Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

largiebatur, cuius residuum, exceptis paucissimis floribus, vitrescebat; cum acido nitri combinatum aquam regiam constituebat.

His expositis, num h0cee sal sublimari possit, percontatus est, quod omnino experimentis institutis probat, cum in densas placentas per sublimationem cogatur, simulque ad seri varia argumenta, quae d terminant, venale sal ammoniacum per sublimationem, non autem per inspissationem in formas suas redigi. In aqua solutum, et artis lege, vel leni tantum, vel summo ignis gradu ad crystallisationem adaptatum, non nisi paucas tenues longas crystallos largiebatur, quae florum salis ammoniaci similitudinem reserebant. Inspissatio placentas sormabat, ab iis per sublimationem paratis valde diuersas. Quae igitur omnia cum salis ammoniaci indolem satis abunde declarent, non dubitat Cl. Auctor, salem istum, quem explorauit

dicto modo, verum esse salem ammoniacum natiuum,

illumque, qui vulgo venditur, sublimatione parari.

Quae a D. HIRScHINGIo in collectionibus Parreonicis de sale ammoniaco ope vitrioli ex ungulis, cornubus, et ossibus extratio proponuntur, probantur a Nostro ac confirmantur.

Addit sub finem quasdam dilucidation*s obiectionum a Cl. s A R o N contra suum de sale persico institutum examen, quibus dilucide commonstrat istum celeberrimum ae magnum virum in essentialibus, ut

aiunt, a suis prolatis assertis neutiquam dissentire: et ad ea, quae contra eum monuit, do ite ae solide respondet.

52쪽

Quaestio medica: Aia ut sensibilitas sic irritabi

litas a nerui S Z Praeside M. CAROLO GEILLE DE SAINT LEGER, DOctore Medico, proponebat Parisiis LUDOVICVS ΜARIA GIRARD DE VILLARS, Doctor Μedicus

Experimenta, quae Cl. Auctor instituit, tum sensibilitatem, tum irritabilitatem plurium partium

probant. Tendines enim, aponeuroseS, ligamenta, glandulae HAVERSII, perios eum, pericranium,

Pleura et peritonaeum, secundum Cl. Auctoris obse uationes, sensibilia sunt. In pulmonibus vero, hepate , renibus et liene sensibilitas quidem, sed parua deprehenditur eademque pluries in arteriis, rarius in venis apparet. De tunicae arachnoideae et piae matris sensibilitate certi quid vix statuitur. Cerebrum nullum sensibilitatis signum conspicuum, exquisiti sinum vero medulla oblongata et spinalis, porro

dura mater, nerui omneS, cutis, ventriculus, intestina, vesica urinaria, uterus, urethra et musculi

produnt. . Cordis sensibilitas ob agitationes et mortis periculum non definienda quidem, ast ob analogiam, quam habet cum musculis, assumenda est, euidenti contra sensibilitate donatur diaphragma. Quod ad irritabilitatem pertinet, caute hic experimenta instituenda et irritabilitatem natiuam simplici quidem

mechanica irritatione, nec aeque chemica designari, Noster monet, neruisque irritatis, ad musculum abeuntibus, hunc contrahi atque cor, diaphragma, ventriculum, intestina, vesicam urinariam atque uterum irritata se contrahere perhibet. Duram ver matrem, cerebrum, cerebellum, medullam oblongatam et spinalem, neruos, pulmones, viscera abdominis non musculosa, tendines, aponeuroses, ligamenta,

53쪽

gamenta, perio leum, pericranium, glandulas et ureteres irritata evidenti contractione non donari, dieit. Ex his itaque plerasque animalium partes sensiles esse, certos vero sensibilitatis gradus definiri vix poste, atque motum et sensibilitatem insantibus nervorurn copiae non este semper proportionales, colligitur. Cum vero in parte irritata sensibilitatis signa frequentius oriantur, quam contraitio, ne uisque irritatis, sequatur partium contractio, vel demum illis ligatis motus et sensus pereant, assii matur Proinde, quod sensibilitas pariter ac irritabilitas a neruis dependeat.

de l' imprimerie de Vincent. M D C C L VII.

Enai fur I' Usage des Alimens etc. Tome Se-cond. A Paris, MDCCLVII. I a mai. pl. I9.

i. e.

Tentamen super alimentis, instar commentarii in libros diaeteticos Hippocratis. Auctore Cl. LoRRY. TOmus I. Parisiiis, 17S7. etc.

Tentamen super usu alimentorum etc. Parisiis, 37S7. etc. Alimentum omne id dicitur, quod corpus animale P.

sustentat, partes amissas restaurat, vel et in incremento constitutum corpus auget. Ergo particu lae nutritiae naturam animalem habeant, necesse est. Cum autem materies alimenti a corpore animali dis-D r serat,

54쪽

serat, requiritur omnino, ut in naturam animalem transmutetur. Omne igitur corpus, quod augmentum capit, necessario proprietat m possidet, materiem ita mutandi, ut in propriam naturam conue

tatur.

Corpora vegetabilia et animalia analogiam inter se alunt. Nam ex iisdem principiis constant, modo attendatur, gradus seu modos mutationis diuersos esse. Atque vegetabilia quidem materie, quae in

omnibus plantis eadem est, simplici magis magisque

elementari nutriuntur, neque vero animalia Haec enim vegetabilibus sustentantur, ideoque materies, quae illa nutrit, mutata iam est, et prout vegetabile esse solet, varie mutata esse deprehenditur. Cum vero multa animalia, genere omnino diuersa, una tamen eademque plantarum specie vivant, aliaque contra multiplici vegetabilium genere vescantur, omnia proinde alimenta unam eandemque substantiam nutrientem continere, sequitur. Vocatur haec substantia chylosa et lymphatica, quae humoreS nostros constituit. Ex ea in corpore generatur lympha mucilaginosa, quae sensim attenuata omnia vasia corporis penetrat, et quamlibet partem corporiS nutrit seu in statu seruat. Verum materiae nutritiae mutatio in corpore tum a facilitate plus minus maiori , quam habet ipsa materies, tum ab ipso corpore, quod mutat et assimilat, dependet. Haecce tamen facilitas mutandi in omnibus eadem non est, sed valde variat, imo ipsa quoque corpora maxime in mutando variant. Cum itaque alimentorum mutatio

in corporibus animalium et ab alimentis et ab illis ipsis dependeat, cunila hinc, ut clarius intelligantur, quatuor exponuntur partibuS. Prima materiem nutritiam in genere considerat; secunda alimenta in corpore perpendit; tertia eadem in diuersis corporibus disquirit, atque has tres partes primuS tOmus continet. Quarta denique pars comparationem

alimen

55쪽

alimentorum cum diuersis corporibus instituit. Cum autem hoc argumentum latius exponendum siti, cuncta ea propter seorsim pertractanda a prioribus seiunguntur et alteri tomo committuntur. Primae partis caput primum de essentia et pro p. 13. prietatibus essentialibus materiae nutritiae agit. Huius materiae character est, ut in substantiam animalem mutari possit. Mutatio autem diuersa est, hic-que tres in primis constituuntur gradus. Primo quaedam in corpore mutantur et statim applicantur; deinde non nulla aliqua mutatione opus habent, qua facta animalis naturam acquirunt; tandem non nulla magna attenuatione opus habent, ut nutriant. Ex his itaque ea tantum corpora, quae mutata iam sunt, quaeque ulterius in corpore mutari et a natura animali superari possunt, ad nutritionem apta esse, colligitur. Omne enim, quod naturam animalem superat, hoc est, quod non mutatur, sed mutat, id alimentum non dicitur. Mutatio ista in eo consistit, ut omne id, quod sponte in principia resoluatur, in naturam animalem transeat. Singularis autem aut proprius materiae nutritiae character assumitur, si materies lenem lubricitatem in se seueat, nec non in aqua solui et mutari possit. Cum autem id in mu-cilagine reperiatur, haec proinde materiem sistit nutritiam. Quicquid itaque hanc possidet, id alimentum dici potest.

Caput secundum differentias essentiales materiae nutritiae pertractat. Differentiae hae in diuerso gradu alterationis consistunt; haec autem in maiori munoriue gradu attenuationis versatur. Differt etiam

ista materies, prout mucilago perfecta vel imperfecta deprehenditur. Persecta est, ubi nullum principium eminet; imperfecta, ubi particulae peregrinae immixtae sunt, ita tamen, ut praeparationem in eo pors animali facta, persecta demum exsurgat mate-D 3 rie

56쪽

ries. Differentiae praeterea in corporibus animalium quaerendae sunt. Itaque notetur, materiem magis attenuatam, quam animal, quod ea nutriri debet, ad nutriendum aptam non esse, contra, quis densior eadem sit, eo magis, si concoquatur, nuthimentum praebere posse. Ergo diuersitas mucilaginis plus minus attenuatae, et diuersitas insuper corporum animalium respectu attenuationis, mutuas materiae nutritiae constituunt disserentias. 8- Caput tertium naturales, quas materies nutritia patitur, mutationes consideras. Materiem hanc mu-cilaginem inspidam esse, superius dictum fuit, eam

vero ex principio terrestri, salino et oleoso, aqua plus minus mixtis constare, iam nunc ostenditur. Haec, si mucilaginem constituere debeant, ita inter se inuicem iuncta esse oportet, ut nullum alterum superet. Antequam vero principia haec misceantur, VariaS mutationes subeunt, quae in vegetabilibus incipiunt. - Quo iunior planta est, eo plus abundat aqua et terra, quod sapor probat; dum autem magis magisque adolescit, salinum se prodit principium, quod in aciditate consistit. Quando demum crescere desinunt, oleosum principium, quod odor prodit, se offert nsque hoc summus est motus spontanei effectus. Si enim aqua, terra et sal cum phlogisto miscentur, oleum exsurgit. Quando nilne omnia haec persecte miscentur, ita, ut nullum alterum superet, tunc mucilago animaduertitur. Caussa mixtionis est calor et aqua, utpote quibuS motus excitatur, qui ista principia miscet. Quo magis aqua abundat, eo tenuior est mucilago, quoue autem

parcior illa, eo densor haec apparet, sed quo densior nauci lago est, eo plus aeris recondit: Tandem quo magis sapor in vegetabili est, eo imperfectior iudicatur mucilago; atque sapor quidem aridus suli ni, amarus vero oleos principii abundantiam inani. sinat. At vero aer, qui in mucilagine haeret, Ulti

57쪽

mae mutationis caussa putatur. Quando nune muc, lago in animale corpus peruenit, mutatio demum exoritur , et mucilago magis attenuata redditur. Cumque motus insimul adiit, partes ea propter a se inuicem disiunguntur inque alium statum mutantur, infer quas salinae facillime degenerant; unde fit, ut motu spontaneo istae extricentur, attenuentur et subaleatini volatilis forma appareant. Caput quartum mutationes recenset, quaS ars in p. materie nutritia profert. Prima mutatio mucilaginis,

quae ante excitatur, est sermentatio. Haec non

nisi motus spontanei continuatio dicitur et est partium heterogenearum disiunitis, et homogenearum combinatio. Cum autem mucilago ex partibus heterogeneis constet, harum autem perfecta mixtio materiem nutritiam constituat, mucilago proinde maximam partem nutriendi facultatem per sermentationem amittit. In omnibus tamen minime haecce facultas destruitur, siquidem non nulla ferment ta sunt, quae et nutriunt, ut vinum. Quodsi vero

plenaria partium disiunctio fiat, ut in aceti productione animaduertitur, tota demum nutriendi secubias ausertur. Mutatio porro in mucilagine per aliorum corporum additionem producitur. Ad haec reseruntur aqua, oleum et sales, inter quos acidi propensionem mucilaginis in statum alcalescentem hincque attenuationem impediunt; aleatini contra inueblaginem ita attenuant, ut coagulari unquam nequeat. Ad corpora, quae adduntur, referuntur etiam sapores vegetabiles acescentes, qui mucilaginem ait

nuant et eo disponunt, ut facilius assimilari possit. Tertia tandem mutatio per ignem inducitur. Sed effectus, qui inde resultant, pro vario ignis gradu varii sunt, inter quos tamen ultimus semper ad partium disiunctionem fendit. Ita enim omnes muc, lagines in aqua ebulliente attenuantur. Licet autem

58쪽

edagulantur, gradu tamen caloris protracto, eo agulatio iterum cestat. Lenis praeterea sicci caloris gradus partes etiam disiungit, magnus autem eas plenarie separat et immutat.

Io 6. Caput quintum de corporibus peregrinis, quae

cum materie nutritia mixta esse possitiit, deque diuersis, quae inde proueniunt, combinationibus agit. In omni corpore tum vegetabili tum animali reperitur mucilago, quae vero plus minus pura est. Attamen non nisi arte mucilago obtinetur persecta. Dissert enim ea, prout partes sunt, quae cum ea miseentur. Ita in non nullis partes acres admiscentur, inde vis medicamentosa, aut si corpus destruitur, venenata ab illis dependet. Harum particularum, in diuersis corporibus tam diuersimode mixtarum, caussa in eorporum organisatione et vasorum in primis structura quaerenda est. Caussas autem, cur peregrinae hae particulae cum mucilagine misceantur, aut

hanc in principia ista mutent, solis calor, tempe- satum vicissitudines et climatis varietas sistunt. Sed quaenam partes sunt in humoribus animalium et succis vegetabilium, quae nutriunt et quae non nutriunt 3 Materiae nutritiae character primarius est, ut

sit in aqua solubilis, inque ea simul mutabilis. Quod si

nune partes mucilaginis attenuatae iam sunt, eae nutrire nequeunt. Ergo requiritur, ut materieS minuS attenuata sit, quam corpus, quod ista nutriri debeat. At, partes, quae non nutriunt, sunt aqua, terra, oleum et sal. Licet enim hae partes in mu-cilagine mixtae reperiantur, eae tamen, si una vel altera abundat, non nutriunt. Hinc Omne corpus

maturum, si uno vel altero dictorum principiorum abundat, non nutrit. Sed, accidit saepe, ut, si quando maturatio fasta est, quaedam quasi degenerent; quare etiam ad ea attendendum est. Si enim in non nullis aqua difflatur, oritur resina, qu e putredini ideoque mutationi resistit, hinc non nutrit,

59쪽

si in salem aut olea abeunt, talia quoque non nutri'unt, quia in corpore animali immutari nequeunt. Ergo particularum persecta unio, ita, ut insipidae in aqua solubiles et mutabiles sint, materiem nutri tiam constituunt. Pars secunda alimenta in corpore animali consi- pderat, atque caput quidem primum de nutritione seu mutatione alimentorum in corpore animali agit. Alimenta, quae in corpus introducta sunt, musculorum, caloris et assiinentium humorum ope attenuantur, inque chylum, cum emulsionibus vegetabilium conuenientem, mutantur. Hic, chylus nimirum, nihil nisi partium mucilaginosarum, quae in alimentis continentur et per copiosum fluidum separantur, extractus liquor est, et ex iis tantum elicitur, quae eiusmodi naturae sunt; hinc ea, quae plus taliS ma teriae lavent, pauciora excrementa relinquere, et magis nutrire, colligitur. Caput secundum de assimilatione in statu natura- Pli, sano, agit. Alimenta si mutari inque naturam animalem transire debent, requirunt, ut coctio inprimis viis, sanguificatio tandemque se et exeretio humorum optime se habeant. Signa ergo status huius sani ut pernoscantur, necesse est. CorpuS robustum, sobrium, quod sunctiones alacriter, facile et constanter perficit, signa dat generalia. Specialia in viis primis aliisque quaerenda sunt. Appetitus igitur bonus, iusto tempore accedens, ventrieulus, absque incommodo digerens, et faecum laeuium, consistentium, inodorarum, stato tempore, depositio cossionem primam bene peratiam manifestant. Alteram coctionem seu sangiuificationem bene procedere , ex eo cognoscitur, si quando homo de nulla in firmitate queritur, omni momento agilis est et iusto tempore sor nno reficitur. Secretionem tandem bene peractam humorum status bonus declarat, hunc

D s vero

60쪽

vero indicat perspiratio et urina. Si enim illa bene

succedit, et urina decem horis a pastu bene color ta, aurantia, pellucida, non adeo odora, sedimento

leui aequali pauco cum facilitate entista deprehenditur, status secretionis bonus iudicandus est. P. I 83. Caput tertium regulas generales tradit, ad quas, quo assimilatio in statu naturali seruetur, obstringere quiuis se debet. Regulae generales sequentes sunt: I Si vires assimilantes augentur, necesse omnino est, ut resistentiae, quae ab illis superari debent, augeantur. 2 Contra si vires istae diminuuntur, necessario resistentiae imminuendae sunt. 3 Rursus, si resistentiae augentur, vires augendae sunt, sique illae diminuuntur, hae etiam minui debent. Motus itaque et somni ratio recte ubique habita media, regulas has exercendi, suppeditant, atque somnus quidem non nimius itidemque motus moderatus, tempore in primis matutino, optime huic rei prospiciunt. p. zo9. Caput quartum de nimia quantitate alimentorum, in corpus introducta, deque huius incommodis hisue medendi methodo agit. Hie tres gradus constituuntur: Primus est, quando ab alimentis nimium aD sumtis resistentias sentimus, ita tamen, ut, nisi crebro id fiat, facile a natura superentur. Secundus

est, quando natura a pondere, quo Obruitur, abS-que motu extraordinario se liberare nequit. Tertius tandem est, quando natura pondere opprimitur et,

nisi ars succurrat, succumbit. Quod ad primum gradum spectat, ubi quantitas semel tantum inducta albqua incommoda prosert a natura facile superanda, Praeter ventriculi pondus, quod sentitur, nihil nisichyli elaborati copia in vias secundas tranSsertur, tuncque ad tempus quasi oritur plethora, quae autem, transpiratione aucta, superatur. Quando vero plus quam semel quantitate peccatur, maiora st tim incommoda sentiuntur, et natura motibuS extra'

SEARCH

MENU NAVIGATION