장음표시 사용
71쪽
me , quod in usum thyroideae glandulae sibi diligentius inquirendum putabat, quam vocis Organo in primis sero ire sulpi. cabatur. Compererat enim, aves gland alam hanc non in cartilagine habere, a qua nomen ducit, sed in ronchiorum divisiones, ubi vocis organum locatum esse diximus
Ac ne cui forte dubium sit, posse hanc avium glandulam
cum thyroidea hominis comparari, monebat Ballantum, duos illi, non secus ac humanae, esse obos, quamquam eos non manifeste inter se comis unicantes , praeterea eamdem fere si-guram , habitum eumdem , eamdem , si unum non attendas locum, quem tenet, Conditionem. Quod autem vocis organo famuletur glandula hujusmodi in animantibus omnibus, id videtur satis comprobare ejus sedes, quae numquam non est cum eo organo conjuncta : nam in homine, quadrupedibus laryngem , in avibus ronchiorum divisonem complectitur. Quid quod ibi e Ballanti observationibus, incipit glandula, ubi vocis incipit organum, iisdemque cum ipso inibus terminaturi ut si quod sit animal, in quo vocis chordae altius in trachea ascendant, altius etiam sedeat glandula .si quod sit, in quo chordarum series per bronchia ipsa producatur , glandulam etiam videas , duabus quasi appendicibus editis , in ronchia se immittentem P Sed quidnam id est, quod glandula haec vocis praestat organo P Idipsum sibi ad perscrutandum proponebat Ballantus quaque eratis diligentia, fide, fecisset sine dubio quod sibi sumpserat, anisi paulo post quam haec disseruit, febris , quae anno millessimo septingentesimo seXagesimo septimo ni ultos cum de Obilium, tum de civium ordine sustulit, eum etiam invassise set, atque Academiae, totique civitati , cui carus in primiserat, in ipso aetatis, fortunaeque flore eripuisset. Relictam a Ballant provinciana suscepit a jetanus Ut tinus, medicusis gratia non minus , quam allantus , Valens, mphysicarum , anatomicarumque rerum solertissimus. Is anno sexagesimo octavo supra millesima una septingentesimum suas ad Academiam attulit observationes, quas in avibus quinque inierat, ardea , fulica, noctua , pica glandari , merula hisque non multo post alias addidit, quas in psittaco , in cardueles, atque in solitario passere instituerat. Ut a primis exordiar, ardea tracheam habet, ut colliproceritas One Γ, longissima fit, eamque anulis cartilagineis
72쪽
integris, valdeqtie robustis instructam . Ubi trachea in ron.
chia dividitur, incipiunt anuli seginentum circuli referre, tenui, pellucidaque membrana eorum Xtremitates nectente. Primi a divisione anuli numero quinque , aut se nonnihil intra ubi cavum porriguntur parvulis instructos se praebent gamentis , ad quorum moderandam tensionem datus esse videtur musculus, cujus crura in anuli inferioris capita inseruntur. In fulica sunt anuli hi pauciores, majus circuli segmentum referunt, quam in ardea ; reliqui vero ad pulmones usque vix ab integro circulo distant sed musculus, qualem modo in ardea notavimus, nullus omnino apparet. In avibus ceteris eadem obtinent, quae in ardea, nisi quod hae , ut sunt corpore minores, ita Xiliores habent tum ronchiorum anulos, tum musculum ligamentorum moderatorem; glandaria vero pica confertioribus bronchiorum anulis utitur, ideoque numerosioribus, qui quia laxiori inter se vinculo juncti sunt, propterea juxta membranosum oppositum parietem non parum concidunt idemque valet in merula. Hic illud notabat Uttinus , nullum se musculum in avibus his invenire potuisse , qui ubi longitudinem ita immutare queat, quens admodum diversa tonorum ratio in neumatico instrumento postularet nonnullos quidem se vidisse musculos , qui motibus ossis hyoidis serviant, sed eos, dum agunt , essicere aliud non posse , quam superius ubi ostium secundum horizontalis plani directionem paululum aut admovere ad Ostrum , aut ab eo removere; quo sane a motu tonorum varietas peti nequit propterea videri naturam in anulorum , ligamentorta linque cum a se, tum a Ballant ante descriptorum ii ructura artificium omne posuisse , voluisseque ut o s organum lyri Co instrumento Contineretur. Quare Uttinus sic avium, quas secuerat, vocem explicabat, L Unicam , Quam ardea edit, ingenti cuidam quasi afflatu similem, a cartilagineorum anulorum crassitie, rigiditateque repeteret , ne non a ligandentorum parvitate, quibus omnibus minus aptae illae partes tremoribus concipiendis reddantur eo addebat etiam , quod sonus in tanto tracheae tractu non parum obtundi debet. Quod vero in fulica anuli ligamentis instructi pauci sunt, ac musculus ligamenta tendens desideratur, id in causa esse putabat, quare unicus sit huius avis onus, isque brevis, que in tamen anulorum O-
73쪽
bur, persectioque ita intensum essiciat, ut vel in maxima
distantia Xaudiatur . Cumque noctua non unam militat vocem , plures glandaria pica adhuc plures merula , id multitudini anulorum is laxiori eorum ne Xui, bariae denique ligamentosi apparatus tensioni tribuebat. Thyroideam glandulam quod attinet , quamis ipse in suis avibus, si fulicam excipias noctuam , juxta ronchiorum divisionem locatam vidit, eam ad vocales chordas in animalibus omnibus , in quibus adest, Opportune emolliendas , humectandasque datam esse conjectabat idque eo probabillius, si illud constans sit, glandulam hanc aut ibi esse ubi vocis organum situm est, aut nusquam esse nusquam vero non esse nisi iis in animalibus, quae tonos edunt perpaucos, cujusmodi fulica est noctua, quae propterea chordarum apparatum requirunt haud magnum , a quo facile ariditatem prohibere natura potuerit vel sine glandula Venio jam ad reliquarum, quas supra commemoravi avium vias vocis indicandas qua in re post ea, quae hactenus explicata sunt, mihi licebit esse brevi Larynx, ut in volatilibus ceteris , de quibus ante dictum est , t in carduele, solitari passere figura elliptica donatus est,
duabus compositus cartilaginibus mediam rimam intercipientibus, quae aptorum musculorum Ope pro Opportunitate probe clauditur. Id singulare habet psittacus, ut ejus laryn ecartilaginibus constet tribus, quarum duae emi lunari figura praeditae, e regione positae rimam essiciunt, tertia parvi cylindri formam primum habens, rum in acutas productiones duas desinens subjecto trache tubo respondet. Ceterum ne in his quidem volatilibus ligamenta ad laryngem occurrunt ulla, ventriculi ulli sed totus trache tubus aequabilis est , nec ejus anuli, qui confertissimi sunt , nisi prope bronchiorum divisionem intra cavum prominent. Ibi praeter ligamentosas fibras, quibus prominentes anuli scatent, notavit Uttinus ligamenta duo prae ceteris conspicua , .ma Xime libera, nec non tertium adhuc insignius una cum musculo hujus tensionem moderantes, forma, structuraque prorsuSiis similia, quae in pica, sturno notata fuisse Uiximus a Ballanto. Duo denique de horum animalium pulmonibus
monebat Uttinus, alterum ad eorum teXturam pertinens, alterum ad molem. Illa acida est spongiosa haec b
74쪽
ior, quam laryngis, oracheae magnitudo ad totum avis corpus comparata polliceri videtur. Atque huc quidem postremae redibant itini observationes: quae sane hoc ipso, quod nihil fere adjungebant novi ad ea, quae superiores sive ejus , sive allanti observationes jam prodiderant, aptae in primis videbantur ad naturae constantiam ostendendam . Tanti autem naturae constantiam faciunt physici, ut quibuscumque in rebus assequi eam potuerint, longissime progressos se esse arbitrentur facile naturae leges cognoscere se posse confidant. Quare etiamsi id unum suis observationibus consecuti essent allantus, atque Uttinus, ut quamdam naturae Constantiam, perpetuitatemque in apertum posuerint, jam satis amplum suorum laborum fructum eos tulisse nemo negabit.
Non semel accidit, ut quam sibi rem suarum investigationum materiam quis proposuit, eamdem alter simul proposuerit sibi nescius alterius. Quod si utile est physicis praesertim disciplinis, ut res eadem, a pluribus tractetur ab iis , qui nullarum sint studioli partium , nihil videtur eo casu optabilius: sic enim nec alter a coepto deterretur diligentia alterius , nec quisquam partium studio in id
rapitur, quod verum incerumque non sit. Evenit autem casus hic memoria adhuc recenti , Cum vir clarissimus, An- tonius carpa, in multorum volatilium aurem Mutinae inquireret. Nam eodem tempore in eamdem inquisitionem
incumbebat Bononiae Aloys1us Galvanus, suas ad Accademiam deferebat observationes. Videbatur enim alvano volatilium auris opportunissima ad usum earum partium declarandum, quae in aure humana nondum satis constat quid ad perficiendam auditionem conferant. Ac coeperat jam anno millesina septingentesimo secundo septuagesimo quae in Academia superioribus annis ea de re dii seruerat, Omnia in unum volumen colligere , atque ad editionem adornare, cum Scarpa liber prodiit, in quo pleraque ea, quae ipse observaverat, descripta invenit. Ergo ab opere statim de ititit, constituitque ea dumtaxat in unum libellum redigere, quae
75쪽
quae aut fuissent a carpa praetermissa, aut aliter ac a se e X plicata. Sed cum alia ex aliis supervenerint, quibus ab ejus confectione libelli impediretur, coactus est nania in perbreve opusculum contrahere, in qu praecipua tantum, summa capita attingeret, quod nobis deinde tradidit in hoc tomo edendum . Edidimus illud quidem eo libentius, quod de nobilissima comparatae natomiae parte agitur , quam Anatomici duo longe praestantissimi nulla praeconcepta opiatione , sed uno veri inveniendi desiderio ducti , ac singulari
diligentia usi tractarunt ut propterea quae inter utrumque conveniunt, non possint magis esse extra dubium posita; siqua vero non plane con Veniant, ea maxime digna sint, quae physicorum etiam aliorum industriam Xcitent . Ceterum Galvani opusculum in hoc commentario non referimus, cum sit ipsum commentarius quidam, referrique non possit, nisi exscribatur.
De observationibus ad uteri coni ructionem
HUjus essent loci ea , quae anno millesimo septingentesimo sexagesimo septimo Germanus ZZOguidius , praestanti vir ingenio, eloquentia mirabili in Academia de uteri constructione disseruit. Ut enim erat jam tum anatomicae scientiae , in qua inter omnes Xcellit, deditissimus , ita evenerat, ut observando multa comperta habuerit, quae diversarum ejus visceris partium tructuram usum mirifice illustrarent. Sed cum his alia deinde atque Ilia addidisset, quae non intermissa observandi solertia pii obtulerat, factum denique est, ut librum Omponere potuerit omnibus suis observationibus, acutissimis animadversionibus refertum eumdemque incredibili eruditione plenum, quem anno millesimo septingentesimo tertio septuagesimo edidit, nobilissimo, litteratissimo , ac litteratorum me coenati ampli sesimo, Carolo Firmiano, inscripsit. Nunc autem de iis, quae ad Academiam detulerat, dicere nobis vix liceret, quinde toto etiam libro diceremus: quae res praeterquam quod cum ea, quam quaerimus, brevitate constare non posset, cum a nostro etiam instituto abhorreat; neque enim in Oni
76쪽
mentἰiriis illa referimus, quae X tra hos tomos edita sunt; idcirco praeitantillimi cademici studia, labores indicatse Conte Iiti, anatomicis dimiisis, ad medica statim seitinabimus.
V Irgo temperamento sanguineo bilioso, quam nullus ante morbus praeter colicos dolores afflixerat, cum eum
vitae latum elegerit, in quo ex aliena saepius , quam ex sua voluntate ageret, coepit sensima tussi vexari, languescentibus menstruis dolorem persentire ad praecordia , sanguinem que identidem exscreare Lactis usus, opportunae phleboto Iniae , vulneraria remedia nihil interea proficiebant. Tertio
a morbi ortu vertente anno cum sanguinis Xs creationes frequentiores essent, aleatius , incisa primum vena, exhibitisque sanguinem supprimentibus remediis, ut aegram impO sterum defenderet, ad Brandulae aquam confugit, cujus usum
ad sanguinis profluvia avertenda plurimum valere alias cΟ-gnoverat. Eventus voto plus fortasse, quam par erat, respondit aegra enim per aliquod tempus non solum tussis, anguinearumque exscreationum fuit X per , sed etiam mensium , qui ante illius aquae usum , quamquam parci essent, numquam tamen suis temporibus non fiuXerant. Fecit haec niensium suppressio, ipsa forte non satis cauta vivendi rati , ut sanguis rursum X screaretur. Hic sensit Galeatius, non a pectore provenire sanguinem , sed a stomacho veniebat enim cum vomitu. Dolebat praeterea aegrae stomachus, totusque venter, qui valde erat durus, tumens. Clytieribus alvi, urinarumque tarditas devicta it non item regionis epigailricae tumor, qui nec Xterius adhibitis cessit medicamentis per os autem ministrare nihil aud bat Galeatius; nam inge ita quaeque statim vomitu gerebantur vivo
Tam afflictis rebus casus intervenit, ut quidem videtur Rrtunatus. Nam cum clysteribus subinde utendum ellet,
77쪽
si quodam die factum est, ut clystere vix dum admisso e
senserit aegra ad uteri regionem quemdam quasi crepitum, quem sanguinis ex utero effluvium secutum est ad dies fere duos. X inde minuta ad vomendum proclivitate cibum blandum tamen, Qtenuem tolerare aegra Coepit Verum dolor, tumorque e gastri quidquam non remittebat. Non paucos dies fuerat aegra in hoc statu , cum , dolore omni atque tumore repente sublato , praeter X spectationem e lecto surgere potuit, cibumque omne genus impune sumere, Cretinere . Menses aliquot bene habuit, menstruis etiam rite respondentibus. Sed cum nimis liberaliter bona valetudine sua uteretur, ecce iterum venis uteri occlusis instauratus sanguinem extundens vomitus . aulo post in soporem incidit, a quo si quando stimulis admotis expergiscatur , sitim , capitis dolorem conqueritur, convulsionibusque corripitur Missus statim sanguis ex pede, missus ex brachio sed in-Calsum . Imponuntur cogis siccae cucurbitulae se per affrictum divelluntur exhibentur clystere carminativi nihilque
proficitur. Vix denique aliquem sensum visi sunt procreare sinapis mi. Inter haec nigro in palpebris apparere incipit mox famciem invadere . Si linteolo fricetur cutis, nigrorem contra hi linteolum , cutis ad naturalem redit statum Nigrorem porro eumdem ad totum pertinere corpus docuit, cum priminum detracta fuit, subucula ; eo enim infectam se praebuit; quem cum ibi impensiorem ostenderet, ubi sudore magis madebat, facile fuit intelligere in sudore eum insidere Duravit ater hic sudor ad dies decem . Interea sopore Oppressa aegra raro, ad breve tempus XCitabatur. Tum aquam simplicem sumebat, nec quidquam aliud ferre poterat. Ceterum durante soporeis paucos admodum vomendi conatus passa est perpaululum sanguinis exspuit. Neque est taetereundum , cum oculi fere semper clausi fuerint, si quis palpebras per vim attolleret quod, ut primum nigror
in iis apparere coepit, non semel factum est j aegram statim expergisci solitam fuit se, doloris in ea parte indicia
Iam vero cum enue remedia supra recensita, neque alia , quaecumque X pertias erat Galeatius, X cutere soporem
potuissent, venit huic denique in memen cucurbitulam inter
78쪽
occipitium in collum admovere . Mirabile di istu vix elevata cute, nec dum etiam scalpello concisa, oculi aperti sunt, rellituta est loquela sanguine autem per repetitam
cucurbitulae impositionem ad tres , quatuorve uncias X tracto , sopore omnino liberata est aegra , quae tenuioribus primum cibis , postea etiam solidioribus sine ulla stomachi se sensione uti potuit. Liare septem , octo ve post dies refectis viribus, quae prostratae maxime fuerant, surgere e lecto coepit, seque plane restitutam existimare
Sed erat illa aut non vera valetudo, aut certe non satis confirmata. Nam brevi tentari coepta est convelli. Interea vero accidit, ut qui nigro sudores ante turpabat, turparet identidem urina quae etiam non sine aliquo ardoris , atque doloris sensu reddebantur. Quibus autem temporibus urina obsidebat nigror, iis aegra melius se habebat; Ut propterea eo nigrore quaedam morbi cris contineri videretur Uerum ut stomachi dolor cum febre , sanguinea aliqua exscreatione conjunctus praesto subinde erat , ita sanguinem ex pede mittere opus fuit Paulo post praeter nigras urinas aliqua nigri sudoris vestigia supra palpebras, sub oculis apparuere quibus ad duos, tresve dies durantibus, sublata est febris , lectumque linquere aegra potuit. Sed epigastri tumor dolor non decedebat. Dum vero de his ipsis Galeatius Academiam monebat, adhuc sanguineis sputis obnoxia erat aegra, praesertim post solidiorem
aliquem cibum, aut vehementiorem motum nonnumquam
dissicilem habebat somnum saepe moerore , cibique satietate tenebatur alvus quidem Obediens erat, urinaeque naturales, sed menstrua minime respondentia
.idquid illud esset, quod sudorem , urinasque nigrore inficiebat, digna ea res Galeatio visa est , quae diligenter, ut factum ab ipso fuit, notaretur e maXime, quod tale aliquid de paucis legitur. Ceterum materiam nigram quae , cum primum se in aegrae facie prodidit, linteolo colligebatur, exquisitissime microscopio lustravit Benedictus Do-nellius, qui Galeatio erat socius, medicus in primis nobilis, physicae diligentissimus. Erat illa nihil aliud nisi pulvis quidam , quasi fuligo ejus particulae e minutissimis globulis constabant eidemque salium instar aculeatae micae adjunctae conspiciebantur. Nigris autem urinis per chartam bibulami
79쪽
bulam transmillis naturalis, vel potius aqueus color redditus est , inhaesitque chartae materia illi, quae modo descripta est, quam simillima Materiae ejusdem haec erat indoles lanito metallo superfusa nec flammam concipiebat, nec crepitabat, sed splendentibus adhuc , quibus ante, spiculis referta partim in album cinerem abibat, partim suum retinebat nigrorem . Inspersa flammae acidas, ut fuligo solet, scintillulas edebat. Ex ejus additione neque in acidis , neque in alcatinis satis manifesta effervescentia oriebatur. In spiritu vitrioli, in oleo tartari per deli: quium parato, in spiritu salis ammoniaci, in spiritu vini rectificatissimo , in ipsa denique aqua quamquam solvi primum visa sit, tamen brevi fundum petens liquores omni nigrore liberabat. Quid quod idem etiam eveniebat, si urinae e sano corpore eductae materia illa immisceretur PEX quo inferebat Galeatius oportere , ut aegrae Urina princi pium aliquod adjunctum haberet, sanis urinis minime commmune , quod cum ea terram illam nigram conglutinaret, in eademque suspensam teneret. Terram enim magna e parte esse nigram illam materiam ex eo conjiciebat Galeatius, quod diversis infusa liquoribus nec vere solvebatur, Wfacile superfluente sua gravitate ad fundum dejiciebatur. Nec vero terram eamdem partibus sulphureis carere putabat, quoniam flammae, aut candenti lamina commissa accendebatur . Quin autem eidem admixti essent etiam sales , dubitare eum non sinebant lucidi, quibus referta erat, aculei:
quos quidem sales ammoniacalis naturae es. a pelluciditate, a figura , a sapore denique concludebat. De his Academiam monuit Galeatius anno supra millesimum septingentesimum quinto sexagesimo. Decem amplius post annos a Donellio accepimus , Virginem , de qua agebatur, quamquam malo corporis habitu esset, tamen vitam adhuc ducere, neque post illa nigrum ullum sudorem, aut nigram urinam vidisse.
80쪽
De inorbo, qui lapsum ab excelso loco, vinde ortum terrorem consecutus e s.
I Uella annos circiter quindecim nata in locum non longe a Cajetani acco ni domo ventitare coepit, ubi sub porticu tota fere die sedens victum a praetereuntibus mendicabat. Quaedam autem praeseserebat, quibus non potuit
non cito medici , chirurgique solertissimi oculos ferire. Nam gressum habebat tardissimum , adeoque difficilem, ut tertio quoque passu consulere paulisper cogeretur. Ejus praeterea manus , UngUes potissimum brachia etiam is facies; quinis labia se ipsum oculorum album mirum in modum liuida erant. His super, ut causam morbi cognosceret, , si fieri posset, opem ferret, rogitare puellam aconus nouo misit; quae itatim multa attulit, propter quae male admodum se habere diceret: fortem in primis, nec umquam in termittentem in sinistra pectoris parte pulsationem ; incredibilem insuper artuum , membrorumque omnium imbecillitatem . Addebat, se victu uti non posse , nisi tenui, fereliquido aegre enim glutires alvo autem esse plerumque adstrictiorici ante vero Orea, saeviente hieme tam male esse solere, ut non raro opprimi, pene mori sibi ipsa
videretur. Interea animadvertebat acconus , vocem dicentis
parvam valde esse, fractam ; pulsum languidum, sed frequentem . Alia porro atque alia quaeritans intelleXit, puellam, adhuc carere mensibus, habitu semper fuisse gracilio bilioso eamdem vero in morbum hunc , qui deinceps gravior in dies evaserat, tum primum incidisse, cum annum suae aetatis quintum agens ingenti ab altitudine lapsa
vehementillimo terrore oppressa fuit. Ad tres ferme annos in eo statu, in qu eam primum inVenit a Conta S, duravit aegra numquam spes ulla salutis affulgebat , quin etiam res in pelus ruere subinde videbantur. Sed , quod majorem visum est habere admirationem , cum toto hoc tempore eam quotidie videre Consueverit acconus, persaepe alloqui, nullum tamen notabile respirationis signum in illa deprehendi re umquam potuit quamvis enim oculi aciem intenderet, alterni vel in naribus, vel in pectore, vel in Ventre totus ne umbram quidem ei datum est detegere.