장음표시 사용
111쪽
essicacitas eadem fere est, quam serrum candens, cauterium actuale dictum, praestat. Remedia ista caustica, potentialia dicta, vel spe salium acrium agunt, suntque simplicia seu naturalia, vel Ope particularum ignearum vel harum et salinarum sirnulagunt suntque composita, id est, quae arte chemica aut alia mutationem susceperunt. Caustica potentialia non nisi in vitium corpus agunt, quia transpiratio insensibilis menstruum quasi est, quo sales soluantur p*rticulaeque igneae liberae reddantur. Uariant caustica, quoad effectus, eorumque varieta S adiuersa consistentia, natura, forma et quantitate salium vel maiori minoriue particularum ignearum inuolutione, vel a longiori aut breuiori tempore, quo partibus applicata manent, dependet. Itaque Obdiuersos activitatis gradus diuersae etiam habentur species, quarum tres sunt. Alia in cutem agunt suntque vesicatoria; alia in carnes, cute denudatus, agunt et dicuntur catheretica; alia et in cutem et carnem simul agunt, vocanturve escharotica. Harum quaelibet debilia et fortia nec non simplicia et composita habet, de quibus omnibus Noster in specie nunc agit.
Primo vesicatoria, ad quae et epis pastica perti p. S 7
nent, considerantur. Vtriusque generis esticacitas a subtilitate et acrimonia partium dependet, ususque eorum in concutiendo genere neruoso inque educea dis humoribus, ad nobiles partes facile transeuntibus, consistit. Applicantur ista vel in dorso, vel pone aures, vel in suris aut semoribus et, praeter non nullos morbos internos, ubi utilitatem praestant, multum etiam in morbis oculorum, dentium auriumve valent. Exhibentur hic varias formulae, quae emplastra et cataplasmata vesicantia nec non unguenta epis pastica continent. Catheretica crassiores quam vesicatoria magisque p. s 8.
inuolutas, quam escharotica possident particulas. Illa
112쪽
eutem intarum relinquunt, sed hae remota et carni
nudae admota, effectus exserunt. Haec autem,
escharotica nimirum, salibus magis liberis et aerio-xibus praedita, cuti si applicantur, facile deliquescunt, cutem arrodunt, carneS adurunt, corpora
dura et callosa penetrant et crustam nigrescentem relinquunt, quam escharam vocant. Licet autem catheretica tam vi0lenter non agunt ut escharotica, unus
tamen idemque agendi modus in utrisque deprehemditur et non nisi gradu activitatis a se inuicem discrepant. Applicatis remediis his vasa irritantur et ad crebriores oscillationes disponuntur, hinc ea fluidum vehementius ad obstaculum appellunt, mortuamque demum partem separant. Catheretica sunt vel leniora, ut borax, alumen ustum etc. vel fortiora, ut
puluis arsenici albi, auripigmenti ete. Pariter etiam escharotica vel sunt leniora, ut aqua phagedaenica, oleum tartari per deliquium etc. vel sortiora, ut spiritus nitri, butyrum antimonii, lapis infernalis ete.
Ex his, in primis cathereticis simplicibus inter se mixtis varia, vel in forma sicca vel in suida aut alia, componi possunt, de quibus omnibus formulae appositae hic reperiuntur. p. sco. Quod ad usum causticorum spectat, ea et in morbis simplicibus et compositis usurpanda quidem, sed caute adhibenda sunt. Morbi dicuntur simplices,
ubi caro sungosa in ulcere, quod partes non adeo sensiles occupat, consumenda aut ubi excrescentiae diuersae in partibus sensibilibus extirpandae sunt. Ita tales morbi in dura matre, oculorum partibus, nas aliisque reperiuntur, qui eiuS modi remediis tractandi sunt. Morbi dicuntur complicati, qui plus minus mstligni sunt, quiue situm pluS minus periculo' sum habent. Ita non nulli adeo maligni sunt, e g.
ulcera cancrosa, aut situs eorum adeo periculosus
est, ut caustica adhiberi prorsus nequeant. Vbi vero symptomata non adeo molesta sunt, licet etiam morbi
113쪽
morbi situs optimus non videatur, causti ea tamen, caute adhibita. conducunt. Tandem etiam caustica usurpantur, si cutis erodenda et tumores aperiendi sunt, in quo casu horum remediorum selectus, tumorum status, pars affecta modusque applicandi attendenda veniunt. Altera pars de exsiccantibus agit. Sub hoc nο-pmine intelliguntur remedia, quae cicatricem prodincendi facultatem possident, quaeque fibraS roborant, humiditatem nimiam absorbent et succum nutritium inspissant. Cum autem ulcera raro admodum ita deprehendantur, ut remediis exsiccantibus, stricte siedictis, unice applicatis cicatrix produci possit, alia proinde notio exsiccantium exhibenda est. Itaque omne id, quod ulcus ad consolidationem disponit
omniaque impedimenta remouet, exsiccans seu, quod idem est, cicatrissens vocandum est. Cum vero ulcerum status diuersus deprehendatur, remedia etiam, quae ulcus ad consolidationem disponere debent, diuersa esse, colligitur. Omnia itaque eiusmodi remedia in quatuor disponuntur classes et diuiduntur in exsiccantia emollientia, id est, quae solida nimis rigida ita emolliunt, ut motus succi nutri-tii, ad consolidationem facientis, promoueaturi talia sunt balsamum ARCAEI, emplastrum nigrum
etc. Dein in exsiccantia detergentia, quae materiem purulentam nimis tenacem penetrant et diuidunt, ut digestiuum simplex, tinctura myrrhae etc. Porro in exsiccantia rodentia, quae fibras relaxata. firmant et carnes luxuriantes destruunt, ut ungueΠ' tum aegyptiacum, aqua calcis vivae etc. Tandem in exsiccantia absorbentia, quae nimiam humorum fluiditatem tollunt et absorbent, ut tutia, lapides canerorum, radix gentianae, cerussa, unguentum de cerusia etc. haecque proprie dicuntur exsiccantia. Licet autem trium priorum classium remedia ad haec relata sint, ea tamen ad vere exsiccantia non perti
114쪽
nent, sed ut consolidantia tantum considerari debenti De ultimis itaque Vere exsiccantibus, nunc, quod res est, agitur et singula horum considerantur. Sunt autem, quorum mentio facta hie est, tutia, pom- pholix, lapis haematites, lapis calaminaris, corallia, lapides cancrorum, bolus, ossa sepiae, colophonium, plumaeeola aspera et rasa, lithargyrium, radices gentianae et iridis florentinae, folia sabinae et artemisiae atque varia ex his composita. yy . Quod ad usum horum attinet, ea vel in morbis recentibus vel inueteratis et tam simplicibus quam complicatis usurpantur. Licet autem ut plurimum in fine morborum applicentur, in vulneribus tamen recentibus ab initio statim non sine fructu adhibentur. Necesse tamen est, ut ista remedia saepe eum emollientibus detergentibus et rodentibus coniungantur, prout nimirum diuersus morbi status id postulat. Ita v. g. in excoriatione simplici leui absque
contusione unguentum album RHASIs inque vulnere simplici leui, instrumento scindente, facto plumaceola, aqua vulneraria irrorata, et similia applicantur, idque valet in partibus carnosis, humiditatet abundantibus; ubi vero partes sicciores et rigidiores sunt, ut partes capitis minus musculosae, ibi exsiccantia emollientia, ut plumaeeola, aqua vitae tincta, una cum balsamo ARCAEI conuenit. Ast, ubi morbi complicati sunt, e. g. vulnus cum contusione ete. porro etiam in puncturis exsiccantia in principio adhiberi nunquam possunt, sed alia, suppurantia et emollientia, eligenda. In ulceribus inueteratis contra, ubi nihil nisi consolidatio deest, exsiccantia ab. sorbentia, ut plumaceola sicca, superimposito emplastro exsiccante emolliente conueniti Ubi vero ora callosa seu et dispositio ad inflammationem remanet, ibi exsiccantia detergentia et emollientia conducunt. In ulceribus saniosis, disse alter consol,
dandis plumaeeola sicca, rana, leni digestiuo tecta, prodest.
115쪽
prodest, atque ubi in uleere hypersarcosis est, exsic
cantia rodentia conueniunt. Ulcera, diu durantia, inprimis in senibus, consolidanda non sunt, sed aperta seruanda, quo pessima symptomata praecaueantur. Tandem etiam ad sedes morbi attendendum est, quibus ponderatis, remedia memorata varia sub forma applicari debent. Ita v. g. in gonorrhoea pertinaei, materia correcta et remediis internis ad sistendam
hane diu et frustra adhibitis, exsiccantia per iniectionem; in oculorum morbis, si ista remedia indicantur, sub forma collyrii; in morbis faucium sub forma gargarismatis inque aliis alia sub sorma caute et circumspecte applicari debent. Eandem quaestionem declarauit Cl. N A NN0 N I p. 6o S. atque primo de exsiccantibus, post modum autem de causticis eodem ordine, quem quaestio praescripsit,
egit. Exsiccantia, a veteribus epulotica dicta, vocantur remedia, quae carnem eo disponunt, ut cicatrix sormari possit. Vis horum remediorum duplex habetur; alia est, dum robur fibrarum augetur, alia dum omne id, quod superficiei ulceiis adhaeret et consolidati0nem impedit, attrahitur. Exsiccantia a Cl. Auctore diuiduntur in ea , quae ex particuliSacidis constant, ut styrax, benZOe, mastix e te. atque in ea demum, quae ex acidis causticisque simul componuntur, ut alumen rupeum, aerugo, vitriolum calcinatum etc. Cum vero morbi, in quibus eiusmodi remedia adhibenda sunt, varient, variae Capropter constituuntur eorum classes, quarum prima ea continet, quae in ulceribus, cuticula tantum destitutis, conducunt. Primo spiritus vini optimus in combustione et contusione leuiori aliisque similibus laudatur, in capitis tamen ambustione aut ubi corporis mollities est, et ubi calor et dolor nondum cessarunt, iste intermittendus est, huiusque loco unguenti cerussae cum thure, subtiliter trito, mixti,
116쪽
aut etiam solius tantum aquae frigidae applicatio P. 627. suadetur. Secunda classis remedia exhibet, quae in ulceribus profundis, materiem sebaceam continenti. bus, adhibenda sunt. Quantum ex his videre licet, adstringentia mineralia, ut alumen rupeum aqua solutum, lithargyrium, interdum spiritus sulphuris aut etiam alia acida, cum causticis mixta, commen- p. 63 3. dantur. Tertia classis remedia comprehendit, quae usurpanda, si post abscessum apertum, aut aliam causesam, cutis et membrana adi posse destruitur. Pauca huius classis remedia esse Cl. Auctor asserit, quia paucos post dies, digestione bene succedente, ulcus sponte eo disponitur, ut cicatrix generari possit. Hinc saepe non nisi plumaceolis siccis ulcus obtegendum est, aut si non sufficiant, Unguenta exsiccantia leui0ra, qui e ex oleosis, pinguedinosis et exsiccanti bus constant, Ut unguentum cerusiae etc. adhibenda p. 6 S. sunt. Quarta demum classis remedia tradit, quibus in ulceribus inueteratis utendum est. Haec ex acidis leuiterque causticis constant, eoque reseruntur praecipitatum rubrum, lapis infernalis et alia. At vero, in ulceribus ubi dolor, siccitas in superficie, inflammatio ambitusque tumidus adsunt, omnia haecce remedia adhiberi nequeunt, quia alias siccitas ulceris, inflammatio aliaque symptomata augentur ideoque consolidatio impeditur. P.6S3. Cavilica, de quibus in altera dissertationis parte agitur, a Nostro vocantur remedia chirurgica, quae exposita per aliquot tem pus c0nta ottat alicuius partis v, uentis, omne id de fruunt, quod inuemunt idoneum propriae a liuitati. Caustica ope particularum igneariam, quas possident, agere, iisdemque oleum in primis destrui, aquam dissipari particulasque terrestres sicciores fieri, Noster asserit. Variant autem caustica pro Varia, quam exserunt, aftione. Alia enim connexionem cuticulae cum cute soluunt, ut vescatoria; alia gangraenam in cute excitant, ut calx viva cum cineri-
117쪽
cineribus clauellatis mixta ete. alia denique duritiem morbosam absumunt, ut sal tartari, oleum vitriο-li, etc.
Quod ad usum causticorum spectat, Nostro de p. 66 I. prima specie nihil quidquam dicere placuit, secundae
autem speciei caustica ad aperienda gummata venerea, hydrocelen curandam, aperiendoS tumoreS V-sticos, tendinibus , neruis vasisque magniS non ad iacentes nec cum ostibus coniunctos, dolore carenteS nee cancro proximos, porro ad delendas verrucas, destruendosque naeuos maternos et sarcocelen curandam commendantur, in tumoribus autem scirrho sis sedulo interdicantur. Tertiae speciei remedia ad delenda sarcomata tam venerea quam alia, Porro ad strumas ulcerosas, callosaque ulcera curanda laudantur, ita tamen, ut semper attentio adhibeatur, utrum morbi status aut sedes causticorum applicationem permittat. Saepe enim ob neruos, tendines
etc. ista remedia adhiberi prorsus nequeunt, et si etiam adhiberi possunt, semper tamen cautione opus et a mitissimis incipiendum est.
118쪽
VIII. Differtation fur r aether , dans laquelle on examine les differens produits du melange der esprit de vita avec les acideS minerau Par M. B A V Μ EG M. Apothica ire de Paris. A Paris, cheZ Iean Thomas Herissant.
Dissertatio de aethere, in qua Varia eX missione spiritus vini cum acidis mineralibus producta examinantur. Auctore Cl. B A V Μ E .
Adductis sub initium huius libelli auctoribus, qui
de combinatione spiritus vini cum acido minerali scripserunt, Noster dein miscelam hane ante aliquot secula et a RAYMvNDO LvLLO iam tenta-tain fuiste, perhibet; quibus enarratis ad ipsam tractatione in accedit et primo de aethere vitriolico agit. p. 27. Ad eum obtinendum sex librae spiritus vini cum totidem libris acidi vitriolici miscentur, liquoreSque, retortae vitreae commi sit, aucto sensim caloris gradu, ad ebullitionem usque euecto, destillantur, hicque labor eo usque continuatur, donec albi vaporeS pro deant. Absistitur dehinc ab operatione recipiens remouetur et liquor in eo colle inis separatur. Recipiente ad retortam iterum adaptato igneque paulo moderatiori applicato destillatio continuatur, tu ncque spiritus sulphureus, valde volatiliS, una cum pauxillo olei supernatantis prodit; in retorta autem materies nigra, crassa, odoris sulphurei, bituminosa remanet. Liquor primo egressus cum pauxillo olei tartari per deliquium miscetur, retortae vitreae iterum comm ttitur et, accensis aliquot ellichniis super lampade m ex balneo arenae destillatur. Striis in collo retori ae visis elliclinia extinguuntur, atque, guttis
119쪽
guttis elabentibus imminutis, liquor egressus, qui pro aethere habetur, separatur. Recipiente iterum agglutinato igneque paulo fortiori accenso liquor prodit, ab H o FPM ANNO mineralis an odynuS di- Elus. Quod in retorta restat, paruam olei dulcis, phlegmati acido sulphureo supernatantis, portionem
At vero mixti liquores absque interrupta serie p. 8ad siccitatem usque si destillantur, sequentia exhibent producta: i) Prodit spiritus vini non mutatus. et) Spiritus vini parum mutatus, valde aromaticuS, olei et phlegmatis parte orbatus exit , hic lue liquorem an Odynum mineralem H ο PF MANNI suppeditat. 3ὶ Hos liquores sequitur liquor aethereuS, valde leuis, volatilis, inflammabilis, Odore grato, RrOmatico praeditus. Liquor aquosus, leuisiime acidus exit. S) Huic liqu0r paulo magis acidus, valde volatilis, non inflammabilis, sub nomine spiritus sulphurei volatilis cognitus, succedit. 6ὶ Cum hoc et praecedente liquore oleum insimul dulce, aquae supernatans, exit. 7 Aliud oleum, citrinum, minus fluidum et sub aqua sun dum petens cum acido sulphureo fortiori destillat. 8) Liquor ponderosus, niger, crassus, valde acidus, pro vero oleo vitrioli, sed sulphureo habendus, sequitur. 9 MaterieS albicans, sulphuri communii quidem similis, neque vero omnibus eiusmodi dotibus donafa, sublimatur. Io) Denique in retorta materies nigra, splendescens et fragilis, pro bitumine alias habita, omnibuS autem bituminis proprietatibus non praedita, restat. Quod si vero statim , ac liquor aethereus egrestus est p. S . a destillatione absistitur et residuum vasi lapideo, mutet e de grais dicto, minus costo, supposito alio eiusdem materiei vasculo, committitur, tunc, octodecim mensibus elapsis, liquor purus, pelluciduS,
valde acidus per filii um quasi penetrat, qui destilla tioni commissus alia, quam communi modo destilla-
120쪽
tus liquor, producta exhibet. Exit nimirum primo phlegma acidulum, cui aliud, paulo magiS acidum, neque vere sulphureum succedit; deinceps acidum prodit, quod odore acidi salis marini donatur; porro sequitur acidum sulphureum, colore ex purpureo coerulescente, Lilac; tum oleum vitrioli purissimum albissimumque exit; tandem materieS, vitriolum martis sistens, in fundo retortae remanet p. 67. Recensita hac enus producta seorsim considerantur, atque primus liquor examinatus verus spiritus Vini, non intitatus, aestimatur. SecunduS liquor, valde volatilis et penetrante odore donatus, spiritum vini mutatum cumque acido vitriolico combinatum
sistit. Aether, ordine fertius liquor, valde spirituosus, inflammabilis, volatilis, odore suaui, penetram te singulari praeditus est, et ex partibus spiritus vini
ope olei vitrioli separatis oritur. Hocce enim, oleum vitrioli, in principium oleo sum et aquosum agen S, ea
ab acido vinoso seiungit atque ideo spiritum vini inmixtione mutat. Itaque aether nihil nisi spiritus vini sumine rectificatus et ita mutatus est, Ut aquosum quidem cum oleos o principio liquorem adhuc consti tu at , tantam autem , quantam in spiritu vini simplici habet, connexionem cum Ole Oso ultra non possideat, quare etiam fit, ut liquor iste aethereus, rite praeparatus, Omnem sere cum aqua miseelam respuat. Experimenta, quae Cl. Auictor cum liquore hoc aethereo instituit, varia declarant. Degustatu S namque liquor sensum frigoris in lingua similemque eLfectum in cute, si affricatur excitat. Liquor ther- mometri, in liquorem aethereum immersi, descendit, nisi vero iste evaporet et immediate thermo metrum tangat. nullus descensus annotatur. Si globuluS vitreus, oleo olivarum plenus, eo immergitur, hoc congelascit, idque pariter in aqua obseruatur, quando Vasculum aqua plenum in liquorem aethereum, glacie frigefactum immittitur. Cum aqua mix