Oratorum Romanorum Fragmenta ab Appio inde Caeco et M. Porcio Catone usque ad G. Aurelium Symmachum, collegit atque illustravit Henricus Meyerus

발행: 1842년

분량: 663페이지

출처: archive.org

분류: 로마

471쪽

Tae . de oratorib. c. 21. Nam in orationibus minorem esse iama sua etiam admiratores Bruti fatentur, nisi morte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut B ruti Pro Deiotaro rege ceterosque

eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui

et carmina eorundem mirantur.

6. Laudatio M. Porcii Catonis Uticensis. Ea scripta est a. 709 45). II. Porcius Cato, Bruti avunculus, Uticae se interemit a. 708 46), quo minus sub Caesare dictatore viveret vel serviret. Laudationem Catonis non solum Brutus, sed Cicero quoque et Fadius Gallus scripsere. Caesar Anticatonem libris duobus rescripsit. Etiam Octavianus Augustus Rescripta Bruto de Catone composuit. Drumann l. 4. p. 27. t. a. p. 758. Cicero ad Atticum 13, 46. Legi epistolam Caesaris) : multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem iactum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.

Eruti CatoneJ Caesar reprehendebat Bruti laudationem Catonis tamquam languidam et oratoriis luminibus earentem, librumque Cieeronis praeferebat.

Cic. ad Attic. 12, 21. Legi Bruti epistolam eamque tibi remisi, sane non prudenter rescriptam ad ea quae requisieras. Sed ipse viderit, quamquam illud turpiter ignorat. Catonem Primum Sententiam putat de animadversione dixisse, quam OmneS ante dixerant Praeterm Caesarem , et cum ipsius Caesaris tam severa tuerit, qui tum praetorio loco dixerit, consular iam Putat leniores Hisse, Cotuli, Servilii, Lucullortim, Curionis, Torquati, Lepidi, Gellii, Volcatii, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, etiam Man. Glabrionis, Silani, Murenae designatorum CONSulum. Cur ergo in sententiam Catonis' quia Dei his luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderαt. Me autem hic laudat, quod retulerim, non quod Patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam consulerem, ipse iudicaverim.

472쪽

Quae omnia, quia Cato laudibus extulerat in caelum Per Scribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est iacta drscessio. Hic autem se etiam tribuere multum mihi putat, quod scripserit optimum consulem. Quis enim ieiunius dixit inimicus ' Ad cetera vero tibi quemadmodum rescripsit' Tantum rogat,

de senatusconsulto ut corrigαS.

Catonem primumJ Brutum in ea libri parte, ubi coniuratiouem Catilinae retulit, a veritate discedere, Cicero testatur.

I. Oratio Capitolina. Ea est dicta post necem Caesaris aut ipsis Idibus Iartiis aut postridie a. 710 44 . Conf. Druinann l. 1. P. 96. Cic. ad Atticum 15, 1. Brutus noster misit ad

me orationem suam habitam in concione Capitolina, Petivitque a me, ut eam nec ambitio3E corrigerem ante quam ederet. ESi autem oratio Scripta elegantissime sententiis Derbis, ut nihil possit ultra. Ego tamen, si illam causam habuissem, ScriPSissem ardentius. ' Υποελεσις vides quae Sit, et Persona dicentis; itaque eam corrigere non Potui. Quo enim in genere Brutus Noster esse Dult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita assecutus est in ea Oratione, ut elegantius esse nihil possit. Sed ego

solus alius sum, siDe hoc recte sive non recte. Tu

tamen velim orationem tegas, nisi forte iam legisti, certioremque me iacias, quid iudices ipse, quamquam Uereor, Ne cognomine tuo laPSus υπεραττικος sis in iudicando. Sed si recordabere Λημοσθενους ulmina, tum intelliges Posse et αττικωτατα gravissime dici. Cic. ad Att. 15, 3. ' Brutum omni re, qua POSSum, cupio iuDare, cuius de Oratiuncula idem te, quod me, sentire υideo. Sed parum intelligo, quid me Delis scribere, quasi α Brrato habita oratione, cum ille e diderit. Qui tandem convenit' Fronto Epist. p. 78. Epistola Ciceronis miri ce ecit animum meum. Miserat Brutus Ciceroni librum

suum corrigendum.

473쪽

Iibrum auumJ orationem Capitolinam intelligit Maius.

Plutarchus in vita Bruti c. 18. 'Aθροισθεντος di του πλ θους διελέχθη Βρουτος ἐπαγωγα του δημονκει πρεποντα τοις πεπραγμενοις. Appianus Beli. Civ. 2. 137-141. Orationem quandam Bruto tribuit.

8. Conciones.

Extat vestigium concionum, quas Brutus in bello adversus Antonium et Octavianum gesto coram militibus in Graecia habuit a. 711 43) et 712 42 . Cons. Dru- mann l. 4. P. 40. Tacitus Annal. 4, 134. Cremutius Cordus in defensione sua dicit: Antonii epistolae, Bruti concione a falsa quidem in Augustum probra, sed multa Cum acerbitate habent , carmina Bibaculi et Catiali referta contumeliis Caesarum leguntur, oed USedivus Iulius, ipse divus Augustus et lutere ibia et reliquere , haud facile dixerim, moderatione magi.

an sapientia.

Easdem Bruti allocutiones Ovidius quoque intelligit, cum in epistolis ex Ponto lib. 1. ep. 1, 23. dicit:

Nee vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis: Musaque ad invisos osticiosa venit. Quidquid id esι, adiunge meis nihil impediι ortos Mule servatis legibus urbe frui. Quod metuas, non est: Antoni scripta leguntur, Doctua et in promtu serinia Brutus habet.

Antonii scriptaJ Antonii triumviri epistolae v. pag. 457. Brutu3J Brutus quoque laetores habet, qui eius scripta, quum is auctor Augusto sit invisus, tu scriniis servant. Quae vero seripi Bruti ea sunt, quae Augusto sunt odio 7 non alia opinor quuiue Oileiones. quas Brutus in bello eontra Oetavianum gesto habuit, quaeque contumeliis iniuriisque erant refertae.

Μarius Victorinus Ars grammat. p. 2456. ed. PutScb. vel p. 8 ed. Gaisford . Messala, Brutus, Agrire

scripserunt Pro Sumus Simus.

474쪽

annos natus 53, vel, si alios sequeris auctores, 56. Ρlui. Anton. c. 87. Quaestor a. 702 52). Sed iam ante quaesturam exercitui Caesaris in Gallia interfuit et mox inter legatos eius maxime excellebat. Augur factus est

a. 704 ί50 . Tribunus pl. a. 705 49), consilia Caesaris

acerrime adiuvit, eiusque in bello civili partes est secutus. Consul a. 710 44) cum Caesare, quo anno hic trucidatus est. Inde bella civilia inter M. Brutum, Antonium et Octavianum, mox inter Antonium et octavianum. Caeditur Alexandriae a. 724 30). Plutarch. Antonius e. 86. Cons. Drumann t. s. p. 64 sqq. Weic heri De Cassio Parmensi P. 334 Sqq. . De eloquentia Antonii extant testimonia plerumque ea, quae ab adversariis eius, Cicerone et octaviano, dicta sunt, ita ut ne minima quidem ei tribuatur laus, sed potius vituperetur atque irrideatur. Cons. Drumanni. 1. P. 505. Habuit autem magistros dicendi Epidium et Sextum Clodium. Suet. de Rhetori b. 4. 5. Plui. Antonius 2. ' An jρεν εκ τῆς 'Iταλiας εις τὴν ' Eλλαβα καὶ ὁ ε roιβε τὰ τε σωμα γυιεναςων προς τους TDατιωτικους αγων&ς καὶ λεγειν μελετων. εχον το δ ἐτω κ α λου μ εν ω μἐ ν ' AG ι ανω λεὐ των λ ό γ ω νανθουντι α λιστα κατ' εκεινον τὸν χρονον , ἐχοντι ὁ ἐπολλὴν os ΟιOτλὶτα προς τον μον αυτου κοι πώδνὶ καὶ φρυαγματιαν οντα καὶ κενου γαυριαφιατος καὶ φιλοτιuiας ανωμαλου μεστον .Sueton. Octavius c. 86. Marcum Antonium ut insanum increpat Octavianus, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines quam intelligant. Deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere

dicendi angenium eius , addit haec: Tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut verbis, quae C. Salustius excerpsit ex originibus Catonis, utaris, an Potius A3iaticorum

475쪽

orat arum inanis Sententiis Derborum volubilitas in NOStrum Sermonem transferenda'

Suet. de Rhetor. 1. Paulatim et ipsa rhetorica utilis honestaque πρaruit, multique eam et praebidii causa et gloriae almetiverunt. Cicero ad praeturam usque graece declamitavit, latine υero senior quoque et quidem cum Hirtio et Pansa. Cn. Pompeium quidam historici tradiderunt sub ipsum civile bellum repetisse declamandi consuetudinem, M. Antonium, item Augustum, ne Mutinensi quidem bello omisisses. Extitisse orationes Antonii, diserta testimonia veterum auctorum Comprobant. Ide in sentiunt Falster Memoriae p. 15 , et Westermann p. 207.

Ea est habita a. 702 52). Antonius accusavit Μilonem. Asconius in Μilonianam p. 42. Intra horam Secundam accusatores coeperunt dicere , Appius maior et M. Antonius et P. Valeritas Nevos. Usi sunt ex lege horis duabus.

Ea est dicta a. 704 50 : eo die quo Antonius tribunatum iniit. Cic. ad Atticum 7, 8, 5. Habebamus in manibus Antonii concionem habitam X Kal. Ianuar. , in quaerat accusatio Pompeii uSque a toga pura, queret de damnatis, terror armorum, in quibus ille, quia cenSes, aiebat, iacturum esse ipsum, si in possessionem reipublicae υenerit, cum haec quaestor eius inmirmus et inops audeat dicere '

Eam Antonius consul dixit a. 710 44 paucis diebus post necem Caesaris. Cons. Drumann l. 1. P. 502. Cic. ad Atticum XIV. 10. Caesar etiam in foro

476쪽

combustus ἰαudatusque miserabiliter, servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi.

IaudatusJ orationem funebrem s. laudationem habuit Antonius.

Cic. ad Att. XIV. 11. Cum equidem concionem lego, de tanto viro, de clarissimo cive, ferre non queo, etfr iam zSta aci risum. Sed memento: sic alitur consuetudo Perditarum concionum, ut nostri

illi, non heroes, sed dii, muturi quidem in gloriα

semPiterna sint, Sed non irrae in Didia, ne stire periculo quidem. Cic. ad Att. XV, 20. Quod ais, extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos: ego, quo cire audivi illum tirannum in concione clarissimum virum appellari,

di fidere cePi.

Diut. Antonius 14. ετ ε ειεν Ohin εκκotMψομένου Κώ- σαρος, ῶσπεμ εθος ῆν, ἐν cerOOg διεξιων πη-μον,ορων di τον δῆμον υπερφυως ἄγδαενον καὶ κληλουμενον ἐπεμιξε τοις επαινοις Oiκτον αμα καὶ Miνωσιν επὶ rio παθει καὶ των λογων τελευτῶν τους τε χιτ υνiσκους του τεθνληκοτος 'ina; μενους καὶ διακεκομαενους τοῖς ξiφεσιν ἀνασείων καὶ τους εὐγανενους ταυτα καλῶν παλαμναίους καὶ ἀνδροφυνους τοσουτον οργνῆς ενεβαλε τοις ἀνθρωποις, ως τε το μἐν σωμα του Λαiσαρος ἐν αγορα καθαγiσαι συνενεγκαμενους τὰ βαθρα καὶ τὰς τοαπῆας, αρπάςοντας απεκτονοτων καὶ προσα εσθαι. Idem refert Plutarchus in Bruto c. 20. Suetonius Caesare o. 84. Laudationis loco consul Antonius Per Praeconem Pronuntiavit Senatus consultum , quo omnia ei divina simul atque humana decreverat, item iusiurandum, quo se cuncti Pro salute unius adstrinxerant: qui b ua P s r P auc α α S e verba

addidit. Dio Cassius finxit orationem Antonii lib. 44, 36-49.,

quae nihil nisi mera vanaque declamatio est. Appianus autem orationem Antonii ingenio satis convenientem refert. Beli. Civit. 2. 144 146.

477쪽

4. Orationes adversus M. Tullium Ciceronem.

Eae sunt habitae a. 710 44), iisque Ciceroni respondit. eaedem a Ρlutarcho αἱ προς τους Φιλιππικους αντιγραφαί vocantur sive Antiphilippicae, cum contra Ciceronis Philippicas sint scriptae. Cons. Ηeeren De Fontibus Vit. Plutarchi p. 177. Cic. Philipp. 2, 12, 30. Sed stuporem hominia vel dicam pecudis adtendite. Sic enim dixit: M. Brutus , quem ego honoris causa nomino , cruentum Pugionem tenens Cic er Onem ex clamavit: ex quo intelligi debet, eum conscium fui SSE.ib. c. 28. At quam crebro usurpat et consul et Antonius f

Cic. Philipp. 3. c. 8. Sed quid iecit ipse' Cum

tot edicta Proposuisset, edixit, ut adesset senatu3 requens a. d. VIII. Kal. Decembris: eo die ipse non admuit. At quo modo edixit ' Haec sunt, ut opinor, verba in extremo: Si quis non ad uerit, hunc Omnes existimare Poterunt et interitus mei et p er ditis simorum c ons i Iiorum auctorem fuisse. ibid. c. 9. Sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi, quas videtur ille Peracutα3 Putare: ego autem , qui intelligereε, quid dicere Dellet, adhuc neminem inveni. Nulla contumeliα est, quam

facit, dignus. Primum quid est dignus ' Quid

est porro Ῥαcere contumeliam ' Quis sic loquitur ' Deinde nec timor , quem denuntiat inimicus. Quid ergo' Nonne satius est mutum eSSe, quam quod nemo intelligat dicere ' En cur magister eius , ex aratore orator iactus, Possideat in agro publico Populi romani campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam inmatuet mercede Publica.

magister artusJ Sextus Clodius.

478쪽

Deero contumeliamJ Quintil. 9, 3, 13. Nune evaluit c o n t ti m e I i a myo e it, quod a Cicerone reprehendi notum est GVici enim e o n

αντιγρα παιd quaeri pol est, utrum Plutarchus duas illas orationes intelligat, quas Antonins in senatu contra Ciceronem dixerat, an Antonius alium librum contra Philippieas Ciceronis scripserit , avdenique rhetor quidam Antonii nomine librum ediderit.

Ρlui. Antonius 2. υπο ταυτης ὁ υἱος 'Aντώνιος ετραν ημε Tcι τλὶν TOυ πατρος τελευτην ROονλmH0 Ἀεντλω rce twθεiσης, ον Mκio υν ccπεκτεινε των Κατιλίνα συνωMοτων γενομενον. ' -τχὶ δοκεῖ τλὶς σφυὁοας εχθρας 'APrωνι πρὸς Νικίοωνα προφασις καὶ cereii γενόσθω. γουν ' Ἀντωνιος Ουδἐ τον νεκρον αυτοῖς ἀποδυθλὶνοα του Λέντλου πρ τερον ἡ τλὶς γυναικος του Κικερωνος τὴν αλὶτε oce δεηθλ νω. 'Iντ υνιος ΦησὶJ ἐν ταῖς προς τους Φιλιοπικqυς ἀντιγραταῖς. Extabant praeterea Antonii Epistolae adversus Octavianum a. 722 32) Dione teste l. 50, 2. scriptae, Sueton. Aug. 70. Tacit. An n. 4, 34. Ovid Ep. ex Ponto 1, 1, 27. Erause de Fontib. Suet. p. 36. quibus rescripsit Asinius Pollio et Messala Corvinus, ut infra dicemus; et liber de ebrietate sua, non ab ipso Antonio , sed a rhetore quodam, ut Drum annus iudicat t. 1. P. 516, compositus. XCVI. P. Cominius. Utrum minor an maior natu Cicerone fuerit, parum

Cic. Brut. 78, 271. Ne hos quidem equites romanos, amicOS NOStros praetereo , qui nuper mortui sunt, P. Cominium Spoletinum, quo accuSante δε- mendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum irit.

479쪽

1. Oratio contra C. Cornelium de maiestate.

Acta est causa a. 689 65). Asconius in Cornelianam p. 59. Manio Lepido L. Volcatio consulibus, quo anno Praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate iecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Caius. ibid. p. 62. Extat oratio Cominii

accusatoris. quam Sumere in manias est aliquωd operae Pretium, non Soltam Propter Ciceronis oratione3,

quas pro Cornelio habemus, sed etiam Propter Semetipsam. XC VII. M. Coelius Rufus. Natus est a. 672 82). Plinius Hist. Nat. 7, 49. C. Mario Cn. Carbone III. cos. a. d. quintum tend. Iunias M. Coelius Rumus et C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, oratores quidem ambo, Sed tamen dispari eventu. Deinde M. Crasso et Cicerone adolescens usus est dicendi magistris. Cic. p. Coelio c. 4. Quaesturam Obtinuit ante annum 698 56), quo ann0

Cicero eum defendit. Tribunus plebis a. 702 52). Aedilis curulis a. 704 50). Praetor a. 706 48): quo anno,

cum res novas moliretur, intersectus est, annos 34 natus.

Livius Epit. CXI. Cons. Drumann l. 2. p. 411. Ellendi P. CX. Cicero Bruto c. 79. Nec M. Coelium Praetereundum arbitror, quaecunque eius in exitu Dei mortuna vel mens irait, qui, quamdiu auctoritati meae Paruit, talis tribunus plebis fuit, ut nemo contra civium

perditorum Popularem tur bruentamque dementiam a senatu et a bonorum causa Steterit constantius: quam eius actionem multum tamen et splendida et grandis et eadem inprimis iaceta et perurbana commendabat oratio. Graves eius conciones aliquot fuerunt, acre3 accuSationes tres eaeque omnes ex reipublicae Contentione ausce 'tae ; defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non contemnendae tamen Saneque tolerabiles. Hic cum summa Doluntate bonorum

480쪽

aedilis curulis iactus esset, nescio quomodω discessu meo discessit a sese, ceciditque, Posteaquam eos imitari coepit, quos iPSE Pe υe terat.

accusationea treal accusavit primum C. Antonium, deinde L. Atratinum. eorumque ea usarum pro republiea susceptarum facit mentionem Cicero in ol. p. Coelio a. 698 habita, e . 32. Habet a M. Coelio rea publica ducta accusationea vel obsidea perieuli vel pignora Doluntatis. Tertia aceusatio in annum 703 i51 eadit.

Velleius 2, 68. M. Caelius, υir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque Periectior , Nec minus ingenioSE Nequam. Velleius 2, 36. Iam Pene SuPervacaneum videri potest, eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat, diremPtos gradibus aetatis flori isse hoc tempore Ciceronem, Hortensium. Saraeque Crassum, Catonem, Sulpicium, rnoxque Brutum, Calidium. Coelium, Calvum et Proximum Ciceroni CaeSarem, eorumque Deliat alumnos Corυinum ac Pollionem Asinium.

Quintilianus 10, 1, 115. Multum ingenii in Coelio

et PraeciPue in accusando multa urbanitas, dignusque Dir, cui et mens melior et vita longior contigisset.

ibid. 10, 2, 25. Quid ergo' non est satis omnia sic dicere, quomodo M. Tullius dixit ' Mihi quidem

satis esset, At Omnia consequi Possem. Quid tamen noceret, Dim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Caloi quibusdam in locis αβSumere 'ibid. 12, 10, 11. indoles Coelii oratoris laudatur. ibid. 6, 3, 69. Cicero Per allegoriam M. Coelium, melius obiicientem crimina quam demendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Tacitus Dial. de Orati. 18. Antiqui oratores sunt horridi et impoliti et rudes et in Ormel, et quos utinam nulla Parte imitatus esset Caltius vester aut Coelius aut ipse Cicero. ibid. c. 21. Quid ex Coelianis orationibus '

SEARCH

MENU NAVIGATION