장음표시 사용
81쪽
dem seponacea. Quaelibet harum iterum in diue fas classes diuiditur, prout nimirum maior vel minor copia particularum peregrinarum immixta est. Inter aquosa palmam omnibus praeripit aqua sentana, fluuialis et pluuialis: Reliquae species aquae vix emolliunt, imo interdum duritiem augent. At requiritur tamen, ut aquae priores, si emollire debeant, nec frigidae nec calidae sint, sed calorem temperatum foueant, quia alias nunquam talem Vim, sed contrariam praestant. Aqua itaque moderate calida sub forma balnei, vaporis, fomentationis et embrotationis applicanda est. Pariter huc spessimi thermae, plantae succulentae calefactae, serum lactis et vapor animalis viiii. Ad oleosa reseruntur olea expressa, resinae liquidae, non autem solidae, bitumina et animalium pinguedines, de quibus ultimis no andum est, eas, si adhibeantur, recentes nec in principio inflammationis applicari debere. Ad mu-eilaginosa, h. e. quae ex oleo, aqua, particuliS terrestribus et sale quodam ammoniacali seu alcati fixo mixta sunt, pertinent succi vegetabilium mucilaginosi
minus condensati, ut althaeae, gummata, Ut ammoniacum et succi mucilaginosi viscosi animalium, ut lac et gelatinae ex partibus extractae. Ad saponacea naturalia reseruntur succi vegetabiles, ut saccharum, succi fructuum maturorum, ut pyrorum vel herbarum, ut saponariae, ex regno animali mei, bilis, saliua et excrementa animalia, ut vaccae. His adductis ad emollientia composita, ii e. quae ex plu-xibus emollientibus, inter se mixtis, constant pro greditur Noster, haecque cuncta vel secundum materiam vel secundum diuersam consistentiam considerat. Prioris generis quaedam sunt oleosa, ut olea composita et unguenta, alia aquosa et mucilaginosa
ut cataplasmata. Quod ad genus posterius spectat,
alia sunt fluida ut olea, fomentationes. alia minus fluida, ut mucilagines, linimenta, alia crassa sed
82쪽
mollia ut emplastra. De omnibus his exempla adducuntur, quae vero, ne nimis longi simus, omittimus , de cataplasmatum tamen usu notamUS, ea paululum calida nec adeo erasia applicanda et saepe renovanda esse, ne super partes siccescant. De emplastris notandum est, plurima quidem attenuare, matUrare et resoluere, neque vero stricte emollire, dari tamen, quae emolliant, ut diachylon magnum,
P. 7 6. cum gummi ete. Emollientia in variis morbis egregium auxilium praestant et, habita ratione morbi, diuersim 3de applicari possunt. Ita enim in inflammationibus, scii xliis benignis et confirmatis, tumoribus mammarum duris, luxationibus inueterati S, anchylosi, contractura et rigiditate musculorum tendinum-ue, ambustione emollientia sub hac vel illa forma applicanda sunt. Ast dantur quoque remedia emollientia specifica, ut mercurialia in tumoribus venereis et emplastrum diabolanum in tumoribus tunicatis. Tandem etiam notandum, emollientia cum anodynis, resoluentibus aliisque coniungi posse. prout morbi ind0les aliaeque circumitantiae id requirere videantur.
p. 83. Hanc ipsam quaestionem etiam Cl. LovIs declarauit. Emollientia a Cl. Auctore vocantur, quae solidas partes, nimis tensas, relaxant et emolliunt, quaeque fluiditatem liquoribus conciliant. Licet autem dissicile sit, emollientia in certas quasdam classes redigere, ea tamen, si ad effectum eorum et obiecta, in quae agunt, attendamus, in anodyna resoluentia et relaxantia diuidi posse, animaduertimus. Quod ad anodyna pertinet, ea probe a narcoticis distinguenda sunt, quippe quae non caussam morbi, sed spirituum influxum ad tempus tollunt, illa vero, dum fibras relaxant, tensionem et adeo caussam doloris auferunt. Cum autem in inflammatione sanguis vasa non rubra intret, haecque in- farciat
83쪽
farciat atque distendat, non potest inde fieri, quin simul ori Atur dolor. Itaque fibrae relaxandae sunt, quo fluidum liberius transire possit; id vero emollientia sic dicta a nodyna praestant, quippe quae Obmucilaginem aquosam, quam postident, et ob calo rem, qui eiusmodi remediis conciliandus est, per poros se insinuant, fibras irrorant, minus sensiles
reddunt et laumores rarefaciunt. Reseruntur huc aqua tepida, lae, althaea, malua etc. quae ut simplicia, vel etiam ut composita applicari possunt. Inter illa simplicissitnum remedium aqua est tepida, post
hanc lae tepidum, quae utraque in tumoribus inflammatoriis insignem opem afferunt. Si cum his plantae coniunguntur, et sub sorma cataplasmatis applieantur, emollientia tunc composita habentur. Talia autem cataplasmata saepius renovanda sunt, quia alias facile acescunt, tu neque plus nocent, quam prosunt. Inter parteS, quae inflammantur, sunt quaedam, quae emollientia anodyna lenissima requirunt, ut oculi et saucium cauitas, pro quo scopo lae, vel solum, vel cum plantis, optime conuenit, imo inflammationi oculorum egregie pulpa Pomorum me
In tumoribus duris et seirrhosis emollientia an o p. 94dyna in principio quidem adhiberi possunt, sed ad
curationem non lassiciunt, hinc emollientia resoluentia ceu essesteiora eligantur. Mere resoluentia huic scopo non satis faciunt, imo nocent, talia ve- O, quae praeter partes resoluentes etiam emollientes possident, ut ex simplicibus crocus, cham smilla, melilotus etc. maxime Vero gummata, ut galbanum, bdellium etc. et ex compositis emplastrum Vigonis, seponatum, de cicuta etc. Optime conueniunt. In horum autem applicatione cautione opus, et in primis ad tempus, idiosynerasiam aegrotantis, partem assectam et caussas tumorum scirrhosorum attendendum est.
84쪽
Tertia emollientium classis relaxantia' continet, h. e. quorum particulae lubricantes intra solida se insinuant, a se inuicem disiungunt, eadem irrorant et emolliunt. Simplicia talium remediorum mitissima sunt butyrum, pinguedo pulli et vituli, oleum lini, amygdalarum etc. et quae insimul resoluunt, ut pinguedines vulpis et caprae. Quae vero parum emolliunt pinguedines, ab iis animalibus desumuntur, quorum oleum valde attenuatum et penetrabile est, ut in leone et tauro. Composita sunt unguentum de althaea, oleum lumbricorum, emplastrum dia chylon et alia. Nocent isthaec remedia in inflammatione cutis, in vulneribus vero, selopeio inflictis, in inflammationibus internis externe applicata, in hernia incarcerata, in morbis ossium, ubi emollitione opus, in luxationibus imo in fracturis, ad emolliendum ' callum et partes in pristinum locum collocandas, conueniunt.
Quaestio anno 17 proposita a Cl. Lo VIs declarata fuit, cui etiam praemium adiudicarunt. Ve satur autem in eo. ut definiatur, Pid remedia Godm-- sint, prestin do omni, qua ratione secundum speciervarient, et in quibusnam morbis chirurgicis adhiberi debeant. uaestio in duas partes diuiditur; in prioride natura anodynorum, eorum discrimine et agendi modo agitur, in posteriori autem variae formulae pro usu in morbis adducuntur, insimulque recta earundem in morbis adhibendi ratio declaratur. Pra missa doloris theoria variisque de eodem sententiis adductis asseritur, sormalem doloris et symptom tum inde prouenientium caussam ab inordinato flubdi neruet influxu, partibus neruosis irritatis et distemtis, dependere. Differunt autem dolores, prout partes maiori vel minori flamentorum nerveorum copia praeditae sunt, vel prout gradus est, quo par tes afficiuntur. Ita dolores vel grauatiui, vel pulsan
85쪽
tes, vel tensui, vel denique lancinantes sunt. Omne itaque remedium, quod efficit, ut dolores cessent, anodynum dicitur, quorum tres constituuntur classes. Prima ea, quae fluida in farcta diluunt et solida nimis tensa relaxant, continet, atque haec sunt stricto sie dicta anodyna; secunda talia exhibet, quae absque eo, ut sopiant, sed ni, haecque sedantia dicuntur; tertia demum stupefacientia comprehendit, h. e. quae dolores sedant, dum partium aut corporis sensum obtundunt. Prima triplex anodynorum genus exhibet; alia sunt aquosa et diluentia, ut aqua, lae, sanguis et fructxium quorundam V g. pomorum coctorum pulpa etc. omnia haec liquores infarctos
diluunt et extrauasasos eo drisponunt, ut facile in resolutionem spontaneam h. e. putredinem 2beant, hinc in contusionibus non conueniunt. Alia sunt mucilaginosa et emollientia ut gummata, folia ve basci et alia. Haec, cum magnam partem aquae contineant, in fluida agunt insimul autem solida quodammodo relaxant, hinc in ulceribus vulneribusque, ubi tensio, dolor et calor, nec vasa ultra tonum a fluidis inseritis distenta sunt, conueniunt. Alia demum sunt oleosa et relaxantia, quorum particulae fibrarum texturam penetrant, ea S lubricant et relaxant. Haec, quae non nisi recentia exhiberi debent, in tensionibus partium dolorificis, ut peritonaei inflammatione, exterius inunila conueniunt nocent vero ubi partes externae inflammatae sunt. Altera classis anodyna sedantia, et quatuor es prum species continet. Quaedam nimirum sunt aatis pasmodi ea, ut camphora, quae in spirituS animales agit, fibrasiones conuulsiuas neruorum sedat et
putredini resistit, inde ea in contusionibus bonam opem fert. Alia sunt resoluentia ut flores melilotialiaque, quae in humores in primis agunt eosque attenuans. Hinc talia usurpanda, ubi et resolutio et mitigatio simul indicatur. Alia porro sunt in cras F r sentia,
86쪽
santia , quae partibus viscosis praedita, ut sperina ranarum , portulaca etc. solida illiniunt et succos irritantes inuis cant. Alia tandem sunt exsiccantia, quae materiem acrem absorbent et impediunt, quominus
solida irritet, atque hie in primis plumbum eiuSque
Praeparata spectant. Tertia classis narcotica, h. e. quae partes sensu ad tempus priuant, continet. Haec omnia, ut Opium, cynoglossa etc. externe vix et non nisi in casu urgente, tuncque valde circumspecte adhibenda sunt. Cum enim calidae indolis sint, ea irritant et
p. I 29. Pars posterior usum anodynorum in morbis, insimulque sormulas talium remediorum continet. Anodyna, in genere considerata, in omnibus morbis, ubi dolor est, locum inueniunt, eumque Variae eorum species sint, itidemque morbi et partes affectae varient, Noster ideo ostendit, in quonam casu et sub quibusnam conditionibus an Odyna applicari debeant. En itaque morbos, quos dolor comitatur et cui medendum esti In inflammatione praeter venae- sectionem, quae optimum anodynum hic est, cataplasma ex mica panis, lacte et croco dolorem sedat. In quibusdam autem inflammationibus, ut parotidibus , bubonibus alii que tumoribus criticis, ubi suppuratio necessaria est, talia cataplasmata anodyna P I3 S . non conueniunt, sed eligenda sunt maturantia. In erysipelate et omnibus inflammationibus superficiat,bus f mentationes ex lenientibus, ut decocto althaeae vel decollo chamona illae et meliloti prosunt. In p. 13 ophthalmia attendendum est , utrum caussa externa, an interna sit; in priori collyrium anodynum res obuens ex aqua rosarum et plantaginis eum croco, sique tunc inflammatio non cessat, sola anodyna lenientia, ut lac et sanguis columbi, se per imposito e taplasmate ex pulpa 'pomorum coctorum, Vitello Duorum, pulpa cassiae recenti, mucilagine seminum
87쪽
psyllii et althaeae eum pauxillo hordei applicanda
sunt. Si inflammatio ex illapso corpusculo oritur, hoc educto, guttae dein aliquot collyrii, ex aqua rosarum, plantaginis et foeniculi cum saeclistro saturni et croco parati, immittantur. In ophthalmia a caussa interna curatio variat. Ita in ophthalmia phlegmο- nude anodyna resoluentia in principio, lenientia in progressu, inque statu sere eadem, quae in ophthalmia a causia externa, commendantur. In ophthalmia se rosa sedantia prosunt, quae nimirum vasorum tonum restaurant et lachrymarum acrimoniam absorbent, ut collyrium ex aqua rosarum, plantaginis es solani off cum vitriolo albo et tutia, super imposito cataplasmate ex decocto florum chmamomillae. In coniunctivae inflammatione, ex materie ulcerum orta, absorbentia et exsiccantia, ut tutia et vitriolum album, conueniunt. In angina praeter venaesectio-P. I I. nem et humectantia et relaxantia interne sumta, quae maxime necessaria, etiam gargarismata acidulata,
quae in principio adhibenda, intermittenda autem sunt, si malum progreditur, atque tunc lac tepidum opem serunt; sin vero ob tensionem et inflammationem magnam gargarisatio impossibilis, cataplasma resoluens ex nido hirundinum cum soliis maluae et violae, radice althaeae et liliorum, scubus, floribus chamomillae et meliloti, farina hordei, seminis lini et foenu graeci, croco, butyro recenti, oleo chamomillae et amygdalarum dulcium paratum, exterius applicandum est. In haemorrhoidibus dolentibus venaesectio et P. I S. remedia interna optima hic iudicantur, laudatur tamen decocti, ex soliis maluae, althaeae, parietariae, violae et verbasci, floribus chamona illae et meliloti, seminibus lini et foenia graeci cum aqua parati, vapor per infundibulum ad partem dolentem admissus. In paronychia inter topica remedia cataplasma p. I 6. ex mica panis, cumque ea saepe ad suppurationem
88쪽
tendat, maturantia, anodynis mixta, applicanda
p. 1 8. In inflammati0nibus albis, seu lymphaticis, praeter purgantia, etiam cataplasma ex mica panis simul adhibitum laudatur. In podagra, rheumatismo et doloribus arthriticis, qui omnes inflammationis albae species sunt, si
externa requiruntur, lini mentum ex vitello Ouorum cum oleo robato, super imposito cataplasmate exmica panis, lacte, mucilagine seminis althaeae, farina seminum lini et foenia graeci, puluere florum
chamomillae et meliloti, cro eo et oleo rosato suadetur. Sin vero dolor extremus, caute tune fomenta, ex aqua cum stupefacientibus, ut hyoscyamo, man dragora ete. parata, applicanda sunt. Maxime vero embrocationes una cum pinguedine humana, oleo lumbricorum etc. adhibitae laudantur. P. I So. In vulneribus in primis neruorum et tendinum emollientia et relaxantia, ut oleum terebinthinae ca- leseruim conuenit Ubi autem post vulnera rigiditas et dolores rheumatici in membris remanent, tune optimo cum fructu aquae thermales suadendae sunt. In ulceribus dolentibus absorbentia et exsiccantia, ut linimentum ex unguento populeo, rosato, de cerus' sa et oleo cerae conuenit. In combustionibus sella, sambuci seu ebuli cum axungia porcina cocta, vel uri guentum populeum aut oleum nucis chartae molli inunctum et tepefactum maxime ad compescendos dolores laudantur. Et si magna inflammatio superuenit, cataplasma ex mica panis superimponendum suadetur.
p S7- Eadem haec quaestio, quam exponendam qu0'que sumsit Cl. GAYoae, in tres partes diuiditur. Prima de dolore, eius caussis, partibus huic 0bnoxiis deque eius effectibus agit. Secunda remedia anodyn , Q0rum agendi modum et diuersas species conii,
89쪽
derati Tertia tandem usum exponit, quem anodyna in morbis chirurgicis secundum genus, caussas, symptomata et diuersas partes, quas infestant, consideratis, praestent. Dolor est complurium morborum, tam internorum, quam externorum, symptoma, cuius caussa proxima fibrae nerueae tensio seu compressio seu alia praeternaturalis dispositio habetur. Huius caussae remotae plures esse possunt. Inter internas plethora, obstructio, inflammatio, corpora peregrina interius formata aliaque plura in censum hic veniunt; inter externas vero luxationes, herniae, puncturae, scissurae, ambustiones etc. nominantur. Inter parteS corporis non nullae dolori obnoxiae sunt, aliae non aeque. Ad has referuntur pinguedo, viscera non nulla valde mollia et spongiosa ut pulmones, demum ossa et cartilagines. Dolori vero obnoxiae sunt omnes partes musculosae, membran sae, aponeuroticae, tendinosae et neruosae, atque
inter has ipsas aliste plus, aliae minus dolorem suscipiunt. Dolores ipsi inter se differunt et alii leues et tolerabiles , hique vel breues vel continui, alii pulsantes aliique grauatiui ete. sunt. Effectus doloris varii sunt, prout nempe dolor vel leuis vel magnus est et vel breue vel longum tempu urat. Ita enim functiones animales et tranquillitas animi furbatur, vel insomnia, febres, calor, inflammatio, deliria aliaque plura dolores sequuntur. Altera pars de remediis anodynis agiti Anody P. I 6 S. na dicuntur, quae dolorem vel prorsus sedant vel
imminuunt, quorum omnium tres classes constituuntur. Prima classis anodyna continet, quae caussam doloris auserunt; altera, quae caussam vel co
rigunt vel debilem reddunt, exhibet, .atque tertia demum anodyna comprehendit, quae absque eo, ut caussa doloris corrigatur vel imminuatur, sensum dot ris vel auseri vel obtundit. Primae classis alia sunt evacuantia, ut venaesectio, urina per cathete-
90쪽
rem et puris, abscessu aperto, eductio, scarificationes, cauteria, vesicatoria et id genus alia, dein corporum peregrinorum, ut calculi vesicae eductio, porro remedia pharmaceutica, ut purgantia, sudorisera, emetica, tandem nix seu aqua frigida, membris gelu rigidis applicata. Alia sunt resoluentia, quae nimirum ob particulas aquosas, diluentes et attenuantes materiem morbosam diuidunt, et ob particulas subtiles penetrantes et stimulantes in vana agunt, hae que excitant, ut materiem mobilem factam percolatoria expellant. Horum quaedam sunt humida, ut balnea, fomentationes etc. quaCdam vero sicca ut fumigationes et pulueres calide applicati; quaedam tandem medium tenent, ut emplastra resoluentia. Anodyna resoluentia etiam ia simplicia et composita diuiduntur. Ad illa pertinent ex regno minerali aquae minerales paullulum calidae, petroleum, mercurius etc.; ex animali pellis animalis, recenter occisi, mel, cera etc. ex vegetabili tandem plantae emollientes aquosae, mucilaginosae ut althaea, malua etc. vel flores chamo millae vel semina e g. lini, vel plantae aromaticae et resoluentes sortiores, ut absin. thium, vel gummata, ut aminoniacum aliaque plura. Ex his vero Iaria componi possunt, ut unguenta, olea et empta ra, diuersimode resoluentia. Sed
omnium horum selectus saciendus est, prout nempe hoe vel illud indicatur. Quod ad usum anodynorurit resoluentium spectat, isse varius esse solet. Ita ubi
calor et inflammatio est, eligenda sunt aquosa et mu-cilaginosa, contra stimulantia et calida vitanda. Vbi vero dolores non a caussa calida nec sebris nee dispositio cancrosa, tunc attenuantia, stimulantia etc. adhiberi possunt. Porro ubi causia doloris in materie acri salina consistit , ibi lenissime diluentia, mucilaginosa etc. conueniunt. Tandem etiam notandum,
semper resoluentia calide nec unquam frigide applicanda esse, gradus autem caloris variare poste. Tertium