장음표시 사용
91쪽
Tertium genus, quod ad hanc classem pertinet, reductionem partium distocatarum in statum naturalem, ut luxata etc. comprehendit. Quartum den, que genus sectionem partium, ut neruorum sectionem integram etc. continet. Eo enim in casu dolor fit medicina doloris. Secunda classis remedia comprehendit anodyna, P. I 76. quae dolorem sedant vel caussam eius imminuunt, dum vel caussam corrigunt, vel debilem eam reddunt. Horum quaedam in solida, quaedam in sui-da , tandem quaedam in utraque simul agunt et varia sunt, quae huc pertinent. Primo emollientia adducuntur, quorum alia sunt aquosa, ut aqua tepida, serum lactis et succus plantarum emollientium alia sunt oleosa, ut olea expressa, non autem destillata; alia denique sunt mucilaginosa, ut semina fari-Π3cea etc. Aquosa dolorem auferunt, dum fibras relaxant et fluidi particulas attenuant, hinc, ubi nimia tensio, conueniunt. Oleosa et mucilaginosa dolorem tollunt, dum fibras relaxant et particulas acres et irritantes inuis cant. Remedia haec vel ut
simplicia vel ut composita sub Arma somentationis, cataplasmatis, unguenti etc. applicari possunt. De
usu autem notandum est, balnea, sementationes et eataplasmata calida applicanda esse, mucilaginosa et oleos a vero semper recentia requiri, inque inflammationibus insignibus, in primis erysipelate, aqu0sa
oleosis et mucilaginosis praeserenda. Secundo temperantia et refrigerantia, ut ex vegetabilibus mel ο-neS, cucume S etc. ex animalibus spὸrma ranarum et ex mineralibus saturnina et prae reliquis cunctis nitrum commemorantur. Haec fibras motrices usti relaxant, humectant et oscillationes earum moderantur, vel liquidorum rarefassionem impediunt; vel sales inuoluunt; vel vasa constringunt et impediunt, quo minus a liquidis distendantur; vel spiritus animales sopiunt; vel denique acrimoniam humorum
92쪽
corrigunt. Ex simplicibus plura componi et sub somma somentationis, cataplasmatis etc. applicari possunt, ita tamen, ut omnia refrigerantia, in primis repellentia et adstringentia caute et non nisi in inflammationibus leuioribus et quidem in principio adhibeantur. Tertio absorbentia, ut terrae, atque corrigentia et alterantia, ut sales oppositi considerantur. Priora materiem aerem absorbent, posteriora dolorem sedant, dum materiem immutant. Hinc varie composita, ut unguentum de lithargyrio, emplastrum de cerussa etc. huc pertinent. 8S. Tertia classis anodyna exhibet, quae sensum quidem doloris neque tamen eius caussam auserunt. Pertinent hue papauer album et nigrum, hyoscyamuS, cicuta, Opium etc. atque ex his varia composita ut, pro usu externo, aquae destillatae, decocta, olea, linimenta ete. pro interno vero sic dicta opiata. Remedia haec narcotica prudentem applicationem requirunt et magis quidem, quam omnia anOdyna, de quibus hactenus actum fuit. Cum autem ab omni tempore multum de eorum actione et usu disputatum sit, Noster ea propter varias, tum Vete-Tum tum recentiorum, de usu narcoticorum interno
et externo sententias profert, quibus adductis, Ipse
de non nullorum narcoticorum usu in specie agit. Primo loco adducuntur papauer eiusque producta, Ut opium, laudanum optatum, laudanum liquidum etc. quae cuncta in parua dosi pro usu interno commendantur, pro externo autem usu folia papaueris cum emollientibus in cataplasmate applicata ad compescendos dolores vehementes in phlegmone laudantur, optum vero eiusque praeparata pro usu externo ob effectus incertos et saepe noxios reiiciuntur. Hyoscyamus tam interne quam externe admodum caute usurpandus est, sella tamen eius in cataplasmate cum emollientibus et resoluentibus adhibita con- seduntur. cicuta atque mandragora pro usu interno reiici-
93쪽
reiiciuntur, externe vero tanquam anodyna resoluentia non autem ut narcotica, solanum vero ossicinarum tanquam narcoticum et refrigerans pro usu e terno commendantur. His expositis in genere nunc de usu talium remediorum quaedam monentur. I
Non nisi necessitate urgente ad opium et similia confugiatur, et pro usu interno papauer tantum eiuS-que succus exhibeatur. 2ὶ Nunquam continuetur
vel augeatur in dosi optum, si dolor perstat, sed vel
causta doloris auferatur, vel aegrotans, quantum possit, dolorem perserat. 3) Nunquam opto et nareoticis assuescendum est. Nareotica exterius applicanda vim resoluentem et emollientem non autem refrigerantem et repellentem habeant; hinc folia tantum hyoscyami, papaueris, cicutae, solani furiosi et mandragorae in cataplasmate cum aliiS applicata suadeantur. S) Narcotica vel nunquam vel cum corrigentibus oculo et auribus applicentur. 6 Tandem usus narcoticorum in omni casu, ubi euacuationes naturales necessariae sunt, interdicatur. Tandem remediis anodynis, quae non caussam sed sensum doloris auferunt, annumeratur compressio aut destructio nerui, ita ut commercium inter cerebrum et partem, in qua caussa doloris haeret, iob
Tertia pars de usu anodynorum in morbis chi-p. 2Isrurgicis agit Morborum, qui huc spectant, quinque
numerantur genera, nimirum tumoreS, Vulnera,
ulcera, fracturae et luxationes seu partium distocationes. Tumores, qui cum dolore coniunguntur, sunt tumores inflammatorii, cancrosi atque ii, qui in partium distocatione oriuntur. Remedia anodyna varia in inflammatione esse solent, prout nimirum caussa est. In genere optimum remedium praebent venae sectio et aquosa, emulsiones seminum frigidorum et nitrum, inferne sumta. Externa remedia,
quae dolores in inflammatione compescunt, fiunt emolliem
94쪽
emollientia et resoluentia vel et interdum refrigerantia. Cautissime vero, vel nunquam, adhibenda sunt frigida, xepellentia et pinguia. Singulae inflammationum species peculiaria remedia anodyna postulant. Ita in phlegmone , si tumor augmentum capit, ano dyna et emollientia ut cataplasma ex mica panis cum laete et croco applicentur. Sique dolor imminuitur et tumor ad resolutionem se disponit, resoluentia somtiora, ut plantae aromaticae, semina carminatiua, Vinum etc. applicentur. Sin vero tumor nec res Oluitur nec dolor cessat, maturantia adhibeantur. NO-tetur tamen, in hoc morbo remedia semper tepida applicanda et, ne super partem refrigescant aut acescant, saepe mutanda esse. Tandem in phlegmone, ad suppurationem tendente, optimum anodynUm praebet puris eductio. In ophthalmia venae set fio oculi, secundum methodum de S. YvES, et coniunctivae scarificatio remedia anodyna Optima sunt. In inflammatione palpebrarum cataplasma ex mica panis lacte et croco vel pomum coctum, inque aurium inflammatione lactis tepidi cum croco aliquot
guttae instillatae super imposito simili cataplasmate,
suadentur. In inflammatione gingiuarum, parulide dicta, ficus vel lac cum croco laudantur. In inflammatione uvulae et tonsillarum sub initio refrigerantia et paulo adstringentia ut aqua plantaginis, hi Squen0n iuuantibus, resoluentia asque, inflammatione ad suppurationem tendente, maturantia, ut ficus cum Iacte et croco decolli, laudantur. In furunculo relaxantia et emollientia; in anthrace relaxantia et resoluentia simulque scarificatio partiumque c0rrupta' rum se paratio; in paronychia pro caussarum varieta te varia, ut interdum relaxantia et emollientia, inter'
dum leuis per scalpellum incisio, interdum autem Prosunda, inque haemorrhoidibus dolentibus variautiam pro diuersitate causiae, ut in exulceratis uinguenta
95쪽
guenta exsiccantia, refrigerantia etc. in carcinomaticis remedia, cancro propria, et alia suadentur. In erysipelate, quod alterum inflammationiS ge p. 23o nus constituit, praeter interna remedia, inflammationi opposita, nullum externum applicandum; cum vero saepe exigantur topica, varia ea propter hic apponuntur, quorum usus interdum concedi potest. In tumoribus cancrosis non exulceratis Optimum p. 23 remedium, ii fieri potest, iudicatur extirpatio ; sin vero suscipi nequit, inter externa camphora optimae habetur. Ad compescendos dolore, in cancro exulcerato succus sedi vermicularis officinat . et sorte
In vulneribus varia anodyn , ut corporis pere p. 239.
grini eductio, vel partium in fracturis reductio ins fatum naturalem, de reliquo leuia suppurantia suadentur. In vulneribus partium neruosarum vel integra nerui semidissem discissio. vel, si acris materies vellicat, huius per olea aetherea et remedia spirituosa correctio , inque vulneribus cum contutione lenia suppurantia et in vulneribus extremi atum cum contusione et partium dilaceratione amputatio ete.
suadentur. in ambustionibus leuioribus partis laesae ad ignem admotio, spiritus vini etc. in grauioribus vero relaxantia et lenia suppurantia, in aliis ulceribus unguenta exsiccantia, ex plumbo parata, in fracturis ossium reductio earum in statum naturalem, in luxationibus sementationes et inunctiones relaxantes , in distorsionibus venaesectio et relaxantia et resoluentia, in partium distocatione earum in statum naturalem reductio et topica relaxantia, tandem in malis venereis mercurialia dolores vel auserunt vel mitigant.
Haec ipsa quaestio etiam a Cl. FAann declarata P. z 7.suit. Anodyna ab eo dicuntur, quae vel in caussam doloris agunt eamque tollunt, vel actionem causiae
96쪽
caussae ad tempus supprimunt, Vel sensum organorum obtundunt. Vt clarius omnia exponantur, in tres
partes quaestionem Noster diuidit, atque in prima de
dolore, in secunda de anodynorum speciebus diuersis inque tertia de usu eorum in morbis chirurgicis agit. Dolorem Noster cum so ERHAAv Io impresessionem violentam per neruum, rumpendi periculo expositum, ad cerebrum delatam vocat, atque ita hac re causiam doloris proximam constituit. Caussas motas, a quibus illa producitur, in tensione immoderata, obstructione, acrimonia et corporibus Peregrinis, neruos in statum violentum redigenti bus, quaerit. His praemissis altera nunc parte ostenditur, quaenam anodynorum sint species, qua-ue ratione ea agant. Primo diuersae anodynorum species adducuntur, quae caussam doloris supprimunt. Pertinent huc relaxantia et quae fibras, nimis tensas, vel laxiores vel magis extensiles reddunt, ita, ut absque rupturae periculo facile elongari queant. Alia dolorem leniunt, dum obstructionem dissipant, hinc Omnti, quae humorum massam mi-Muunt, eos diluunt et vasa relaxant, huc pertinent. Porro ea, quae acrimoniam corrigunt, ut diluentia, mucilaginosa, oleo sis et . absorbentia; tum, quae inaequalem tensionem tollunt, tandem, quae corpora
Peregrina auferunt vel supprimunt, dolorem sedant. Quod ad remedia, quae . sensum auferendo, dolorem sopiunt, attinet, duplex hic discrimen notandum est. Alia, in neruum affectum agentia, communicationem cum cerebro supprimunt, ut oleum terebinthinae calidum, nerui compressio aut eius destructis. Alia statum cerebri mutant, ita, ut sensus doloris animae communicari nequeat, atque hiespectant sic dicta narcotica. Ex his optata sere sola interne sumi positant, reliqua, interne suspecta, ζα'terius tantum locum habeat, In
97쪽
In tertia parte de usu anodynorum in morbis p. 263. chirurgicis atque primo quidem de usu eorum, quae
caussam doloris auferunt, agitur. In casu itaque, ubi nimia fibrarum tensio, semper, excepto Cancro, relaxantia et emollientia conueniunt; ubi vero dolor ab obstructione, venaesectio et purgantia antiphlogistica nec non diluentia cum nitro interius sumta prosunt. Externa remedia in inflammationibus in specie consideratis variant. Ita in erysipelate pinguia et viseida nocent, prosunt vero somentationes aquosae vel vapor aquae. In ophthalmia et aurium inflammatione lac foeminarum inque aliis alia comveniunt. Deinde, ubi dolores ab acrimonia, ea, quae hanc corrigunt, conducunt, e. g. si acrimonia
salina in primis viis est, ita, ut ulcera simul afficiamtur, Olea expressa, clysmata et potus ex radicibus demulcentibus conueniunt. Vel, si acrimonia ab humore stagnante moto, ut in cancro exulcerato, oritur, exterius applicantur lenia aquosa et absorbentia, ut succus plantaginis et solani, in mortario plumbeo triti et plumaceolis excepti. Vel denique,
si dolores a miasmate peculiari, ut Venerea lue, mercurialia, aut scorbulo sic dicta antis corbutica ete. Prosunt. Porro, ubi inaequalis fibrarum tensio est, ut in laesionibus cutis, musculorum, tendinum et aut partium separatarum unio, aut emollientium applicatio, ut balsamum ARCA EI, aut cauterium actuale, aut discissio, e. g. neruorum, aut Vulne
rum dilatatio etc. dolores mitigant et saepe tollunt. Tandem etiam attendendum est ad dolores, qui vix a vulnere sed ab aliis caussis, ut malo obseruato regimine etc. dependent, hinc sollicite in caussas tales
inquirendum est, quo xemedium aptum adhiberi possit. Quod ad usum remediorum, quae dolores, sin P. z7α
sum auferendo, sepiunt, attinet; alia neruorum communicationem cum cerebro supPrimunt, ut ne
98쪽
uorum disiectio aut compressio, sed haec, non nisi omnibus incassum tentatis, adhibenda sunt. Destructo enim neruo, partium integritas perit. Alia, quae functiones partium ad tempus tollunt, sunt nareotica, quorum usuS cautus esse debet. In genere, ubi dolores non a plenitudine vasorum, sed ab acrimonia quadam, ut in cancro, dependent, narcotica, interne saepe adhibita, prosunt, in inflammationibus vero, ubi sanguinis massa per venaesectionem et pu
gantia nondum imminuta est, narcotica interne nocent. Eadem cautio et in externa applicatione Obseruanda est. Ita in phlegmone, emollientibus frustra adhibitis et dolore persistente, cataplasma ex lacte cum foliis hyoscyami et papaueris prodest. In doloribus vehementibus oculi aqua papaueris albi
destillata inque aurium dolore oleum mandragorae laudantur. Tandem et casus sunt, ubi narcoticorum usus non adeo timendus est. Dantur nimirum inflammationes, ubi obstructio a dolore ipso, ut in vulneribus partium tendinosarum, Oritur. In earum principio statim narcotica exhibenda sunt, quo filamenta neruosa, quae extremitates arteriarum capillarium stringunt, relaxentur et seu guini motus liberior reddatur. Laudantur etiam narcotica in gangraena sicca, ubi non Alum dolorem sedant, sed et vulnus eo disponunt, ut humectetur. P. 277. Quaesti0nem anno 17 s propositam, in qua diversae remedi9rsm suppurantium Decies, eorum agendi modus et Ust in morbis chirurgicis, definienda suerunt, declarauit annoque sequenti praemium re-POrtauit Cl. G R A s Η v I s. uaestionem in quatuor capita diuidit Noster, quorum primum de suppura' tione et pus mouentibus agit. Pus, tenax et sub- Pingue liquidum, cum aqua miscibile inque ea sundum
' Prodiit etiam haec dissertatio de generatione Puris stelodami 17 7. 8. latine et belgice.
99쪽
dum petens in vivi animalis parte, morbo affecta, productum vocatur, atque suppuratio, seu partium quarundam in pus mutatio, assio corporis viventis spontanea, nullis artis adminiculis, vel non nisi imperfecte, imitanda dicitur, digestio autem puris in
ulcere quotidie repetita generatio appellatur. Ut itaque pus generetur, requiritur, ut ad illud coquendum motus vitalis in parte superstes sit; dein ut morbus praecedat, quo suppuratio tanquam morbi finis sequatur; porro ut inflammatio praegrediatur, atque talis quidem , quae acuta est cumque magno in parte calore coniuncta; tandem ut pars, si in suppurationem abire debeat, ab aere externo defendatur atque eo disponatur. ut facilis. sit intumescentia inque tumorem expansio. Suppurationis actionem absolutam esse cognoscimus, si quando inflammatio per aliquot tempus protrahitur , ' tomata continuo augentur, aegrotans minus febrit, parum de dolore conqueritur atque pars minus tendi incipit mollior. que fit. Dum haec mutatio, suppuratio nimirum, in parte contingit, membrana cellulosa, plurimis vasis, materi ia pinguedinosam vehentibus, praedita, in farcitur, extenditur, rumpitur; quo facto cauum formatur, in quod corrupta pinguedo effunditur, cui ex vasis ruptis humor, essiciendae pinguedini destinatus, in pus transformandus adsunditur. Itaque inflammationis mutationem in abscessum in membrana cellulosa potissimum fieri, pus in ea coqui, hocque ipsum ex pinguedine maximam partem oriri, statuendum est. Quod si vero tantus est aliorum humorum affluxus, ut hi materiae pinguedinosae quantitatem superent, tunc vel aquosum vel ichorosum vel sanguinolentum pus apparet. At vero, cum
suppuratio solius naturae opus sit, facile hinc intelligitur, quid de remediis suppuratoriis dicendum.
Nunquam nimirum reperiuntur, quae actionem hane
inducunt, sed quae impedimenta, suppurationem
100쪽
vel ardentia vel retardantia, remouent aut ea requisita, quibus puris generatio perficitur, Procurant, ea omnia suppurantia dici merentur.3o S. Caput secundum ostendit, quibus modis pus mouentia operentur. Remedia, quae puri S maturationem proi nouere debent, requirunt motum vitalem luperstitem, quo praesente ista symptomata eorumque caussas aliquo modo mutant, dum vel iis aliquid addunt vel detrahunt. Promouetur itaque puris maturatio, si liberior aeris accessus arcetur, nimia in parte perspiratio impeditur, cutis et partes
externae relaxantur magisque extensiles redduntur,
nimius porro in parte calor imminuitur, Vel, cum certus quidam caloris gradus requiratur, iste augetur, insimulque motus intestinus inter stagnantes vel in cauum depluentes humores excitatur atque
leuioris putredinis principium h. e. fluidorum ab indole naturali degeneratio inducitur. Eadem serem ione agunt digestiua, dum vel puris generationem adiuuant vel corrigunt, paulo tamen a suppuransibus differunt. Ipsi enim humido, in pus mutando admiscentur, ipsis partibus caesis applicanturin qne ipsum cauum introducuntur. Si T. Capus tertium medicamentorum, pUS mouem tium, classes exhibet, quarum prima ea continet, quae, aeris externi accessum arcendo, calorem et humiditatem ut pix et semina auenae cum aqua cocta, conseruanti beeunda classis ea comprehendit, quae partes relaxant et inturnescentiam et rupturam faeb Iem reddunt. ut radix althaeae, herba maluae, mel, olea et pinguia tum vegetabilia tum animalia. Tert a classis continet, quae calorem nimium minuunt
atque hic secundae classis vegetabilia, cum aqua eucta et tepide applicata spectant, maiori tamen efficacia agunt, quae potentia frigida sunt vel frigido applicantur, ut lens palustris, folia nymphaeae, unguentum populeum etc. Classis quam offert, quae