Oratorum Romanorum Fragmenta ab Appio inde Caeco et M. Porcio Catone usque ad G. Aurelium Symmachum, collegit atque illustravit Henricus Meyerus

발행: 1842년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 로마

401쪽

Suetonius Caes. c. 49. Pudicitiae eius Caesaris famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, gravi tamen et Perenni opprobrio et ad omnium conviciae Osito. Praetereo actiones Dolabellae et Curionis pruris, in quibus eum Dolabella pellicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae, et Curio stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem dicunt.

pallicam reginaei Caesar a. 673 81 in Asiam pro elus ad M. Minucium Thermum propraetorem, ibi prima stipendia feeit. Cum deinde a minueto in Bithyniam mitteretur ad Nicomedem tertium regem, ut naves eius ad obsidendam Mitylenen arcesseret: rumor exortus est, voluptatibus eum regis nimis indulsisse. Aurel. Victor de Vir. Illustr. 78. Dio 43, 20. Drumann t. 3. p. 133 Atqua Dolabella in oratione sua hoe ei erimen publiea Ohiaeit. Curionial v. pag. 347.

LXVIII. L. Plotius Gallus. L. Ρlotius e Gallia cisalpina oriundus, ludum artis rhetoricae Romae aperuit a. 666 88 . Cons. Sueton. declar. rhet. o. 2. Ellendi P. XIV. Wei cheri Poet. lat. p. 218. Hieronymus in Eusebii Chron. Olymp. 173, 1. ma. u. 666 88). Plotius Gallus primus Romae latinam rhetoricam docuit, de quo Cicero aic refert: Memoria teneo, Pueris nobiS Primum latine docere coepisse Plotium quendam. Quintil. 2, 4, 42. LMinos dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse, Cicero auctorecti, quorum inSignis maxime Plotius luit.

extremia L. Crasai temporibuaJ L. Licinius Crassus orator mortuus

est a. 663 91 . Seneca Controvers. lib. 2. Prooem. Primus Omnium

latinus rhetor Romae ivit puero Cicerone Plotius. Eiusdem meminit Varro in Satiris apud Nonium p. 79. bubulcitare. Vinicius meus, quod apud Plotium rhetorem bubulcitaret. Scripsitque praeter librum de gestu teste Quintiliano XI, 3, 143. orruiones, quibus rei uterentur; sicuti Atratino, qui Μ. Coelium Rufum. a. 698 56ὶ reum fecit, orationem composuisse constat.

402쪽

Suetonius de cl. Rhett. 2. Hunc eundem Plotium nam diutis ima vixit9 Μ. Coelius in Oratione, quam pro se de vi habuit, significat dictasse Atratino

accusatori sus actionem subtractoque nomine hordearium eum rhetorem appellat, deridens ut inflatum et levem et sordidum.

M. Coeliust v. orati. M. Coelii Rufi . AtratinoJ v. Drat. Atratini.

LXIX et LXX. Lentuli. Lentuli duo oratores memorantur, quorum alter Cn. Corn. Lentulus Clodianus, alter P. Lentulus Sura esse videtur. Uterque aequalis erat Hortensii, anno

igitur 640 114 natus.

Cic. Brut. 64. Hortensius suos inter aequales M. Pisonem, M. Crassum, Cn. Lentulum, P. Lentulum Suram longe praestitit. Cn. Cornel. Lentulus Clodianus consul a. 682 723, censor a. 684 70 . Drumann l. 2. p. 546. P. Corn. Lentulus Sura quaestor a. 673 81 , praetor

senatu a censoribus motus, iterum praetura functus est a. 691 633, sed, cum inter coniuratos Catilinae esset, morte multatur. Drumann l. 2. p. 529. Plui. Cicero c. 17. Cic. Brut. 66. Cn. Lentulus multo maiorem Ῥinionem dicendi actione faciebat, quam quanta in eo macultas erat; qui cum esset nec PeracratuS, quam quam et ex Dcie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi mallebat in eo ipso, sic intervallis, exclamationibus , voce suavi et canora admodum aris ridebat , callebatque in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita tamquam Curio copia nonnulla verborum , nullo αἶio bono tenuit oratorum locum, sic Cn. Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens uit: nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et Ioquendi tarditatem tegebat ormae dignitas, corporis motus Plenui et artis et venustatis, Doria

403쪽

et suavitas et magnitudo. Sic in hoc nihil praeter actionem ruit, cetera stiam minora quam in superiore.

Cn. LentulusJ idem tradit Quintilianus X l, 3, 3.

Eorundem fit mentio apud Ciceronem in Bruto e. 90. Triennium iere luit urbs sine armis, Sed oratorum aut interitu aut discessu aut iugα imam aberant etiam adolescentes M. Crassus et L en tuli di primas in causis agebat Hortensius. trienniumJ a. 668 - 670 86 - 84ὶ. Extabant Lentulorum orationes in opere Μuciani. Tacit. Diat. de orati. 37. Nescio an venerint in manuS UEStras haec υetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistolarum composita et edita Sunt. Ex iis intelligi potest, Cn. Pompeium et M. Crassum non Diribus modo et armis sed ingenio quoque et . oratione valuisse, Lentulos et Metellos et Lucullos et Curiones et ceteram Procerum manum multum in his studiis osterae curaeque POSMiSSe, Nec quemquam illis temporibus magnam Potentiam sine aliqua Eloquentia consecutum.

LXXI. M. Licinius Crassus.

Natus est a. 640 1143; aequalis enim fuit Hortensii. Cic. Brut. 65. In bello civili Sullae legatus erat a. 670. 671. 672. 673 84-81 . Praetor a. 683 71). Eodem anno Crasso bellum servile contra Spartacum defertur. A. 684 70) consul cii in Pompeio. erat tum 44 annos natus. A. 689 65 censor. A. 699 55) consul iterum cum Pompeio. A. 700 54 Syriam obtinuit provinciam, et statim consilium cepit, Darthis inferendi bellum, iam sexagenarius. Plui. Crass. 17. A. 701 53) a Parthis occiditur. Vid. Drumann l. 4. p. 72. Cic. Brut. 65, 233. et 66. M. Crassus, qui itiit aequalis Hortensii, mediocriter a doctrina instructus,

404쪽

angustius etiam a natura, labore et industria, et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et

gratiam, in principibus aliquot annos ruit. In huius

oratione sermo latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus fos tamen neque Iramen ullum, animi magna, Docis Parυα contentio, omnia iere ut similiter atque uno modo dicerentur. Ibi d. c. 64. Hortensius suos inter aequalea M. Pisonem, M. Crassum, Cn. Lentulum, P. Lenculum Suram longe Praestitit. Cic. P. Murena c. 23. M. Crassus υir summa

dignitate et diligentia et iacuitate dicendi. Velleius 2, 36. Quis ignorat, diremPtos gradibus

aetatis foruisse hoc tempore Ciceronem, HortenSium, saneque Crassum, Catonem, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Calvum, Coelium et proximum Ciceroni CaeSarem , eorumque velut alumnos Corvinum ac Pollionem Asinium.

hoc temporeJ contextus docet, consulatum Ciceronis, id est, annum 69s 63ὶ essa intelligendum. saneque CrassumJ liune locum optime defendit Ellendi p. CVI. Nam profecto non de summis omnium ae latum oratoribus hoe loeo agitur, sed da iis tantiam, qui a. 69l 63 , quo anno Cicero consul erat, maxime sorebant: tum autem inter principes patronos erant Hortensius, M. Crassus triumvir, M. Cato minor, Caesar, Servius Sulpieius Rufus, deinde Coelius, Calvias, Calidius, Brutus. L. Crassus autem et M. Antonius et Colla et P. Sulpieius Rufus , quos alii interpretes hue vocarunt, euneti iam morte extincti Erant, nee poterant iis amplius adnumerari, qui adieeerunt eonsulatui Ciceronis decus atque 1plendorem. Quare Drumannus l. 4. p. 115, Ruhnhenii emendationem set utus , a sensu aberrasse videtur, item EritZ, novissimus Velleii editor.

Τacit. Diat. de orator. o. 37. Nescio an Denerint in manus υestraS haec υetera, quae et in antiqMα-riorum bibliothecis adhuc manent, et cum maximEa Muciano contrahuntur, ac iam undecim, tit opinor, actorum libris et tribus epistolarum comPosita et

edita sunt. Ex iis intelligi Potest, Cn. Pompeiram et

M. Crax sum non Diribus modo et armis sed ingenio

405쪽

quoquo et oratione valuisse, Lentia os et Metellos Et Lucullos et Curiones et ceteram Procerum manum multum in his studiis operae curaeque POSMisSE, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua eloquentia consecuitum.

a MucianoJ v. Orati. Pompeii.

Diut. Crassus c. 3. Παιδεiας δῖ τῆς περὶ λογον μαλιστα μῖν τι ρητορικιν καὶ χρειωδες εις πολλους ἡσ-

. Oratio pro L. Licinio Murena. Causa est acta a. 691 63). Vid. argum. Orat. Ciceron. et in eadem e. 4, 10.2. Oratio pro L. Cornelio Balbo. Acta est causa a. 698 56 . Defendit reum Pompeius una et Cicero. Cic. p. Balbo. 7, 17. M. Crassus totam caulam iet pro facultate et pro ride sua diligentissime vobis lexplicavit. ibid. c. 22, 50. Quid' hic qui adest, a quo haec,

guae ego nunc Percurro, Subtilissime sunt Omnia iperpolita, M. Crassus, non Aletrinensem foederatum e civitate donavit ' , ν

Causa est acta a. 698 56). Drumann t. 2. P. 412. ηReum defendit et Cieero. '

406쪽

Cic. p. Coelio c. 8. Quo loco possum dicere id, quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adDentu regis Ptolomaei quereretur, Paulo ante dixit ἡ Utinam ne in nemore Pelio ' ac longius quidem mihi

contexere hoc carmen liceret.

ibid. c. 10, 23. Itaque illam partem causae macile

Patior graviter et ornate α M. CraSSO ESSE PETOratam, do seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum Pulsationa Puteolana, de bonis Pallast. Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. 4. Oratio pro P. Sestio.

Acta est causa a. 698 56 . Schol. Bobiensia in orat. P. Sestio p. 292. Hanc eandem causam defenderunt Plurimi: in quis fuit

Q. Hortensius, M. Crax sus, Licinius Calvus. LXXII. C. Licinius Macer. Natus anno circiter 648 106), ita ut Ciceronis fere et Pompeii aequalis esse, et vix paucis annis aetate eos superasse videatur. Quaestor a. 676 78) auctore Dighio. Tribunus pl. a. 681 733. Deinde praeturam obtinuit nescio quo anno atque in provinciam decessit, unde reversus, a. Cicerone a. 688 66) repetundarum reus factus, condemnatur et eodem fere tempore diem obiit. Valerius Max. 9, 12, 7. Plui. Cicero o. 9. Cic. ad Attic. 1. 4. Stetit contra nobilitatem atque Optimates. Cons. Drumanni. 4. P. 194. Weicheri Poet. lat. reliquiae p. 102. Eius filius, C. Licinius Calvus, multo celebrior.

Cic. Brut. o. 67. C. Macer auctorita e SemPer

eguit, Sed uit patronus propemodum diligentissimus.

Huius si Dita, si mores, si vulcus denique non omnem commendationem ingenii everteret. maius nomen in Patronis tuisset. Non erat abundans, non inoPstamen, non υαlde nitens, non plane horrida oratio: υox, geStus et Omnis actio sine lepore, at in inDeniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo dilicentiorem maioremque Cogno

Meieri orat noui Frusin. ed. s. 25

407쪽

υerim, sed eam, ut citius veteratoriam quam oratoriam

diceres. me etsχ etiam in Publicis causis probabatur, tamen in privatis illustriorem obtinebat locum. Idem Annalium scriptor erat, de quibus Cicero De Legibus 1, 2. ita locutus est: Quid Macrum numerem' Cuius loquacitas habet aliquid argutiarum, nec id famen ex illa erudita graecorum costia, sed ex libraliolis latinis; in orationibus autem multas ineptias, elatio summam impudentiam.

in orationibust Palet, eas maeri orationes hoc loco iii telligendas, quas annalibus inseruit, pariter atque ceteri historici solent. Cons. Niebuhr Hist. Rom. t. 2. p. 11. sq. ed. se .: Earumque e innifragmenta, quae Krause in Vitis et Frag. Histori eorum collegit, velut apud Priseianum t. l. p. 496 et Diomedem p. 366.

i. Oratio ad plebem pro tribunicia potestate restituenda. Salustius orationem finxit a C. Licinio Alacro tribuno pl. a. 681 73ὶ habitam, ex qua apparet, Ilacrum hominem popularem fuisse et adversarium optimatium, acerrimeque contendisse, ut Sullae leges abrogarentur, et tribunicia potestas restitueretur. Cons. Salustii orationes et Epistolae, ab Orellio editae a. 1831. pag. 25.

2. Oratio contra C. Rabirium.

Acta est causa a. 681 73). C. Rabirius his in iudicium vocatus est, quod L. Appuleium Saturninum in tribunatu a. 654 1003 occidisset. Macer tribunus pl. eum accusavit, sed liberatus est. Deinde T. Atius Labienus decem annis post auctore Caesare a. 691 63 eum eiusdem criminis reum fecit, Hortensio atque Cicerone defendente. Drumann l. 3. p. 161. t. 4. P. 194. Cic. pro C. Rabirio perduellionis reo o. 2. Nisi morte de locis religiosis ac de lucis, quos ab hoc Diolatos esse dixisti, pluribus verbis tibi respondendum putas: quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi α C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In guo ego demiror, meminisse te, quid obiecerit

408쪽

C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse, quid aequi et iurati iudices iudicarint. 3. Oratio pro Τuscis. Veri simile est, hanc quoque orationem Μacrum in tribunatu suo a. 681 73) dixisse. Constat, Tuscos sive incolas Etruriae in bello civili Μarium esse secutos, Pro eoque contra Sullam acriter pugnasse. Victo deinde Mario Sulla in Tuscos saeviit, eorumque regionem legionibus suis tradidit. Cum vero eo mortuo adversarii iniurias illatas atque plagas ulcisci et erepta sociis Patrimonia restituere cuperent: Μacer quoque, qui Omnes leges Sullanas abrogandas esse censuit, Pro Τuseis Causam suscepisse videtur. Quam tristis fuerit eorum conditio, ex Salustio accepimus, qui in Beli. Catil. o. 28 haec scribit: Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare , egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bon que omnia amiserat, praeterea latroneS cuiuSque generis, quoniam in ea regione magna Copia erat, nonnullos ex Sullanis colonis, quibus libido Otque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui iecerant. Cons. Ne r-stein Bellum Μarsicum p. 79. Drumann l. 2. P. 480. Zacharia Sulla p. 139 sqq. Gotti ing Gesch. d. rom.

Sta aisvers. P. 461. Priscianus t. s. p. 502. Verro secundum Servium versi facit, secundum Charisium autem verri, quod et ii sus comprobat. Licinius Macer Pro Tuscis: Quos oportuit amissa restituere, hisce etiam reliquias

averrerunt. Quosl legendum quibus.

LXXIII. Cn. Pompeius vastnus.

Natus est a. 648 106), eodem anno quo Cicero. Inde ab adolescentia, id est, ab anno 665 893, bello civili interfuit, et inter omnes Sullae legatos longe Inaxime excellebat. Unde omnibus bellis confectis Romam reversus a. 674 80), cognomen Μagni et triumphum

409쪽

a Sulla dictatore accepit. Diut. Pompei. 13. Drumanui. 4. p. 335. Eckhel Doctr. Num. t. 5. p. 280. Postea bellum gessit in Hispania contra Sertorium, unde rediit a. 683 71), et secundum triumphum egit. Consul a. 684 70), legibus solutus: aetatem enim legitimam annorum 43 non habebat, quippe 37 annos erat natus. Anno

piraticum ei mandatur. A. 688 66 bellum Mithridaticum traditur, unde rediit a. 693 613 et tertium triumphum celebrat. Consul iterum a. 699 553. Consul tertium a. 702 52). A. 705 49 bellum civile inter Pompeium et Caesarem erupit. A. 706 48 Pompeius, a Caesare victus, in Aegyptum fugit ibique occiditur, 58 annos

natus. Eius vitam descripsit Drumann l. 4. p. 305-556. Cic. Brut. 68. Meus aequalis Cn. Pompeius, vir ad omnia summa natus, maiorem dicendi gloriam habuisset, nisi eum maioris gloriae cupiditas ad Bellicas laudes abstraxi5set. Erat oratione SariS αmPIVS, rem Prudenter videbat, actio vero eius habebat et in

voce magnum SP ridorem et in motu summam dignitatem.

Cic. pro lege Μ anilia c. 14. Iam quaritum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, υOS, Quirites, hoc iPso ex loco saepe cognOStiS.Cic. ad Atticum in epistola a. 693 61 scripta, lib. 1. 14. Prima concio Pompeii qualis tuisset, scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis, itaque rigebat.

Velleius 2, 29. Cn. Pompeius innocentia eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia me dira 3.

Quintil. XI, 1, 36. Est quod principes deceat,

aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium smarata ESt aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut

410쪽

Pompeius abunde disertus rerum Suarrim narrator,

et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator luit. Seneca Epist. XI. Nihil erat mollius ore Pompeii,

nunquam non coram Pluribus erubuit, utique in con-eionibuS. Tacit. Diat. de orator. c. 37. Nescio an Denerint in manus DestraS haec Detera, quae et in antiquariorum Bibliothecis adhuc manent et cum mαxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistolarum composita et edita sunt:

ex iis intelligi potest, Gnaeum Pompeium ec Μαν

cum Crassum non υiribus modo et armis sed ingenio quoque et oratione valui3se; Lentulos et Metellos et Lucullos et Curiones et ceteram Procerum manum multum in his studiis operae curaeque POSui3Se, nec quemquam illis temporibus magnam potentiam Sine aliqua eloquentia conSecutum.

haec υeteraJ i. e. haec Vetera romanae eloquentiae monumenta sive actiones veterum oratorum.

vi meianoJ Licinius Mueianus sub Vespasiano imperatore florebat: nam et in re publica et in vario litterarum genere multum praestitit, eiusque apud multos auctores fit mentio. De rerum natura atque de geographia inundi eum praeter alia scripsisse, ex Plinio maiore constat.

eontrahunturJ i. E. eolliguntur. Eo ipso tempore, quo hic dialogus scriptus est, Mueianus illo opere, quo orationes veterum oratorum atque epistolas clarorum virorum eollegit, erat occupatus. ActorumJ Acta l. e. actiones oratorum, quae vel in senatu vel in

foro habitae sunt. Alii epitomen orationum intelligunt. Sie Le Clere Des Durnaux cher Iea Romaina Paris 1838 p. 202 : It faut re-marquer que ea titre d'Acta se donnait aussi quelquefois, dans unsens plus restreint, 1 uti resume des dis ours prononeέs, goit dana a tribuna publique, soli dans les hasilisques et te comitium. Lorsquela je una Taeite eerivati te dialogue aur Iea orateura. Mucian, lyami da Vespasten, avait dejii forine onZe volumes de eas analyses d aueiens disco urs, Actorum libri. Alii aliter explicant. M. CrassumJ triumvirum, de quo supra diximus p. 382. LentulosJ intelligo Cn. Corn. Lentulum Clodianum et P. Corn. Lentulum Suram de quibus antea retulimus p. 381.

SEARCH

MENU NAVIGATION