Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3i PARS ALTER A.

dum spiritum. Hic vero spiritus, semper existens forma suida, arte rursus dividitur in Aquam puram , & in acidum condensatissimo vitrioli oleo par. Igitur acidum illud, quod , adunatum vegetabili oleo , Sulphur fecerat, veram quoque Aquam habet, dum constatuebat Sulphur ;1deoque & Sulphur ipsum , corpus siccissimum , dc prorsus combustile,. agnoscit Aquam pro elemento quoque suo constituente. Novi tamen cogitari posse, imo Sc deberi, quod Aqua illa , quae in illo oleo Sulphuris.

per campanam latet, & ex eodem educitur, sit forte nata ex aere, dum

Sulphur ardet: nam quo humidior est , nebulosaque magis , tempestas , quando oleum illud paratur, eo semper plus Spiritus illius per eampanam elicitur. Verum , licet id verum sit, tamen omne oleum V1trioli, & Sulphuris , semper Aquam adhuc habent in se, dum existunt. Quare, quum oleum Vitrioli concurrat ad compositionem Sulphuris; patet, & Aquam eo ingredi. Unde tandem statuitur , Aquam ingredi omnium Sulphvrum , dc Salium, compositionem , inque iiS absconditam laterg, arte a tem per ignem educi rursum. Longe apparet quidem incredibilius , mollem , fluidamque, Aquam ,

venire in compositionem durissimorum , siccissimorum , corporum. Atque illis deinde adhaerescere tanta tenacitat2, ut nulla nota unquam suam ibi praesentiam testetur, neque rursus separari se ab iis patiatur , nisi supremi ignis vis extrema accedens forte expulerit a conneXis. Atque nec sic quidem certi sumus , omnem omnino Aquam inde expulsam esse :Enimvero singula A quae elementa solidissima, nullo modo compressilia , immutabilia , ponderosia satis , ubi semel firmissime annexa sunt aliis corporibus, adeo inolescunt concreta, ut vix ulla arte, aut vi, separari a se invicem queant postea. Atque eam quidem Aquae singularem virtutem jam supra obiter contemplati fuimus , dum de universali conia cursu Aquae ad omnia ferme opera naturae agebamus, in principio Capituli hujus de Aqua. Nunc juvat certissimis demonstrare argumentis , corporum durissima , ponderosa , cohaesionem partium suarum debere inprimis soli Aquae , quae instar glutinis cujusdam firmissimi tam indis lubili nexu consolidat, firmatque elementa concretura inter se , ut prorsus nihil magis idem praestet aliud quodcunque gluten. Hinc igitur Aqua ira concreta corporum elementis , ita connectens illa inter se, tandem constituit cum iis unum , idem , simplex, cohaerens , nobis simplicissimum apparens corpus. Atque haec profecto Aquae vis princeps mihi videtur advertenda vobis, b Chemici. Ita putetis minoris momenti habendam Aquae conglutinantem vim, quam potestatem illius , quam habet ad dissblvenda corpora. De postrema hac ubique , quotidie cogitatur& disseritur, de priore autem quam rarissime. Igitur Videamus. Gypsum cernamus primo. Lapidis Alabastrini igne exusti calx habetur mollimma , tenuissima , flatu oris dimabilis. Aqua si ei ad idoneam permiscetur quam ritatem , ductilis emergit pasta , quae statim transit in lapideam duritiem, unde innexa Aqua difficulter redditur. Allegatam supra prius argillam cogitemus pinguem , figuli nam ; quae arefacta penitus glebas exhibet tritu vertendas in pollinem impalpabilem , ad levis venti flatus moleste volatilem , neque, sic a si servatur, aut igni modico eTuritur, concretura

332쪽

unquam. Atqui requisita misceatur cum copia Aquae in pastam satis flexilem , arescens postea pasta lento calore , excoquatur in furno figulino igne apto , habebuntur latericea vasa , lapidis duritiem aemulantia, &Aquam continentia. Exusta in Calcem saxa calcaria , aut ossea piscium tegmina , pulverem dissblutissimum dant, & volatili levitate metue dum pulmoni , coaliturum nunquam ; ubi vero proportionali cum Aqua

arcte quis subegerit, pastam essiciet, quae igni commissa in lapidem excoquitur. Arenam Calci misce, an cohaerescent Θ nunquam. Aquam inter

misice ad justam portionem, Caementum progreditur lateres lateribus aia socians , in muris propugnaculorum , in aedibus construendis , per secula duraturis. Ipsa tandem Glutina , quorum vinculo connectimus con solidanda corpora , de amylo , farina , glutine animalium , & piscium , Aqua reddimus apta ad requisitum opus, haec etenim semper intercedat necesse est. Non igitur , si omnia haec considerantur, adeo iniqua videtur sententia Chemistarum , qui asserunt, Aqua concrevisse corpora durissima. Quis Aquam tribuisse neget oriundis corporum solidissimis , in na tura, qui in arte fassis idem manifesto viderit φ Quis Aquam ex compo sitis proscribere ausit, qui hanc ad constituenda firmiss1ma requiri ex pertus est 3Tandem speciales inini mecum partes Animalium aridissimas, durissimas,& quae quam firmissimae inter caeteras apparent. Pilos , ungueS , cornua dentes, Ossa , ebur, spinas piscium, intelligo. Nonne miremini si dixe ro , & horum quoque elementa terrestria , Aquae congluti patione coa luisse in necessariam animalibus duritiem Θ attamen haec ita se res habete si enim omnia haec, per annos servata, hinc pumice aridiora, eX retorta vitrea, vi ignis summi redegeritis in volatile expulsum , fixum que rem a nens; reperiens , partem longe maximam volatilem in his superesse , fissi restare parum admodum. Volatilis autem haec pars tota fere liquida, salem

si exceperitis. Atqui liquida illa pars in Oleum , Salem, & si quam proportione maxima resolvitur, atque docet ita, Aquam nupsisse intime durissimis, eaque consolidasse prorsus: quia , omni expulsa Aqua per vini ultimi ignis , cineres modo dissoluti supersunt, aut fragmenta fragilissima, quae facili tritu in pollinem convertitis, vix cohaerentia amplius. Postquam fragmenta haec , nigra semper, aperto postea igni exposueritis, evadent candidissima. Sed caduca penitus , & ad contritum in pulverem labentia. Si autem candidissimum calcinatis os , integrum adhuc , quamvis fragile, δc male cohaerens, in Aquam demerseritis , audietis sibilo cumstrepitu irruentem. Aquam , quasi summa siti in bibulum os raptam imgredi , pondus amissum restituere , δί pristinam iterum duritiem reddere , firmata denuo cohaesione priore. Hinc igitur deducimus, Aquam quidem non dare ultimam materiem generandis animalium partibus solidis

simis, interim tamen hanc glutinis vice fungentem, dum connara Vicinae, partem concreti tamdiu constituere , molem facere , concreta in nexu debito firmata , conservarC. Quis vero mortalium temere cogitasset, ipsa olea, non modo Aquae exsortia non esse , imo vero maximam partem ex ea constitui. Atque in-verim tamen Eximius Hombergius sollicitis probavit Experimentis , olea

Et Animalium solidissimis. Ims & in Olcis.

333쪽

Shole. Non tamen Α- qua prodit Omis

stillatilia, in analysi Chemica resolvi maximam partem in Aquam purissimam. Vid. Hist. Ac. Reg. Sc. I7o3. pag. 37. Hamel. Histor. AC. SC. 3 72 Adeo , ut & in re inprimis inflammabili, Ex pro vero subjecto ignis habuta , tamen Aqua partem faciat praecipuam. Denique Alcohol ipsum , sincerissimum , dicitur ab Helmontio , attra tu Salis Tartari dimiδiam partem in Aquam elementalem versum. Certe inter comburendum plurimum Aquar prius in se absconditae prodit, ut jam supra notatum in historia materiar inflammabilis. Vid. pag. I 3. &seq. Quae jam omnia edocti non dubitabunt de latissima Aquae per plurima genera corporum distributione, atque constantissima cum iisdem con

cretione.

Attamen etiam cavendi hic errores sunt: quoniam praememorata jam ,δc alia quaedam suscitaverunt opinionem inter Chemicos , ac si Aqua sola materies foret, unde corpora sensibilia cuncta nascerentur. Fuerunt enim, qui scripsere, inter Principes Chemicos , quod Aqua gelu primo de e-catissima reddita per longum tempus, deinde autem nunquam regelascens, sed semper sensim increscente frigore constricta , densata, ponderosior reddita, tandem in veram Crystallum montanam transiret in id observari narrant audacter in montibus Helvetiorum glacialibus , ad plagas horum boreales , ubi regelascens nunquam per secula glacies , ita transformari dicitur De quibus Paracelsus, atque Academia Cimentina , videantur. Verum constitit, Aquam , quae o gradus frigidior, quam summum frigus unquam observatum in rerum natura , tamen ilico regelas-gere , neque incrementum ponderis per constrictionem a frigore factam , unquam valet adeo densare glaciem , ut inde haec accederet ad pondus Crystalli, longe minus ad soliditatem Adamantis. Hinc igitur minime credibile sit, ex Aqua conglaciata , & condensata, unquam emergere posse Gemmas , has vero aeque suo de semine nasci, ac ulla alia corpora: Quamvis igitur maximus Verulamius dicat, sine Aqua nullam nutritionem absolvi, pag. 63. 6 , neque absque hac ullam rem crescere, ibidem. Tamen haec de Animalibus praecipue, & de Vegetantibus , vera sunt. Verum in Metallis contrarium omnino apparet; nisi Mercurium Aquae nomine intellexeritis : solent enim Adepti vocare Argentum Vivum Aquam Metallorum, imo Sc simpliciter modo Aquam , vel mare suum. Quis Vero mortalium credat, Aquam decies & quater ponderosam magis reddi, aut ex Aqua fiat Mercurius 3 Verum in ipsis quoque animalibus , & vegetantibus , verissime quidem Aqua tribuit quam plurimum ad alimenti materiem , & elementorum haec constituentium intimam connexionem ; ita, ut hinc pro parte mera Aqua mutata constent. Nondum tamen ullo constitit firmo Experimento , quod Aqua sola praeberet omnes partes horum corporum 'Bene novi Hel montii de Salice per meram Aquam nutrita ExperIm ntum , quod tanta cum Cura describit pag. 88. 32. Uti quoque Illustris. Boylei Historiam, do Cucurbita , aliisque ex sola Aqua natis, atque ad notabile valde pondus reductis. de orig. forna. 163. Unde magni illi Viri eutant, eonstare, quod Aqua elementalis simplicissima, applicatalemini vivo illarum rerum , per facultatem hancce seminalem transmutam retur in omnia elementa tam Animalium , quam Vegetantium 2 sic quies

334쪽

dem ut omnis omnino horum materies foret ex meidi, simplici, Aqua. Ilialam autem doctrinam Hel montius promovet , urgetque : quia omnia animalia , 3c vegetantia, cum liquore Alcaiiest soluta, & cohobata , trans rent ultimo in Aquam simplicissimam, suo corpori aequiponderantem semper. Sane quae de Alcaiiest commemorat, ignoro , neque post Hel- montium reperi, qui mirabile hoc liquidum se possedisse diceret, cumque eo cepisse haecce experimenta. Quidquid sit, postea accuratiore rerum indagine constitit, Aquam quidem esse vehiculum praecipuum , quo alimenti materies devehatur ad animalium 3c vegetantiam corpora ; non tamen hanc ipsam illam materiem esse, sed plenam variis particulis hete rogeneis : quoniam pluvia purissima, semper quam plenisi1ma variis corpusculis naturam vegetantium penitus referentibus; omnis etiam Aqua , quo saturatior pingui, limoso , eo plus ponderis intra idem tempus concedit eidem vegetabili inde crescenti; maxima autem pars Aquae quae intrat stirpes, inde iterum cito exhalat, quae nisi recepta toret plantis non exhalasset in aerem ; quin etiam limosum pingue , Aqua mistum , consumitur in Aqua, dum vegetatio plantae ex hac Aqua fit. Videte , quae stiperhis sollicita cum cura Experimenta cepit Vir Clarissimus J. Woodvvardus in Actis Societ. Britann. N. 233. p. 193. Quaeque postea quoque rei tita sunt in Acad. Reg. Sc. Neque etiam negari potest , Aquam quandoque intime uniri ipsis partibus corporum solidis, quatenus concrescit cum

iis in eandem massam 3 ut ita non tantum vehiculi modo vice fungeretur, verum etiam pro parte concurreret ad constituendam quoque partem aliquam tam Vegetantium , quam Animalium. Dixere ideo antiqui Che mici, Aquam esse Vinum Catholicum, quod omnes plantae, animalia, dcfossilia biberent. Hoc igitur sensu licet pro vero asserere A quam esse ex qua omnia, atque de hac incubatu praegnantis Spiritus omnia produci. Inveniuntur corpora quaedam, quae Aquae conjunctionem secum resu-giunt , hancque adeo appropinquantem sibi a se repellunt, sine motu tamen suae propriae substantiae. Illaque proprietas in Fluidis quibusdam seque, quam in nonnullis Solidis reperitur. Si enim olea consideramus, haec

adeo repugnant ne nubant Aquae, ut vi, si confunduntur cum Aqua , ab eadem se expediant , in orbiculares , aut sphaeroideas moleculas se colli

gant , Aquam ambitu brevissimo, naturae possibili, ab adunata sua massa repellant extrorsum. Balsami, cstophoniae, resinae, igne leni fusa, hanc in dolem quoque habent. Sola, cujus mihi jam recurrit memoria , in his differentia est , quod semper quo subtiliora evadunt olea, eo semper munus conjugio huic repugnent , quo autem crassiora , tanto assidue m

gis. Ita, ut illa tandem facta quam tenuissima, denique Aquar commisceantur facile , mista semel & confusa diu simul maneant permista; liceτolea qNam purissima fuerint. Atque omnia tamen haec intelligenda sunt de admistione Aquae quae non sponte adhaerescet ipsis oleis quam latentissime namque de illa A qua jam supra vos monui. Consistentia quoque corpora quaedam, a se repudiant Aquam. Inprimis quidem solidissima, aut Sc illa quibus nitidissima renitet hi perficies. Ita profecto animalium pili, volatilium plumae , pennaeque , aranearum

Aquae fuga οquibusdam I, quidis. Et sol lev

335쪽

Pluvia varia.

telae, bombycum, & erucarum , nidi, & sericum , hac proprietate gaudent ; maxime , si vegeta fuerint animalia. Fateor, in his omnibus ad ex teriorem superficiem superinducitur unctuosa crustula, quae de ingenio participat olei; atque ideo hujus etiam respectu arcet inprimis Aquam unde , si acri concocta lixivio hi repurgantur de hoc illinimento , Aquam

dein minus reeellunt, quam ante. Interea tamen Observatur , & sola polita superficies id esticere. Videte enim laminas metallorum expolitissimas omni artificio. Certe Aqua nullo modo iis adhaeret, imo inde refugit,ubi eaedem ruditer scabrae Aquam facile retinent. Ebur siccum , arida ossa, aspera sua superficie imbibunt Aquam, laevigata prorsus eandem refugiunt. Id meatuum tribuetis per polituram obturationi. Neque inficior ita fieri. At extimae quoque superficiei jam non adhaerebit politae, cui scabrae appendet. Estne δί haec ratio , cur Piscium adeo mollium , adeo facile deliquescentium , corpora squamis numerosissimis , politissima renitent bus superficie, & unctuoso pingui subculaneo, undique tegantur : ut constantia forent adversus Aquam , in qua versari debebant semper , in qua tamen tam cito resolvi possent. Unde etiam a morte statim , dum squamae laxantur , unctiiosum deficit, Aqua quam Ocysiime dissolvit corpora mor-ἔuorum Piscium , quae in eadem si vivi mansissent, duravissent in longa tempora. Vid. Adh. Lips. 87. p. Iso. Perrauit, Essais, T. III. pag. 297. Postquam generales ita dotes Aquae perpendimus , oportet jam ut de variis ejusdem speciebus nonnulla quoque , quae Chemicos juvant labores , dicamus. Ubi ergo primo de Pluvia dicturi erimus. Hanc sane vere appellare licet Atmosphartae lixivium , in quo colliguntur omnes corpus

culorum species , quae in aere oberrabant. Haec vero , quot, & qualia sint, historia Atmosphaerae prius conscripta tradidit. Quare repetantur huc, quae memorata fuerunt pag. 218. ad 26 s. scilicet in hoc aere vagatur unumquodque corporum volatilium genus. Volatilitas autem corporibus conciliatur sponte, igne , fermentatione , putrefactione, permistione, separatione , estervescentia. Unde sales , spiritus , Olea, sapones, temet, metalla ipsa , in eo quandoque adesse queunt. Sed haec omnia varia ad modum in eo deprehenduntur, prout varia quidem est causa excitans, quae quum sit praecipue ignis Solis , ignis subterraneus , culinarius , mechanicus denique, qui ab artificibus adhibetur. Verum non modo ratione eXci

tantis causae haec in Pluvia varietas obtinebit, sed etiam pro diversitate soli , ex quo ignis materiem Pluviae elevat, & immiscet. Iterum ab anni variis tempestatibus etiam diversa valde habetur Pluvia : quum verna , aestiva, autumnalis, hyberna, valde differant, ut materie sua , ita & dis . tinctis admodum effectis. Verna sane fermentationi quam apta prae aliis lEst nimirum haec turgens immistis corporibus, quae bruma intra terram ligata retinuerat, tepor jam resolvit, dispersit per aera, immiscuit Pluviae. Sed δί tempestates vagae in coelo observatae quoque Variant mirifice quotidie natam inde Pluviam. Utique, quae post: diuturnam valde ariditatem coelo stillat Pluvia, omni plane nota diversissima erit ab illa , quae Pluviosa dudum tempestate delabitur. Addite jam meteora quotidiana. Aqua tonitrualis diversa a caeteris , ut de ventis raceam, qui adducunt Aquam aeris de loco in locum V unde , dum post diuturnos ventos violente eX una

336쪽

DE ARTIS TH EO RI . 3 rq

plaga spirantes Pluvia cadit, haec jam advexit a plagio valde dissitis Aquam

plenam exhalationibus illi remoto loco propriis. Haec varia sane corpus cula venti perturbant, Pluviae immiscent, ab oppositis plagis adunata confundunt, atque ita tandem mirificam miscelam aliquando conficiunt, unde summa saepe laetitia segetibus affunditur agrisque. Inde crebra docet observatio , coelo delapsam Pluviam , tempestate calida, vasis captam purissimis , hisque asservatam aliquamdiu, putrescere sponte sua in foetidum, putidumque , laticem. Quod quidem uti creberrime contingit, ita contra nescio, an unquam quis observaverit, quiescentem Aquam Pluviam acescere Θ Utique mihi, tam variis circa explorandam Aquam conamini bus intento, nunquam datum fuit hactenus illud videre. Quando ver Pluvia sic computruit sponte , facili emendatione equidem salubris ite rum redditur , & sine nausea , potabilis : quippe unica ad ignem ebullitione intereant, quae in illa vivunt, animalcula, dein quiete subsidat faex , denique pauci, at meraci, acidi inspersu modice aceat. Summi utique, at que saluberrimi usus , observatum , quo salus servatur navigantibus sub

aequatore , atque intra tropicos, ubi Aquae putrent horrende, atque ver-minescunt, tamen sic potandae. Sed eadem quoque ratione , paucissima spirituum Vitrioli copia interfusa, Aqua conserVari poterit, ne putreat, ne concipiat vermes, manente interim saluberrimo ejusdem usu salvo .. Capta iterum in Pluvia Experimenta non potuere hanc unquam in se mentationem excitare , sicque in spiritus convertere inflammabiles. Didici

sedulo institutis iterum Experimentis, quod in Pluvia, excepta atro, puro que , loco , in vasis sinceris, innatent foecunda seminuta algae fluviatilis , tenuissimae, viridis. Nam, ubi talem puram Aquam intra purissima vitra detinebam , puncta primo exilia nascebantur in hac Aqua, quae colore se m nifestabant viridi , sensim crescentia , tandemque satis se extendentia late, quando per micros copia haec lustrabam vera alga erat enata. Si potius creditis haec semina ex aere delapsa in hanc Pluviam; res erit eadem : namque& ita in Pluvia per aerem delaesa poterunt contineri. Ita quoque plurimorum muscorum seminula inviubilia per Pluviam sparsa faciunt, ut talium quoque plantularum rudimenta in hac Aqua nascantur. Omnium tamen fertilissimus in hisce proventus habetur minimorum fungulorum , qui micros copiis lustrati, omnium apparent ut tenerrimi, ita & copiosissimi; nudo oculo mucilago molestissima , aut situs, habetur. En quiὸem praecipuas Pluviae incolas stirpes, quas nulla fere cautela Gitare poteris ex Aqua. Attamen uno anni tempore abundantius, quam altero, se mani festant ἡhinc & Aquam mutant pro hac varietate. At Pluvia eadem Verno , aetii voque , tempore servata , animalculorum minimorum impraegnatis quo

que ovulis foecundata, an foedata, deprehenditur : quum & ita aliquandonatas vivas in Aqua bestiolas micros copiis exhibeat, maxime foventi postquam fuerit Soli diu exposita , admisso simul liberioris aeris appulsu. In

guttula sic mutatae Aquar quam numerosa toties apparent i Qua de re Leeuvvenlioeciana consulantur. Incipitis odorari, quam male habeatur stit

latitia coelo pura Pluria. Sed nihil magis miratus sitim , quam quod sinceris lima Pluvia , servata vase curatissime clauso , brevi suscipiat in se nube calas exiles, albas, sensim majores , pluresque, omnique dein temporc

337쪽

magis opacas, quae postea in tenuem , lentum , tenacem, mucum degen rant, Aquamque commutant in humorem lentescentem. Inde igitur fit, ut quiescens d1u concrescere in filamenta mucosa videatur, foeces ponere, coloreS, odores, sapores , mutare. Sane mutationes hasce passa prius Aqua

odorem fracidum gerit Aquae mucilaginosis , saporem autem ingratissimae vappae mucilaginosae acquirit, siepe intolerabilem. En , 5 Chemistaei haee est sincerae Pluviae indoles , ab immaculata simplicitate adeo distans, tot inquinamentis alienis conspurcata. Atqui tamen haec ipsa apud nos omnium habetur levissima : dum aliae in uno quoque fere loco semper adhuc tonderosiores sint. Utique Aqua haec est destillata vere a natura. Esti enim enistimo aeris calore elevata sursum de superficie telluris ; de in aerem evecta in altitudinem tantam , quam nulla destillatio Chemicaullo modo imitari valet; rediit ex eodem aere , absque ullo inquinatu ullius vasis. Hinc itaque Chemicus vix poterit arte sua destillatorii Aquam parare destillando puriorem illa , quam natura vulgo parare solet : id omnino certum apparet , si cum prudentia quis consideraverit, Aquam quam Chemicus destillat ; vas , in quo destillationem perficit ; ignem , quo destillationem peragit; parvam altitudinem , ad quan Aquam hanc exaltat; aerem , per quem suam destillationem exsequitur. Sane, quicunque omnia illa sic consideraverit, atque destillationem naturae comparaverit cum destillatione artificiosa Chemica, ille non mirabitur ,

quod certis ipse Experimentis didicerim , Aquam Pluviam destillatam naturali ponderosiorem non fuisse , sed hydrostatice eandem. Quando vero omnes Pluviarum differentias lustramus , tum reperta fuit Aqua nivis omnium levissima fuisse inter omnes Pluviarum species. Vid. Boyl. Med, Hydrost. Io . Igitur Divalis etiam Aqua , quo altiori fuerit loco capta, dum delabitur coelo , eo defoecatior a crassioribus , & purior a ponderosioribus erit : quia tum illis caret, nec inter cadendum eorum permistuinquinatur. Rursum vero , si acre diu gelu summo prius frigore Aquam in suprema evectam constrinxerit in floccos nivales, post serenitatem,& siccitatem diuturnam , tum illa tunc formata nix quoque omnium habebitur purissima, Maxime autem , quandovimul M tempestas fuerit praegressa tranquillissima, ut nullo fuerit venti motu turbata aeris puritas, alienis immistis volatilibus corpusculis. Si enim cum omnibus his conditionibus , nix primo fuerit delapsa coelo , in deserto per magna spatia monte arenoso sterili, valde remoto ab omni hominum habitatione, sic, ut omnis prius ibi superficies nive tecta sit, tumque supra.hanc crassa nix ultra ςeciderit, tum collecta hic sola suprema , sine perturbatione , nixerit tam pura, quam ullo modo , arti, vel naturae , possibili, haberi potexit. In hac enim sal vix erit, vix aer, oleum , aut alia. Hinc Aqua parata de hac nive liquefacta , revera differt quam maxime ab omni alia Aqua. Est nimirum talis Aqua nivis purissima omnium , est quam maxime immutabilis , & per annos constans servari potens , ad inflammationes

oculorum singulare admodum remedium. De tali, tamque sincera nive

Alchimistae dudum scripsere , elici posse arte secreta ruberrimum corpus, quod vi ignita sepultum jaceat, Sc absconditum in intimis illius penetra ibus. Nivem hanc plurimis seculis, uni eidemque allapsam loco , qualimber

338쪽

DE ARTIS THEOR I u. 3ri

bet vice relinquere crustulam tenuissimam,annorum 'atio aggregandam instratum satis sensibile , unde summa tacunditas illi terrae, Vir Clarissimus olaus Rudberius,inAtlantica, opere infiniti laboris, operose probat. p. I 28.&e. Verum haec jam sussiciant de modo, quo A qua purissima omnium captiti potest ab hominibus. Porro Aqua haec, digesta diu, putrescit, talet, sique tuim destillat postea secundam artem , dabit Spiritus oleo sos, utcunque instaminabiles. Si autem digesta, putrefacta, destillata, concentrata, fuerit, spiritum dedit fragrantissimum, qui ipsum auri corpus, sine ullo strepitu , blandissime solvit. Vid. Adh. Lips. Ann. 9 o. p. 8 ,. Caeterum, ubi in doliis, intra tropicos, aestu coeli computruit, postea , tatore iterum excusso & putre dine abolita, quiescit iterum,atque limpidissima denuo evadit. Vid. Comp. Ach. Britann.T. II. p. 3 26. Pluvia autem aqua impurissima est, quae cadit tem pestue quam maxime aestuante, tempore vatae ventoso , locis urbanis, humilibus, talidis, ubi animalia, vegetantia, alia quoque, assiduo, maxima copia, a maxima hominum multitudine, per aera, omni modo, dispergum

tur. Atqui iisdem quidem locis , genita Pluvia erit adhuc impurior, si aer

fuerit quam maxime nebulosus, densus , talidus , ita, ut naribus nido rem isti dissimum ingerat,pulmonique noxios halitus, vaporesque inhalet. Qui tator, ut nascitur saepenumGro , incognita prorsus causa , ita rursum disparet sine ulla cognita causa, sine ullo relicto sui vestigio, ut recesserat, accedens forte iterum. Experti etiam sumus , post valde diuturnas siccitates coeli, si pariter aestus interim diu continuatus dominatus fuerit, atque

dein subitist me, post ingentia tonitrua, extemplo densissimi cadunt imbres , Pluviam hanc mundissimis collectam vasis spumam dare, quae vere aliquid tenuissimi, quasi nitrosi, salis in se continere videtur. Si autem procellosissimis turbinibus genita Pluvia ceciderit, observata fuit ea quandoque talida ; quae quidem , si vestibus fuerit excepta viginti & quatuor

horarum spatio , effecit, ut totae scaterent vermibus. Vid. Transact. Bri tann. N. I 27. pag. 6s 2. Et Comp. V. pag. III. Unde ratio λcundationis

agri pro plantarum laetiori incremento intelligi potest : quum haec materiem subtilissimam gerat, pro subministrandis particulis ad pabulum plantae solidum, liquidumque, tum quoque, quoniam vice vehiculi commodissime fungitur ad convehenda omnia, quae requiruntur ad nutritionem

illarum. Si vero Aqua illa, quae de nive liquefacta colligitur , atque supra jam commemorata fuit pro purissima, adhuc semel, leni igne, sine fumo , de vasis purissimis, & altissimis, destillat, haec haberi deinde pote rit pro Aqua omnium purissima; inprimis si destillatio haec facta fuerit in

loco mundissimo , ubi nulli fumi vagantur, nulli odores disperguntur. Aliter enim miro insinuatu aliquid semper haeret modis vix evitabilibus. Sane mihi plura experto datum non fuit hactenus modum reperire obtinendi Aquam magis puram. Novi equidem , Chemicos , dum Aquam quaerebant omnium purissimam , hanc destillasse de salibus alcatinis, sxis , lento molimine , spe , ita fore hanc acquisitam Aquam sincerissimam. Et certe acida sic fixaverunt in Alcati illo ; oleo sa etiam facile in illo Alcati retinebant; terrestria quoque in illo retardabant. Sed interim aliquid lixiviosi imprimebant simul illi Aquae. Quare alii Chemistarum , eodem

quoque proposito , Aquas hasce destillabant de Sale Gemma, de Sale Ma-

339쪽

Fontana.

tino , Nitro , similibusque 1, sed Aquas semper obtinuerunt multo magia impraegnatas alienis. Imo vero , licet successive destillaveris cum variis ne sic tamen puriores parabis : ut vidi , dum alternatim cum alcalicis , aci dis , atque & enixis tandem , destillationes instituebam. Igitur Aqua haecisurissima, quando ebullit ad ignem , tamen retinet in se admirabilem ilia am fulminandi vim, supra jam descriptam, neque enim eam unquam deponit, licet fuerit purissima, licet aliquoties destillata prius , quam neque ab aere pendere, ibidem notavimus. Restat jam, ut recitemus notas quasdam, quae ita obtinent in hac jam descripta Aqua pluvia purissima, ut hanc simul per has ipsas distinguant a carieri S quidem aquarum generibus. Si igittar Aqua haec pura stillatilia , permiscebitur aliis aquis , minus puris, tum statim , post hanc perinistionem , exorietu opaca quaedam al-bitudo , licet ante hanc confusionem , utraque harum Aquarum, seorsum, limpidissima esset. Si autem Sapo vulgaris, Venetus , optimus haz in Aqua: diluitur , tum semper siet prorsus aequabilis per omnia dissolutio , sine ullis Dagmentulis saponaceis apparentibus post dissolutionem : ubi, si sapo idem diluitur in Aqua impuriore , post solutionem factam, massulae appareant saponaceae , inaequaliter dissolutae, ut in lacte semicoeunte , ve agitato , apparent. Aqua quoque illa prorsus pura , si cerae ad Solem exponendae affunditur , aut dealbandis adspergitur linteis , albitudinem e quisitam conciliat; ubi contra , Aqua haec impura si fuerit, sordida relinquit linteamina. Rursum A qua haec calet omnium citissime, citissime refrigescit. Verum coctione tamen nunquam emendatur. Si in talem Aquam dimittitur Aurum purissimum, aut Argentum parissimum , fusa ad ignem, .ut penitus fluant, sive adunata, sive seorsum existentia, placide per Aquam hanc frigidam transibunt, atque in massulas minores divisa in Aquae fundum cadent. Quae actio Granulatio docimastis appellari consueta, magnam ad multa opera Chemica utilitatem habet. . Ferrum , Srannum , & Plumbum , si fusa; ad ignem fuerint, tumque simili modo immissa Aquae , cuna motu violentiori, & strepita ingenti, dissiliunt ab hac Aqua, cui committuntur: ut periculosior sit longe horum miscela. Sed quam mirabilis essAquae ad dis fusum in igne proprietas i sane, si in Aquam effunditur Asigne fusum summo cum periculo , incredibili cum fragore, & disiilitione incoercibili, Aqua , ASs, vasa , disjiciuntur. Atque funestissimo constitit Experimenti eventa , quod Aquar parum superfusum AEri ad ignem in vasis liquefacto , uno impetu vicina omnia disjecerit, ferrne. promtiore impetus violentia , quam si pulvis pyrius adhibitus fuisset. Crediderim , mirabilem hanc Aquae proprietatem ex nullo omnino principio communi capi, aut explicari ullo modo posse. Pluvia igitur tangem simplex, 35 sn- cera, Mercurius haberi potest animalium , & vegetantium ; tum enim est.

Mereurio metallico simplicitate compar. Elementum tum primum, eX quo, Olementum extremum in quod, omnia, volente Helmontio. Sententiam hanc variis limitavimus modis. Fontana dein omnis, Aqua , ex sola pluvia ortum omnem suum ducit. Tum enim calor Aquam de terrae, & Aquar, superficie dispersit per aerem Tum aer hic , Aqua praegnans , noctu impingens in montes alios , latos,

frigidos, Aquam ibi applicatam cogit ex vaporibus in guttas, eXquisite

340쪽

D E ARTIS 'T H E O P, I A.

ut in destillationibus nostris fit. Collecta deinde haec Aqua 1ta decurrens

juxta parietes montium , in rivulos exiguos decurrit juxta terrae superfi-eiem , aut in ductus aliquot incidit subterraneos, in quibus colligitur , at que decurrit. Quando autem loca haec altiora sunt, quam ibi exitus habeatur illorum Aquae ductuum , tum ibidem scaturigo salit eo altius , quo loeus aggregatae. Aquae altior est, quam emissarii orificium. Atque inde ratio

habetur, cur nunquam , nisi in locis monti vicinis Fontes 3 Cur tanto plures Fontes, quo montes DCquentiores , altiores , solidiores 3 Cur in vallibus intra montana loca siris, Fontes creb*rrimi, maxime salientes 3 Verum inde etiam scimus, fontanam Aquam nunquam puriorem esse pluvia :quum summa ejtas puritas soli tantumspluviae unice debeatur. Qui enim posset fieri haec limpidior , quam fuerat ille vapor, ex quo in altum evecto

ortum duxerat Θ non potest utique magis depurati Aqua, quam adeo alta in aerem elevatione. Attamen, quando pluvia haec ita in Aqquam fonta

nam destillans , .incidit in loca, silicibus purissimis repleta , tum in interstitiis illis haerens , indeque decurrens , ibidem deponit omne illud peregri

num , quod illi adhaerescebat; illo autem omni retento intra hos maeandros , atque sinuosos puteolos; tandem electro purior transit sola Aqua. Atque hic colandi modus est , quo utens natura Aquam provehit ad sum mam limpiditatem,& sincerissimam indolem.Quam cursu exercitam, quam putiorem electro , Maro describit. Neque novi alium modum, quo eva dat defcecatior. Interim notissimum habetur , arenas nostras vulgares, Vel

sabula , esse crustallos , vel siliculos quam purissimos. biorum vero quam maxime adeo est difformis figura, ut vix unquam duo reperire detur grana, quibus eadem adest externa figura : hinc autem fit, ut nunquam ita locari queant inter se invicem, quIn semper inter singula contigua maneant spatiola vacua intermedia. Igitur Aqua, a montibus destillans, si incidit in haec arenosa fabuleta, tum per illa arenularum interstitia decurrens, longe pulchrior defcecatur. Quare dc pluvia ipsa collium arenosorum superficie recepta , atque inde per purissimas arenas percolata , & defluens , purissimam quoque Aquam exhibet. Porro tamen ipsa haec Aqua fontana, dum

decurrit per loca talia , in quibus dispersa est materies , quam Aqua facile dissblvere potest , tum Aqua haec suo in transitu rapit in se dissoluta omnia

illa corpuscula, quae attingit. Neque refert tum , an decurrat per saxa, ar Das , colles, montes: semper enim secum illa omnia.conferet. Atque adeo rivuli, alvei, scaturigines, assumunt genium illius materiar, quae vias ob

sidet, per quas Aqua defluit. Unde de Fontanae A quae indole nihil sing laris veri dici poterit , nisi pro ratione suarum latebrarum. Sano Alumina, Sales, Sapones , Vitriola , quam manifesto haec docent. Quid igitus de

Fontana dicas Θ jam prosilit Acidularum nomine : quas ex1mius Hossim annus alcalescentes , volatiles , demonstravit, Spiritu embryonato refertas. Thermae autem sulphuratae quam mire differunt ab acidulisi quum tamen utraeque Fontanae sint. Ita medicata salubritate salutares habentur Fontes. Alii venenata labe perniciosi. Imo & inveniuntur, qui Gorgonis instar virtute petrifica donantur , ut in caverna petrifica Burgundiaca , quae mil

liari circiter distat de Quingey : in qua Aqua destillans petrescit in statuas

quarumcunque figurarum. Vid. Diar. Erud. I 688. pag. 432. Quod tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION