장음표시 사용
221쪽
rum, a particulis radiorum solarium ope impulsiς. Ostendit igitur MAIRAN, nec plane nouam ese EV-LLR1 sententiam, saltim de caudis cometarum, nec,
quae ille suae hypothesi obiecerat, satis firma esse, praecipue quae de atmosphaera solari in annulum, ut annulus saturni est, abeunte, dixit, geometricis ratiociniis refelliti 29 Obseruationes bolanico - meteorologicas a Cl. GAV- p. 66. TIER, medico regio, in Canada fa fas cum academia
communicauit Cl. DV HAMEL. . Continent eae omnes
aeris vicissitudines a mense octobre anni 17 S. ad septembrem usque sequentis anni in illa prouincia annotatas , cum vegetabilium vegetatione eorumque simul
fructificatione, et morbis per singulos menses prae aliis obuiis, exacte descriptis. Ad finem annexae sunt tabulae, sex intercisionibus distinctae, in quibus per
singulos cuiusuis mensis dies gradus thermometri tam matutino quam vespertino tempore ObserUatOS, porro varium coeli statum, dein pluuiarum, tandem 'Ue ventorum rationem, ex qua plaga hi fuerint orti, multo studio notata legimus. Sua omnino hisce laboribus manet utilitas, quae tamen in ea potis imum prouincia, ubi talia obseruata sunt, sese exserit. Quid a nobis vero inde reserendum esset, haud inuenimus. In genere illud modo dicere possiimus, quod aeris temperies per totum illum annum in Canada tam grata tamqRe salutaris fuerit, ut nulli non solum morbi epidemice in ea prouincia saeuierint, sed omnia quoque, quae terra ibi fert, vegetabilia laetecreuerint, iustoque tempore abundantem messem praebuerint.
3 i) Commentarius secundus de gland lis plantartim, p. 3IS, qui prior es de ustu harum partium in de iniendis generibus plantaret . Auctore Cl. GV ΕΥΥARD. In flore plantarum etiaracteres, quibus genera definiuntur,
222쪽
quaerendos esse, Cl. Auctor cum praestantissimis nostri aeui bolanicis concedit, in limitibus tamen generiam inseriorum distinguendis, et glandulas et flamenta, insuperficie plantarum passim deprehendenda, ita a natura distincta inuenit, ut dubia genera inde definiri queant. In editis anno II S. academiae scientiarum pari sinae commentariis ' considerationem harum partium proposuerat, septem glandularum, et viginti pilorum vel flamentorum, disserentias constituerat, iconibusque illustrauerat, in primo autem illo commentario de glandulis miliaribus et vesicularibus fusus egerat, in obseruationibus praeter ea plantarum, supra citatis ', varias plantarum species, his characteribus additis, distinxerat: in hoc vero secundo et paulo post in tertio commentaario in eo est, ut obseruatas glandularum et flamentorum differentias ad ea potissimum genera definienda applicet, quae a variis botunicis dbstincta , a LIMNAEO iterum coniuncta fuerunt. Quaestionem quidem nec movebimus, nec discutiendam nobis sumemus, num corpuscUla adeo exigua, per varias plantarum partes, solia in primis, disseminata, et lentis ope disquirenda, definiendis generibus insem uire possint, id tantum nos rum erit, ut quaedam specimina proponamus, quo lec foribus nostris ideam methodi Auctoris exhibeamus. Sed et hoc institutum dissicillimum esse, praeuidemus. Ρraeter id enim, quod ex priori commentario disserentias glandularum et filamentorum nec repetere, nec iconibus illustrare, et ita lectoribus nostris cognitas reddere valeamUSi nomina specierum, de quibus in his commentariis sermo est, pro arbitrio Auctoris assumta, nec ex recentiori quodam botanico citata deprehendimuS, et hoc, quo haec scribimus , tempore characteres, a Cl. Auflore
223쪽
assumtos , in plantis vivis nee disquirere nec confirmare possumus: exempla itaque nunc proponenda proxima aestate a botanicis curiosis examinari poterunt. Vc- p. JI8. sicaria et a son TovRNE FORTII, sub uno generea si LINNAEI comprehensa, non tantum ob siliquae figuram, sed et ideo distinguerida sunt, quoniam ν caria in omnibus partibus glabra est, a son vero filamenta, y graecum referentia, horinontalia et papillae Duidam instar stellae imposita, obtinet. Stellaria et p. II9.cori permum, a LINNA Eo coniuncta', praeter fructus differentiam ita quoque distingui possunt, ut se
lariae nulla flamenta, sed glandulas globulareS, cori- hermo vero filamenta fasciculata, hou8pes) parma, hori)ontalia, adscribamus. Hypocistis flamenta habet p. sa I
cupulata in ramis; asarum vero simplicia, magi S cylindrica, quam conica in superficie superiori et inseriori foliorum et in flore interius obtinet. Blattaria a verbaseo flore et fructu non tam accurate distinguitur, quam si lamentis; verba sicum enim lanugine, per fila menta fasciculata et aspersorio similia sormata, obducitur, blattariae laeves apparent, cupitlaS tamen paucas et flamenta nonnulla, parua, valvulis distin icta, obtinent, in utrisque stamina clauatis quibusdum fit mentis, luteis, albis et violaceis, ornata sunt. Verba secum nigrum et album specie disserunt, in nigro pauciora flamenta, in albo vero adeo numerosa sunt, ut implicata densam lanuginem sorment, et vix discerni queant. Cicer copiosa S glandulas cupulata S habet, P.S27. quae liquorem viscidum et pellucidum exhibent; lens flamenta simplicia, cylindrica sine nodis valvulis et i articulis obtinet, ut papilionaceae omnes, haec bina genera tamen et fructu distincta LINNAEus coniunxit. Simili 1 nodo bursa pastoris et thlassi a LINNAEO con' p. J3I. iunguin
' Meltariam iterum a corispermo distinxit L IN NAEVs et ad callitrichen reduxit. vid. Comment. nostros Vol. LΡart. III. p. 'OI.
224쪽
iunguntur, licet praeter silicularum differentiam, avariis botanicis propositam, bursa pastorir flamenta,
quae I graecum referunt, ramis erectis, et phlaypi OP. S38. lamenta simplicia conica ostendat. trticae glandulas vesiculares et flamenta subulata habent. Ceratoides
T O v R N E F o R T II fila menta fasciculata obtinet. Sus
ficiunt haec ex pluribus seleicta exempla, cum occasione tertii commentarii varia adhuc addenda sint. P 63. 33 Hissoria morborum Fidemicorum uus cum aeris vicissitudinibur per annum i7 7. Rurisiis obseruatorum. Auffore Cl. M A L o v I N. Praemittit huic historiae Cl. Auictor dissertationem de usu aeris in corpore hum3-Π0, eiuSque ad vitam conseruandam necessitate, et docet, quo modo, grauitate eius atque elasticitate immutata, nostrum quoque corpus inde assici debeat Aer enim praeter illum, quem respirando ducimus in pulmones, cum alimenti S aeque ac sine iis in ventri culum etiam descendit, eiusque ibidem exsolutae particulae a limentorum digestionem adiuuant. Tales quoque sanguini, omnibusque eius reliquis humoribbus immixtae sunt, tamquam elateres considerandi, motus et functiones organorum corporis sustinenseS. Huius itaque aeris interni elatere ab interno corporis calore semper excitato, aer externus erit necessarius,
quo huius grauitus illius inferni nimiam dilatationem
impediat. Contra etiam elater interno aeri a natura
conciliari debebat, quo illius externi pressionem susti nere posset. Quodsi igitur is externus deficiat, aut
nimis rarus fiat, uti in eXperimenti S cum antlia pneu matica institutis cernere licet, aut in montibu S prae altis obseruatur: phaenomena, quae tum sequi coim fiat, in interno aere nimis dilainto, quem scilicet ex P. S66. ternus non satis comprimit, oriuntur. Ut plurimum etiam accidit, ut aer externus alteri interno non susti- cienter resistere queat, tumque varia sequantur mala,
in haemorrhagiis praeesertim ob ia, cum per sanguinis
225쪽
nis iacturam, aer humoribu inhaerens maius, in quo sese extendere valeat, spatium occupet. Propter hanc causam in iis morbis, in quibus sanguis iam rarefactus esse solet, uti v. c. in varioliS, Venam non est secandam Cl. Auector existimat, ex eo, quod, sanguinis copia imminuta, aeriS inde vis atque dilatatio augeatur , ideoque vasorum ruptura metuenda sit. Sed pDce eiuS monebimus, quod vis corporis Vitalis atque elastica ipsi non venerit in mentem, a qua nimITum vasa, sanguine misso, ideoque copia eius minore sacta, validius, ae antea contrahi obseruantur. In ge- Ρnere aeris interni elasticitatem longe Sepius ae externi variare, Cl. Audior putat, quia non ab eo solum extemno, sed a calore etiam corporis naturali, eoque, pro diuersis hominum temperamentis diuersoque vivendi genere, multoties quoque diuerso, mutari possit, ita, ut homine ipso in uniuersa natura mutabilius nihil esse videatur. Cum igitur aeri tanta vis contra nostrum corpus inesse cilliprehendatur, variam eius rationem ab que. temperiem simul annotauit Cl. Auctor, morboS, qui prae aliis diecto anno obseruati fuerunt, enarratinnus. Ne vero absque necessitate longi simus, lectores
nostros, ut methodum, qualis Cl. Auctori solet este se miliaris, olim a nobis iam descriptam ', relegere velint, rogamus: eadem enim in praesenti quoque is usus est. Ex instituti vero nostri ratione quaedam tantum generaliora communique usui aptiora cum lectoribus nostris communicabimus. sub initium mensis pianuarii tempestas valde erat humida et pro ratione temporis parum frigida, quam vero post octiduum alia, eaque plane contraria, sicca nempe et vehemen ter frigida, si ibito excipiens, subitaneis mortibus Occasionem dabat, quibus prae aliis iunioris aetntis homines, delicatuli atque sanguinei obnoxii erant, si frigori sese exposuerant. Violenti dolores subito omnes corporis partes Occupabant, et aliquot horis post aeger
226쪽
moriebatur. Quibus autem hac aegrotatione correptis illico sub ipsum morbi eorumque dolorum ingres sum sanguis mittebatur, cito quoque ad se redibant curati, ita ut eorum multi, qui morbo succumbebant, mori viderentur, Vel quod noctis tempore morbus hic eos inuaserat, vel quod ipsiS vena non statim fuerat secata. Universalem quandam hunc morbum fuisse p. s7I. inflammationem, Cl. Auctor iudicat. Eodem mense a poplexia multos homines sustulit, in quibus hoc notari meretur, quod in variiS corporiS partibus, praesertim vero in latere paralytico, stigmata subcaerulea apparuerint, sub quibus interdum cutis intumuit. Inter alios semina iuuenis, a triginta inde diebus puerpera , insignem sanguinis iacturam passa, hoc
morbo extincta fuit; qua obseruatione contra eOS medicos Auctor utitur, qui ab humorum redundantia P. S73. morbum illum semper oriri existimant. Mense se-bruario , per cuiuS maximam partem moderata tempestas et praeter consuetudinem grata erat, praeter alioS morbos, praesertim catarrhaleS, qui varias corporis partes, et inter haS quoque saepe viaS urinarias occupabant, paralyseS etiam Obseruabantur, quae, sine praegressa a poplexia, extremitateS tantum corpori Saffligebant, idque simul singulare non numquam habebant, quod eodem tempore, quo una corpori S parS ad naturalem statum redibat, altera fieret paralytica.
p ST . Morbi huius mensis frequentissimi es periculosissimi
erant diarrhoeae, quibus versus vesperam sebris accedebat. Quae contra tales Ut plurimum adhiberi solent; medicamenta parum aduersus haS iuuabant, d coitum Vero e cortice chinae chinae et scolopeiadrio et glycyrrhii a paratum, Optimi erat usus. Annotatum simul vult Cl. Auctor, quod morbi tales catarrhi les , qui tormina ventris saepe excitarant, a scorbuticorum indole haud alieni visi, confirment eorum sententiam, qui serum istud catari hale cum sero scorbintico similitudinem habere, colicosque dolores propri'
227쪽
um scorbuti dare signum , perhibent. Occasione se' P. S76.
brium pleuriticarum et periplaetimonicarum, cum malignis coniunctarum, quae mense martio multoS homines aggressae fuerant, viri clarissimi Dv MALO v IN et ARNAVD, medicuSa UrelianensiS, animaduerterunt,
quod laxantia prae crebriore sanguinis missione utilia fuerint. Mensis iunii tempestas prae reliquis Omni- p. S8O.bus udosa fuit, et plurimos quoque aegros secit. Inter B. J8 . alios morbos, qui sauces in primis assiixerunt, adhuc obseruata quoque suit angina ista infantum straremi toria et pestilentialis, quam a Cl. Auictore in ultima eius morborum epidemicorum historia narratam, efa nobis ' quoque repetitam, aliisque pluribus in locis
commemoratam, in memoriam reuocare licet. Eam plane nouam esse, nec, praeter recentioreS, ab Ullo auctore, nisi SEVERI No et THOMA BARTI IOLI
N o, descriptam fuisse, pluribus is contendit. Anginam et im, quam BOERHA A vivs 3. 78S. et 786. inaphorismis suis descripsit, ideo aliam esse iudicat, cum
ea, in fine morborum diuturnorum, in primis pulmon lium, nec, uti praesenS maligna, cum exeretione membranarum accidat. Disparem qUOque hane nostram ab illa esse dicit, quae ab eodem viro g. 8O2. et 8I6. exponitur, cum haecce maligna fere num illatricum aliquo tumore nihilo tamen minus semper cum membranarum abscessione et excretione coniuncta su- erit. Accidere quidem posse concedit, ut aegri, pulmonum labe affecti, membranarum particulaS cum
sputo purulento reiiciant, sed post insigne iam, qu0d
morbus ceperit, augmentum illud euenire ; in insantibuS vero, hacce maligna angina laborantibus in ipsius morbi initio, certe vix non semper ante morbi diem quintum, id fuisse obseruatum, monet. Ineunte mei ' P. S83. se tutio est Parisiis quoque febris sudorisera obseruata fuit, qu e Picardis, inter quos anno huius seculi decimo
' vid. Comment. nostri loc. est.
228쪽
cimo octauo primum in Gallia comparuit, tumque dein in Flandriam migrante, huet te dicitur, postquam per duos praecedenteS menses oras parisinaS depopulata fuerat. Hicce morbus illi, qui sudor anglicus dicitur, et seculo decimo sexto in Britannia in primis multitudinem hominum e medio sustulit, haud absimilis nobis esse videtur. Quam ob caiisam, et cum liue usque in literis, noua publica nunciantibu8, eius mentio saepe facta fuerit, primaria, quae Cl. Auictor P S8 . de eo annotauit, hic loci repetere libet. Ad acutos morbos ideo ille resertur, quoniam intra breue tempus, et ex obseruatione Cl. v OYER, qui summi in gistratus iussu aegrorum, in oris parisinis decumbentium, curam habuit, non numquam post quindecim ab ingressu horas, necuit; ad malignoS autem ablegatur, quia ex improuiso, sine ullis signis praegredientibus, et cum tanto periculo homines inu Est. Tertio ut plurimum quintove, rarius septimo die, post hunc vero superatum haud sacile, aegri perierunt. Omnibus quidem anni temporibus, praesertim autem aestate frequens, et hominibus robustis prae aliis omnibus insensus, morbus hic obseruatus fuit; senibus autem, et magis adhuc insantibus, in primis vero hominibus infirmis atque debilibus, parcere visus. Ut eo Umquam decubuit, ideo ab eo iterum immunis non suit
Quid i quod notatu omnino dignum sit, quod quo-
Uis anno, quando rediit, eodem etiam mense, quo
prima vice ingressus fuit, denuo deinde inuaserit p. 38S. Aegrorum plurimi, quos corripit, de vehementi renum atque ventriculi dolore conqueruntur, trement per totum corpus, spiritum dissiculter trahunt, viribbus prostrati menteque perturbati somnum capere nequeunti totUm corpuS urit cum acri madore, quem
mox diffusi se tu tur sudores et dolorosae inquietudines, in cute simul eXanthemata parita, rubra, rotunda, granorum seminis sinapi magnitudinem explentia, conspiciuntur. Morbo ad hunc usque gradum
229쪽
progressis, sudores urinae corruptae Odorem spirant' facies aegri videtur esse inflammata, oculi vehementer
scintillant, nigri facti; tumque aeger ipse fulgure quasi
tactus in delirium lethi sexumque soporem incidit. Exanthemata in iis subiectis, quae seruantur, septimo die albescunt, postque indolis farinaceae fiunt. Licet
vehementissima siti vexentur aegri, lingua tamen in net humida, interdum modo arida et nigra fit. Pulsus frequens et mollis, saepe nausea, urina modo copiosa, modo parca, aluus modo clausa, modo aperta
et in quibusdam aegris copiosum sanguinis per nares profluuium, obseruata fuerunt. Cl. BELLOT hunc p. 87. morbum febrem esse dixit putridam, plus minusue in flammatoriam i et Cl. s o Y L R , id, quod mirum esse
videtur, ex contagiosorum morborum numero eum
vult esse exemtum. In benignum, ubi sudores critici sunt, et malignum, quando illi, tamquam symptoma, morbo superueniunt, huncce morbum Cl. Aut cor db uidit. In priore casu sudores tollere morbum intra septem ut plurimum dieS, tumque quietem, regimen, ptisanam, interdum a primo morbi initio venae sectionem, tandemque, sudoribus imminui c0eptis, purgans datum curationem absoluere dicit; contra malignos autem sudores ab initio vomitum excitandum, lotiones in aluum immittendas, et potiones ex acidis remediis compositas commendat. Ne longi nimis simus, reli-p. S96. quarum plurimas Cl. Auctoris de morbis huius anni
obseruationes omittere cogimur. Earum tamen sequentem adhuc repetere liceat. Sub exitum mensis octobris febres irregulares cum horripilationibus, et insignibus, quibus totum corpus assii gebatur, doloribbus, obseruabantur, qui cessabant, sudoribus aut exanthematibus in cute erumpentibus; his vero evanescentibus, iterum redibant. Inde iudicat Cl. Au itor, quod tales eruptiones non pro morbo cuti pro
l' vid. eiu quaest. med. An febri putridae Picardis fluem dictae Ludoriferar Paris, I733.
230쪽
prio, sed pro symp tornate tantum haberi debeant; et cum quaedam harum febrium post sanguinis missiones
aluique repetitas purgationes curatae fuerint, cumqUe similes illis dolores vix non semper morbillorum Variolarumque eruptionem antecedere observentur: eorum inde confirmari videri sententiam opinatur, qui existimant, humores illos, qui tales effectus in cutis superficie producunt, per glandulas intestinorum e corpore eliminari posse, praesertim cum experientia constet, alui purgationem ad praecauenda mala, quae variolas sequi obseruantur, optimum esse auxilium. p. Sub finem tandem huius commentarii in genere notat Cl. Auflqx, quod in plurimis, qui per hunc annum, maximam sui partem humidum, grassati fuerant, mombis decubitus materiae peccantis ad cutem factus sit, eademque haec epidemia uno eodemque tempore in Americam usque se propagauerit, teste Cl. ARTUR, medico ibidem regio in urbe Ca enne dicta; unde ChAuctor probat, unos eosdemque morbos in dissitis locis diuersisque climatibus assiigere posse homines, ideoque etiam generales et certas in arte medica dari posse regulas, quae in omnibus terrarum locis subque omnibusque caeli regionibus valere debeant p. 6Oq. 3 Commentarius tertius de glandulis plantarum et secundus de usu harum partium in definiendis generibus plantarum. Auctore Cl. GuETI ARD. In hoc commentario Ct Auctor in enumerandis characteribuS, a glandulis et flamentis desumtis, pergit et offendit, iis genera, a non nullis coniuncta, partim distingui, par-6in alia noua constitui posse, nos itaque obseruationes p. 6o6. quasdam proposituri sumus. Beccabungae species
laeves sunt, et glandulas globulares, veronicae auteni species flamenta conica articulata et glandulaS cupulatas obtinenti Inter triginta et plures veronicarum
species, quas CL Auctor disquisiuit, nullas inuenit cu-pulis et filamentis destitutas , licet has partes in aliis copiosus
