장음표시 사용
341쪽
mirabile inprimis quis censeat, ipsae hae Aquae petriticae tamen calculos haud generant suis potoribus. Vid. Reg. Ac. Sc. 9 I. 92. Omnia ergo haec 'commemorata docent, de limpiditate, pondere , Virtute , Aquae fontana hihil in genere universaliter verum dici posse , hanc vero prius singulatim examinandam esse in suo proprio loco : ut constet de illius indole. Id vero nullo argumento constat evidentius, quam quia Aqua fontana quaecunque decocta aliquamdiu , tandem quiescens, frigescensque , faeces in laniadum deponit. Omnia quidem haec dum exploramus circa Fontium Aquas, nihil tamen mirum magis , & singulare visum fuit, quam quod Aqua haec in locis quibusdam ad ingentem profunditatem effossis penitus desit. Satis mirari nequivi id , quod narrat celeberrimus inter Britannos Scriptores Plotius , in descriptione Staffordiae in Anglia ; ubi puteus depingitur, qui in profunditatem descendere dicitur , ad perpendiculum , usque ad 16oopeὸes, fune dimisso mensurante , neque adhuc tamen attingente fundum, de sine ullo omnino occursu Aquae in tanta profunditate. Quam solidus debet esse fundus talis putei, de quo non emergat sursum ebulliens Aqua bQuanta debent soliditate exstrue hi esse parietes hujus putei, a telluris superficie ad altitudinem bis mille & sexcentorum pedum i Vid. Clarissimus.
Autor, δί Ach. Diar. Erudit. I 682. pag. I . Fluviatilis. Foret jam ex ordine exponenda natura Aquae fluviatilis. Quum vero flumina universa, jugi fluxu manantia, originem suam unice debeant Aqua per montes ex aere collectae, ut de fontium prius ortu statim commemoravi , igitur erit semper Fluminum , dc Fontium , eadem materies, in prima sua origine. Hoc ideo respectu erunt Fluviatili applicanda, quae de fontana dicta fuerunt, omnia. Ita tamen , ut praecipue inter has nascatur differentia, quod fontana fere omnis semper decurrat sub terra , fluviatilis vero , ad montes genita, de iis destillans, in rivulos minimos delapsa, sensim concursu similium rivos faciens majores , tandem in rapida exiens flumina, semper aperto exponatur aeri. Hinc igitur , quidqu1d coelo labitur, quidquid ventus defert, quidquid vegotabilia illapsa adferunt, quidquid animalia eo devehunt, aut pisces dc amphibia deponunt, Omne vero illud in alveos fluminum aggeritur, Aquae eorum permiseetur, in sinum , fundumque dimittitur , ubi dein macerari, putrescere, solvi, tandem poterit. Praeterquam ergo, quod Aqua fluminalis , illa omnia possit
continere, quae de fontana dixi; adhuc praeterea omnia haec alia admittere potest. Placeat vobis mecum jam considerare, quod Flumina omnia , de montibus acta', utcunque diu decurrant, tandem in maria. , quae semper depressiora montibus, se effundant , de exonerent : tum intelligemus causas, cur nunquam quiescant flumina, verum assiduo versus mare decurrant. Pariter inde quoque intelligimus , quod perpetuo illo decursu Aqua haec defluens, per tot diversa loea, nemora, sylvas , urbes saepe populosissimas , trajiciens , in quolibet horum locorum continenter alterius fatindolis. Rursum igitur haud ita temere quidam de ipso singulari ingenio fluviatilis Aquae firma pronuntiaverix; iterum vero cogetur perpendere, quamnam varietatem omni loco nova corpora Aquae huic immista infuderint. Ipsa sane pluvia , libero delapsa coelo, confundit se huic Aquae fluminum. Utque vidimus,animantia, vegetantia, stilia, in eam variis locis,
342쪽
temporibus diversis, se quoque iisdem illis associant. Quid miri ergo, si
Aqua fluviatilis, capta a Britannis ad St. Iagos , ibidemque cadis reconditata , ita mutaretur , ut postquam circa insularum maximam , Borneo , Ver
sarentur , haec Aqua , calore coeli aestuans , halitus emitteret Dysi flamma candelae excepti in vivam flammam, lucidissimam, abirent 3 foetidissima quidem erat hoc tempore haec Aqua, postquam vero deferbuerat, atque diu deinde requieverat,dulcis iterum evadebat. Vid. Transach. Phil. Comp. T. V. p. 27 I. Aqua autem Thamesis , atque Neoboracena , intra dies octo
in doliis suis intolerabiliter foetet; delata autem inde ad Virginias facta estiterum dulcissima. Vid. Transach. Angi. N. I 27. pag. 632. Iterum , in aliis Experimentis , eadem ejusdem Thamesis Aqua , ligneis condita ibidem vasis, deinde in fervidas regiones delata, intra spatium octo mensum conversa fuerat in liquorem spiritibus ardentibus turgidum, ita ut Halitus
ejusdem arderent instar Spirituum vini. Foetor tum aderat. Postquam vero, vase tum aperto , aer admittebatur , omnis ille foetor intra vi ginti quatuor horas evanescebat. Si vero cadi hi cum sua Aqua valide concuterentur , tum foetor ille intra quinque horas ita peribat, ut amplius incommodus non esset. Attamen foetidissima haec Aqua , epota sine noxia fertura corpore humano i Vid. Transach. N. 268. pag. 8 . Transach. Abrig' d. T. III. pag. 3 7. Mem, Ac. R. Sc. T. I. pag. 4O . Quando autem Aqua Matina destillatione separatur , atque deinde fluviatili Aquae miscetur, solet tum putredinem illam prohibere, ut in Experimentis est apud Hameli ur de menstruis , pag. 412. Rursum autem in Regno Congo Aqua invenitus fluviatilis , cujus agitatae spumastramini allisa , atque excepta , ad litus e pansa, concrescit in materiem tenacem, quae dein ad ignem durescit instar ferri. Vid. Ach. Lipf. I 687. p. oso. in & Rhodani Aqua, postquam pellquietem prorsus de ecata prius , si dein vasis figulinis rite conditur, devecta , atat coeli calores passae, haust putrescit ; verum in doliis ligneis omnino putredine assicitur. Ach. Lipf. I 6 83. p. 11'. Captis iterum sollicita Experimentis inventum fuit, quod Aqua pluvia , Aqua nivalis, Aqua fontana , Aqua fluviatilis, hydrostatice examinata , atque comparata, ViX una millesima ponderis differant inter se : idque , licet Aqua quoque Gan gelica in hac exploratione adhibita fuisset. Vid. Boyl. Med. Hydr. p. Io ,
Unde intelligi vix potest, aut haberi pro credibili, quod aliunde discimus
reperiri in quodam Africae loco Aquam fluviatilem , quae , instituta accurata examinatione per hydrostatica, in mole unius librae foret tanto te Vior , quam Aqua Anglicana, ut quatuor unciarum differentia, levior esset, illa Indorum. Vid. Boyl. de usu Phil. Experim. parte a. pag. II , Utinam mirabile hoc Experimentum pressius deseriptum , idoneisque foret testimoniis firmatum. Meretur equidem rei dignitas. Si enim ita semper vere deprehenderetur, tum veris lima haberentur, quae Herodotus de A qua AEthiopum longaevorum in Africa narrat, de quibus, jam supra quoque disputavimus. Sed ne nimius evadam , crediderim haec iterum sussicere pro naturae A cpiae saviatilis intelligenda. Facillime enim patere arbitror, quod omnia illa genera tot diversorum corporum , quorum colluvies habetur in ac Aqua fluviatili, materiem praebeant, quae in magno illo aestu, intra do
hae lignea pati queat, & subire mutationes illas fermentationis , & putre
343쪽
factionis, quae modo memoratae sint i hinc igitur , has omnes longe no tius tribuendas esse contentis illis harum Aquarum , quam quid in
Restat adhuc ut paucis dicamus de Aquis , quae in lacubus, paludi
bus , follis urbanis quiescen tibus , stagnant , haerentque. Hae enim a Chemicis ad opera sua toties adhibentur. Si Leydensem hanc nostram consideramus ; deprehendemus lixivium omnium latrinarum , & cloaca rum , quae in urbe populosa se omnes exonerant in has fossas publicas per petuo. Sed, si juvat perpendere, quot myriades librarum materiae ad tin gendas lanas , pilos , sericum , adhibitae in illam Aquam diluantur ; quam erit mira haec, & confusa mistio ἱ Alumen , Tartarus, Vitriolum, pigmenta colorata , Aquae stygiae , integris undis evomuntur in has Aquas de alienis tinctorum. Atqui omnis tamen illa Aqua , in solum fere lata cum Harlemensem exoneratur , aut leniter modo affluit, refluitque. Quis igitur miretur, multa artificia pulchre tingendi, hac in urbe per hasce Aquas tantum posse perfici, quae frustra ab iisdem artificibus , aliis locis, per eadem prorsus opera tentantur plurima ad hanc rem instituta Expetarimenta , haec confirmaverunt. Est certe paludum , haec, & stagnorum Aqua longe ponderosior pura naturali. Unciae namque duodecim illius, dum pura excipiebantur patina vitrea, exque ea calore leni exhalabant in auras, exhibebant plurimos vermes , insecta , Varia animalcula in fundo, post exhalationem. Sed praeterea restabat in hoc fundo ingens copia materiae terrestris , flavescentis , calcariae , una cum limo. Quae confusa cum Aqua forti satis valide effervescebant. Quando autem variae tales Aquae hydrostatice explorabantur ad indiculum vitreum immersum , notabilis animadvertebatur ponderum diversitas , quae in tabulam redacha se ita habebat. Prima, Aqua pluvia , pura, coelo lapsa, collecta , erat levissima omnium ad hoc instrumentum , & proinde ab ejus nota supputabantur reliquae. Secunda, Aqua fluviatilis, a flumine, Salatia dicta, erat una linea gravior , quam praecedens. Tertio, Aqua salubris ad potandum, Haulensis , integras deprehendebatur duas lineas gravior. Quarto autem, fontana ibidem Aqua , quatuor lineas gravior erat. uinto , Aqua , fomlana , domestica , ibidem loci, erat sex lineas gravior. Septimo autem , illa Aqua , quae vase aperto detenta, diu stagnaverat in cella subterranea, deprehendebatur jam gravior integras sex lineas cum dimidiata. Octavo
denique, illa, quae in fossulis urbanis , quietis , inque paludibus ibi, stagnaverat diu, omnium gravissima inveniebatur : enimvero totas septem lineas erat gravior. Quae quidem omnia Experimenta , caute , & sedulo instituta , diserte, & deliter , recitat Eximius Hostmannuo in exercitationibus Physico-Chemicis , nunquam satis commendatis , laudatisve. Quam oportet igitur cautos esse in instituendis cum Aqua tam varia Experimentis i quum necessario , quaelibet harum , pro variis sui. contentis, variare debeat omnino effectus inde pendentes. Decet igitur scire modos, quibus explorari queat, antequam adhibeantur , puritas. Praecipua quia
dem puritatis nota habetur , si Argentum purissimum , in Aqua forti optima corrosum, dein diluitur in Aqua omnium , quae haberi queunt, pu- rissima. Haec enim pro indicio dein exploratorio poterit tuto adhiberi.
344쪽
Enimvero si Aqua exploranda dein infunditur ubsi vitreo purissimo , illique tum instillatur aliquid de. illa solutione argenti , neque confusus
inde liquor turbatur, opacatur , albescit, tamen , sciatis quidem , talem Aquam purissimam esse, nisi hoc. solo excepto , quod Spiritum Nitri bonum, aut Aquam fortem continere queat. Ita pariter oleum Tartari per
deliquium purissimum, multa Aqua purissima bene dilutum si admiscetur
Aquis explorandis , sine ulla perturbatione, satis demonstrat illarum pu-titatem : quum solis Alcatinis exceptis , caetera admista satis mox prodat mutatione subitanea coloris. Nihil tamen in hisce est teneri magis sensus , quam solutio sacchari Saturni facta in Aqua omnium pur1ssima ;haec enim ad instillatam heterogeneam Aquam uno momento impuritatem docet. Vid. Acad. Flsent. Experimenta Varia , & bonae, pag. 237. Certe notae tales exploratoriae infiniti sunt usus ad negotia Chemica , ubi incredibilis circa saec requiritur accuratio : quum minimum saepe alieni admisti totam mox operationem turbet. Quam doluere haec sibi contigisse. . dum Arborem Dianae. producere, dum colorum spectacula Chemice exhi
bere conabantur lPostquam omnia dicta expendimus , tandem cogimur de A qua dicere, quod sit vitri quaedam species, quae gradu caloris trigesimo tertio fundi tur , in frigore autem paulo majore iterum rigescit. Est enim tum massa dura , elastica, fragilis , pollucida , in odora , insipida, expolienda in formas constantes lentium, & meniscorum , pro mieroscopiis, & lentibus ustoriis. Est autem volatile hoc vitrum. Caetera idem. Atqui mirum satis est, quod ex fluidissima illa, & mollissima Aqua corpus mox nascatur durum , solidum. Quod de corpusculis, in quibus antea , dum dissoluta fluebant , nullo signo elasticis, jam una adstrictis , exoriatur moles quam optime elastica, & quae in globum acta pilam exhibet quam maxime resilientem instar vitri, aut metalli elastici. Ipsaque sic nata, in glacie durities , atque elasticitas, increscunt perpetuo, in eadem ratione, qua fri gus augetur, ita, ut tandem in summo frigore , durescat Aqua instar veri vitri, elaterem accipiat summum. Sed vitrum hoc de Aqua , funditur liquefactum gradu trigesimo tertio caloris, tumque statim fit volatile. Dixere quidem egregii viri , posse , frigore maximo , perenni, ita tandem coadunari adstricta Aquae elementa, ut in Crystallos abiret, gemmasque, ne vulgari fornacis.vitrariorum non fundendas , id tamen nondum stabilitum per Experimenta idonea , supra jam monuimus. Si tamen hoc verum foret, tum Aqua , per hanc transformationem , evaderet apra ignis copiam in se recipere, quae facere posset, ut lucereύ, candEscendo in tenebris Aqua, instar metallorum, saxorum , & aliorum corporum solidorum ... Iam vero , secundum ea, quae hactenus de natura Aquar novimus , impossibile est omni arti humanae , omni potestati naturae , Aquam
plus calefacere, quam ad gradus 21 , aut eam comprimendo ponderosiore compressione simul, dum calorem admovemus majorem. F PC Cnim,
si Aquam millies fortius possemus compressam tenere , quam jam ab At mosphaera premitur , videtur , Aquam tum novies milleses graduum ut tra calescere posse qui sane longe major, quam liquefacti ferri. Caeteterum durities, elasticitas, fragilitas omnis, Aqua: tollitur penitus , simulacula licuetat a tepore aeriS.
345쪽
sit solven. vehiculum stlέ- monti . Instrumentum
Ee se nitatis. Ut & in vege tantibu .
Simulac igitur cales e suo minimo regelascit glacies, evadit ilico men struam , movens, & vehiculum maxime universale , quod actuosa in primis corpora dissolvit, miscet, inter se applicat, multa nimis acria prius temperet le simul iisdem jungat, omnia pariter agitet, sicque producat praecipuas mutationes , & operationes Physicas. Utique in animalibus ope Aquae omnis nutritio prorsus perficitur. Non quidem, quod ipsa elementa A quae abeant in Elementa corporis , de eo enim ita universaliter non constat. Sed, sine Aquar vehiculo, dissicillime possent particulae vere nutritiae devehi ad illas partes corporis , ubi ipsa nutritio per illas debebat peragi. Aqua autem sola idoneum illud vehic
lum defert, quo igitur carere neutiquam potest nutritio. Vita vero in animalibus nulla omnino , nisi ope Aquar; haec etenim humorum nostrorum pars blandissima , fluidissima, tenuissima , maximeque penetrabilis per omnia, Vel minima , vascula corporis. Hujus imminutione tantum nimia Vita statim ipsa desinit; sanguine mox, taeterisque humoribus nullo amplius modo meabilibus. Neque enim datur in tota rerum natura invenire ullum liquorem cognitum , qui deficientis
Aquae absentiam supplere queat. Hinc igitur omnis quoque Vitae actio defetur Aquae haec etenim; essicit , ut apti evadant humores ferri per vasa. Illi qui lenissimo igne separaverunt Aquam de quocunque humore animalium , sive crassissimus ille fuerit, sive omnium dilutissimus , ubique invenerunt Aquam fuisse partem longe maximam , quae humores iulos constitueret, aptosque redderet transire per sua vascula. Rursum pars quaecunque solida corporis animalium, si examinatur , ubique omnem fere suam aptitudinem ad usus vitae acceptam fert uni tantum Aquae : qua inde ablata penitus , nihil omnino superest conditionum ad vitam requisitarum. Ipsa Sanitas , quae summa vitae perfectio , omnesque ad hanc desideratae actionum exercitationes , Aquae iterum magis , quam aliis rebus, debentur, & perficiuntur. Incrementum corporis A qua inprimis absolvitur. Morborum plurimi Aqua fiunt, horum plurimi tolluntur Aqua. Mors ipsa, Aquae excessui tape tribuenda venit, at longe frequentius eadem defectu Aquar in hominibus excitatur. Sanatio autem felicissima perficitur Aqua. Aquam in ipsis vegetantibus , eadem praestare vitae, sanitati, nutritioni, incremento, caeterisque actionibus exempla, & ossicia , constat quam optime ex iis quae celeberrimus Woodvvardus super his commentatus est in actis Societatis Britannicae ; quaeque ultra confirmavit Haleus
in Statica Vegetabilium , utrique jam supra citati. Tota me Decundatio terrae a pluvia, δc nive; unde sensim fertilis illa crustula , sterilissimis
etiam arenis superducta, nigerrimam parat fertilemque terram. Uti Olaus Rudbekius , jam etiam laudatus supra, docuit. In AEgypto autem quum raro irriguus ros terram humectet, ut & in Lybia , neque pluvia terram humectet, quum neque ullis ibidem montibus flumina nascantur ; aeterna dominatur sterilitas ad intacundas semel arenas. Maxime, quum procellosi ibidem venti arenarum moles nubium instar volvant, atque prima
illius crustulae frugiferae rudimenta ilico disjiciant. Vid. dc Verulana. p. 63 F. 636. Denique
346쪽
Denique Fossilia ipsa, quamdiu specie. succi liquidi existunt in venis
metallicis, ut & ipsa Metalla, adhuc forma crassi , pinguis, & ponderosi, succi subsistunt, dumque Gur metallicum appellantur , tamdiu sane fali ni, unctuosi, succi specie existunt. Verum in Aqua tum dissolvi queunt. Inio ipsi Aquam diluentem tamdiu gerunt in se. Legite quae super his metallicae rei scriptores , horumque omnium princeps , Agricola, scripserunt. Utique omnes illi succi cotis reti, Salini, Vitriolici, Metallici, ea dem confirmant: omnia quippe docent, Aquam in his quoque primas par
tes agere , Omnia diluere, movere , mutare, augere , miscere inter se.
De quibus tandem omnibus jam universali si1mus Aquae usus mirus omnibus patet. Rerum sane Colores tenerrimi, gratissimi, praecipui, Aquae adjumento constant. Id in florum pulcherrimis quam evidenter patet, ne alia commemorem. Odores quoque rerum singulares Aquae misceta, atque temperamento, inprimis miscentur, servantur,perficiuntur ubique ; sane in hocce vehiculo omnium aptissimo, quam suavissime devehuntur. Ubinam vero Saporum gratia, amoena diversitas, pendet, nisi ab Aqua, dum justa intermistione, inprimis linguae, & palato , aptantur. Vires corporum sin gulares , alimentariae, medIcatae, venenatae, nonne Aquae ope actuosis de mum redduntur Ipsa corporum durities summa, & solidissima firmitas , glutini Aquoso interposito deberi, jam supra demonstravimus. Lateres , imbrices , saxa, ossa, cornua , pili, ungues , abesset Aqua , in mollissi mos abirent dissipata pulveres. Pleraeque autem Actiones Physicae , quas corpora inter se exercent, omnium maxime adminiculo Aquae in actum tantummodo reducuntur; atque absque ea cessarent; quod quum verum sit de eximiis , multarumque aliarum originibus actionum , operationibus, hinc iterum pendebunt illae omnes ab Aqua praecipue : quoa ut exemplis liqueat. Spectate, quaeso , mecum Esservescentias , quae inter sales & sales, inter sales & olea, inter sales δε corpora solida contingunt. Utique omnes illae exercentur tantum, quando sales illi ope Aquar adeo diluti sunt, ut forma liquoris stuant, sicque in actum deducantur. Quando enim om
nis Aqua penitus inde abest , illosque sales prorsus solidos relinquit, solent tum quam minime agere. Novimus autem , quam multae murationes, operationesque, oriantur a meris effervescentiis; quae igitur omnes quo que requirunt necessario Aquam , ut queant fieri. Iterum Fermentationem spectemus, tot, tantorumque, productorum physicorum foecundam matrem : haec utique sine Aqua peragi nullo modo potest; imo vero vegetantia, si orbata sunt Aqua sua , nunquam poterunt in fermentationem ex citari , sed immutata diu perstant. Verum simulac tanta Aquae copia illis admiscetur , quanta eo requiritur, tum subministrato calore , & aere ad misso , statim fermentatio sponte succedet, omnesque producet suos effectus, qui adeo notabiles. Putrefactio quoque . animilium , pisciumque, ut & vegetantium , in siccis nunquam fit. Contra vera , omnia illa orbata integre sua Aqua , ideoque omnino arida, quam diutis me in aere sicco non corrupta conservantur , quae omnia , humectante madefacta Aqua , quam citiss1me solent in abominabilem fracedinem putrescere, prorsus quae corrumpi. Infinitae quoque sunt separationes variorum corporum , quae
Tandem & in Fossilibus. Usus Aquae ad
347쪽
Vapor Aquae calidus valde actuosas.
Salium sane separatid de terra, oleisque, Alcoholis de resinis, resinosi taque, eductio peragitur Aqua. Rursum aliorum adunatio intima Aqua impetratur, quae sine illa obtineri nullo modo posset: cujus quidem rei jam supra exempla quam manifestissima, & va)de numerosa , exhibitae fuerunt. Ipsa quoque praecipitatio , quae notabilis adeo habetur operatio inter Chemicas , omnium maxime auxilio Aquae fit. Sublimatio pretioso rum oleorum , quae de aromatibus , balsamisque , corticibus floribus, Dialiis , seminibus destillando parantur , solam quoque Aquam unice agno iacunt idoneam , ad hoc ut parari queant: aufer Vero Aquam , carebit ars omni modo Physico , omni artificio Chemico, quo pulcherrima haec olea, illibata , & sine corrumpentis empyreumatis foeditate, obtineantur. Sed &Aqua est, per quam gradus caloris certo queamus dirigere, & distinguerea gradu trigesimo secundo , usque ducentesimum duodecimum. Id vero admodum dissicile est , ullo alio modo perficere. Oleo quidem , non inficior, idem potest fieri, & quidem ulterius ad gradus sexcentosi usque;
sed Aqua manet in his semper eadem , oleum autem assiduo evadens spissius ab igne , non retinet postea aequabilia adscendentis caloris incrementa. Haec autem Res maximi videtur in arte Chemica usus, neque noto antiquis Chemicis: quum aliter non quaesivissent tanto molimine invenire modum excitandi, atque sustinendi, gradus caloris aequabilis, qualis est incubantis, gallinae tacundans , & genitalis , ignis : qui ope Aquae, dc therm copii, hodie adeo facile institui, dirigi, atque continuari potest. Atqui de omnibus Aquae recensitis modo effect1bus , constat, nos
prorsus alios fieri juxta diversos ignis ad Aquam applicati gradus ita, ut
pro quolibet augmento , semper alius sit , aliusque , ejusdem Aquae effectus. Quod , ut notum nimis , explicando confirmare absisto. Interim vero Aqua nunquam fuit inventa magis actuosa, quam ubi vi ignis agitur in vapores ab ebulliente assiduo Aqua elevatos , in loco clauso : corpora inim exposita tali volitanti Vapoti, eoque humectata penitus inde mitifice penetrantur , corrumpuntur , mutantur, solvuntur,
pluribus modis. Quum vero instituta essent de .industria hanc in rem Experimenta , constitit, vapores, de A qua exhalantev ope lenis ignis , varios habuisse effectus in corpora illis exposita hac lege , ut vapores exhalantes de Aqua salsa minus putrefacerent exposita, illi vero , qui de A qua insulsa exhalabant, longe citius, magisque illa corrumperent penitus. Ita,. ut inde vis putrefaciens Aquae dulcis, in vapores resolutae, certo constarer, accedente calore. Hinc aera humidum , & calidum , pestilentiali facultate praeditum esse, & humana corpora brevi dissolvere, antiqui Medici ex vero scripserunt. Inter recentiora vero observata quoque habetur , incolas Europaeos, qui doca Americae primi obsidebant, omnes fere morbo endemico periisse per malignum morbum , qui corpora brevissime
dissolvebat putrida quadam febris specie. Id autem inprimis accidisse iis
omnibus, qui loca incolebant, arboribus, & fruticibus, obsita. In illis quippe nemoribus totus aer prorsus humidissimus est uberrimis illis vaporibus tepidis, quos arbores , caeteraeque plantae copia exhalant incredibili. Confer enim, ex computatione subducta a clarissimo Haleo , in Statica Vegetabilium, superficiem , quam dant omnia folia simul, in quae
348쪽
explicatur arbor aestivo tempore fatis ramosa , poeebit copiam esse ingentem Aquae exhalantis in tali sylva , sub climate adeo aestuoso. Postquam vero incensae fuerunt omnes caeduae sylvae, atque apertus aer admissus per regionem quam liberrime, jam ibidem salubris prorsus reddititus est aer. Vid. super his singularia observata Ludovici Testi, Medici celeberrimi , de Salubritate aeris Veneti. Act. Lips. Suppl. III. pag. 167.
A qua gelu constricta ubi fuerit in glaciem , rarescens observata fuit olaeter retioe primo ab eximio Galilaeo , rarior ideo & levior , quam eadem Aquae flui- λδ qvδ die adhuc quantitas fuerat. Atque inde quoque evenit, ut glacies ipsa Aquae semper innatet. Quum pondus comparatum aquae ad glaciem se habeat ut ad 8. Vid. Sagg. d'Esperi nE. 23. 28. Attamen raritas haec Glaciei debetur spatiis bullatis , acre plenis , quae A Bullis aεciis, inter gelascendum in conglaciata Aqua enascuntur , satisque magna , &spatiosa, ratione Aquae conglaciatae , essiciunt, ut corpus hinc glaciei evadere videatur levius. Namque jam antea in historia Aeris , & Aquar, evidenter demonstratum est , in Aqua frigida satis multum aeris ita locatum esse in interstitiis inter elementa Aquae relictis ; qui tamen aer ibi
dem , quia sua alia elementa aeria non attingit, Don colligitur, non uniatur , non habet vim elasticam. Quando autem frigore concrescit Aqua, arctius adunando se , exprimit aeria Clementa, ea adunat, hinc mox butilas elasticas se expandentes, hinc leviores, format. Increscente dein ad summum frigore , bullae hae perpetua associatione aliarum novarum gramdescunt, & proportionem aeris ratione molis glaciei adaugent. Quae tandem majores redditae vim se dilatandi acquirunt adeo ingentem , ut omnia fere vasta, licet fortissima , coercentia rumpat; quum calore ebullitionis vix rupisset. Crediderant quidem acutissimi Philosophorum, vasa ea disrumpi a congelascente Aqua : quia partes solidae vasis se per frigus accurtabant supra glaciem intus natam ', adeoquct non CXpa sone glaciei extrorsum facta , sed contractione vasis supra resistentem modo ejus duritiem , hanc rupturam fieri ; dum interim vas & glacies si mul ab eodem frigore condens arentur. Verum subtilitati acutorum viro rum occurrerunt solertissimi Academici Florentini conspicuo hocce argumento. Sumserunt hi puro de auro globum novum , quem implevere Aqua frigida , ut plenus foret accurate; dein globum hunc exponebant aeri glaciali, postquam obturatus erat. Simul autem perfecte firmato huic globo annulum, circularem, perfectum , metallicum , minorem paulo circulo maximo illius sphaerae extrinsecus adaptaverunt; qui undique amplexus orbem illius sphaerae, tamen per amplitudinem ejusdem delabi non poterat. Notabant sedulo locum in sphaera , ubi limbus annuli inprimis sphaeram attingebat. Quid fit ξ dum intra globum congelascit Aqua, ejus superficies globosa tantum a centro ad superficiem amplificabatur, ut an nutus notabiliter adscenderet sursum versus verticem sphaerae a circulo ejusdem horizontali maximo ; expansione globi, longe majore, quam
contractio annuli fuerat; ut alter aequalis annulus docebat. Aqua vero ex nive soluta, aut etiam diu admodum ad ignem decocta GIaete, dὸ Α prius, lentius conglaciatur, simul concrescit longe solidius , minus ra- qu/ az re orba.
Iescit, bullas longe pauciores inter gelascendum facit. Vici. Sagg. d'Esp
349쪽
olaeies peis ctissimA Non mutatur frigore in G-xum ad ignem.
ConrInet quid aere subtilitas,
rienet. p. I 63. Aqua vitem purissima, in Vacuo Boyleano diu detenta, tum que in frigore glaciali retenta in eodem hocce vacuo, longe citius contagelascit ibidem , quam in eodem gradu frigoris concrevisset Aqua , unde non eductus aer, & quae CXposita manebat aeri aperto. Quin etiam Glacie, ita formata ex Aqua aere privata in Vacuo , erat mutro durior , pondero stor , aequabilior, pellucidior, quam vulgaris illa prior glacies : ut ita certo constet, aerem , qui in Aqua locatus fuerat, frigore Glaciali collectum , raritatem illam, levitatemque producere. Imo vero , experimentis sedulo captis, juxta modum praescriptum , parabatur Glacies, quae aquae non innatabat. Sagg. diu sperienZ. III. Glaciei autem rasis , tempore quam frigidissimo , aut contusae, sive & Divi, si astunditur tenuis pollen seque tum frigidi, salis marini, salis gemmae, salis fontani, salis Ammoniaci , a que tum simul accurate conteruntur; tum ipso momento commistionis, di
contritus, sal incipit liquescere, & solvi, simulque frigus oriri multo majus , quam prius in alterutro fuerat, idque ad certam semper mensuram , qualecunque non mistorum frigus prius fuerit : quantum hucusque sci-xnus. Cujus effectus cogniti beneficio applicato , & repetito, frigus hoc artificiale pro lubitu fere augeri poterit. Alcohol vini quoque Glacie1 se inusium , etiam commistu , dc contritu auget frigus. Spiritus vero salini pure acidi tam salis marini, quam nitri, aquae fortis , & aquae regiae, quo fortiores , eo magis frigus adhuc longe intensius creant, si cum Glacie se conteruntur. DC quibus ample actum in Falirenhestianis , dum de summo frigore hactenus cognito egimus supra in historia Ignis. Si igitur sumeret quis Aquam purissimam ; eam arte privaret sollicitis Γ-ma ab omni prorsus aere in vacuo perfectissimo ; dein tempore frigidissi mo hanc art1ficio Fahrenheltiano refrigeraret Glaciem ad summum; tum haberetur glacies durissima, densissima, purissima, pellucidissima, ponderosissima, tandemque character physicus Glaciei statui posset ad sensus evidens plane. Interim autem talis Glacies, quousque cognovimus , statim iterum liquescit ad calorem triginta trium graduum Inde manifesto iterum sequitur , frigus summum Aquam sinceram non convertere in lapidis , crystalli, aut gemmae, speciem ; quamvis frigus illud artificiale sit plusquam quadraginta gradibus fortius , quam illud est in iis locis, ubi tradunt, Aquam conglaciatam verti in Crystallia in montanam : sane apud nos incrementa frigoris in glacie non effecerunt ullo modo difficiliorem liquefactionem ejusdem in Aquam ad consuetum caloris reducti terminum. Aqua interim purissima , sincero vasi vitreo infusa , tum in illo vase
hermetiee obsignata , ut nullum omnino haberet commercium cum aere externo , per integrum seculum perduravit sine ulla omnino permutatione sensibili observata. Sic quidem , ut tanto spatio temporis non concre Verit , neque terram , aut aliud quid genuerit intra se : licet in aere Romano , calido satis , id contigerit. Vid. Boyl. T. I. pag. 62. Du Hamelium T. IV. pag. IO9. Si et1am Aqua, ope omni antliae aeriae, liberatur quam absolutis lime fieri potest ab omni aere admisto , tumque in vase ita continetur, atque concutit , emittet bullulas infinitas , minimas, emicantes instar scintillarum
350쪽
ionis , quae tamen bullulae vix simulacrum praebent areis de A qua exsilientatis. An hae ergo minimae sunt, quae adunatae simul, formabant illas butatas fulminatrices , non aerias, in Aqua ebulliente diu supra ignem , postquam aer ipse diuturnitate coctionis jam prius expulsus fuerat de illa ebulliente Aqua Z Vid. Du Hamelium Demonstro p. 393. Fallere autem potest nihil fere magis quam Aqua , si ejus investigatur
abundantia in aere : Enimvero , partes Aquae certa ratione d1spositae inter se in aere , possunt densissimas facere nebulas , quae opacitate sua inducunt ante oculos caliginem , & umbras ; ubi tamen eadem Aqua multo copiosior, densior , collecta, sed disposita tantum alio modo, adeo pellucida habetur , ut nihil penitus ejusdem appareat. Halitus oris nostri vi magna expulsus per contracta labia, Vix apparet; quando autem ore hiante te niter ematus occurrit aurae frigidae, conspicuam satis nebulam format. Estivo in calore humidior exspiratio neutiquam apparet Oculo , brumali tempore adeo specie nebulae conspicua. De hisce quidem amplius actum in historia nebulae, nubiumque. Hic necesse modo est Chemicos monere ,
ut, quum eorum tantum intersit, discant conficere Hygros copia accura tissima, quorum certo indicio cognoscere studeant quantitatem aquae quo libet tempore in aere explorare. Sola nec ssitas cognoscendae tempestri tatis , qua oleum SulphurIs per Campanam, aut oleum Tartari per deliquium , parari optime posset, indicat utilitatem huius cognitionis. Si placida ventis A qua stat, quae interim nullo quoque decursu exercetur , tum superficiem format in aere, quae parallele ad telluris superficiena se accommodat, dum ita prorsus quiescit. Si tum in superficiem hane Aquae desuper immittitur grave corpus , magnum fuCrit, aut parvum, celeriter , aut lente, illapsum , tum corpus hoc incidendo expellit cum imp tu Aquam moli suae aequalem supra superficiem stagnantis Aquar. Haec igitur Aquae expulsio successive durat tamdiu , donec corpus illud descendi in Aquam sub altitudine Aquae elevatae. Tum porro corpus id aequabiliter
descendit, neque advertitur. Aqua vero elevata a corpore statim recurrit in locum a subsidente corpore relictum, unde fit circulus.undosus in superficie Aquae. Hic vero a loco illapsus , ut centro , propagatur undatimis undas majores, majoresque, assidue increscentes concentricis. semper orbibus in magnam longitudinem. Undar illae constanti formantur lege hac,ut absolvant,extendendo se, diametrum duodecim pedum semper intra spatium temporis minutorum secundorum octo & dimidii : quum sonus in aere eo temporct pergurrat centum de octuaginta hexapedas. Sicque Unda aeris ad Undam A quae, ut 63 ad I , respectu temporis. Quariatio satis accedit propinque ad rationem ponderis Aquae ad aerem, ex proportione data a celeberrimo Delahirio. Undae illae, a diversis natae causis , si se mutuo secant, circulares , concentricae suo quaequC centro ma nent , neque inde turbantur. Si progredientes incurrunt in obstaculum re sistens & reflectens, inde reflexae , eadem celeritate progrediuntur , ac si nulli prorsus obstaculo occurrissent. Et quod longe magis paradoxon in his, penitusque mirabilo, id est, quod ne ventus quidem adversus , aut secundus, hanc propagationis rationem immutare queat. Videantur omni
Monum. Phruca, sive Memoires de Physique , &c. anni 1693. pag.
