Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

jecta, brevi consumta , nuda modo ossa, relinquunt, reliquae partes brevi in auras evanescunt. Elephantes , Cameli, Dromedarii, equi , homines tanto relicti numero , in campis , post praelia, mirum quam cito relinquant ossa, praetereaque nihil. Certe Aqua, Spiritus, Oleum, Sal, evanescunt ita, ut praeter paucam , simplicem , inertem , materiem terrestrem,

supersit nihil. Estque Terra haec relicta quam simillima illi Terrae virgini,

quam ex pluvia, & vegetantibus modo consideravimus. Quid verbis opus λrem doceant coemateria publica in urbibus populosissimis : in quibus cadavera sepulta in pauxillum Terrae resoluta vix humum elevant. Omnes ideo partes , tam fluidae, quam consistentes , ex quibus animalia quaecunque constructa sint, & in quas iterum resolvi queunt hac sola actione aeris, sunt adeo volatiles , ut exhalent totae 1, sola vero est illorum Terra , quae fixa restat, neque abripitur simul in auras cum reliquis partibus illis , quae avolant. Id quidem Terrestre, si examinamus propius , mera nobis ossι

exhibet , vel parum cinerum , qui levi dissipati vento , disparent. Instituti ratio nos vocat, ut pressius jam hanc Terram excutiamus in Animalibus. Agedum igituri humores quicunque , animalibus quibuscunque proprii sic, ut, deposita penitus natura cruditatis alienae , jam vi facultatum naturalium illius animalis sint conversi in veram indolem animalis singularis, primo spectentur. Illi ergo si in vasis puris , accurate conjunctis, clausisque, exponuntur actioni ignis per gradus ordinatos successive subministrati, a lenissimo sensim in summum, dabunt primo calore provecto ad aret gradus aquam copia incredibili : nemo enim unquam in animum induxisset, tanta ubertate aquam hanc venire in compositionem humorum in animalibus repertorum. Omnis deinde aqua, diu continuato hoc eodem caloris gradu producta de his humoribus , fere videtur plerisque suis dotibus eadem illi aquae, quae de vegetantibus electa fuit , & exposita , jam supra : ita quidem , ut parum in illa ultra notemus.

Inest quidem aquae illi aliquid olidi subtilis , aliquid etiam ingrati utcunque saporis ; utrumque autem tale, quod terrestris nihil exhibeat; adeoque faciat nihil ad praesens nostrum propositum. Acriori dein igne si tractatur id residui, quod de humoribus illis restat, post omnem aquam hanc expulsam calore ebullientis aquae, tum sicca haec semper, & utcunque ambusta leniter , massa dabit liquorem quemdam levem , flavum , aqua illa prima minus volatilem , spiritum vocavere illius humoris. Foetet hic , & quidem adeo jam salinus est , ut affusus acidis cum iis effervescat. Si quidem spiritus hic , sollicite seorsum collectus, denuo ex vase puro destillat, taces tum dat, quae iterum resolutae per exustionem,& depuratae, aliquantulum dabunt Terrae fixae , prorsus ejusdem , ut illa prior , indolis Ita quidem , ut jam Terra cum hoc humore adscendat, & de eo recipi

queat. Si dein massa illa humorum , unde jam spiritus ille suo requisito ignis gradu subductus est, majore iterum ignis gradu urgetur , dabit illa

Olea stillatitia animalium , satis copiosa. Haec autem , si de puris vasis de nuo destillant, in fundo relinquunt iterum Terram copiosam , fixam , ut in oleis stillatitiis vegetantium jam supra dictum. Atque ita etiam haec ipsa olea convertuntur tali iterata destillatione in Terram; donec ultimo

oleum subtilissimum , fere spirituosiim , Terra sua liberatum supersit

quare

362쪽

DE ARTIS THE MIHI A. 3 s

quare oleorum illorum spissitudo, & tenacitas, tum fixitas quoque, eidem iterum illi Terrae tribuenda erit. Sal autem animalium volatilis , qui partim ex iis per ignem evehitur una cum illis oleis , partim postea prodit, &seorsum separatur , habet semper in initio suae productionis copiosum oleum secum, quod arcte satis illi adjunctum est , quodque oleum viscosi lite sua volatilem hunc salem figit, fixat, ligat, retinet. Namque simulacomne penitus oleum accuratissime separaveris de hoc buo sale volatili per artem Chemicam , tum statim sal ille fit omnino volatilis , qui in repetita destillatione nihil relinquit foeculenti. Sed semper, post sublimationem , leni igne factam , aquam inertem in fundo relinquit. Aqua enim haec sali huic , vel siccissimo apparenti, ita adhaeresicit, ut in leni sublimatione siem per se in fundo vasis manifestet: neque ulla fere arte aqua ab hoc sale per fecte separari potest; quare omnis illa fixitas , quae in salibus animalium nativis semper depresenditur, videtur tantum tribuenda soli , unique , oleo , quod nativum animali salina detinet. Atqui oleum illud ipsum Terrae adhaerescenti debet omnem suam fixitadem , tenacitatemque : igitur eadem haec Terra vinculum revera est, quo ligatur ipse animalium sal,

aliter futurus nimis volatilis. Postea , ingenti ignis bi , post priora olea

expulsa , oleam alerrimum , crassissimum , piceam, tenacissimum , exprimitur , quod saepe flatulento lentore ipsum totum retortae collum occupat,

sicque specie inflatae picis in excipulum exit, estque ponderosius omni eo

liquore , qui prius in destillatione prodierat, de Loc vegetabili. Quando

autem ultimum hoc oleum arte exercitata , cumque cura sollicita , iterum

committitur destillationi, partem quidem maximam relinquit Terram inretorta , quamvis extremo igne agitetur. Quando vero saepe iterare susti netis hanc destillationem , oleum quidem evadet semper magis, magisque liquidum, Terra autem semper remanebit copiosissima post unam quamque destillationem. Ita ego quondam integras libras olei crassi cornu cervi taediosa rectificatione redegi in oleum pellucidissimum , tenuissimum , volatile, & in abundantem Terram puram , nigram , Oleo sana , quae usta aper to igne reddebat iterum illam eandem Terram , qualem supra jam aliquoties deprehendimus. Certus hinc evasi, ultimum hoc oleum , terrae tena cissime inhaerens , tortura ignis validissimi elevatum sursum , secum rapere in altum ipsam hanc Terram. Quare oleum illud, quamvis ita vocetur , magnam tamen partem mera Terra est. Hinc scimus , ignem oleis Terraemistis applicatum ipsam Terram eatenus quoque volatilem reddere. Tum& dotes proprias tali oleo , non nisi maxima vi ignis elevando omnes fere pendere a Terra, parum ab oleo. Hinc scilicet summa ejusdem fixitas,spis situdo tenax , pondus ingens; quae iterum omnia tolluntur de hoc oleo, si mul ac Terra illa copiosa inde accurate separata habetur. Unde sane rumsus cognovimus intimam, & fere inseparabilem, permistionem Terrae cum oleis quibuscunque animalium , effectumque perpetuum illius commistionis impedimentum volatilitatis : ut enim olea sui admistione Terram ut cunque in igne volatii m reddunt, ita contra Terra efficit oleis mista, ne

haec parva ignis potentia nimis volatilia reddantur semper. Utque spiritus volatissimi oleo retardantur, ita & ipsa quoque olea nimis mobilia futura fixitate Terrae religantur. Denique . si illa foex ultima , fixa , niger XX

363쪽

malium & ve getantium: Putrefactio veis petantium sepa.

Iat. terram.

tima, quae post omne oleum diuturna Vi ignis e pulsum , ultimo remanet, inque fundo vastis restat, denique e*tremo, & patienter in gradu stimmo continuato , igne exercetur , tandem denique eruetat fumos caeruleos, co ruscantes, densos, una cum exsilientibus corpusculis , scintillantibus, qua excepta in aqua pura, frigida, densantur, pondere suo cadunt sub aquam,. atque collecta in fundo in massulas , constituunt Phosphorum dictum so

lidum jam ; uti prior ille, fumi specie vagans , Phospsorus liquidus dici

poterat. Phosphorus utique ille , expositus aeri, ardet, consi unitur inflammulae lucidae speciem , faetidus avolat ; relinquit vero vel sic aquam acidissimam , crastam , in qua semper aliquid foeculenti terrestris.. De mirabili hac creatura fas est quaerere, an animalis sit, an vegetabilis, an soboles genuina ignis, an omnium simul Θ. sane perfecte ardet, in aqua non solvitur , ne per annos quidem, ad calorem funditur instar cerae in quae fundo. Igitur indolis potius oleo sis est, quam salinae, laut terrestris. Attamen a caeteris omnibus, hactenus inter olea , vel oleos a recensitis, tota indole prorsus differt. , Terrae quam minimum habet. Quando jam postremo foecem illam ultimam post haec omnia prius educta, ab hoc ipso opere residuam , examinamus , adhuc illa nigra est; si vero leniter de vase eximitur, tumque aperto igne exuritur , fit alba, terrestris , figurae suae pristinae adhuc tenax. Historia haec animalium , &

vegetantium , Occasione cognoscendae naturae Terrae, enarrata facit, ut

intelligamus , duo illa genera rerum in omni quidem proprietate Valde inter se amnia reperiri ita, ut in pluribus conveniant : unde mirum non est, de vegetantibus meris animalia constare saepenumero, si modo accessit aqua, atque potestas coctrix animalium. Id quidem ubique quum constet, animalium corpora fere videntur in multis esse vegetabilia mutata. Praecipua tamen in hisce differentia videtur inprimis inveniri in salibus utriusque generis : Illi enim in multis vegetabilibus cocti licer,propriique, acidi fiant, aut austeri; tales vero , nunquam potui detegere in ullo animalium , dum contra sales, qui in horum humoribus nativis ullo modo deprehenduntur , nunquam acidi, longe minus acerbi, apparent : modo intelligantur haec non de crudis , recens ingestis, sub tali specie, sed de humoribus animalium virtute propria jam mutaris in naturam animalibus propriam. Rursum sales plerorumque Vegetantium comburendo parati, fixi sunt: atqui in nullo animalium combusto unquam vel minimum salis fixi deprehensum fuit & alcatini. Quamvis vegetantia sint, quae simialem animal 1um volatili alcatino salem habeant, ut in cochlearia , sinapi aliis docebo. Terra vero ipsa, aut olea, quatenus Terram plurimam h bent , visa sunt eficere permistu suo praecipuas differentias fixitatis illius, quae obtinet in sale animalium vegetantium. Unde & sequi videtur, Terram in animalibus minus arcte , copiose minus, semet unire oleis horum & salibus , quam in vegetantibus, ubi intimius se & uberius adunat. Interim confideremus Putrefactionem perfecte absolutam vegetantium, ita mutare horum proprium ingenium , ut Terra illa , a materia ram oleosa, quam salina, horum magis dissbluta recedat, hinc emciar, uta veg tantia, quae. ante putrefactionem combusta magnam salis fixi, alta lici, c

ciebebant, post putrefactionem combusta nihil salis alcatini fixi sup-

364쪽

exhibeant.

DE ARTIS THE 9 A.

peditent, sed omnem suum salem volatilem, ut animalia, Terra igitur elementalis nulla actione facilius recedit a caeteris omnibus vegetantium Clementis, quam ope putrefactionis , quae omnium maxime elementa a se invicem separat, dividit, ita veterem formam singularem destruit, hinc elementa animalium , atque vegetantium , fere facile esse eadem : unde Sc ipsa hanc putrefactio, animalium, atque vegetantium cor pora , aptissima reddit, ut in aere , aqua , & terra, iterum materiem faciant aptam iterum de fertili telluris gremio alendi vegetantia nova, dc per haec rursum animalia. Hinc utilissima foecundandae telluri omnia dutrefacta : indeque animalia omnia, quae fuere, sunt, aut fient, tandem lege

naturae , putrefacta dabunt semper novam materiem impraegnandae virtute altrice telluri, unde gremium matris nova foecunditate beant.

Pataret forte quis, si Putrefactio animalium, & vegetabilium, ita separat Terram a caeteris elementis , hincque ea reddit adeo volatilia , ergo &Fermentatio idem quoque efficiet. Is vero falleretur quam maxime : nam Fecinentatio , licet tamdiu , tamque fortiter, moveat vegetabilia, tamen nunquam valet elementum Terrae ita liberare a sale, & oleo ; ideoque vegetabilia etiam non adeo assimilat animalibus; sed salium aciditatem pro movet ; caeterum combustorum salas fixos relinquit , ut patet in tartaro. Oleorum quidem vegetabilium unam speciem vertit in alco hol volatile , sed non tamen omne oleo sum plantae ita mutare valet. Intelligimus jam ex tot institutis experimentis , naturam Terrae elementalis, quae in animalibus , & in vegetabilibus , componendis, ut principium verum concurrit. Atque in utrisque his Terra illa videtur esse una prorsus, & eadem et non enim invenitur magna differentia. Quod nullo argumento patet cla rius , quam , quod cupellae docimasticae , aeque bonae queant confici ex cinere tam vegetantium , quam animantium purissima Terra; sive haec sumatur de piscibus , avibus , quadrupedibus, horum ossibus , ungulis , carnibus , humoribus, modo Terra pura sit. Vid. Lagar. Eracerum , ubi de his agit. Terra igitur haec plantae & animali famulatur eadem, atque utri que horum praebet corporis fabricam stabilem , basinque firmam elemen iis reliquis. Quae quidem omnia uniri debent huic Terrae, ut per eam figantur , retineantur , in unam singularis corporis speciem firmam. Cunctis enim iis sola terra dat propriam formam ; hac ablata, omnia reliqua in massam informem dilabuntur, aut soluta, libera , volatilia , di vagantur a

se invicem. Terra vinculo suae constantiae, & tenacitatis caetera ligat, asso ciat, ordinat; totumque inde fabrefactum corpus ita durat, ut resistere

queat aeri, aquae , soli, & cuidam ignis ipsius gradui , ut hisce ferendispar fit. Rursumque pura, siccissima, terra elementalis eget aquae , aut olei, glutine , tanquam caemento medio , quo separata in elementa sua adunari unam in molem queat. Si vero animalia integra vivis comburuntur flammis ad integram consumtionem , tum cineres albi soli supersunt; qui contusi meram iterum Terram , priori simillimam , omni oleo , & sale liberam , exhibent. Haec enim distingui non potest a Terra praecedentibus operationibus producta ide animalibus; haec etiam absolute iisdem prorsus usibus inservire potest,

in omni experimentorum genere.

Fermentatio non separat

Terram. Terra animalium comburendo.

365쪽

Tempus, post haec pertractata, postulat, ut ipsa Dissilia perspiciamus ;ue& ibidem Terram illam indagemus. Sales primo occurrunt illic nativi , ni trum , sal gemmae , fontium , maris. Sumantur hi, sit haberi possimi puri simi omnium. Solvantur aqua purissima, dein vasis accurate clausis dige tantur quam diutissime ; dabunt in fundum praecipitatam de se Terram in aqua non solubilem. Liquor ita de ecatus , iamque pellucidissimus exha let loco puro , donec in sua superficie gignat pelliculam i, si tum humili re ponitur frigido , & tranquillo loco , glebulas formabit salinas , definitae figurae, pellucidas , puras , crystallos vocant artifices , hae autem , ita prudenter paratae semper exhibent distinctissimam ab aliis omnibus salix sin gularis speciem. Superstes ab hoc opere liquor non coactus in salem , si a sale ita formato prudenter effunditur , potest iterum inspissari ad apparitionem pelliculae , dabitque eadem arte iterum crystallos salinas, minus ramen nitidas , minus puras. Sique cum separato iterum superstite liquore eodem modo denuo pergitur , tandem post absolutam ultimam talem crystallisationem dictam , remanebit liquor, qui difficillime exsiccatur, pisguis, salinus est, atque valide exsiccatus , aliquid Terrae dat, aridus vi ignis in aere iterum prompte deliquescit, acer , acerbus habetur. In singulis autem hisce operationibus , dum repetuntur , semper iterum aliquid purae Terrae gignitur, hisce aggregata tandem satis notabilem ejusdem quantitatem affert,ex sale fossili puro ita genitam. Tandemque,saepe repetita hac crystallisatione, solutioneque, omnis sal evanescit in auras, factus volatilis & insensilis, deque tota massa salis, ita examinata, mera tantum terra Artifici superest ; alia autem omnia, quae cum hac Terra prius constituebant corpus illius salis,jam separata hoc labore ab hac Terra, evaserunt adeo subtilia, ut sensibus nostris non appareant amplius, adeo volatilia, ut quiescere renuant, sed avolent. Haec quidem experimenta, de Terra salium fossilium , antiquis jam Chemicis nota , & descripta. Haec & Recentioribus capta &probata. Vid. Hamelium Hist. Ac. R. Sc. Edit. 17OI .p. 16. I7. Quotiescunque vero fossiles illi, modo memorati, sales , puri, siccissimi, in pollinem contriti, accurate permiscentur triplo fccissimae argillae, boli , farinae laterum contritorum , aut Terrae purae; atque dein vi summa ignis extremi urgentur, tum separantur in partem acidam , volatilem , t quidam , rodentem, & in partem fixam , quae in vasis fundo remanet in illa Terra , quae commista fuerat. Fixa haec pars, si coctione cum aqua s paratur a Terra, deinde subsidens, filirataque, prorsus depuratur, & dein

crystallisatur, salem reddit satis similem illi, qui adhibitus primo fuerat

ad hanc destillationem , nisi, quod ex nitro quodammodo alcalescat. Salvero ita natus, simili iterum arte crystallisatus, solutus , inspissatus , denuo quam plurimum Terrae reddit, qualis educta fuerat ex pr1ore illo sale. Liquor autem acidus , destillatione de hoc sale productus , denuo ex vase puro destillatus , relinquit in fundo foeces savas, in quibus desiccatis etiam Iterum aliquid Terrae relictum deprehenditur. Itaque sales illi acidi, sic

parati, adeo sunt volatiles , postquam omni Terra accurate privati sunt, ut, quietis impatientissimi, & a fixitaterem otissimi, assiduo moveantur in fumos volatiles, qui vix coerceri queunt vasis , utique ad contactum

aeris statim effugiunt; ut in aqua forti, spiritu nitri, spiritu salis Glaube

366쪽

, ii ho , in spiritu salis marini inter destillandum , nignifestissum1m est ; ubi

sel acidus , volatilis, purus, statim in fumos albos, rubrosve , propria sponte , sine causa externa impellente statim in auras avolat. Si mecum haec perpenditis, forte iudicabitis , haud prorsus absurdum esse, si cogitaret quis , omnia salia acida, usque descripta , ex sic non quiescere in aere nostro , sed quietem suam , quam fixitatem Vocant Artifices , praecipue ac-eeptami ferre latenti elemento Terrae , quae , clam adhaerescens, volatili tatem horum saltum figit, ligatque. Iterumque , quotiescunque compe

dibus his, de retinaculis, absolute liberantur , pristinam, sibique propriam Volatilitatem denuo adipiscantur. Si foret hoc verum , tum sales simpli cissimi acidi, atque alcatini quoque , ut per priora constitit, semper volatiles ex puritate suae simplicitatis ; Terrae connubio fixi futuri. Interim hac in dochrina duo notanda veniunt; dum acidum vitrioli, & exusti sulph sis, fixum est ad ignem 3 6o graduum , quamvis iterata destillatione lim pidum factum fuerit. , suasque faeces in fundo deposuerit. Potest hoc pen dere , fateor , ex alieno intime permisto per haud acidum, sive metalli eum volueris , sive terrestre , quod haud facile inde separari qneat : quia inter destillandum halitu volatilissimo replet excipulum, . & per rimas in fortunato factas , adeo fugaciter lethali fumo exsilit. Rursumque volatilissimi acidi sales , alcati volatilissimo nupti abeunt dein , sine Terra figente, in salem compositum, ammoniacum, semifixum. Si dein alumen fostile solvendo , cogendo, tractatur ut priora ,- gignetur & inde uberrima Tes rae copia , qua ablata iterum , sal ejusdem evadet volaticus. Inter destit

landum pariter fundit seisitus fugacissimos, perniciosos valde, plurimae

dein Terra calcaria quasi remanente. Haec quoque laborum fastidia non defugiens Chalcanthum aqua solvi, digessi solutum , vali quantam accepi flavae Terrae copiam, ochram di ham S dum r*eto patiens opus solutionis, crystallisationis , tacum ablationis , en, totum atramentum sutorium, in calcem flavescentem pro parte maxima vertitur, dum reliquum evanescit in auras , & alia pars in spissum , austerissimum, pingue , liquidum mutatur. Recte novi taces has . elementali Terrae adscribi non posse : nam servi potius erosi calcem exhibent ; sed tamen in caeteris pr1orem operationem refert & hanc vitrioli an alvsis. Calx autem sic parata violento igne in ses, aut ferrum, pro varietate adhibiti vitrioli , convertitur; atque eo ipso docet, quid 1entiendum sit de sententia eorum , qui, ex visa separatione talis calcis ex vitriolo metallico , colligunt, Terram ipsam concurrere ad

componenda metallari. Veram de metallis Terram nullo me unquam experimento didicisse memini : quae enim pro illa profertur , in Vitrum verti

potens , eo ipso Terrae indolem renuit, ingenium metallicum redolet.

Si jam fostilia liquida sulphura , atque inde genita , igne examina' Erinmus , Asphalthum , Bitumina , Naphtham , Petrolea , succum Terrae x i. ii 1 udiae oleum dictum , si flammis exuruntur vivis , ardent in flammas , fuligines dant, fumosque praebent atros , acidosquo, in fundo autem relinquunt, post integram consumtionem, aliquid Terrae, hanc si quis ulterius uren do verterit in calcem , semper habebit inde Terram vinceram , priori anumantium & vegetantium, fossiliumque salinorum, quam simillimam. Verum autem sulphur, si vasis clausis sublimatur in flores vi ignis, sem- Et 'Riata:

367쪽

per quidem Terrae quid suppeditat infundo vasis vice prima. Atqui flo res puri sic vati, denuo in sublime acti, Vix aliquid Terrae dant resi duum : quando autem sulphur quam purissimum pari copiae falis alcatini

fixi, purissimi, supra ignem confusum penitus est, tum mas Ia haec coti flata, vitreo orbe purissimo excepta, aeri purissimo exposita Ocyssime de liquescit in liquorem , qui plurimum Terrae verae in fundum deponit. Id Terrae tribuere possetis alcati: non inficior. Sed patiamini quoque , Vo, audacter moneam , oleum quod cum acido fossili unitum , Sulphur dat plurimum in se Terrae habere , suppeditare plurimum. Inde enim mectuti credetis, posse ita in resolutione sulphuris hanc Terram renasci, atque se

denuo revivificatam artifici ostendere. Chemicorum antiquissimi, naturae leges sinceras unice per experiment,

edocti, putabant, Metalla fieri solo de argento vivo , homogeneo quam maxime , alioque principio constantiam priori , ductilitatemque ad incu

dem & malleum conciliante. Atque haecce tum , unica esse auri, & argenta, ti, constituentia principia. Caeteris autem metallis constituendis, praeter duo dicta, accedere, dum fiunt, materiem quandam inconstantem in igne,' subpinguem , utcunque inflammabilem , quae intermista inprimis jam nascendi incunabulis arcte concresceret simul; caelei um de aliis vix menationem injecere in Historia Physica Metallorum. Recentiores vero , suis Dixi experimentis, ubique in analysi , & compositione metallorum , loquuntur de Terra , eaque quidem vitrificabili , quae stabilem daret me tallis basin. Verumtamen puto , non respondere Terram , quam ita de metallis educi statuunt, verae nec nomen Terrae, sensu accurato, mereri.

Enimvero laboravi ipse quam plurimum hac in re , neque talem ibi Terram detexi hactenus. Argentum vivum, recens de fodinis eductum , si per densum corium fortiter premitur , dum pressu hoc per meatus corii transit , intra corium vigetur pauculum Terrae relinquere. Si dein ita depuratum prius ex puro destillat vitro, dimittit pauxillum foecum ; at nullius fere momenti , aut ponderis. Id vero, quod ita separatur inde ope destillationis,

re rite examinata, ausas non sum appellare Terram : quum datae supra notae , quibus definivimus Terram , haud conveniant his forcibus , atqui idem argentum vivum , purissimum prius redditum destillatione , si deinde includitur forti valde vasi vitreo, de vitro viridi conflato , sati

que crassb , ut concussus argenti vivi ferre impune queat, in eo poterit agitari satis fortiter. Igitur orificium talis lagenae atro viridis, immisso hoc argento vivo , ita obturatur subere vesica suilla obvoluto , fortiterque adacto , dein vero pice undequaque supra super hoc , & commissili ras orificii, applicata, sic claudatur, ut, quocunque demum concussi intra argenti vivi motu, nunquam quid mercurii exire de hac lagen a queat. Hoc quidem apparatu instituto, agitetur lagena haec cum mercurio imcluso, quam constantissime, satisque fortiter ; quod omnium commodissime peragitur , si alligatur alae molendinae ventis agitatae, aut currui VC- redario , quotidie rapide agitato : tum enim Mercurius hic, ita agitatus

perpetuo intra arctos hosce carceres vitri , mutabitur partem maximam ,

sine ullo alterius rei additamento , in pulverem cinereum , vel nigrum,

368쪽

ponderosum, siccum, tenuissimum , vi medicata ad ulcus quodcunque eteoethes ditissimum, in nullo fere liquore, ut illi putant , solubilem. Mirabile hoc experimentum , paucis cognitum , eximio Hombergio exertacitatum , fecit, ut dixerint, motu hoc mechanteo, simplici , gigni de ipso mercurii simplicissimi corpore Terram veram ; alii putabant potius, argentum vivam , hoc diuturno concussu exercitatum , se exuere illa parte terrestri quam natura illi constituendo adiunxerat; ideoque illam mercarii partem , quae ab hac separatione superesset, defoecatam , suaque inerti Terra exutam , hinc agilem , puram , secretisque Alchemiae operi bus aptam fore, esste adeo quaesitum Sophorum mercurium. Quaeritis for te, quid ego hac de opinione sentiam Θ Libere dico , descriptum pulve rem non esse Terram Clementalem , multo minus Terr ni, quae ut prin-eipium constituens ingenium mercurii format nativi Sane, si artificio sa calcinatione facta ad ignem, volueritis explorare hanc dictam Ter ram , inque eadem notare fideliter Varios illos , mirosque, qui appare

bunt succei sive, colores , omnium maxime autem medicatas ejusdem vi res in ulceribus earcinomatosis, crediderim, vix credituros, hane meram, simplicem, Terram Mercurii esse. Quid, si dixero in variis dissolvi

poste menstruis r Imo & in merum, argentum vivum reduci deinde possie di Auditores amicissimi, eredite mihi in hisce jam veterano , repudiat Cheismia nimium veloces ingenio ad praecipites gnomas formandas , patientes laborum , atque varios experimentoram eventus prius sollicite comis parantes inter se, amat, suisque donat praemiis ; quare Terram in Mercurio demon strare , ut vehementer dissicile , ita pariter in promtu est versatilis Mercurii formas addiseere, cui a natura est mille, sub specierum, simulacris stultos ludere, atque iocosas perpetuo , novasque semper , induere figuras , dum interim in imo manet corde unus semper ω idem. Alia Metalla , qui examinat penitissime, ubinam , quaeso , Terram in his deprehendit 3 an in calcibus horum Θ sane omnes hae vera metalla manent.. Licet vero insipida calx , tenuis, inodora, aliquando & ttitui parens , fit; tamen, igne , appositu pulverum , quos' reducentes vocant, alii spe artificiis , pristinam tarmam recipiunt. Qui ergo calces hasce pro elementali accopisset Terra, ille, eodem jure, levibus hisce artibus Terram posset in metalla, quoties velloet , convertere. Quin etiam metallastita calcinata, per ignis emaciam aut per corporum quorundam admistorum virtutem in genuinum vitrum mutantur , quod de simpliei, sinceraque Terra, dici vix posse, quisque peritus Deile scit : Interim scire vos velim , impuriora metallorum, ferrum inprimis, in artificiosa ana lysi praebere quid , quod ad naturam Terrae quam proxime accedit.., Id Vero & parum est, nec perfecte tamen Terram exhibet vel ibi quoque. oportet, dum in hisce versor , Vobis narrem , quid expertus sim in labo risus , quos metallis explorandis impendi per longa tempora. Aurum, a gentum, cuprum, stannum, plumbum, certa simplicique ratione prius prae paratae , si dein purissimo, argento vivo aecurate commista fuerint, atquO

ita prorsus dissoluta ideinde vero digesta diu , posteaque eonquassata, tritu, diu agitata , generabitur de hac ita tractata misceta quams

Neque ex aliis Metallia

369쪽

Corollaris

ARS ALTER A. plurimum similis pulveris insipidi , inodori, tenuis , nigerrimi. Quod

quidem , postquam aqua inde motuque separatum fuit, metallicam mas Lam puram relinquit. Haec dein novo motu, attrituve , denuo similem pollinem abunde generat: quamvis producatur taediosus labor per annos usque, ut pluries expertus fui. Si hoc exercuissent opus illi, qui in coni mentariis tuis Terram metallis adscribunt, sane veloces nobis hunc pul verem oggessissent pro illa demonstranda. Ego vero , qui haecce frustra conatus fui hactenus ad finem usque prosequi , fateri omnino cogor, pollinem, hac arte productum , neutiquam esse Terram ; verum mirabile productum motallicum , cujus quidem proprietates mihi visae fuerunt ad

mirabiles : quare & plura super his proferre jam supersedeo hoc tempore; quum sat sapionii dustum de hisce , arbitror. Si enim terram veram hoc

in pulvere metallico quis quaesiverit, vix fruetur voto, interim in eo rea periet multa, quae neutiquam indagaverat. Utique dum intentus laborea actos mecum in animo reputo , ausim fere profiteri , aurum , argentum ,

argentum vivum , in natura sua nihil quidquam habere Terrae; sed tanatum donari tali ingenio , ut, licet in minima possibilia divisa sint, semper tamen rutineant naturam fusilem in igne, aut ductilem sub malleo. De auro testari mihi fas est , illud me per acida fossilia redegisse in ii Morem , formasse de eo molles pastas, confecisse ealcem variis modis; potest facile verti in oleum puniceum volatile, in speciem butyri mutari,1n vitrum transire , Terram quam perfectissime referre. Attamen semper redibat in reductione in idem aurum prorsus non mutatum , sed in omnibus semper idem , pondere nec aucto , nec diminuto. Imo Vero repetita , ultra credibilitatem, auri cum argento vivo destillatione , heu quot vicibus i semper denique aurum mihi idem superfuit ue quumque in a gento , pari constantia, labores perfecissem , idem semper fuit eventus. Omnia igitur illa praestiterunt, ut mirabundus mecum laudaverim iterum Alchemistas antiquos , qui dictavere nobis palam, solo sincero argento vivo per sulphur densans stipato , aurum nasci, argentumque; c teris metallis minus purum mprcurium , minus defcecatum sulphur, coeuntia miris modis , originem veram dedisse.

Nobis jam liceat, colligere iterum de doctrina hac tradita sequentia

Porismata. r. Terram eandem, simplicem , elementalem , concurrere,

uti principium constituens , ad formandam fabricam definitam corpoream , animantium , vegetantium, & quorumdam fossilium , minus constantium , minus simplicium. Inque iis omnibus praestare firmam basin , quae formam dat, caetera principia de sibi , & etiam inter se uniat in unam definitam monada. Quin & hac ratione alia , nimium volitantia ex se, figit, retinet, a dissipatione prohibet, sicque ejusdem monados , persistentem aliquamdiu durationem donat, tam quidem toti, quam singulis quoque singulatim partibus. Unde etiam hinc pendet omnium maxime prohibitio naturalis , ne ab aere , aqua , propriisque contentis humoribus , igne ipso , nimis facile.compages haecce di sibiveretur vel nimis

cito. Igitur δί essicaciae , quam Terra adfert, in concinnanda privata cuicunque structura singulari , & propria omnino , adscribi praecipue debet facultas assimilandi aliena in naturam cujusque nutriti corporis, adeo- qu

370쪽

que utcunque ipsa quoque seminalis gignendi sim ia potestas : haec enim in omni corpore singulari semper perit, simulac fabrica ejusdem singularis , a Terra praecipue pendens , abolita aut destructa habetur. 1. Ea igitur omnia, quae pro principio sitio eandem Terram agnoscunt, hujus respecta , mire convenire inter se. Neque modo simulta evadere tantum ratione Terrae , imo Vero plerumque, Sc aliorum concurrentium elementorum valde assini similitudine. Omnia animalia quam multis inter se modis conveniunt i Vegetantia , cuncta miris videmus congruere proprietatibus. Animalium elementa in vegetantium materiem quotidie per mutantur , dum animantium rursus corpora omni hora ex assiimiis, at que inde mutata forma assimilatis , vegetantibus aluntur, constituuntur. Eadem fere & in salium plerisque , eandem T rram agnoscentibus eXperimur. Quis enim nitrum , fatemve marinam adeo aliena a corpore nostro statuet 3 atqui in his eadem Terra. Alcalia fixa , hinc etiam , moderata dosi, tam facile in nobis permutantur in naturam nostram : si enim tem-tamus bene divisi assiimuntur sales alcatini fixi ab homine sano & ro-

, fixam suam in eo naturam exuunt, neque in lotio ejusdem fixus sal apparet. 3. Corpora igitur eandem Terram pro principio suo agnoscentia, facile inter se commutantur. 4. Ferrum , quod viὰetur inter caetera metalla plus accedere ad Terram vegetantium, animaliumque , proxime quoque animalibus, & vegetantibus, admittitur, atque utcunque etiam in iisdem forte digeri posse videtur : unde etiam in homine praestantem largitur , & sine noxia fere , medelam ; dum caetera Violentius agunt. 3. Enimvero ea , non Terram , sed argentum vivum , pro basi admittentia , immutabilia hinc videntur in cunctis , neque unquam apparent posse digeri in nobis , alii ve , per virtutes nostras coctrices: unde etiam pemper manent aliena, & inimica ; quae, si prosunt quandoque ad certos , indomabiles , morbos , interim semper alio intuitu corpore illo superiora videntur omnino. s. Si ergo Terra, & Argentum Vivum , deessent in natura rerum, an tunc omnia reliqua, quae nobis cognita dantur . corpora , forent fugaces , mobiles , nullo sensuum attingendae prae tenui tate , particulae , quae adeoque . volitantes atomi forent Θ Ipsum certe sulphur metallicum, priusquam Mercurium figit, atque ab eo fixatur, Omnium corporum maxime volatile , atque subtile traditur Alchemistis. De reliquis ne dubitemus, satis fuit doctrina superius tradita. 7. Terra igitur Chemicis inprimis sua instrumenta praebet, & vasa : quum Vitrum omne plurimum materiae terrestris verae in suo alcatino fixo sale admi tat , aῖeoque , hac ratione T errae ipsi originem suam debeat. Caetera a tem figulina maximam partem mera Terra conflantur, quae aquae glutine co1vit in massam consistentem. Myrrhina quoque , sive Porcellana, eo ac cedunt, licet singularia sint. Ipsa creta similitudine clara huc referri utcunque videri posset. 8. Quin etiam Terra pura, si copia miscetur idonea inter sales, fixos, purosque , essicit, ut hi, expositi valido igni non diffluant in massam fusam , quod iis certo contigisset, abesset interposita Terra. Sim plici autem hocce intermissu , dum fluxum salium in igne prohibet, pari ter illa , licet fixissima fuerint, reddit per vim ignis volatilia. Exemplo sit

sal Tartari optimus, qui solus in igne magno fluit, & nisi rusus per poros

SEARCH

MENU NAVIGATION