

hanc cognitionem.

Pondus Aquae . Primo igitur consideranda datur singularis , & propria gravitas A quar. EZRA Eis . 'φ quam dissicile rerum gnaris sit ejus exquisitum pondus reperire t Enimvero in ipsa Aqua naturaliter multa insunt, quae quidem leviora sinit, quam ipsa Aqua pura est : maxime id in Aqua pluvia apparet decidua coelo , ut 3c in illa , quae igne Chemico in vasis clausis elevata in excipula destillat. Sane quidquid de Alcohole fermentato utrisque illis aquis immiscetur, has leviores reddet. Sed& Spiritus de Vegerantibus , aut Animalibus , putrefactis pro duisti, in aere dispersi , Aquis illis se intermiscent, redduntque illas sinceris graviores. Interea tamen longe plura reperiuntur, quae aeri se confundunt, quae ipsa A qua naturali sunt longe graviora , indeque admistu suo hanc reddunt naturali longe ponderosiorem. Hinc ergo Fontana , Fluviatilis Putealis, plurimis admistis, graviores evadunt. Etenim salina, saponacea, vitriolica, copia saepe ingenti, se immiscentiaris dii; Putealis proprie illa est, quae educitur de illo strato subterraneo , quae Sabulerum scaturiens , sive Sabulum bulliens , appellatur. Scilicet fodiendo crustam terrae non saxeann , ad certam altitudinem in es si a terra pervenitur ad locum, in quo sabulum purissimum invenitur. Si vero fossores tum conantur profundius penetrare fodiendo , atque arenam hanc educere , frustra sunt : nam paulo post iterum defluxit a vicinis tantundem sa buli , quantum eductum fuerat. Unde dc locum nomine scaturientis Aquar dixerunt. In hoc autem Sabulo semper Aqua alliregit ab infimis , delabitur a propinquis. Unde & haec Aqua scaturiens , sive scaturigo viva dicitur, ipsaque haec Aqua viva. Si tum accurate prohibetur, ne ulla A qua in hunc puteum delabatur , nisi quae per solum hoc sabulum transivit, tum in eo loco habebitur purissima. Profecto arenae parvi sunt, δc puris smi, silices. Harum autem silicularum figurae , & magnitudines, adeo a sunt variae, ut nunquam queant ita apponi inter se, quin vacua relin

quant spatia inter se. Hinc Aquam sem er per haec insterstitia transmi tunt quidem , sed omnia fere alia Aquae immista detinent; trajecta igitur haec diu per hos meatus defcecatissima evadit , fitque limpidissima. Si ergo sales valde subtiles non sunt circa has arenas, Aqua haec putealis erit prorsus pellucida, & pura. Verum si sales, salina , saponacea sunt

quam proxima scaturigini, tum subtilia haec nupta Aquae, ipsa hac pen

310쪽

DE ARTIS THEORIA. m

iratione per sabuleta subterranea, non possunt tamen depurari penitus ita, quin ut alia, ita & suum quoque pondus A quae huic communicent. Atqui in tota fere terra hoc fit. Quia terra est alterum Chaos, de quo orta omnia, in quam relabuntur. Quam ergo haec Aqua , per terram illam transiens, evadit lixivium , in quo solvuntur illa omnia , quae solvi Aqua possunt, hinc apparet, quam raro haec pura habeaturiquodque semper, pro diversitate quoque locorum , varia admodum sit. Si autem sumitur putealis , hausta loco maxime puro , sicque inter reliquas sincerissima , atque comparatur quam accuratissime ad corpus, quod constantissime semper unum , idemque , pondus sibi proprium habet, ad Aurum scilicet, tu, reperitur Auri purissimi ad Aquam pondus ut 'O'. ad 23 o. ut 1'.& l . ad i. fere ut 1 o. ad 1. Id Experimentis suis Britanni in sua Acta retatulerunt , atque iteratis confirmaverunt Experimentis. Est vero Aqua haec aere communi 83 o. vicibus gravior, si sub iisdem cautelis res exploratur.

Moles vero cubica , pollicis Anglicani longitudinis latus habens , summa cum cura expensa ab Illustri Boyleo , ponderabat grana 232. 13 s. 26O. Boyl. Med. Hydrostat. pag. IIo. Ach. Lips. 91. 19 s. ut differentia hic sit granorum octo, adeoque differentia haec intercedit fere pars trigesima se cunda totius ponderis. Neque illud adeo mirum , quum calor Aquam facile leviorem reddat. Ad Crystallum fossilem erat Aqua ut I. ad Σ ; ad

Marmor Vero, ut I. ad 2. R. Oportet adeo semper in commemorandis

ponderibus, quae respectu mutuo inter se habent, simul adnotare gra dum caloris, qui obtinebat eo tempore, quo fiebat exploratio. Quum enim in iisdem corporum generibus expansiones a calore natae sunt inrer se utereansorum pondera , ita tamen, ut fluida interim expandantur plus quam solida; hinc Metalla haec longe minus ab eodem calore CXpanduntur , quam Aqua. Adeoque nunquam convenient observariones ponderum Aquae ad Aurum , vel ad alia Metalla , quamdiu diversis , caloris respectu, temporibus institutae fuerunt: Quando autem in eodem caloris gradu duae aquarum diversarum species ad Aurum relatae, pondere differunt , tum semper inventa ponderosior habebit in se dissoluta alia corpora, ponderosiora quam Aqua illa est. Unde etiam tanto magis suspectae semper sunt de aliena indole , quo plus ponderis obtinent. Hinc Medici tales damnant, ut noxias sanitati ob heterogenea permista,& ispe quidem quam maxime damnosa. Aliae autem puteales Aquae leviores inventae sunt quam statuta modo fuit proportio. Illae autem semper tanto sunt habitae adhuc puriores, quin & magis salubres. Nisi id contiger1t a Spiritibus adiamissis. Hippocrates sane , scribens de Aere, Aquis, dc Locis, *.XVI. appel

mas. Rursumque g. XVII. τὰ δμ βρια κουφοτατα, γλυκοταταο κη λεπτοτατα οκαὶ λαμπρότατα, ταυτα μέν ουν αριτά ἐτι , κατα το ακ2'. PluvialeS levissimae,

dulcissimae, pellucidissimae, optimae quidem sunt in medelam. Herodotus ,

& centum vivit, quidam vero & superant hos.. Alimentum ipsis est carcho

SEARCH

MENU NAVIGATION