장음표시 사용
61쪽
ordinariis opus habet, si quando incommodis istis liberari debet. Mala fere eadem, quae in pri0ri, sed
peiora sunt: Pondus ventriculi diutius sentitur, ci culatio magis turbatur, propensio in somnum fere
continua, reiectio ciborum absque motu vehementiasque singultus oritur. Symplomata circulationis turbatae sunt horror, pandiculatio, oscitatio, paulo post calor et ariditas. Praeter haec et tormina et alui deiectio acceduns, tandem asthma et, citra manifestam caussam, a somno sudor. Quando tunc vires sortius resistunt, euacuationes magis auctae eu
dunt, quaeque ideo in hoc gradu magis quam in illo sensibiles sunt. Quodsi denique ventriculus ultra modum distenditur, actio huius cessat, respiratio difficillima fit, magnum pondus ventriculi sentitur.
ineptitudo ad agendum, facies rubra et assectus comato si accedunt. Ast raro ultra modum distenditur ventriculus, crebrius contra accidit, ut plus ingeratur, quam digeri potest. Euenit hoc in conualescentibus ac infantibus. In prioribus cephalalgia insignis et sebris saepe magna, in posterioribus respiratio dissicilis, fere suffocativa et motus conuulsiui
deprehenduntur, quae mala autem cessant, quam primum vomitus vel materiae semicoctae deiectio per aluum accedit. Et si quoque euacuationes istae succedunt, in adultioribus tamen fomes corruptionis inque inflantibus viscida in primis pituita remanet. Sed ex his varia mala. Primo namque circulatio tumbatur, quare pulsus inaequales et febris lentescens; viscera dein in primis pulmones chylo, non subacto, infarciuntur, inde saepe suffocatio; in capite tandem sommus lethargicus et apoplexia serosa. Atque haee cuncta a vis dido collecto dependent. Methodus his malis medendi, in abstinentia et quiete,
subiuncro motu moderato sensim aucto, consistit. In gradu secundo motus in primis matutinus in primo autem motus paululum auctus suadetur.
62쪽
p. 236. Caput quintum de quantitate alimentorum imminuta deque motibus inde pendentibus agit. Hic
considerandum est, mala, prout gradus abstinentiae se habent, variare. Primus est relativus, quando nimirum stato tempore, ubi quis prandere solet, n0nprandet. Quodsi vero diu quis impransus manet, maior gradus habetur et mala maiora fiunt. In priori subita statim impotentia, tremor et animi defectus est, quae autem cessant, quam primum cibus assumitur. In posteriori acrimonia putrida et summa debilitas oritur; tunc autem sensim sensimque corpus cibis implendum est. Interdum vero aerimonia ista ita augetur, ut horrenda saepe mala et mors accedant.
p. 232. Caput sextum de alimentis agit, quae praeter
virtutem nutriendi, etiam proprietatem, nouas quas
dam mutationes in corpore animali producendi possident. Cum alimenti character primarius sit, ut id insipidum existat; signum ea propter est, alimentum, si plus minus sapidum reperitur, particulas
peregrinas admixtas habere. Harum sunt, quae in primas vias, aliae, quae in sanguinem et humores, aliaeque tandem, quae in neruos agunt. Quicquid itaque saporem et odorem in alimentis habet, id inmdicamentosum est. Alimentum vero medicamentosum ab ipso medicamento distinguas: In illo enim n0n, ut in hoc est, particulae medicamentosae sed alimentares eminent. Sed quaenam igitur alimenta conducunt Z Id in genere pronunciari non po est, sed ad idio synerasiam, tempus aliasque circumstantias attendendum est. Nam, quod robusto alimentum, id debili saepe medicamentum est. P z67- Tertia pars materiem alimentorum in diuersis
naturae corporibus considerat. Hanc, scilicet materiem, vegetabilia et animalia suppeditant. inde caput primum de differentiis generalibus materiae nutritiae
63쪽
tritiae in plantis agiti Disterentiae hae primo a varietate climatum dependent. Ita enim, ubi vel frigida vel calida, vel calida cum humiditate coniuncta,
temperies est, mucilago etiam vel attenuata vel sicca deprehenditur. Dein etiam in regionibus temperatis pro temporum vicissitudine mucilaginis plantarum
diuersitas est. Ita V. g. verno tempore pauca iuplantis mucilago, eaque magi S attenuata reperitur.
Caput secundum de disterentiis partium vegeta- p. 279bilium specialibus, quatenus ad nutriendum plus minus aptae sunt, agit. Hie minime de materie nutritia, sed de alimentis, quae vulgo sub hoc nomine veniunt , sermo est. Disquiritur itaque, quae partes vegetabilium particulas peregrinas pauciores, plures contra nutritias habeant; ex quibus materies ista si
citius extraharur; inque quibus demum eadem simplici6r magisque animali naturae conformis sit. Radices materiem nutritiam crassiarem, atque caules et folia quae inter plant S alimentareS olera audiunt, eandem sere ut illae largiuntur. Ast notandum hietempus est, quo ad nutriendum apta veniant. Id, non nisi aetate tenerrima fit; in adulta enim prorsus non alunt. In his materies nutritia impersedis est, eum partes nondum unitae sint et terra et aqua abundent. Flores inueilaginem valde paucam, contra vero plures partes peregrinas activas et sere medica mentosas continent, hinc ad alimenta referri nequeunt. Fructus, sub quo nomine horaei arborum inprimis ueniunt, 'mucilaginem valde attenuatam et seponaceam habent, ita tamen, ut in non nullis
aqua, in aliis terra praeualeat. Proprie isti fructus ad alimenta non pertinent, sed ad medicamenta, et magis ad anni tempus et climata a natura coordinati esse videntur. Ast semina praecipuum nutrimentum suppeditant' Horum non nulla plus minus in aqua soluuntur, eumque ea sermentant. Alia vero, in aqua non soluenda, in ea macerata putrescunt, haecque
64쪽
que cum aqua trita emulsionem exhibent, quae materiem nutritiam continet. Emulsiones de reliquo plus minus nutriunt, omnis tamen emulsionis nutrientis character in eo positus est, ut dulcis gustu reperiatur. Aliam denique speciem seminum, ad nutritionem animalis destinatorum, constituunt cerealia et legumina, quae ultima crassiores partes continent, crassioremque hinc mucilaginem nec adeo ab
tenuatam possident; quare ea coictu difficiliora sunt. Illa vero, cerealia nimirum, nauci laginem persectissimam continent, eaque, ut HiPPO QRATES dicit, alimentum et re et nomine, alimentum maximum iu minima mola sistunt. Cum autem semina haec, nondum praeparata, difficilius digerantur, colligendum imde est, semina haec ad maxime nutrientia pertinere.
Ast caussa dissicilioris eiusmodi digestionis in nimia
aquae absorptione posita est; hinc aqua tantum macerata et praeparata bene tandem digeruntur inque
P. 327. Caput tertium de praeparationibus generalibus
et specialibus agit, quas materiae nutritiae e vegetabilibus extractae ferre possunt. Praeparationum classes duae constituuntur: Altera est, ubi mucilago in statu naturali seruatur; altera autem, ubi eadem mu tatur et nouam sermam induit. Ad priorem reseruntur fructuum saponaceorum per calorem solis aut ignem exsiccatio, cumque aqua eorundem posthac decoitio, tandem succorum vegetabilium, gummo'sorum et mucilagineorum absque aqua extractio, ut saccharum, mel etc., sed praeter mucilaginem et multas partes peregrinas in talibus contineri, notandum est. Ad posteriorem classem reseruntur prae' Parationes per fermentationem, quippe qua et portus et villus nutrientes obtinentur. Verum, quo magis fermentatio rite procedit, eo magis productuin digeri et nutrire potest. Ista enim in omnibuS, quad mucilaginςm continent, attenuationem huius
65쪽
et praeparationem essicit. Dis seri tamen inde omtum alimentum; alia enim subito nutriunt, ut vinum , alia constantem nutritionem praestanti ut pa nis , qui vero pro puritatis diuersitate etiam in digessione variare solet. Reliquae praeparationes, qu sgustus et voluptas excogitauit magis medicae quam Vere alii neniares dici possunt. Caput quartum materiem niafritiam ex animal, P. 3 SIbus extractam, eiusdemque differentias generales
perpendit. Nutrimentum, quod animalia suppeditant, eadem principia possidet, quae vegetabilia.
Differt tamen ab eorum mucilagine, animalium mu cilago. Magis enim in his, quam in illis, ea attenuata est, magis etiam oleosa minusque terrestiis. EO-dem porro minus in aqua intumescit, tandem partes mucilaginis animalis multo magis aequaliter mixtae sunt, quam in vegetabilibus. Omnes hae mutationeS a motu, quem in animalium organis patitur mucilago, dependent. Verum motus iste, in variis animalibus varius est, quare etiam differentia nauci-
Iaginis in ipsis animalibus suborituri Dependent autem differentiae in primis ab aetate, sexu, Viuendi
modo, corporis exercitio locique varietate. Ita enimalist animalia mucilaginem crassiorem minuSque attenuatam, alia contra attenuatam fouent, hinc inubtiplex omnino nutritionis eo pendentis diuersitas
Caput quintum differentias speciales alimento' p. 378rum, ab animalibus desumtorum, exhibet. Hic ad animalia quadrupeda, volatilia et aquatica in primis respiciendum est. Inter quadrupeda discrimen faciunt cicurata et sera. Illa partes teneriores et muci-laginem, ad indolem humanam propius accedentem, continent et magis nutriunt. Haee, fera nimirum, deliciis tantum hominum fauent, eorumque mucita
go multum ab hominum mucilagine distat. Volatilia carnes sicciores, non adeo nutrientes, sed facile digeren
66쪽
digerendas habens, ita tamen, ut auium domestic rum carnes humidiores sint quam sylvestrium. Astet inter has quoque magnum discrimen est, utrum nempe vegetabilibus an aliis animalibus vescantur. uae enim alia animalia et putridas in primis carnes deuorant, eae in nutrimentum adhiberi prorsus nequeunt , quia mucilago earum hominum mucilagine multo tenuior est. Pisces mucilaginem ut plurimum valde attenuatam habent et caro eorum facile digeritur. Inter pisces, quorum caro mollis facileque digerenda est, pertinent hic in primis littorales et saxa, tiles; ad eos vero, qui duram carnem habent et multa excrementa in corpore relinquant, reserantur
omnes, qui in mari magnisque fluminibus degunt. Quod ad ipsas animalium parteS, ceu alimenta, in specie pertinet, eae duplices sunt; selidae nimirum et fluidae. Illae, quatenus solidae sunt, non nutriunt, sed quatenus fluida in se recondunt; hine plus minuS alimenti praebent, prout fluidi copia se habet. Inter fluida, ceu alimenta considerata primum locum Occupat lac , quippe quod chyli naturae
accedit et mucilaginem nutrientem magna copia con-ttinet. Dissert tamen lac, prout animal est. Ita enim alia crassum, alia magis tenue lac habent. Prius coini dissicile est, posterius vero facile concoquitur. Differt de reliquo lae pro vario anni tempore. Cum enim istud multum de vegetabilium natura participe diuersum proinde enascitur alimentum. Differt denique lac, prout vegetabilia sunt, quibus animal
. Ad fluida etiam resertur ovum, albumen nimirum et vitellus. Illud totum mucilago est, et alimentum valens praebet, quod attenuationem magn m pati potest. Vitellus vero partes quidem nutritias continet, sed oleo abundat et magis saponem ole0sum quam verum nutrimentum largitur. Butyrum,
67쪽
Butyrum, quod lactis pars est, aliquas quidem P i
mucilaginis partes continet, sed magis oleosum est, hinc non nutrit. Caseus vero, qui etiam lactis pars est, copiosam mucilaginem insimulque multas partes terrestres habet. Quo magis iste durus obtinetur, eo magis alimentum praebet, sed eo magis quoque coctu disticilis est; contra quo mollior deprehenditur, eo magis digeritur, sed eo minus nutrit. Quod ad sanguinem attinet, iste quidem multas P. II.
partes nutritias, sed attenuataS continet. Cum vero,
secundum Cl. Auctoris sententiam, id tantum huic vel illi animali alimentum sit, quod humoribus animalis, quod nutriri debet, minus attenuatum deprehenditur; facile hinc intelligitur, cur sanguis homini alimentum esse nequeat. Ex his etiam facile colligendum est, quid de reliquis humoribus statuendum sit. Hi enim, vel, quia multum attenuati sunt, alimenta esse nequeunt, Vel, quia aliqua pars, ut in bile oleum, abundat, ob hanc caussam alimenta esse non possunt. Caput sextum de mixtione animalium inter se in P. zz. Uicem, deque alimentis ex animalibus et vegetabilibus inter se inuicem mixtis, agit. Hic ostenditur, quomodo alimenta praeparari debeant, ut magis salut ria aut sedilius digerenda evadant. Omnes praeparationes vel in conseruatione vel mutatione in statum meliorem consistant. Quod ad conseruationem spectat, alimenta, ex regno animali petita, vel partibus non nullis peregrinis additis, vel propriis quibusdam subtractis conseruantur. Ita carnes leni igne vel sole exsiccant, aut sale quodam condiunt, vel et fumo indurant et a putredine conseruant. Verum , ita praeparatae carnes vel coctu dissiciles sunt, vel ab additis derimoniam aliquam coneipiunt, haneque secum in corpus introducunt. Quod ad mutationem in statum meliorem pertinet, omnis res in eo versatur, ut vel in aqua decoquantur vel assentur.
68쪽
Prior praeparatio ad diaetam humidam pertinet et
alimenta, facile digerenda, largitur. Posterior vero ad diaetam siccam numeratur, et alimenta, plurimum mucilaginis continentia, exhibet. De conditis demum, quae ad corrigenda animalia addunt, notandum, salem communem principatum tenere, omnibus praeserendum. Reliqua enim palato faue tia magis medicamentosa quam vere diaetetica aesti
Pars quarta, quae unice alterum tomum consti- fuit, primo de differentiis hominum agit. Earum fontes sunt, regionum et vitae generis diuersitas. Ita alio corpore Lapponius, alio Aser; rursus alio
rusticus, alio miles, alio demum, qui studiis dediti sunt, gaudent. Quod ad ipsa corpora in qualibet regione spectat, duplex ubique in genere differentia
statuitur; alia essentialis, alia accidentalis. Illa sexum et aetatem respicit, haec in corporis colore, formaetc. consistit. Ast mechanismus et organisatio in
omnibus una eadernque est. omnium enim corpus
ex solidis et fluidis constat, quorum mutatio ab illis dependet. Pro varia igitur solidorum constitutione, corpora etiam variant. Hinc fibrarum differentiae notandae sunt, quae vel in maiori minoriue tensione, dein in sensibilitate et mobilitate, tandem vel in debilitate vel in laxitate vel in firmitate consistunt. Prout autem fibrarum tensio plus minus augetur, corporis etiam robur varium esse solet. Solidorum itaque status diuersus omnis, quae inter homines esse solet, varietatis sons est. At vero , eaedem hae differentiae, diuersitatis humorum originem sistunt. Horum enim sormatio ab illis dependet; interim tamen humores etiam absque solidorum ratione habita differentias constituunt, si ad acrimonias, quas suscipiunt, attendamus. N m licet formatio a solidis
dependeat, aliae tamen caussae, ut euacuationes
69쪽
plus minus maiores, varietas exercitii etc. sunt, quae inter ipsos humores apud singulos differentias constituunt. Ita varius humorum status oritur, prout solidorum actio vel viuida et continuata cumque calore insigni coniuncta est, vel inertia in iisdem deprehenditur. In priori casu humores attenuantur, sales et olea exaltantur, et acrimonia sic dicta biliosa oritur. In posteriori autem nulla fit attenuatio, sed pituita colligitur, quae tandem acrimoniam concipit et atram bilem sistit. Acrimonia, quae non a solidis
dependet, vel in materie excrementitia resorpta, vel in particulis quaerenda est, quae, Oeconomia animalis turbata, alimentorum usu minus conuenienti
His praemissis capite primo de differentia regimi-P. yo.nis seeundum diuersa temperamenta agitur. Horum
diuersitas non nisi a diuersa principiorum fluidi mi tione seu combinatione dependet. In omnibus enim eadem principia, sed numero et combinatione diuersa sunt. Fontes autem, de quibus differentiae istae manant, sunt digestio in primis viis varia, dein circulationis humorum et vitae actiones variae, varia tandem fibrarum, excretiones et euacuationes dirigentium mobilitas. Pro varietate itaque harum rerum varia solidorum constitutio variaque fluidorum mixtio oritur et, prout haec vel illa se habet, ita varia temperamenta, sanguineum, choleri eum et pituitosum gignuntur. Melancholicum vero ut plurimum status morbosi ideam et intemperiem potiusquam verum temperamentum sistit. Distinguendum tamen inter sic dictum temperamentum melancholicum, quod funitiones aliqua cum alacritate perficit, et melancholiam, quae verus status morbosus. Temperamentorum horum quodlibet peculiare p. II 4. regimen poscit; inde iis, qui sanguineo temperamento gaudent, sequentes regulae praescribuntur:
Cum in his solida laxa et debilia sint, sanguisue co-
70쪽
piosus in iisdem contineatur, omnia hine mucilaginosa non sermentata ob viseidum non superandum fugienda sunt; contra, quae sacile mutanda, ut sermentata et carnes animalium herbis pastorum, tenuem mucilaginem continentes atque Olera concedantur. Aromata vero Omnesque cibi, his conditi, atque ea etiam, quae oleum multum in se recondunt,
euitentur. Potus sit vel aquosus solus vel cum pauxillo vini austeri mixtus: Reliqua spirituosa intermittantur. Corpus denique motu saepe exerceatur, quo fibrae firmiores evadant. P. I et . Biliosi valida viscera digestionis, sortem vasorum actionem, fibrarum sensibilitatem et mobilitatem notabilem caloremue magnum fouent, euacuationeS insignes patiuntur, inque vasis humores, ad suscipiendam acrimoniam et ad densitatem pronos, gerunt. His ieiunia, piscium omniumque carnium serinarum esus, olea et quicquid facile ad putredinem inclinat, interdicantur, atque semper diaeta carnosa parca aestimetur. E contrario omneS mucilagineS . vegetabilium, etiam non fermentatorum, bonae, bona quoque legumina, boni demum fructus saponacei indicentur. Potus sit semper aqua, inter fermentata cereuisiae tenues, inter vina acidulum, tartarum continens ; spirituosus de reliquo fere nullus.
P. 13 In pituitosis vis ventriculi et viscerum digerentium debilis, fibra laxa, hinc vasa laxa et sanguiS, viseida pituita abundans, deprehenditur. Itaque leguminosa , farinaeea non sermentata nunquam, contra panis bene fermentatus et bis coctus, atque plantae , alcatino volatili principio scatentes, neque vero fructus saponacei concedantur. Caro animalium adultorum bona aestimetur, parcius vero iuniorum et nunquam pisces et olea ingerantur. Potus sit parcus, non aquosus sed bene sermentatus, nunquam
mere spirituosus et inter vina Burgundicum et similia. Motus sit moderatus sed creber. In