장음표시 사용
101쪽
calorem paruum excitant vel augent. Reseruntur huc, quae motu intestino gaudent, ut sermentum panis; dein quae fragranti et aromatica virtute pol,lent, ut gummi ammoniacum porro quae fragranti et volatili aromate praedita sunt, ut herba basiliconis et quae minus volatili, valde autem penetrant virtute gaudent, ut herba abrotanti tum quae magna aerimonia irritant, ut radiges cepae; tandem, quae acria et ex acribus et calidissimis composita sunt, aliisque ut plurimum adiutoriorum loco adiunguntur, ut fel taurinum et sapo niger. Caput quartum de medicament0rum pus mo' p. 3 3 Suentium usu in morbis externis agit. Si inflammatio in suppurationem abire debet, necesse est, ut calor et humiditas in parte conseruentur. Hinc emplastra et cataplasmata nec adeo humida nec sicca, ex farinaceis parata, applicanda sunt. Si vero his suppuratio ob dissicilem intumescentiam non succedit, ea, quae in secunda classe reperiuntur et parteS extensiles reddunt, usurpentur. Si calor inflammationis tantus est, ut gangraena metuenda sit, iste relaxantibus, secunda classe enumeratis, vel frigefacientibus, tertia classe adductis, temperetur. Sed caute his utendum est, ne nimium frigefaciendo suppuratio impediatur. Si contrarium, hoc est, motus et calor debilis obseruatur, calefacientibus, quarta classe reperiundis, excitetur. Si abscessus ad malin
rationem accedit, maxime relaxantia, ut olea et
pinguia applicanda sunt, quae vero, in leuiori gangraenae suspicione , vel omitti vel parcius usu pari debent. Cum in glandulosis obstruitionibus,
non resoluendis , suppurantia, absque praeuia infammatione, vix prosint, suppuratoriis proinde caqlidissimis et penetrantissimis. naturae succurrendum est. In magnis contusionibus eaedem sere cautiones obseruandae sunt, et si gangraena imminet, re
laxantibus utendum, vel si partes vicinae inflamma-G a tione
102쪽
tione assiciuntur, resoluentia cum suppurantibus permiscenda sunt. Motus vero in contusis fere suffocatus, calidis suppurat0riis et cortice peruulano, imterne sumto, excitari debet. p. 3 3- Digestiua in vulnere recenti vel et in ulcere locum habent. Digestioni obest aeris accessus, hinc omnia, quae hunc arcent, nec digestioni, naturali proprietate, resistunt, adhibenda sunt. In ulcere crusta et sordities puris exortum saepe impedit, hinc relaxantia, ut pinguia et oleosa admouenda Si in ulcere nimia laxitas est, ita, ut benignum pus vix generetur, resinos a balsamica, ut terebinthina, aloe, myrrha prosunt, eademque etiam, vel maiori adstringendi vi praedita in ulceribus cancrosis conueniunt. Tandem et ulcus saepe adeo sordidum est, ut escharotico opus sit, hinc butyrum antimonii applicandum , quo nouum ulcus generetur et digestio
Eandem hanc quaestionem explicandam sibi sumsit Cl. E SCHENs Ac H. Generalibus non nullis de solidorum fluidorumue flatu sano atque morbos praemonitis, ad ipsam rem accedit Noster, et primo
P 37, statim puris definitionem exhibet. Hoe, inquit, est sub limitia ex ossi si flavescens; confisentiae mediocris
sui re; odore vel nulla vel saltem non ingrato praedita; originem trahens ex miscessi rarum dilaceratarum, cum sanguine extrauofato. Remedia igitur externa, quae puris consectionem promouent, suppurantia vocantur, ipsa autem actio, qua pus in parte gene ratur, dicitur suppuratio, quae nunquam sine prae uia inflammatione locum habere potest. Vt puS gQ
neretur certus requiritur vasorum mouendorum gra'
dus, qui nec debilis, nec violentus e ste debeat. Si itaque suppuratio in parte inflammata adiuuanda est,
motuS nimius compescendus, debilis vero augen
dus est. Prius perficitur remediis sic di his emolli
103쪽
entibus, quippe quae fibrarum tensionem nimiam
imminuant atque efficiant, ut hae sanguini et humoribus ungentibus facilius cedant. Posterius praestant irritantia, ea nimirum, quae solidorum tensionem et motum adeoque circulum humorum augent. Hinc duo suppurantium genera diuersa enascuntur atque semper, in procuranda suppuratione attendendum, ideoque cauendum est, ne emollienS cum irritante, ut saepius fieri solet, commisceatur. Ubi itaque, imminente suppuratione, cum tensione dolor insignis est, emollientia prosunt, ut p0te quibus fibrae laxantur et dolor et motus minuitur. Ast omnia emollientia eundem agendi gradum non pος sident, quare tres classes constituuntur, quorum prima mitissime agentia, secunda fortiora, tertia tandem sortissima comprehendit. Ad primam classem aqua simplex vel ex decoctis emollientium sortiorum cum aqua parati S vapor, ad secundam lac, decocta mucilaginosa ex ebore, plantis earumque partibus mucilaginosis etc. ad tertiam denique spei maceti et oleos a pertinent. De horum omnium usu notandum est, semper ea calida applicanda atque calida conseruanda esse. His de emollientibus adductis variae remediorum formulae apponuntur.
Ubi tensio nulla sed potius indolentia est, irri-p. OItantia conducunt, quae cum in actione varient, inquatuor classes rediguntur. Prima mitissima, seu nil de roborantia, ut terrea, ex plumbo parata, plantas adstringentes et aromaticas etc. continet. Secunda vera irritantia ast mitiora, ut gummi resinas, ceram, mel etc. comprehendit: Tertia irritantia fortiora, ut terebinthinam, resinam ligni sancti, salia sertiora, saponem, cepas, allium ete. exhibet: Quarta demum rubefacientia atque corrodentia ut semen staphisagriae, olea destillata, acida mineralia etc.
offert. Quod ad usum horum spectat, haec tanquam simplicia vel ut composita et calida applicari G 3 P0iiunt,
104쪽
possunt, de quibus ultimis plures iterum sermulae
P. zΙ, annectuntur. Quamdiu pus confectum includitur, morbus dicitur abscessus, quam primum,autem, pε tibias disruptis, puri liber exitus pates, ulcus voea'
tur, inde ea , quae abscessui imponuntur, maturantia, quae autem, ulcere praesente, usurpantur, digestiua nuncupantur, utraque vero sic dicta suppurantia constituunt. In usurpandis his semper partium habenda est ratio, siquidem aliae magis aliae minus sensibiles sunt. Omnibus partibus, quae molliores nec elasticae sunt, suppurantia sine ulla exceptione applic ri possunt, quae vero elasticae sunt, ut
paries neruosae et tendinosae, in harum inflammatione , ad suppurationem tendente, emollientia so tiora evitarida, contra mitissima eligenda vel reuulsio
suscipienda est. Ossibus emollientia nunquam, sed
irritantia , ut euphorbium etc. conueniunt. In genere de suppurantibus notandum est, eorum usum in inflammatione, ad gangraenam tendente, maximum esse pariterque in ulceribus fistulosis ac mali moris, fistulis ipsis, tumoribus saecatis aliisque excrescentiis mollioribus atque in primis in ulceribus conducere. Emollientia autem in specie, in primis primae et secundae classis in omnis generis inflammatione, tensionem et dolorem inducente, in quealiis morbis, ubi dolor est, egregie conuenire, at que irritantia tandem, ut adstringentia in haemomi hagiis, balsamica et sales in gangraena imminente, aromata et vinosa in contusione ad sanguinem resoluendum, terrea et saturnina in erysipelate, adstringentia et aromatica in oede malosis tumoribus atque vescantia et corrosiua in partibus gangraenosis, tumoribus saccatis, excrescentiis carnosis fistulosisque ulceribus multum valere experientia d0cet.
p. 4S8. Q Resti0, quae anno 17 6 diuersas remeaei0rum detergentium Decier, eorum ogendi modum et usum immurbis
105쪽
morbis chirurgicis definienda proposuit, anno sequenti praemium non obtinuit, sed ad annum 17 9 translata fuit. Praemium proinde duplex constitu
Prior quaestionem in tres partes diuidit; in prima nimirum morbos pertractat, in quibuS detergentia adhibenda sunt; in secunda de ipsis his remediis agit;
inque tertia ostendit, in quonam casu memorata remedia prosint vel noceant. Morbi, in quibus detergentibus opus, ulcera sunt, sub quo nomine partium mollium, quae in pus conuertuntur, soluta continuitas intelligitur. Haec vel simplicia sunt vel complicata. Illa adesse dicuntur, si quando nullus morbus, nec aliud quidquam, quod carniS regenerationi aut cicatricis formationi impedimento sit, ea comitatur. Complicata vero vorantur, si quando ulcera cum aliis vitiis, ut callo, sinu, fistulis, vermibus, varicibus aliisque coniuncta reperiuntur. Origo ulcerum in suppuratione quaerenda est, haec autem oritur, si vel vasa externa quadam vi illata rumpuntur, vel si eadem fluidis ita in sarciuntur, ut deinde etiam continuitas soluatur. Licet autem O tus suppurationis diuersus sit, in utroque tamen casu formatio suppurationiS uno eodenique modo perficitur. Ea enim nihil aliud, quam puris ex destructorum vasorum frustis cum fluidis effusis mixtis, sormatio est. Facta itaque suppurationC cauum conspicitur, qu0d ulcus vocatur, in quo vasa dilacerata,
relaxata et depressa reperiuntur, quae vero tanquam escharae separandae .et regenerationi obstantes consideranda veniunt. Partes hae mortuae vel facile separantur, si leues sunt, vel si nimis crassae sunt, difficulter secedunt. Exinde autem status ulcerum dependet, qui malignus est, si partes mortuae nimis crassae sunt, insimulque materies purulenta vel nimis crassii vel acris vel serosa est; hinc etiam praecipua impedimenta, quae bonae carniS regenerationi
106쪽
se opponunt, enascuntur. Ut itaque ulcus purum fiat, partes mortuae et peregrinae separentur atque vitia fluidorum et materiae purulentae corrigantur, necesse est, ut auxilium feratur, quod non nisi re
mediis sic dictis detergentibus perpetratur. p. si. Secunda parte de his nunc agitur atque, ut recta eorundem agendi ratio exponatur, primo statim in principia eorum inquiritur. Haec, ut substantias salinas seu ad minimum ut mixta, in quibus sales partes essentiales constituunt; consideranda esse, Noster autumat. Quod ad salium actionem pertinet, ii vel partes arrodunt vel dissoluunt et varias mutationes pro Varia partium, in quas agunt, dispositione producunt. Ita in partibus solidis isti dolorem, tensionem fibrarum neruearum et assiuxum copiosiorem spirituum animalium excitant, imo in partes mortuas, ut escharas agunt, eaS penetrant et partim consumunt; in fluidis autem viscositatem tollunt eaque attenuant. Differunt autem remedia detergentia, prout sales sunt, qui eorum mixtionem ingrediuntur, vel prout aliae partes eum salibus simul mixtae remedium detergens constituunt. Ratione itaque
effectuum, quos praestant, detergentia in quatuor genera diuidi possunt; in irritantia nimirum, quae
partium vivarum oscillationem vividiorem reddunt; dein in rodentia, quae partes mortuas penetrant et esticiunt, ut decidant; porro in diluentia, quae flubda existunt et viscositatem humorum in ulcere tollunt; tandem in absorbentia, quae humores sero sattrahunt et vasa relaxata constringunt. . Primi generis remedia eo in casu, ubi in ulcere suppuratio lente procedit, pus malae indolis est et partes mortuae ob debilem fibrarum oscillationem non decidunt, applicantur. Secundi generis remedia adhibentur, ubi
ulcera a tumore maligno orta sunt et ubi partes mortuae, fibris licet irritatis, non decidunt, nisi esch, rae ipsae dividantur et consumantur. Tertii genuris remedia
107쪽
remedia usurpantur in tumoribus scirrhosis exulceratis, ubi humores viscidi et tenaces sunt. Quarti denique generis remedia prosunt, si humores tam copiosi tamque fluidi sunt, ut sanationem impediant. Quod ad usum horum remediorum in specie attinet, tempus in primis considerandum est, quo adhiberi debeant. Ea itaque non nisi suppuratione praegressa
et materie purulenta, consistentia requisita non praedita, ulcerisque fundo non rubro, paucis, regeneratione impedita, conducunt. Talia enim remedia regenerationem bonae carnis accelerant, sique illa praestita suerit. tempus etiam datur, quo iterum illis abstinere debeamus. Quando nimirum canaleS molles et liberi sunt, succus nutritius consistentiam requisitam habet, sundus ulceris ruber apparet et dolor a remediis applicitis excitatur, detergentia illico intermittenda sunt, quia alias dolor, siccitas ulceris praematura, et induratio marginum enascitur, atque in genere sanatio impeditur. Praeter haec et diaetae regimen obseruandum et, pro Ulceris conditione, varia etiam remedia ut diluentia, in crassantia, lenientia etc. propinanda sunt. Detergentia in omnibus ulceribus usurpanda veniunt, excepti S canerosis, quippe in quibus lenientia tantum adhiberi possi int. De reliquo remedia illa varia sub sorma et v6l liquida ut balnea vel minus liquida ut balsama,
vel solida ut emplastra exterius applicantur, interius vero, si detergentia indicantur, ea semper sub forma liquida exhibentur. His expositis remediorum tam simplicium quam compositorum subnectitur catalogus.
Eandem hanc quaestionem exposuit Cl. Lo v I S, P. atque primo de ni tura et causia ulcerum agit; dein cepS casus exponit, ubi remedia detergentia applicanda sint; porro de selectu, praeparatione et viribus medicamentorum , quae morbus indicat, loqui-
108쪽
tur; fandem varias remediorum formulas apponiti Victis Nostro dicitur solutio continui seu diuisio partium mollium, de quibus materies purulenta manati Haec, si ante partium diuisionem formatur, ulcus a caussa interna natum dicitur; sin vero partium diuisionem sequitur, caussa ulceris externa habetur. Sive autem ab hoc siue ab illa nascatur ulcus, uno tamen eodemque modo in utriSque pus generari, hocque, sanguine in cellulas pinguedinosas effuso cumque pinguedine mixto formari, certum est. p. 9o. Quod ad ulcerum curationem attinet, ea primis diebus maturantibus et digestiuis tractanda sunt, caute famen ista continues. Quam primum igitur suppuratio imminuitur et materies alba, aequalis, laeuis et absque malo odore apparet, recedendum stati in ab illis est, et sic disia detergentia applicanda
sunt. His enim ulcera mundantur et eo disponuntur, ut noua caro generari possit, quae vero maturantibus aut digestiuis, diu continuatis, impeditur omnino. CVm autem remedia ista varia sint et a se inuicem ita discrepent, ut unum alteri minime substitui possit, sed pro varia indicatione varia eligi debeant, ista proinde remedia in certas clastes rediguntur, quarum quaelibet ostendit, qua ratione rem. p. ' R. dia ista usurpanda veniant. Prima classis mundificantia, quae ex digestiuis et suppurantibuS cum resinosis, ut terebinthina, myrrha etc. mixtiS, cousta af exhibet insimulque ostendit, quomodo ista remedia, ob olea balsamica, irritent et mundent. Cum vero ea non nisi in casu, ubi nullum impedi-P. 96. mentum se praebet, exhiberi possint, altera classis tali A largitur, quae sortius paulo agunt, attenuant et incidunt quaeque demum adhibentur, quando prioribus, diu continuatis, caro non rubra sed pallida, pu que crassum et glutinosum fit. Remedia ista balsat ea, cum relaxantibus et oleosis mixta, in priori classe nominata, hanc quoque classem constituunt;
109쪽
tuunt, eo tantum discrimine, ut quantitas relaxantium imminuatur, balsamicorum vero augeaturi Praeter haec et lixivia, ex cineribus plantarum parata imo et sal fixus tartari nec non urina atque sapones tam naturales, ut bilis, mel, saccharum, succu8 saponariae etc. quam artificiales, ut sapo niger, sal volatilis oleosus etc. secundum indicationem prudenter administranda, huc etiam reseruntur. Ter-p. Soo. iiii classis detergentia anti putrida continet, quae in ulceribus adhibentur, ubi odor foetidus et color, instrumenta argentea tingens, deprehenditur. Praestant id vel decocta vulneraria ex herbis absinthii, scordii etc. vel acida, ut acetum, Oxymel simplexetc. vel spirituos aut spiritus vini vel solus, vel cum
camphora aut sal e ammoniaco mixtus. Quarta clas P. Soz. sis exsiccantia largitur, quae eo in casu adhibentur, ubi materies absque eo, ut caussa virulenta subsit, valde tenuis reperitur. Pertinent huc colophonii puluis, aut linitura myrrhae, aloes etc. Cum vero
non solum humorum, de quibus hactenus actum fuit, sed et solidorum ratio in ulceribus habenda sit, quinta hine classis ea remedia tradit, quae in primis in solida agunt. Accidit nimirum, ut in ulcere saepe caro mollis, pallida et fungosa a vasis vel disruptis vel et integris, debilibus tamen, pronascatur, atque ideo curatio impediatur. Ad destruendam
hanc carnem. remedia, hactenus commemorata, si
non sussiciunt, alia atque sortiora eligenda sunt. Praessant id sic dicta irritantia detergentia, quae ex
corrosiuis, e. g. viridi aeris et praeeipitato rubro cum pinguibus et relaxantibus mixtis, ut unguentum
aegyptiacum, constant. Atque haec sunt, quae, de remediis detergentibus hic exposita, breuiter commemorare placuit; formulas distertationi subnexas.
110쪽
. SI 9. Hane ipsarn quaestionem declarauit etiam Cl. p AB R F. Detergentia seu mundiscantia ab eo dicuntur remedia, quae vulnera et ulcera ad consolidationem disponunt, malas suppurationis qualitates immutant, depletionem vasorum essiciunt, carnemque superfluam destruunt. Remedia haec in vulneribus recentibus, bonae notae, non adhibentur, sed
in iis tantum, quae diu durant et ubi caro mollisae spongiosa est, atque pus serosum fit, in genere ubi vulnus ad consolidationem perduci nequit, ista adhibenda veniunt. Detergentia irritant et in solida gunt, et duplicis generis esse solent. Alia sunt stimulantia, ut plumaceola sicca, decocta plantarum
vulnerariarum, adstringentia, sapones etc ; alia vexo sunt corrosiua, ut alumen ustum, praecipitatum rubrum etc. In vulneribus, ubi suppuratio ac tanta vasorum relaxatio est, ut laudabiles suppurationis qualitates sensim evanescant, conducunt. In abscessibus eadem laudantur atque quidem, si ulcus post phlegmonem suppuratam remanet, aut in visceribus spongiosis, ut hepate et in primis cerebro deprehenditur, detergentia stimulantia leuiora optimi iudicantur usus. Vbi vero ulcera diu durant et absque dolore, tensione et inflammatione sunt, insimulque vitiosum pus apparet, ibi stimulantia acriora conducunt, atque haec absque pinguibus admixtis,
quod saepe in priori casu fieri solet, adhiberi possunt.
Sr9. Qu estionem, quae anno I 7 7 remedia ex Acantia et caustica, eorum agendi modum, diuersas specieret usum in morbis chirurgicis definienda proposuit, explicauit sttanoque sequenti praemium reportauit Cl.
CH A R M E T I O N. In duas partes hanc quaestionem diuisit Cl. Auctor, inque priori de causticis, in
posteriori vero de exsiccantibus egit. Causticorum nomen ab ustione, rosi0ne seu consumtione partium, quibus applicantur, desumitur, eorumque Vi S atque essicaci-