Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Aquae sui dicis,

cocta, δί potus Lac. Est ibi Aqua supra quam nihil innatat, nec lignum, neque ligno leviora. Sed omnia descendunt in fundum , & per hanc Aquam longaevi sunt. Ubinam talis Aqua hodie Θ nusquam sane , & si semel haberi posset', daretur comparandae nostrae Aquae cognitio. Sed neque natura talem hic nobis praebet, neque ars ulla parare potest , ne sollicitissima quidem, & repetita destillatione. Quare credidi olim ista leagens , quae pro verissimis habeo , quod ligna in AEthiopiae illa parte quam

ponderosissima habeantur, Aquae simul nostrarum respectu levissimae sint. Equidem novimus , in Asia , Africa , America, maxime in fervidissimis illarum regionum Zonis, ligna nasci, quae ferrum duritie , saxa fere pondere suo, aequent, hinc Sideroxyla dicta. Sane cognita bene sana, & annosa , nostra Buxus , quam solidum praebet, quam ponderosum , lignum 3 Quid illam memorem Quercus speciem , quam ferream Vulgo Vocant ξJam Gu acum spectetur optimum : quando vero Americanum , unde incolae parant arma , lignum spectamus , non dubitabimus amplius , quin in1llis telluris plagis ponderosissima ligna habeantur, in confirmationem

eorum , quae Herodotus narravit. Enim vero hodiernae observationes probant fere Omma magni Viri dicta, quae semidoehi, & rerum naturalium ignari, pro falsis habuerant, fictisque. Levissima autem Aqua , quam

hodie naturalem , aut arte sinceram , habemus , semper ponderosior est omni vino cognito , Omnique cere visia, fermentatione paratis per Aquam ex Vegetantibus. Altera Aquae proprietas , quam etiam communem habet caeteris liquoribus, consideratur ejusdem Fluiditas. Quae in hac valde notabilis. Est enim vero tanta haec, ut partes Aquae minimae calore exiguo, dc parvo valde mota, recedant a se invicem. Ita quidem, ut Experimenta sedulo instituta docuerint, quanta Aquae pars dato calore, exhalet intra definitum tempus, desuperficie cognita , nec ventis agitata. Qua tam n arte inprimis notandum venit, quod Aqua exhalet, caeteris iisdem , tanto

plus, quanto magis sincera habetur ; tanto minus, quo plus salis absorbuit. Si ergo pura habetur perfecte , lentorem vix habet inter suas partes; unde etiam tradice illius partes non formant spiras tenaces in longum ductas, sed in roridas minutias dissipantur potius. Inter destillandum vero , dum in vasis vitreis mundissimis leni igne tepidus vapor Aquae assurgit, & in capitis vitrei cavos parietes frigidiores impingens colligitur in Aquam

rursus , tum decurrens secundum internam hancce superficiem , nunquam

format lentescentes habendo strias, ut olea , δc Spiritus , sed dissipatas modo partes facit instar dissilientis guttulae roriferae. Aqua autem salsa maxima , ob admistum salem , & bitumen , haud ita facile dissociat sua

elementa, quam dulcis. Fontes ergo , rivi, fluvii, flumina, lacus, stagna, plus dishalant quam salsum mare. Cujus tamen facilem exhalationem computavit solertissimus Halleyus. Postquam enim Aquae purae immiscuit unam quadragesimam salis marini partem , redegit hanc ita ad salsedinem marinae. Quam deinde infudit vasi cylindrico , cujus diameter ad orificium porrigebatur in pollices septem cum, , profunditas ad quatuor adscendebat pollices : haec Aqua dein calore agitata , qui testate calidissima in aere regnat, in loco quieto, ventis carente, intra viginti quatuQr

312쪽

DE ARTIS THEORIA. 29shoras exhalavit sex Aquae uncias i, adeoque intra viginti quatuor horas exhalat quidem ad crassitiem pollicis. Dum interim talis Aqua ad sensum eo tempore ViX caleat, nullo modo ad sensum fumet. Vid. Act. Phil. N. I 89. p. 366. Si Vero Aqua , in loco clauso , ubi nun quam Sol in hanc Aquam irradiat, neque ullus per locum ventus spirat, toto anni decursu.asservatur, tum exhalat acs altitudinem octo pollicum , neque ultra. Vid. Halleyum ibidem. pag. Ι 83. n. 2I 2. Ipse autem expertus sum , ut jam supra retuli, Aquam in vase Cylindrico, ventis e positam , brevi omnem motu venti in auras ablatam evanuisse. Posuetam id vas b dio , in area inter Grectos parietes , tempestate valde ventosa, vas aenCum , Octo pollices altum , hqua autem non replebat vas sed haerebat modo in fundo. Solertissimus nosser Kruquius observavit copiam pluviae , ni vis, grandinis , roris, simul integro anno collectam , irci in altitudinem A quae assurgentem fere ad triginta pollices , rursumque eandem copiam ex vasis loco umbroso , quieto, sed in aere aperto , ex

halare. Unde liquet calore Solis , ventisque, Aquam assidue avehi, Is pergi, mobilem reddi, a stagnatione cohiberi, & ab inspissatione : unde& ventorum necessitas , ususque summus patet. Quod autem ad propositum nostrum facit quam maxime , est , quod hinc didicerimus eam esse elementorum Aquae mobilitatem inter se , quae patitur tam levi causa se totam in minima dividi, resolvique. Verumtamen omnis haec,& quidem tanta , fluiditas Aquar pendet A solo Iens: tota ab Igne, qui certo gradu illi applicatus hanc illi fluiditatem conia Pς i' 'si diliat. Si enim Aqua habetur omnium purissima, haecque ita exponitur aeri, ut ab ejus temperie undique affici queat, tum amittit fluiditatem suam ad gradum trigesimum secundum in nostro Thermos copio. Quare gradus triginta tres Ignis, seu caloris , sufficiunt ad conservandam fui ditatem Aquae. Et quamdiu Aqua hocce adhuc gradu calet, tamdiu retinet motum in se. Imo & exhalat, adeoque Ignis hujus copia praesente fluit. Atqui frigus illud a trigesimo tertio gradu decrevit ad gradum pri Eoque sati nium naturaliter in livenae rigidissima Gedani , ut relatum supra fuit:m'g in historia Ignis. Calor autem inde ad gradus octuaginta raro naturali ter increscit. Patet ergo res mirabilis , quod nimirum Aqua intra tertiam partem caloris summi naturalis jam glacies sit, & maneat. Caeteris tantum duabus tertiis Aqua evadat, maneatque. Id sane, nisi invictis itae argumentis probaretur , nunquam creditum fuisset. Et debuit fuisse graia

vis in rerum natara causa , quae requirebat necessiratem in rerum natura,

ut Aqua modo fieret Aqua in illo caloris gradu, consisteret autem informam durae glaciei, simulac minueretur infra hunc gradum calor. Postquam igitur semel nata est hoc definito caloris gradu prima sub Nec augeri ul-ditas Aquae, haec deinde talis constans permanebit in omni alio caloris xxδ 6 Qx pa in i excessu. Neque ulli arti hactenus cognitae possibile fuit inventum adaugere ultra hanc semel factam Aquae fluiditatem , utcunque augeatur Ignis,

Sed vel Aqua subsistit sub specie sua fluidissima , vel statim est glacies,

ignisque adeo' non dividere potest ulterius ulla actione sua elementa

Aquae, sed tantum haec a mutuo contactu removere; quo facto tantum

tu ilico tam est fluida, quam natura ejusdem permittit. Rem quidem,

313쪽

Elementa Α- quae exilia. Fol te minora Aerias.

iterum aliter incredibilem , Maximus NevvtOnus patefecit celebri Expe rimento. Namque pendula , quae motus suos peragebant oscillantes in Aqua fluente frigiat stima, & fervidissima, resistentias demonstraverunt utroque casu aequales. In Optic. p. 3I 2. Id tamen intelligi tantum debet ratione sensuum nostrorum , quatenus scilicet illi capaces sunt assequi mutationes, quae in corporibus contingunt. Tum etiam in hisce spedhatur sola tantum lubricitas partium Aquae , qua

definito tantum nisu in se mutuo agant, quem putamus adeo CXiguum , Ut igne non minuatur, quoad sensus nostros. Aliter enim novimus Aquam a gradu trigesimo tertio caloris usque ad ducentesimum & duodecimum semper fieri leviorem , rariorem , hacque de causa minus resistentem motui ejusdem corporis , ejusdem , ut prius , ponderis. Hanc enim raritatem

Aquae auctam definivimus supra in Historia Ignis. Si ergo illa erit ebulliens , o plus spatii occupabit. Quam parva erit ad sensum penduli differentia i sed & in Aqua ebulliente corpus penduli quoque raresceos simul

efficit, ut exile discrimen adhuc evadat minus notabile sensibus. Ather quippe notum est resistentias motuum in corporibus per fluida quaedam actis pendera a massa corporea , quae in illis fluidis habetur, quaeque pondere inprimis horum optime solet exponi. Secundo resistentia haec nancitur a vi, qua partes fluidi quiescentes concrescunt inter se. Cera enim fluida facta calore, ubi fragore iterum consistit, immeabilis redditur, nec motum per se admittit. Olea multa pressa , frigore coeunt, ipsaque Aqua suo frigore gelascens non est amplius penetrari patiens. Tertio autem suppuratur ressistentiae illius momentum a magnitudine, vel tenuitate illarum partium , quarum aggregato ipsa fluida fiunt, dc in quos ultimo denique

resolvuntur.

Si ultra consideramus illa ultima elementa quae Aquam constituunt , deprehendimus haec, seorsum , singulatim expensa , valde exigua esse. Ita

quidem , ut nullo modo hactenus vera harum parvitas, comparata ad assum tam aliquam mensuram, innotescere potuerit. Una enim harum par-t1cularum solitaria nulli sensui apparet, nullis adjumentis in cognitionem

Venit, neque etiam concrescendo cum aliis suam molem manifestat. Sane, instituta comparatione cum aeriis veris, elasticis, invenitur iis

Aqua longe penetrabilior, & aptior valde , quae se insinuet in minutiores meatus, quarn quibus aer admitti queat: ut jam supra in Historia Aeris visum fuit. Nonne sponte transsudat Aqua per invisibilia lignorum spiramenta, & intervalla , quae nihil prorsus aeris elastici unquam transmit-tlant Θ per coria etiam transmeat hqua in apparatu Machinae Pneumati Boyleanae , ubi aeri interclusa omnis via est. Attamen fateri debeo , inde non demonstrari veram parvitatem massae corporeae , quae in unaquaquet si particula adest : quia tantum comparatio hic aestimatur penetrabili tatis solius. Atqui haec sane a figura massulae plus pendet, quam a Vera quantitate molis corporeae. Quae cautela 1i observatur minus in hac re, falli poterimus assiduo, dum argumentamur a penetrabilitate ad veram magnitudinem in ultimis elementis. Unde neque juvat ad haec ponderum sitientia : falso enim colligimus ex his certa de illorum magnitudine. Unum

esto Auri granum , coactum in sphaeram perfectam , particulam dabit per intervalla

314쪽

intervalla exigua transituram. Postquam vero in bracteam tenuissimam extensa in se convolvitur, ut quasi complicata lacinia sit, quam d1sticulter sic per magnos quoque hiatus transibiti Causa tandem, quae facit, ut du bitem cum ratione, an quidem unum Clementum aerium proprium , soli tarium existens, sit revera minus quoad molem corpoream , quam unum elementum Aquae sic spectatum, haec est : quoniam elementa Aeria locari queunt in intervallis, quae relinquuntur inter contigua elementa Aquae,

neque interim esticiunt , ut A qua inde fiat per pondera condensabilis. Quod jam prius , in Historia Aeris superius tradita , demonstratum fuisse,

meministis. Interim , licet elementorum Aquar exilitatem ad mensuram nequeamus definire , attamen vere novimus nullum dari fluidum, cujus partes sint penetrabiliores Aqua. Liceat mihi seponere Ignem , qui cuncta penetrat corpora. Atque virtutem magneticam , si forte hanc instar liquoris agere etiam putaveritis in magnetes, & ferrum. Lucem denique , si si tuendum hanc ab igne ipso differre, atquematuram interim liquorum referre. Tum rogabo Physicos, velint exhibere ullum liquorem, qui permeatus transit Aquae impervios, si caetera manent paria. Etenim novi quidem , olea quandoque diffluere per dolia lignea , in quibus coercetur Aqua. Verum tunc oleum oleum solvit & resinas, sicque ambo soluta diffluunt. Ubi Aqua resinosa oleorum non solvens , intra talia vasa retine

batur. Prorsus, ut videmus , Aquam non transire per chartam oleo undique imbutam , per quam oleum facile destillat. Inde quoque contingit, ut sacchari in syrupum versi spissior liquor transit quandoque per cados ligneos, qui aquam retinent: est enim laccharum Aqua dilutum lixivium, quod virtute saponis solvit tenacia in lignis, quibus Aqua arctatur. Hinc salina quoque lixivia, inprimis vero de alcatinis fixis , ligneis vasis vix detineri queunt, in quibus Aqua pura , sine transsudatione quiescens , as

servatur. Itaque hactenus Aqua nobis inter veros liquores cognoscitur omnium penetrabilissima, omnium fluidissima. Metalla quidem omnia, in tenues licet laminas contusa, & extensa , inde formata in vasa , Aquam non transmittunt per suos poros , omnos gemmae eam excludunt, tam pretiosae, quam viliores ; silices cognitar etiam non transmittunt aquosum laticem; ita & lapides duri a natura formati; saxa quoque dura , & ponderosa, penetrationi ejus resistunt penitus ; sul phura eam continent impervia; vitra etiam omnia hactenus nota, sive dealcati & silice , sive de metallis , conflata fuerint, modo unita fuerint, ri misique careant. Ligna quaedam densa, dura , ponderosa , resinosa, tran situi Aqhar prorsus resistunt ; laxa, mollia , levia , aquosa, salina, ligna, imparia sunt coercendae Aquae , sed hanc patiuntur diffluere; ita quoque pumicosa, porosa, spongiosa , saxa , vasa nostra Πgulina de argilla ex cocta, lateres cocti, caementaNulgaria de calce & arena; porcellana vasa,& caementa de lapide tophaeo exsiccatione Vitrescentia , Aquam quoque tenerar. Vitrum Vero , nec mutatum ab Aqua , neque illam mutans , optima illi servandae vasa praebet. Clavius certe Mathematicus Aquam in fudit ampullae vitreae Chemicae , ejus dein colli longi orificium obsigillavit Hermetice; notavit adamante notam, ad quam tum adscendebat. Dein am-

multa transire nequeunt.

315쪽

198 PARS ALTER A.

pullam suspendla , quae in musaeo Κircheriano Romae , octuaginta annos post aeque plena erat, dc forte jam centum & viginti annorum decursu

eadem remansit. Licetasti e Si Aqua in vase per calorem non fusili, nec patulo , contenta, ob so-φ' lam parvitatem pororum , per id transmitti nequeat frigida. Tum eadem igne agitata per illud vas quoque non transibit. Id quippe nos docent om nes nostrae destillationes Chemicae in vassis factae idoneis ; id memoratum . modo Experimentum Christophori Clavii demonstrat clarissime ; id docet Papini coctrix ad emollienda ossa machina , docet aeolipyla ingens, igni injecta , postquam Aqua plena fuit, quae furibundo impetu Aquae vapores

agitatos coercet, & tantum ore aperto transmittit. Scio , magnos in Chemia Artifices aliter censuisse , & putasse, Aquam calore fieri in elementi suis ultimis magis attenuatam , ita quidem , ut tandem per ipsam vitro-O rum substantiam subtilitate acquisita transpiraret post destillationes saepe repetitas. Vid. Statilium Celeberrimum in Fund. Chem. Dogm. & Exp. p. 38. g. 7. Sed ille id aliorum fide citat. Et ingens est difficultas ita conglutati nandi commissorum vasorum communicantia extrema inter se, ut ne quid per caementa haec transfugiat. Joachimus autem Becherus. , Aquam

repetitis saepe destillationibus Chemicis tandem ad mirabilem corrodendi facultatem reduci posse , palam asseruit. Vid. Statil. 18. p. I 2 O. g. 6. Sane in Experimentis adeo crebris , haud memini unquam hujus penetrabit ratis, δc acrimoniae , signa apparuisse. Certe multis saepe convictus fui, nihil dissicilius in arte Chemica , quam in repetitis cepe destillationibus, quae in ossicinis Chemicis , vaporam plenis , & calore aestuantibus , instituuntur , cavere , ne quid pereat , ne quid se immisceat. Vel pressu. Quin & compertum fuit Aquam , vase firmo contentam , dum non transsudabat , postea autem ingenti molimine, Sc pondere, pressam , non

potuisse adigi per meatus vasis , sed ibidem inclusam , integramque perstitisse. Cogitate, quanta pressio sit in olla Papini, dum in illa coctio fit.

Artamen ne granum Aquae intra hanc adeo compresse transit. Idem quo . dam exploratum fuit in machina Hydraulica , in icone appicta ABCD. Cylindro constabat cavo AB , qui ex aere confectus erat , per gluten metallicum consolidato , eratque undique firmiter clausus. Tantum patens ad B foramine patulo in tubum BC , eadem illi solidatura annexum , cavum ; qui dein ad C in angulo recto adscendebat in altum per sex pedes ad D ; ut ita commercium esset inter cavum AB & continuatam ravitatem

tubi ad illum annexi ABCD : eratque ad A siphunculus E paulo altior plano AF supremi operculi in cylindro AB, per quem posset dimitti , vel retineri , liquor ex vase AB. Postquam tum Aqua per D infusa , aperto si-phunculo E , repleverat integre vas AB , siphunculo tum E clauso , infundebatur Aqua per tubum DC, quae lege Hydraulica premebat Aquam in AB tam valide , ut vas hoc sic distenderetur , ut lamina cuprea AF extror sum pelleretur, elevareturque, licet pondus magnum ei impositum esset. Tamen ne gutta A quae transsudabat. Quando autem Aqua jam infundebatur ad D fere usque, pressi ingenti solvebatur solidatura , & Aqua perrimas factas dissuebat. Ex quibus cunctis liquet, Aquam maxima v1 pressam non premi posse per meatus, quos non transit sponte sua propria te

nuitat ,

316쪽

Obstare quidem videbitur huic asserto speciosum Experimentum, quod Academici Florentini narrant in sua Historia Experimentali, pag. 2o 3.1o . Dum scilicet globum cavum metallicum impletum accurate Aqua communi , deinde vero sollicitissime obturatum intra forte praelum compresserunt quam maxime , viderunt autem hac ratione A cuiam , validissime pressiam , instar sudoris transivisse per poros metalli. Enim vero sphaera, omnium corporum is perimetrorum capacissima , non potest supra Aquam non compressitem mutari in aliam figuram vi praeli, quin

partes coharientes metallicae a se mutuo recedentes reddantur tenuiores ;dumque simul Aqua, adeo compressa , perterebrat 4'asi attenuatae lamellae meatus, fieri potest, ut adeo distrahantur supra Aquam nulla vi condensandam, adeoque resistentiae infinitae , laminae metallicae elasticae, ut prematur Aqua per dilatatos metalli poros. Quando autem cessat pressio , vi propria contractili, iterum possunt se contrahere , porosque claudere prius factos. Cognoscimus igitur , elementa Aquae a nulla omnino causa augeri posse, dum solitaria sunt , quam a solo tantum Igne , qui potestatem hanc universalem habere videtur in omnia. Et elementa haec diminui non

posse, nisi a sola absentia ignis, sive a solo sic dicto frigore , seu , quod rursum idem erit, a sua propria natura, sibi relicta , & ab igne separata , vel liberata. Atqui non procedit haec imminutio sensibilis in elementis

Aquae, quatenus Aquam faciunt, nisi usque ad triginta duos caloris gradus : tum enim Aqua non est Aqua amplius, sed glacies; &illa contractio elementorum Aquar, quae in glacie ultra contingit , observari ne quit, quia Aer, per arctiorem adunationem Clementorum contractorum expulsus , incipit formare bullas elasticas , quae tum potestatem elasticam nactae glaciem plus dilatant, quam a frigore imminuitur. Attamen inde intelligit sius paradoxon, quod Caementarii se observare asserunt; Aquam scilicet, quo frigidior erit, eo semper acrius penetrare per murOS, Ca lefactam vero minus. Constitit supra, ubi de virtute dilatante Ignis ageba mus, Aquam magis condensari frigore , quam lapides ; unde pori lapidum minus arctantur ab eodem frigore , quam Elementum Aquae : adeoque feri potest , ut Aqua ad summum frigefacta transire queat per meatum , per quem calefacta transire non poterat. iSi haec ita , ut fit, constanter observantur , concludemus ergo , Ignem omni sua vi , utcunque applicata ac continuata , ad Aquam, nunquam posse elementa nata A quae in minores partes dividere, sed tantum omni vi sua valere easdem in majorem molem extendere, atque dein valide agitatare inter se. Tumque terminatam esse omnem potestatem Ignis in Aquam. Namque pluviam in specula Astronomica Academiae nostrae captam, tempestate tranquilla , in vasis purissimis, leni Igne destillavi , per annos bene clausam servavi , deprehendi eandem semper , neque ulla unquam nota diversam fuisse ; sive Hydrostatice , sive C emice, exploraretur. Quum vero Ignis 33 graduum Aquam solvat, ut fluida sit; cognosci mus igitur, quod partes A quae moveantur semper , dum Aqua est, ab hoc igne : nam est ignis hic, qui glaciem facit Aquam esse , plus quam una integra tertia pars caloris, qui maximus naturalis est ; ideoque tam

solo frigore

fiunt tenuiora, Non attenuanis

da Igne. sed semper

317쪽

Neque flendia. Nec compressuita

3 oo PARS ALTER A.

magnus ignis , qui hanc glaciem duram fundere valet, necessario quo que ejusdem partes debet movere. Unde Aquae quiescentis elementa agitatari creduntur motu assiduo. Ipsa quoque solutio salium , quam Aqua quieta peragit , demonstrat elementa illius moveri inter, licet solutio haec attractioni potius .partium inter se, quam propulsui, tribuenda vita

deatur : attamen solutio in tota massa vix futura videtur, nisi intestino motu, de loco in locum continenter agitata elementa, success1ve ita se applicarent ad solvendum salem. Verum & mIcros copia tandem quoque detegunt in Aqua motum agitatarum partium. Quin etiam raro Aqua quiescit in vase , quum omnia fere tremulo concutiantur motu , quae Aquam sustinent. Nonne hinc ultima elementa Aquae prorsus immutabilia si int) sane vi dentur adeo constantia, adeo firma , in sua semel nata figura, ut hanc nulla artis cognitae , nulla potentia naturae ipsius, aliam nancisci queant. Eritque hoc verum , sive eadem singulatim spectaveris , sive in unam ad nata molem consideres. Quum enim ab omni operatione semper redeat talis, qualis fuit primo adhibita ; nunquam densior , rariorVe , gravior nunquam aut levior , nunquam crassior aut subtilior, docet ita moles suas , figurasque , mansisse easdem : si enim figuras suas per omnem illam vim agendi mutasset , tum necessario contactus etiam elementorum mutati forent; inde ergo dc interstitia inter contigua elementa mutata forent in suis spatiis ; unde semper in densitate , pondere foret quoque diversitas. Fac , elementa haec esse sphaerica , figuras autem pressu mutatas abire in cubos, jam sane intervalla inter sphaerica elementa maxima facerent levitatem & raritatem summam , quae intercapedines in cubis nullae ibidem densitatem , pondusque facerent maximum. Atqui nihil horum observatur. Certe in aeolipyla, igni exposita summo , Aqua per violentiam ignis , vasis resistentiam , emisiarii angustiam , mirifice agitatur, dividitur , rarescit; sed tamen exceptu& vase vapor , eandem semper restituit

Quare elementa haec neutiquam licet habere pro anguillulis flexilibus, repentibus sinuosos per flexus, ut subtiliss1mus Cartesus , & Nobilissimus Stairius , statuerunt. Imo videntur extremse Aquarum partes esse quam rigidis limae, prorsumque inflexiles, & adamantinae duritiei. An ergo sunt sphaerulae aequaliter perfectae, solidae 3 satis id probabile. Si autem tum aeretiam, forma gloSi in intervallis interceptus, haereret, foret spatium Aquae ad spatium aeris, ut IOC ad 7. fere ut I ad i. ex supputatione ingeniosi Κruquii.

Rursam elementa ipsa Aquae nulla vi compressilia esse , variis equidem, de quam evidentissimis , Experimentis evictum est in enarratis Experimentis Academiae Cimentinae , a pag. I97 ad 2O7 usque. Hamelius quoque recitat , sphaeram auream , Aqua perfecte plenam, comprimi non potuisse. Quod autem sphaera de plumbo confecta, Aqua replota , malleo comprimi potuerit, narrat Coibertus, Physic. Generalis parte r. p. . Globum autem stanneum, Aqua plenum , dein compressum valide, per foramen infit chum , Aquam ejecisse exsilientem , Verulamius asseruit. BOyleus autem

ad trium pedum longitudinem Aquam prosiluisse , dicit. Experimento b

318쪽

DE ARTIS THEORIA. 3 cr

& Stairius idem pag. 3 96. assirmat. Quae ultima videntur destruere Florentatinorum sententiam. Verumtamen consideranda hic omnino duo sunt.

primo enim aer facile in istis vasorum repletionibus se insinuare, atque dein inter parietes vasorum , & suherficiem liquidi contenti latens se ab seondere potest ; qui dein compressus, data porta effluet , quamdiu aer

ille se non expandit ad aequilibrium cum Atmosphaera. Secundo etiam par te; metallicae , Vi distractae , ut prius jam monui, supra Aquam conantes se contrahere , adeoque facto quam minimo foramine, qua data via exprimunt Aquam : unde tum patebit, non demonstrari per haec Aquae com pressilitatem, neque etiam Vim restimentem se , quam experientia Flo

rentinorum prorsus abstulit. Mirabile igitur habetur, Aquam a differentati a ponderis Atmosphaerae nihil omnium pati respectu compressionis, dc inde natae denssitatis , quomodocunque haecce diversitas variet. Unde igitur mirum institutum AUCTORIS naturae, dum unum elementum fere sin finite elasticum condidit, Aera nimirum , alterum vero nihil quidquam elastici habens , scilicet Aquam. Interim in omnibus hisce Experimentis

capiendis heu quanta opus cautela est i si enim quam minimum aeris com munis , praeter eum , qui intra ipsam Aquam haeret, intercipitur , mane que inter cavam vasis ,& convexam Aquae contentae , superficiem. Illo

autem adeo facile hic admitti potest , ut docent bullae aeriae ad superficiem politam corporum solidorum Aquae immersorum actae. Quamvis autem hae quam minimae sint , tamen pressa adunatae satis notabilem ibi aeris copiam formare queunt; qui dein compressiis magni momenti expansionem facere solet, itaque fallere, ac si affectus ille nasceretur ab ipso aere,

Deinde etiam cavendum eli sedulo , ne calor minuatur , augeaturve, tot

illo tempore, quo Experimenta haec instituuntur : quum enim fatis conspicua sit Aquae ad calorem extensio , contractio ad frigus ; & hinc quo que irrepere posset fallacia.Tertio iterum semper circa haec commemorandum erit, quod aer ille , qui in interstitiis elementorum A quae contiguo rum inter se liceret , ibidem non sit elasticus, nisi in certo caloris grada expansus inde eXire cogatur vi hydrostatica , tum autem unitus similibus elasticus simul evadat, ut etiam quando in vacuo Boyleano inde absolute exit. Enimvero ille , qui prius distributas per Aquam vires elasticas non prodebat, iam separatus, neque ram subito resorptus in Aquam', unde exiverat, vires elasticas veras exercebit. Quare, nisi omnia haec sollicite semper cogitentur simul, tam facilis error in his Experimentis admitti poterit. Semper igitur caute explorandum , an bulla quaedam animadverti.

quam n hisce vasis possit 3

Oido jubet, consideremus quartam Aquae proprietatem , illa vero si1m- Aquama habetur ejusdem Simplicitas. Si enim sincera haec vere , elementalis simδ dicta, fuerit, adeo tunc nullam in suis partibus diversitatem ostendit, ubi que ut exquisite eadem inveniatur : Imo Vero ex praecedentibus quoque Diis in partibus immutabilis , quoad molem , figuram , densitatem , pondus , caeteras noras. Atque hanc quidem Aquae simplicitatem ubique ean dem contemplati Alchemistae in hanc venere sententiam, ut putarent, omnia corpora, in primis simplicia , ex Aqua sola, ut materie , orta fuisse , ope seminalis facilitatis in semine, & igne excitante Hinc Maraces

319쪽

3ox PARS ALTE R A.

lus Archidox. X. c. 3. verum elementum est Aqua , seu mare , Vera mater omnium metallorum. Helmontius ulterius doctrinam hanc toto suo opere promovet, inculcatque. Atque hinc etiam statuerunt omnia iterum cor

pora , per solvens universale penitus , & radicitus, resoluta , tandem in elementalem , homogeneam , Aquam redaci, omni sua singulari, & semi nati, potestate deleta. Vid. Hel montium ubique. Videtur autem magis traditioni accepta, a que disputationi rationis, haecce sententia, quam qui dem Experimentis unquam ita revelatis , ut quis de iis iudicare libere , &prudenter, queat. Postquam enim Auchorum antiquissimus omnium Mo ses tradiderat, in primo creationis rerum tempore Spiritum D EI incubantem aquis praegnanti virtute imbuisse corpora, vetustissima Phoenicum

sapientia Aquam statuit principium corporum. Inde & AEgyptiis eadem doctrina placuit. Quam Thales Milesius ab Iis Graeciae intulit. Unde de ad

Chemicos dimanavit. Duo hinc simplicissima tantum agnovere Helmon tiani , Aquam scilicet rite defcecatam ab omni foece , ab omni heterogeneo , & Argentum Vivum penitus liberatum ab omni alieno, & a labe ad haerentis sulphuris originalis. In quibus simplicitas major foret, quam in ipso Auro. Ipsum autem Mercurium quidam asseruerunt esse prosapiam

Aquar, ex illa ortum, in eam iterum ultimo resolubilem. Hinc Aquam nutrimentum habuerunt catholicum, unde alerentur omnia ; quam ipsam ars nulla mutare ulterius posset, sed sola creatorum seminum innata fa

Quintam in Aqua proprietaetem appellamus Lenitatem ejusdem. Quae adeo in illa mitis habetur , ut Aqua , reducta ad calorem , qui in corporis humani vegeta obtinet vita , & dein applicata iis partibus hominis , in quibus sensus locatus est acerrimus, non tantum non imprimat doloris perceptionem , imo vero ne quidem sensum in iis producat alium , nisi qui ab humoribus naturalibus & sanis hominum organis imprimitur. Si enim

membranae oculi corneae applicatur , qua Vix alia quaedam pars accuratius acria per enatum doloris , aut molestiae, aculeum , distinguit , nullam nequidem molestiae insuetae notam exhibet. In narium membrana, nuda

tis fere nervis contexta , nihil prorsus ingrati proferti, neque vel ullius novi odoris sensum excitat. Quin imo ad nervos phlegmone tensos , &tam acerbe leviss1ma de re dolentes, si molliter apponitur, nihil quidquam

tormenti exhibet. In exulcerati s , crudis, quemcunque , vel levissimae rei,

attactum mollissimum refugientibus , partibus irritat nihil praesens calida

Aqua. Caetera quid dicam λ cancri exulcerati nervos nudatos , & semiam-besos, calida fove, mitificabis doloris acerbitatem , non augebis ; ubi interim alia quaecunque imposita dolorem exacerbant. Non exhibet odorem naribus , non saporem linguae, nullum oculis colorem , nihil sensibilis nervis. In humoribus nostris pars habetur mitissima omnium, si comparatur cum omnibus aliis , ne oleo quidem nostro excepto , cujus vel blandissimi solus tamen lentor insueti quid, & submolesti, nervis applicat. Inter Hementa vero , quae ars de humoribus iterum elicit, Aqua sola lenissima, pura si fuerit, ubique cognoscitur. Denique eximiam ostendit blandiriem suam , dum omnia acria corpori humino dilutione, quae est sui liberalis

permistio , ptivat ingenita ad Eedendum actimonia sic, ut pluri A qua di-

320쪽

DE ARTIS THEORIA. O

luta prorsus mitescant. Drachma sane liquoris de Chalcantho extrema ibi is vi expressi,Oleum Vitrioli purissimum artifices vocant, si bibitur lio

mini , cui vacuus tum ventriculus, rodens erit, fauceS , gulam, ω Ventri

culum exurens Venenum ; at diluatur haec exacte Aquae libris sex, nihil ultra nocebit, si tota bibitur. Eadem fere & in caeteris ratio obtinet. Respectu igitur utriusque hujus virtutis, Aqua calida habetur inter Anodyna , & Paregorica medica, princeps ; commendata ideo ab Hippo crate pro placidissimo ad dolorum acerrimos fomento. Sextam iterum Aquae proprietatem vocabimus vim solvendi quam ha bet, per quam definita quaedam corpora ita dissolvere valet, ut eadem , in Aqua solvente diluta, converti queant in liquorem fluidum, in quo tum solutum illud corpus ita aequabiliter distributum sit, ut in omni Aquae solventis parte proportionalis pars adsit corporis solati. Videtur autem speculatio haec , ut satis magni momenti, ita & commodissime intelligenda , si prius examinamus ordine illa corpora, in quae Aqua ita agere possit, ut modo descripsi. Talia igitur corpora sunt. Primo omnes veri Sales dicti fostiles , simplices , sive forma substiterint liquida , sive fuerint solidi. Igitur sal gemmae, fontium , maris, boraX , nitrum , ammoniacus sal, alcatinus sal acidularum medicatarum, ut a Cla risJ1mo Hota anno vere explicatus habetur. Tum & fales acidi fossies, qui tamen raro forma solida reperiuntur, sed fere semper specie liquoris reperti, referuntur ad acidum sulphuris , qui oleum, seu sinritus iner campanam audit. Ad acidum aluminis vi summa ignis expressum,aluminis, oleum vocant. Ad simile acidum de Chalcantho violentia ignis extrema coactum in spiritum , vel oleum Vitrioli dictum. Quae quidem tres acidorum species, rite defoecatae , atque ad supremam redueta sinceritatem , nihil feroe differre videntur. Dissicillime sane privari queunt ab omni Aqua, sique illa fuerint penitus orbata haec acida, tum ex aere ilico rursum in se aquam alliciunt , aeque rapide, quam alcalia fixa summo igne exsiccata. 4uando ramen arte ab iis Aqua separatur quam accuratissime , tum in frigore acida haec ipsa forma crystalli solidae aliquandiu possitnt haberi.Sed deliquescunt, simulac humido aeris attracto dissivunt, aut & ubi calor paulo moῖo majoriis applicatur: tum enim,instar glaciei, a supervenientct calore resolvuntur informam fluidam. Saltem inde scitur, ipsos sales acidos, Aqua Orbos, nec ac

tos igne, formam solidam adipisci posse , sed dissiculter retinere. Caeteri Sales acidi foss1les, simplices , sunt acidi Spiritus Nitri , & Salis Marini. Qui fluidi semper: quia non potest Aqua ab iis separari ; sunt enim tam volatiles, ut gradu ignis requisito ad Aquam ab iis separandam , illi ipsi volatiles simul avolent. Omnes igitur hi memorati Sales Fossiles possim tua A qua dissolvi lege statim dicta

In solutione tamen, quae hic contingit, notabilis obtinet diversitas, eaque multiplex. Primo enim sales acidi, qui forma liquidi fere semper existunt, adeoque jam adeo diluti habentur in copia Aquae adscita, ut fluant jam incerto caloris gradu , possiant semper dissolvi in copia Aquae quacunque , utcunque eadem parvula fuerit. Si enim acceperit quis Olet Vitrioli for tissimi libram integram , illique admiscuerit unicam modo Aquae drachmam,. accurate ita confundet elementa prioris olei Vitrioli , ut in hae

Hinc Anodynst. Solvendi vis in

Aqua

Primo sales fostiles simplicis, Modo det vers

SEARCH

MENU NAVIGATION