장음표시 사용
321쪽
3Q ΡARS ALTER A. una Aquae drachma totum illud oleum Vitrioli quam perfectissime sit
dissolutum. Potestque hoc exemplum applicari omnibus omnino salibus acidis hucusque cognitis. Verum reliqui sales fossiles , qui forma corpo tis solidi se habent, non patiuntur se dissolvi, nisi in certa quadam quantalitate Aquae affusa : si autem parcior accesserit copia , quam est ea , quae huc requiritur, tum pars tantum illa salis sicci in hac Aqua dissolve tur , quae in ea Aquae portione potes fluere , reliqua autem pars maneabit in sua pristina salis forma non dissoluta. Interim tamen , posequam sa-le; illi solidi semel sunt dissoluti integre in debita A quae copia; tum poterit iterum sal hic , ita solutus , ulterius dissolvi, vel dilui, in quacunque, vel minima , Aquae copia. Sumatur uncia salis Gemmae sicci, solvatur in tribus Aquar unciis , habes lixivium simplex , cui si unus scrupulus A quae accurate admiscebitur , in eo totum hocce lixivium , aequabiliter , & per fecte , dissolvetur. Estque sane memorabilis valde haec proprietas : quia finem non habet, semper vero solutus semel sal fossilis in Aqua, dein in minima vel maxima Aquae copia ulterius aequabiliter dissolvitur ita , ut
in qualibet parte Aquae dissolventis semper sit pars proportionalis salis
cli sibi uti. Secundo observatur in potentia dissolvendi, quam Aqua habet, haec lex, ut, quo Aqua affusa solvendo sali plus concutitur cum eo, moveturque , eo semper solutio citius absolvatur , imo , & eo plus solvatur de illo sale ; contra vero, quo magis quiescit, eo semper minus prompte, eo minor quoque copia dissolvitur. Tertio Aqua calefacta longe citius peragit anc solutionem , quam frigida 1, sed & semper calida longe plus solvit, plus solutum retinet. Hinc Aqua calefacta ad gradus 32 omnium lentissime , omnium minimam quantitatem salis distolvit 1, verum illa, quae 111 gradus caloris obtinens ebullit, Ocyssime solvit , & plurimum soluti tenet. Atque ea quidem proportionaliter ad frigus de calorem contingunt. Si enim ebulliens igne Aqua jam dissolverit lique factum salem tanta copia, quanta in ebulliente Aqua solvi, & teneri solitia , potest, tumque ab igne amota incipit refrigescere , omni momento temporis, prout magis frigescit, magisque, praecipitabit falem in fundum , aonec ad gradum trigesimum secundum decies ens , jam ingentem quantitatem salis in forma solida excusserit. Si vero jam acriori adhuc sub frigore salsa haec Aqua congelascere incipit, eo semper iterum plus excutiet ipsum salem, qui tandem in acutissimo gelu omnis fere expellitur,re, quamdiu ingens hoc frigus perdurat, non solutus ad glaciem haeret. Sed rursus Aqua prius salsa, quae acerrimo sub frigore salem eXpulerat, qui tamen in glacie adest , longe citius regelascet appositione salis, quam similis Aqua stacera , in eodem geli Ut enim sal, Aquae immistus , conglaciationem Aquae impedit longe ultra terminum , ad quem Aqua pura jam fuisset conglaciata ; ita rursus , exquisite ad eundem gradum temperiei, sal adspersus glaciei, facit hanc in Aquam regelascere ; quae absque hoc sale, aliter requisivisset adhuc multos caloris gradus , priusquam potuisset in Aquam resolvi, Quae mira proprietas docet, sales habere vim partes Aquae cohibendi ab associatione sua in concretionem glaciei, idque applicatu, & interposita suarum partium. Hinc Aqua Maris longe len-rius concrescit in glaciem, requiritque gradum frigoris longe majorem. Quarto ,
322쪽
Quarto , quum salis , primo soluti in Aqua , concretio iterum facta, cry tallisatio vocetur : vel hinc jam apparet, hancce fieri I. Inopia Aquar re quisitae ad dissblvendum. a. Quiete l1quoris, in quo sal solutus haeret. 3. Frigore. Haec enim tria sunt adiumenta , quibus crystallisatio peragitur. Quinto etiam exΘerimur vim solvendi in Aqua operari multo citius in uno sale , quam in altero : ut ita sal Gemmae celerius , quam Borax , di L solvitur in eadem Aqua. Sed etiam eadem Aqua plus dissblutura est de uno sale, quam de alio : ut ejusdem Aquae copia eadem omnino plus dissolvet de sale Gemmae, quam de Borace. SeXto tandem , & haec quoque lex notatur semper in filium per Aquam solutione ; quod Aqua postquam dio solvit tantam copiam de sale qu dam, quantam ullo modo potest, ita , ut, si quid ultra salis illius huic lixivo inieceris , illud in solutum in fundo maneat , tamen distatuere adhuc multum possit de alio sale jam demum injecto , neque tamen prior dissolutus sal ideo de A qua dissblvente perturbetur. Saturetur Aqua definiti caloris tanta copia salis Gemmae, ut am-ρlius de eo dissolvat nihil, injecta tum huic Nitri modica portio adhuc 111 hac Aqua dis Iolvetur , & interim sal Gemmae, ut prior, dissolutus penitus erit in illa Aqua , & manebit. Postquam vero de ambobus his iterumdstitam resolvit copiam , jam iterum de alio sale aliquam copiam dissolvet. Quae sane res , rite perpensa , Chemicis, & Physicis , oportunita tem pretestat speculandi ulterius , quam usque contigit, naturam dissolutionis, quam Aqua in sales hosce exercet. Secundo , Aqua pura solvit illos sales, qui solent vocari Metallici, vel Terrestres. Talia censemus ex Metallis, per acidos sales arrosis, naras dic tas crystallos, aut Vitriola. Sive acida haec fossilia fuerint, ut in chalcaniatho,& alumine,ssive vegetantium, ut aerugo. Pater autem Chemicis Experimentis , omnia haec dicta Vitriola fieri acido solvente , Aqua simul semia per acidum diluente , & metallo arroso , certa lege , & proportione, hic unitis simul in unam glebam. Dum vero corpora haec omnia ita in Aqua dissolvuntur , leges fere in his obtinent eaedem , sex modo memoratae. Tertio denique Aqua potestatem possidet dissolvendi sales Animalium ,& Vegetantium. Sive illi fuerint nativi, sive arte confecti. Acidi, austeri, salsi , alcatini, compositi , ammoniaci, fixi, volatiles , semifixi, sim plices , & oleo & sale coeuntibus orti , fermentatione, putrefactione , combustione , parati. Omnes parent Aquae. Atqui iterum tamen juxta illas diversitates , quae modo commemoratae fuerunt. Inter Omnes autem in
his salium species dictas, Tartarus dissicillime solvitur.
Juvat jam omnia modo dicta exhibere oculis vestris per vera rerum Experimenta coram exhibita. I. In hac phiala habeo Aquae purae unciam, cui instillo olei optimi Vitrioli guttas quatuor. Conquassando misiaceo , liquor statim nascitur aequabiliter acidus per totam molem. a. Accipio , ut videtis , olei Vitrioli optimi unciam unam , huic instillo Aquarpurae guttas quatuor , concutiendo misceo , fit liquor aequabiliter acidus. Unde patet, acidos sales , parciori , plurive , Aquae immistos, aequabilissime per hanc dividi, & intime permisceri posse. 3. In uncia Aquae nais eo semiunciam salis. Marini sicci, solvitur pro parte, alia Pars infundo manet non dissoluta. . Ad muriam fortissimam salis marini ad-
getantium, 13 Experimen ta monstraui,
323쪽
Portio Aquae requisita ad sales diluendos.
misceo Aquae purae quamlibet quantitarem , solvuntur quam aequabilissi me. s. Si idem cum Nitro, sale Gemmae, Borace, sale Ammoniaco, fale Tartari, sale sicco Alcatino , volatili, sale Ammoniaco , instituitur , denique etiam cum Alumine, & Vitriolo , effectus semper idem omnino erit, ut in tertio & quarto : quae omnia jam oculis exhibui. Ergo Sales hi,
ut solvantur penitus , requirunt semper certam , de definitam Aquae co
piam. Et Aqua haud valet dissolvere sales solidos , nisi quoad limitatam
modo horum copiam : omnia vero salia , quae ad Experimenta haec adhi bui, prius accurate exsiccata, & in pollinem subtilissimum reducta fuerunt. Si autem fieri posset per artem , ut acidi sales , omni Aqua intermista perfecte orbati, haberentur penitus sinceri; tum foret omnino credibile quod partes horum unitae simul, in forma jam solida consistentes etiam require rent quantitatem determinatam Aquae, in caloris delinito gradu , ut foramam fluidi reind uerent: nam oleum Vitrioli meraci si1mum, frigore hq-berno in crystallos solidas coactum , exigit portionem certam Aquae, ut
queat prohiberi ab hoc coagulo ; neque enim oleum illud, Aqua dilutum hyeme sic concrescit, sed tantum illud, quod omnium purissimum est. Neque, absque ingenti hoc frigore Concurrente, facile datur exemplum exhibendi salis puri acidi in specie consistente. Hincque putatur vulgo, quod acida semper queant dilui copia Aquae quam minima , quod tamen caute intelligendum est juxta modo dicta. Atque haec quidem sufficiant ad demonstrandas primas propositiones. Nunc Aquar stillatitiae purissimae unciis tribus amundo salis Marini unciam Sc drachmam ; si quiescunt simul, tarde solvitur tamen sal tandem
omnis. Si vero valide conquassantur simul , tum cito integre solvuntur. Iterum Aquar tali eundem salem admiscens in duobus vasis , unum detineo in hoc frigore,calefacio alterum. Calida longe citius solvuntur, quam
frigida. Iam Aquae stillatitiae unciis duodecim addo salis Marini uncias
quinque , coquo simul ebullitionis igne, solvuntur omnia. Addo tantum ebullientis Aquar, ut pondus misti maneat idem , ut ante ebullitionem. En , videtis omnia perfecte soluta in hoc caloris gradu. Tego vas: ne
quid exhalet. Repono , ut frigescant; en, in frigore sal concrescit, & quidem a gradu ebullitionis , dum frigescit ad graὰas triginta duos usque, lixivium salis Matini tam faturatum , quam ebulliendo fieri potest , omni momento plus magis , magisque salis format, atque deponit. Unde ita didicimus: A qua aestivo tempore majorem fatis copiam solvere , quam tempestate frigida. Imo etiam sub climate calido plus ejusdem diluere, quam in frigido , indeque in Zona torrida plurimum, ad Polos minimum, fallis hujus in Aqua. Quum vero putrefactiones , caeteris iisdem positis , sint ut calores, igitur tanto pluri sale dissoluto ibidem cautum esse, quam
in frigida plaga. Aqua hinc ebulliens falis dissolvit, quantum fieri potest,
plurimum. Glaciei autem Aqua salsa proxima , quam minimum salis gerit. Sed & glacies dein in frigore assiduo increscente deducta ad gradum primum in Thermometro, jam ex se abjecit in singulo gradu increscentis frigoris aliquid salis ita , ut quam minimum ejusdem retinuerit in frigore summo naturae possibili. Quae omnia docent, in elementis Aquae vim quandam ingenitam haberi, per quam illa, ope calotis, ita a se in
324쪽
vicem queant separari , ut in interstitiis suis locare queant partes salis.
Dum autem calor subducitur , & huic propriae suae naturae magis commi tuntur , tum elementa haec ex sua propria indole naturam acquirunt vel potestatem , tam arete attrahendi ad se mutuo sua elementa , ut adeo
arctent illa spatia intercepta , ut sales ibi nequeant haerere amplius, sed ut expellantur hi ex suis locis , ubi contrescit magis Aqua. Inde igitur rur sim liquet facultatem Aquae, qua solvit sales, pendere partim ex Sale , S Aqua, partim Vero ex copia Ignis, qui se adjungit tam Sali quam Aquar. Quare etiam colligo , definiri haud posse , ut omnes fere Chemici voluerunt, quantum Salis in Aqua queat disibivi, nisi quam accuratissime simul definiatur , quantus calor simul fuerit adhibitus inter dissolvendum.
Quin δύ certum videtur , Aquam sine ullo omnino calore nullum salem
solvere, id est, glaciem omnium gelidissimam non posse salem diluere. Qua iterum in re memorabile, quod sal glaciei rasae terendo mistus Aquam
regelascere cogat, frigusque eo ipso ingens excitet ; quod in tota rerum natura patet, omnium tamen maxime in Experimentis Falirent ei tianis laudatis supra , pag. 87. &c. quae evincunt , salem vim habere
calefaciendi frigidissima , & quidem frigus expellendo de frigidissi
mis in vicina corpora & spatia : quae iterum mirabilis naturae lex est. Non inhaereo jam his de industria, multa licet addere queam, forte facturus postea ; interea rursus materiem Vobis meditandi offero , dc inqui tendi ultro. Interim pauca haec Experimenta proponam huc spectantia. Dum aer erat in temperie graduum triginta octo , sum si Salis Masini purissimi, siccissimi, in pollinem subtilem reducti, binas uncias, quae patie bantur se dissolvi in Aquae stillatitiae , purae , pluviae , unciis sex & drach
mis tribus ; ita ut in his quatuor partes falis requirant tredecim partes Aquae. Salis Gemmae sic parati uncia una postulabat, ut solveretur , Aquae ejusdem uncias 3. & drachmas a. rursus, ut AE ad 13. Sal Ammoniacus, purissimus , siccissimus, in pulverem redactus , ad unciam solvendam in digebat Aquae talis unciis tribus , & drachmis duabus. Nitri puri, sicci, in pollinem contriti, drachmae novem , in Aquae stillatitiae illius unctis vr. solvebantur. Unde tres Nitri in novemdecim partibus Aquae. Boracis sic cissimi semiuncia ultra decem uncias Aquae exigit, ut solvatur integre runde ut i. ad ro. Aluminis uncia in Aquae stillatitiae unciis quatuordecim. Salis Ebsoniensis uncia solvitur in Aquae uncia & drachmis duabus. Salis Tartari uncia in sesqui uncia Aquae ejusdem dissolvitur. Unciae tres Aquae,s diu agitantur valide cum arcani duplicati Ducis Hol satiae semiuncta , hanc penitus dissolvunt. Unciae tres Aquae diu conquassatae solverunt drach mam & dimidiam Vitrioli communis viridis. Ex quibus colligimus , versos Sales requirere differentem prorsus copiam Aquae , ut solvantur.
Atque alios etiam aliis celerius dissolvi. Eos quidem, qui in ipso Aere sponte deliquescunt, solvi quam citisi me, & in minima Aquae copia. Qui
etiam mobiliores esse videntur. Atque etiam ranto difficilius per calorem amittunt Aquam suam , in qua dissoluti fuerunt, ira ut Sal Tartari,& Oleum Vitrioli, non nisi valida caloris vi orbari queant Aqua sua dis solvente. Iam vero in liquore , qui in Aquae unciis 3 , & drachmis a , unciam Salis Marini solutam tenet, nec amplius quidquam de Sale Ma-
325쪽
rino dissalvere potest, diluo Nitri semidrachmam , dissolvitur. Rursus
in hoc liquore, qui in unciis sex & una tertia unciae Aquar, Nitri unciam solutam tenet, nihil ulterius dissolvere possum de Nitro 1, atqui dum se mi unciam Salis Marini admisceo, hanc integre dissol vit. Unde ergo Aqua, certo quodam sale saturata penitus , nihil ut ejus diluere ultra queat, capax tamen manet alterius generis salem adhuc dissolvere intra se. Quinetiam Sal Fontium , Gemmae, Maris , Ammoniacus , Nitrum , Borax , in myriam redacta suam seorsum, possi int tandem integre misceri inter se,&quam perfectissime. In solutione autem Vitrioli Metallici per Aquam nota ri omnino debet, quod id exsiccari nequeat penitus ante dissolutionem in Aqua, quin naturam suam mutet. Imo dum solvitur vel ita , tamen plurimum ochrae indissolubilis semper ponit ad fundunMinde & repetita solutio,& crystallifatio, Vitrioli in Aqua,tandem totum Vitriolum in Ochram vertit & pingue liquidum,haud facile exsiccandum. Quo ergo facilius,celerius, pauciore Aqua, sales quidam dissolvuntur,eo magis acceptam semel Aquam retinere fortius videntur. Sed in solutione Metallorum per Aquam quaedam singularia omnino observanda habentur. Scilicet habent Metalla sales quos dam, quibus solvi queunt. Quando ita soluta reperiuntur in glebas Vitriolicas,tum patiuntur hac in Aqua dissolvi. Quae tamen solutio tum quidem expeditissime contingit, &perfectissime , quando abundat in istis glebis salille, quo tale singulare Metallum inprimis solvi solebat. Tum statim Aqua purae glebam illam prorsus diluit; ut Metallicae partes aeqv abilissime per Aquam distributae sint. Verum ubi in Vitriolis hisce deficit quaedam
pars solventis sui salini, tum Aqua affusa ilico tanto minus , lentiuε , imperfectius , Metallum dissolvit , maxime autem , si copiosa nimis Aqua diluitur; fit nimirum semper tum Metallicae partis quaedam praecipitatio ad fundum. Veram postquam solutum abundanti sale suo solventi Metallum, dein Aqua dilutum , exhalatione blanda cogitur, coire solent in glebas solidas Vitriolicas, quae appellantur Magisteria , Sales, Vitriola, Sacchara , Crystalli, Metallorum. In his omnibus Metallum, solvens ejus , &Aqua pura, certa proportione , semper concurrunt simul , & formant mallulas fragiles , pellucidas , in Aqua solubiles, liquescentes ad ignem, inde in calcem tenuissimam vertendas ; a quibus : ablatio Aquae pellucidi- ratem ilico tollit. Qua denique arte redduntur Metalla potabilia , absque
magna noxia,cum Virtute medicamentaria fere certo determinanda : quum
sint solubilia reddita in Aqua. Agunt scilicet haec ipsa tunc primo ratione acidi illius, quod Metalla dissolvit, atque iisdem deinde adhaerescit. Secundo etiam respectu illius molis Metallicae, quae dissoluta ab hoc acido, nunc in illo Vitriolo adest: hoc enim Metallicum dein aget virtute sua omni Metallo communi.Tertio vero vis taliumVitriolorum praecipua consistit in illa virtute propria,& singulari, quae Metallis singularibus propria, & privata, inest ; quae plerumque inimitabilis est per omnia alia. Quarto denique exoritur potestas agendi horum corporum ab his tribus jam simul adunatis in unam molem, quae jam agit conspirantibus simul viribus hisce simul,&inprimis per Aquam associatis. Talia igitur enumerantur per Aquam nata Vitriola Auri, Mercurii, Plumbi , Argenti, 2Eris, Ferri, & Stanni.,Attamen non licet regulam hanc extendero er omnia etiam Semim
326쪽
talia. Quasi Semimetallicae partes solutae in suis acidis solventibus in mas fias, quae apparent salinae, deinde in Aqua possent dilui, dissolvique, instar salium , caeterorum Metallicorum. Enimvero purissima metallica Re ouli Stibii pars dissolvitur perfecte in meracissimo acido Salis Marini, quod Mercurio sublimato corrosi vo dhaeret, in destillatione butyri die hi Antimonii. Quid enim aliud est hoc ita natum Butyrum , quam verus Salvitriolicus reguli Antimonii pericombinationem Spiritus Salis Marini eonfectus Θ hinc putaret quis ex Historia Salium Metallicorum , poterit δίhoe butyrum in Aqua dissolvi. Sed quam fallit ita cogitantem eventus IVix Aqua attingit hanc glacialem glebam , quin statim acidum solvens deserat solutum regulum , misceat se Aqua , & calcem semimetallicam cor- rosam , quae in butyro latuerat, iterum sistat integram. Limitanda igitur generalis regula , estque suos extra fines non extendenda nimium.
Aqua solvit Alco hol, non quidem sponte , sed si cum eo conquassatur. Aliter Aqua lente infusa ad Alcohol, per illud transeun , petit fundum, Alcohole superius innatante. Imo etiam haud ita prompte solvit illud Al-ebhol , sed hoc, post conquassationem , striis pinguibus utcunque cohae
rens adhuc , Vagatur per Aquam; attamen diuturno concussa tandem pe
secte , & aequabiliter omnem per Aquam distribuitur. Et quidem illa tenacitas partium purissimi Alcoholis nullo exemplo pulchrius innotescit , quam in Experimento illo antea vobis coram exhibito pag. 237. ubi phiala plena Aqua collo suo inverso demergebatur in Alcohol: ibi enim cernebatur Alcosol, sine permistione , per Aquam adscendere in ampullam , atque sursum colligi. Quum igitur Alcohos purum sit oleum Vegetantium quod, efficacia fermentationis rite peractae, transmutatum est innat ram hanc Spirituum , qui in igne deflagrant, in Aqua miscentur. Hinc igitur cognoscimus, & olea ipsa, ita prius permutata , quoque cum Aqua perfecte permisceri posse, licet purissima fuerint, citius tamen,& facilius, si jam antea in aliqua Aquar copia fuerint dissoluta : Spiritus enim vini communis facilius in Aqua miscetur , quam Alcohol purissi
Interim bene considerandum est , Aquam saturatam penitus di talutis salibus non posse misceri cum Alcohole ; contra vero, omni vi, & tempore , haec simul conquassata nunquam simul co 1 re, verum se mutuo longe validius refugere, quam ullos liquores cogDitos in rerum natura. En, hac ampulla contineo oleum Tartari per deliquium, hac altera purissimum Alcohol , ambos purissimos, pellucidos , liquores , hos confundo simul, videtisne , quam accurate maneant separatim distincti liquores , dum oleum Tartari infra haeret , illique supernatat Alcohol 3 sed spectate jam , summo molimine in hac phiala liquores hosce concutio. Quid fit Pilico rursiim seorsum se associat collectum oleum, superiora petet uni tum Alcohol , & ne vel minima particesa alterutrius alteri manet intermista. Atqui ego liquores hos , altae commissos phialae, ebullire coegi, ad ignem exploraturus , an hoc molimine intime commisceri possent.
Nihil plane. Mansit utrumque quam separatissimum ab initio ad finem usque , in ipso ebullitionis acta , sed Alcohol , elevatum sursum, vi ignis separabit se ab aqua, in fundo relicta cum suo sale.
Aqua non solvit omnes Sales .Metallicos.
Aqua cum Saule non solvit Alis cohol.
327쪽
m iit, Salem deponit. Aqua solvit
Rursum aliud miti in his experimur : namque si Aqua impraegnata fue rit quam saturatissime sale quodam , qui quam facillime separari se pati
' tur ab aqua diluente, cumque Alcohoi sincerum commiscetur cum hocce lixivio , tunc Alcohol unietur aflusis Aquae, & sal , excussus de A qua prius dissblvente , forma salina soluta praecipitabitur ad fundum vasis. Via dete. Hoc in vitro conjicitur lixivium meracis limum ex sale Ebsoniensi diluto, in Aqua. Pellucidum hoc est, neque ullus omnino sal in eo apparet, ut mecum cernitis. Jam vero in phialam hanc affundo ad hoc ii xivium Alcohol. Supernatat. Conquasso simul; turbatur , opacatur, alabescit, liquor , sicque deponit ad fundum talis Crystallulos excussas de
Aqua, in Alcohol assumta, quae prius unita haesierat cum sale dissoluto. In offa autem dicta Hel montiana, ubi Aqua dissolvit tantum salis alcata lini volatilis de sale Ammoniaco , quantum potest ullo modo , tumque affunditur aequalis Alcoholis purissimi, 3c frigidi, copia i tunc unico momento concussa mistus liquor in glebam albam , solidam , concrescit, unde paulo post Aqua quaedam 3 in Alcohol attracta , separatur. Aliud jam observamus in hac potestate propria Aquae. Haec enim , si miscetur Alcoholi, in quo oleum stillatilium dissolutum habetur , oleum ex Aleoliole dissolvente excutit. Contemplamini , quaeso. Hic videtis Alcohol meracissimum in quo oleum Cinnamomi optimum disssolvi; quam hoc aequabile , pellucidum , sine ulla omnino nota olei innatantis , aut subsidentis , apparet Illi jam misto admisceo instillatam lente Aquam. Nonne videtis, quam albescat ilico misceta ξ Quam opaca reddatur depellucida prius 3 Sed en, oleum ipsum , prius in Alcosole dilucide evanescens, iterum jam se manifestat seorsum , atque separatum se simul colligit. Unde patet, Aquam reddere Alcohol, admistu suo ineptum ad dissolvenda haec olea ; rursumque Alcohol facilius , magisque amice, cum Aqua , quam cum oleis , uniri; denique olea , in Alcohole diluta , tamen manere olea, licet eo tempore non appareant olei specie , sed sub imagine spirituum. Resinae quoque , qualescunque demum fuerint, in Alcohole quidem dissilvuntur penitus , ita , prorsus ut dispareant. Verum, si liquori huic Aqua confunditur, albi stimus hic liquor redditur statim ,
omnemque disparentem in Alcohole resinam denuo conspicuam restituit, tantumque ejusdem iterum dat, quantum fuerat dissolutum. Caeterum, quocunque in genere Resinae hoc Experimentum capiatur, eventus semper idem habetur. Unde hoc resinosum in Alcohole solvi, inde ope aquae recipi, rursiis dissolvi, iterum praecipitari potest pro lubitu, quamdiu
placuerit, & quoties i id enim in Resina Scammonear numerosis didici repetitionibus. Camphoram cogitate. Quodnam hoc corporis genus est Resina , respondetis. Date ergo ullam Resinam cognitam , quae sicca sublimari valet eum integro suo corpore , sine foece, absque immutatione suarum partium. En ergo quid, hac utique proprietate , ab aliis omnibus Refinis diversum. Sed tamen in Alcohole solvitur quam perfectissime , affusia Aquae, prorsus , ut aliae Resinae, restituitur in corpus verum , solidam , Camphone , quale prius fuerat. A qua ergo magis trahit salem Tartari , quam indolem Alcoholis. Contra vero ,eadem Aqua magis trahIe Alcohol, quam Alcohol trahit olea, resinas, camphoram.
328쪽
Aqua iterum solvit quam perfectissime omne mistum , quod , Vero vo-estuli sensu Sapo appellatur , corpus e saponaceum. Sive arie Sapo ille , sive fuerit confectus a natura. Neque refert etiam, fuerint sapones fixi, an volatiles. Enimvero Sapo omnis coaluit ex oleo & alcatino sale ita aduia natis , ut simul queant dilui in Aqua sic , ut nec olei, nec salis , appareat vestigium , tota autem misceta appareat homogenea. Proprietas autem singularis nato tali saponi, ut intime mistus oleis , oleosis , resinis , restanosis, gummi , gummosis, gummi-resinosis, concretisque inde corporibus tenacibus, eadem reddat in Aqua miscibilia, diluenda huic, & ablueniada denique. Quare Aqua veros Sapones non modo dissolvit, sed etiam sata ponis commistu auxiliante accipit potentiam & ea quoque dissolvendi , quae , abesset Sapo , non potuisset dissolvere : unde igitur potestas Aquae in solvendo per Saponum virtutem mirifice increscit Sed secretior longe , magisque laboriosus , modus est, quo Olea redduntur Aquae permiscibilia 1, qui proinde ab artificibus inter arcana conditur. Si enim oleum aliquod , essentiale dictum , in Alcohole puro diu satis & rite digeritur, deinde & repetitis laboriose destillatibnibus adu natur intime, reddetur olei pars praecipua usque adeo attenuata , atque immisia Alcoholi , ut ambo simul in Aqua deinde permisceri potuerint, nobili sic nato ad instaurandos spiritus medicamento , cujus singularem virtutem vix aliis imitari artificiis post Dus. Namque insinmare valet sciacquisita subtilitate penetrabili per omnia , atque se ubique agendo probat. Credita tamen haud fuimet facultas Aquar ad dissolvendum Aerem , nisi superius in historia Aeris absolute haec demonstrata fuisset. Vid. pag.
23 I. 27 I. 274. sed tantum certa mensura , certo MC modo , non ut
tra , & quidem ita , ut dissolutus ira Aer , in loco suae dissolutionis non sit amplius aer illa potestate , quae illi propria. Vid. Loca mox allegata. Unde hac ratione Aqua solvit Aerem , ut Sales, id est ita, ut singulta , solita riae, particulae aliis sic dissblutae haereant locatae in interstitiis Aquae dis solventis : quoties vero omnis ille aer accurate separatur a sua disibi vente Aqoa per gelu , ablationem ponderis Atmosphaerae, Ignem , Solem , mis telam quorundam corporum, tum iterum statim tantumdem ejusdem Aeris imbibitur ab illa Aqua, quae Aere hoc privata fuit. Denique dissolvere potest Aqua multa terrestria corpora, quae sola nunquam ab eadem Aqua dilui poterant, neque disibivi. Ostracodermata pis εium mollium , chelas, thecasque , sancrorum, gammarorum, cochleas limacum , pisciumque, tam in fluviis , quam in mari, degentium , lapi des , calculos, concreta lapidosa , animalium , illorum cornua, ungues, ossa, & alia similia, postquam primo in acidis suis , propriis solventibus erosa penitus fuerunt prius, deinde queunt in Aqua omnino quoque dissolvi. Imo etiam creta, corallia , margaritae, mater perlarum, saxa cal sinata. , mices , dudum docuerunt. Quibus ita recensitis, quaeri tandem liceat, quaenam igitur corpora sint, quae virtutem solventem Aquae effugiant prorsus ξ ad quod respondendum modo erit, postquam certus quis erit, se Aquam habere perfe
cte puram, sine ullius omnino salis ad istu : quia latentium siepe salium.
saponacea ab his vis ejus -- getur.
329쪽
abscondita virtute multa saepe solvuntur , quae falso putantur sola A quae virtute solvi. Aqua vero si haberi posset pura, tum demum sciretur , an vis haec soli foret Aquae imputanda. In metallis quidem res inprimi; dissicilis : quoniam ferrum purissima madefactum pluvia in rubiginem
vertitur , res autem in aeruginem. Clarissimus vero Ioel Langelotius publice scripsit, tritu solo aurum penitus possse solvi; Expertistimus autem Hombergius asseruit , simplicem Aquam solo continuato cum Aqua at tritu valuisse metallorum ut caeterorum ita & auri ipsius , corpus penitus dissolvere in formam potabilem, & medicatam. Experimenta talia legi muS , perpendimus. Verum , quia tritus hi facti fuerunt in ossicinis Che micorum, quae aera habent impraegnatum omni genere salium volati lium , dubitavi semper, an forte solutio illa tribuenda foret his salibus a maxime tamen , dum illi attritus mensium integrorum spatio continuati, licet minimum salis adhibeant simul , interim tanto spatio compeius antpaucitatem salium. Antiquissimi Hermeticorum , fateor , agnoscunt, nasci Cuncta ex Aqua , in eam resolvi tandem , atque enodanda semper corpora per consentanea suae origini principia : unde quidam horum videnatur agnovisse Aquam pro Menstruo rerum dicto Universali. Verumta men haud memoravere nobis artificia , quorum effectu , firmaretur haecce doctrina. Terram puram , omni sale alieno , Omni labe sulphurea , immunem , Aqua haud dissolvit; vitra , gemmas, crystallos , non attenuat, neque diluit. Saxa prorsus simplicia haud attingit vi dis luendi. Hi equam plurima corpora talia, vel ex hisce inprimis conflata , intacta relinquit. Inde igitur colligimus , Aquam non habendam pro solvente uni
versali, sed limitari potestatem ejusdem disibi vendi ad illa corpora, quae
Postquam igitur cum cura ita expendimus proprietates Aquar, facile intelligemus, hanc ipsam quam facillime se penetrare posse in invisibilia, dc quidem in minima , corporum plurium compositorum foramina. Quum enim ponderosa sit valde , partesque habeat in se quam tenuissimas , faetet summa lubricitas ejus lem, atque facillima separabilitas in elementa
sua, ut quam expeditissime elementa ejus ingredi queant in meatus ubique minimos. Sed facultas etiam ejusdem potentissima ad solvendum tam multa corpora ossicit, ut, resoluta sepe materie poros obstruente , ipsa sibi ingressurae expediat vias; in primis , quoniam elementa ejus ultima sint quam maxime immutabilia , & firmissima, unde mechanica quoque
solvendi potentia in illa dominatur, denique & singularis illa praecipue, quae in vi contractili consistit. Quando igitur hac potestate undique se insinuavit in exiguos corporum talium meatus, adeoque per omnem horum substantiam se penetravit penitus, mirum non est , si horum Pondera eo ipso materiae suae ingestu adauxerit. Qui etiam excessiis in multis valde notabilis habetur, quorum attractilis Aquae vis major ; sales sane fere omnes , alcatini fixi
inprimis ; sapones quoque cogniti plerique; ipsi spiritus fermentatilii puri ; denique solida multa corpora. Unde ut mercatores toties merces adstateram , cum lucro , tempore humido , frigidiusculo , vendunt, quas
calida, siccaque, tempestate coemerant; ita & Chemici quoque decepti quandoque
330쪽
quandoque fuerunt, qui mira ponderum in corporibus incrementa, atque decrementa, animadvertentes, fictis sepe causis adscripserunt, dum interim solius aquae innexui tantum adscribenda erant. Verum , dum Pondus sic adauget, similiter & molem siepe ipsam corporum expandit. Unde intelligitur agere non modo sola occupatione meatuum Vacuorum, Verum etiam actione extendendi a se invicem &ipsa corporum elementa solida vero dilatatu. Infinita quidem dantur Experimenta , quae hoc evincunt. Nunquam Vero magis convincens notarum fuit, quam quod Academia Cimentina tam pulchre cepit, atque proposuit , in EVerim. I 8 . Rem propono : quia liber rarus. Solido de Chalybe conus hormabatur , quam poterat fieri , perfectissimus , AB, quoad altitudinem divisus in aliquot partes. Dein formabatur conus alter OD, ex ligno secto ex arbore juvita suam longituainem. Erat autem
conus hic interne cavus ita, ut cavitas ejus conica responderet quam accuratissime cono Chalybeo convexo AB , quando conus ligneus C D erat iacus. Postquam vero Aquae immersus , & ab ea penetratus erat conus hic ligneus , tum ita intumuerat introrsum , ut amplius intra suum cavum admittere non posset conum AB , quem prius recepisset. Rursum autem conus ille idem ligneus CD, qui siccus poterat recondi intra alium conum cavum, jam Aqua humectatus extrorsum tumuerat ita , ut neque hac ratione intrudi posset intra conum cavum quem siccus intrabat. Quare
ita patebat demonstratione mechanica ad oculum , quod moles lignea ab Aqua penetrata expanderetur in omnem dimensionem. Hinc mirifici fiunt, dc stupendi, effectus ab Aqua se insinuante intra corpora prius sicca, hinc quaquaversum intumescentia, sicque, expandendo se, facientia sepe mutationes incredibiles. Postquam autem Aqua intime permista aliis corporibus, a natura Aquae quam maxime alienis tum cum iisdem modo admodum mirabili poterit concrescere in massam, in qua Vix temere crederetur adesse Aqua. Suma mus in exemplum Salis marini tres libras. Has leni igne primo prudenter facite decrepitatas, ut ad ignem amplius haud satiant. Deinde salem hunc decrepitatum vasi puro figulino impositum summo igne urgete sic, ut fere fundatur. Redigite deinde in pollinem , quem triplo boli miscete , tu que lege artis, igne maximo convertite in spiritus salis marini acidos ;habebitis aliquot uncias. Eas vero methodo Hombergiana separate in acidum in cretam concentratum, & in Aquam. Accipietis ita veram Aquam Elementalem , eductam ex Sale , qui, prius ignem calcinationis passus , credebatur omnem omnino suam Aquam exuisse. Sed , quod miramur , Aqua illa salinis Elementis concreta fuerat tam arcte , ut indissolubili ferme vinculo cohaereret, neque nisi ultima hac tortura ignis inde separaretur. Idem illud in sale gemmae , sale fontium, nitroque obtinet. De alumine quid dicam , & de chalcantho 3 hare lento prius calcinata igne reducuntur in pulveres siccissimos. Hi autem extrema tandem ignis vi pressi dant spiritus acidissimos, qui in Aquam deinde plurimam , & in acidum separatum inde queunt resolvi. Dericcissimo Sulphure sepe cogitavi, an non & plurimum Aquae sua in substantia contineret Sane, dum comburitur , flammam dat, & acbRr
