Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

scapus' arundinaceus soliis vaginantibus, angustioribus, alternatim vestitus; flores septem communipedunculo suscepti, supremus flos primum, postea

sequenteS, euoluuntur, erumpentes maximi, sequentes semper minores; inferius petatum aliquam do deficit, et eius loco stylus alter succedit; diebus calidis ex nectario guttula mellis estiuit. Haec planta maxime assinis , Ebrinchio ramoso aethiopics foliis plicatis neruoyla. et incanis ras e tuber a ph9enioea u REYNII ', praeter sex stamina vero in

hac planta delineata, thyrsi dispositio longe alia est, quod quidem Cl. Auctor in planta, quae in loco

natali picta est, examinauit. Aerem intense caludum facile fert, aquam tamen quam maxime desiderat, et in Vliginosis promontorii bonae spei crescere videtur. In nostris hortis in caldario intexbulbos Capenses culta floret.

Addit quoque aliam speciem paniculatam, quavest mostendorissa foliis en formibur, tri neruiis, floribus

paniculatis. Huius tantum ramum depictum inuenit et ob floris conuenientiam huc reduxit, et prioris speciei iconem exquisitam cum omnibus noris et fructus mutationibus adiunxit. IX.

ANTONII STOERCT , Medici Viennensis et in noBcomio ciuico Paginariano Physici Ordinarii libellus, quo demonstratur: Cicutam non solum usu interno tutissime exhiberi , sed et esse simul remedium valde utile in multis morbis, qui hucusque curam impol sibiles dicebantur. Vindobonae typiSIohannis Thomae Tratiner Ι76o. in 8. Pl-8.

vid. in exoticarum aliarumque minus cognitarum plantarum Centuria I. Gedani I 678. fol. p. 8S. zJ- 37

652쪽

Quo atrociora mala ex scirrho apertoque cancro

in miseros aegro S redundare solent, eo maiore

laude ii digni censendi sunt, qui horum curationes, et quidem maximo cum aegrorum commodo, sine irurgico auxilio exstirpationis, suscipiunt, et haud infelicia tentamina instituunt. Haec Cl. Auctor Praestitit et cicutae virtutes egregie declarauit Tota tractatio in tria capita dispescitur quorum Primum remedii descriptionem, secundum effectus

ita variis aegris obseruatos, tertium corollaria quaedam et monita proponit. - Cicutae vulgaris descriptionem ex MORISONO repetitam dedit', et cum omnes ferme materiae medicae scriptores internum eius usum damnarent, Cl. Auctor

siccam herbam in saeculis et lacti incoctum sub

cataplasmatis forma applicauit, pessimae gangrae' me progressum interdum cohibuit, et in viro sexagenario podagricis doloribus per plures annos dirimato, non tantum dolores sedauit, sed tophos etiam emolliendo discussit. Cum etiam, emplastra, quae succum cicutae recipiunt, magna vi discutiente conspicua sint, succum lege artis in extractum in- spissauit, et cani paruo famelico cum carne scrupulum de illo ter de die exhibuit, qui sanus et alacer mansit. Hoc experimento audacior factus Cl. Auestar mane et vesperi granum unum ipse adsumsit, et haustum theae

Icon Seth. 9. tab. 6, expressa imperfecta est. Monemus itaque plantam nostram esse Cicutam maiorem C. B. P. p. 16O. Cic tam DODON. Pempl. 3. lib. q. ι P- 3S. MATTH. p. 772. TABERN. IIIo. Couium feminibus Ariatis L INN. Sp. pl. P. a 3. n. I. minimo vero Cicutam L INN. Mat. Med. p. 3. Cicuram -- bessis folio oppositiis petiosis margiuaris obtusis. LINN. SP. Pl. P. 2SS. n. I. Mum erucae foli9 C. B. P. P. IS . Sium stiterum DODON. Pempl. . lib. s. caP. IO. Sit m

653쪽

octiduum mane et vesperi duo grana de guttiuit, nec

insoliti quid in corpore sensit. Cum autem lactis p mamari et acris, quod radix recens fundit, unam alteramque guttulam linguae apice delibaret, mox rigida fassa lingua valde intumuit, doluit, et loquelam cohibuit, succo citri crebrius admoto incommoda

oborta quidem dissipauit, sed plane perspexit in lacto

radicis maximum virus latere, cum puluerem radicis ad unum alterumque granum sine noxa assumsisset. Succum igitur herbae recentiS cicutae in formam p. o. extracti redegit et cum puluere foliorum cicutae massam pitularem, et ex hac pitulas duorum granorum pondere efformauit, vel extractum ipsum varia sub forma exhibuit. Extractum vero ex herba cicutae cocta et succo inde expresso paratum minus efficax inuenit. Incepit semper a minima dosi scilicet grano vno, et sic sensim paulatimque dosin augendo ad drachmam unam, vel drachmam unam cum semisso intra diei spatium a si umendam ascendit, et nihil unquam mali obseruauit, licet has pitulas per unum alterumque annum continuato usu exhibuerit. Pitulis vero exhibitis, unum alterumque fasculum infusi theae vel iusculi vitulini praebuit. Pulvis radi eis ei Cut ep. Icum mucilagine gummi tragacanthae in pilulas rindactus e scacius quidem, sed magna cura attendendum remedium exhibet. Nunc casus in capite secundo propositos imp. I .dicabimus , et nonnullos accuratiuS enarrabimu quo experientiae ratio melius pateat. Casus I puellam sistit, parotide sciri hosa et nonnunquam dolento per triennium laborantem, quae et emplastrum doladano et mercurium sublimatum cum spiritu frumenti sine esse tu adhibuerat; huic in principio granum unum et post ocliduum duas pitulas mano et vesperi dedit infuso florum sambuci super addito. huic itaque intra sex stetim nas Omnis duritie&dissipata fuit.

654쪽

. Casus II. Foemina triginta annorum, cui sub axillis et passim in corpore glandulae intumuerant, et variis medicamentis dissipatae iterum increuexant, effusoque ichore saepe in ulcera abierant, tandem mamma tumida quoque facta ulcera cancrosa contraxit, nullis medicamentis obedientia, die decimo quarto Septembris I 7S 7 pitulas duas grani unius et infusum veronicae exhibuit Noster, nec sine successu, color enim liuidus mammae in laete TUbrum et tandem naturalem transiit, loco ichoris purulenta materia exiit, et moles tumoris cum

duritie decreuit. Die 1 Octobr. instante fluxu menstruo mamma iterum rubuit et doluit locoque puris ichor effluxit, quae vero symptomata pitulis Continuatis iterum evanuerunt. Die 2 Octobr. mane et vesperi tres pilulas, et I9 Novembr. Cum tumor mammae intra papillam adhuc insignis esset quatuor pilulas exhibuit. Die a Dec. ex ela Carnis suillae cum brassica male parata omnia in peius ruebant, ast purgante rhabarbarino et pitulis qui

que, granorum duorum, mane et vesperi exhibitis, melior fuit rerum successus, tumor infra axillam et mamma supra papillam colore, magnitudine et mollitie ad statum naturalem accedebat, Cum autem

tumor infra papillam durissimus esset die 24 Dec. et sex pitulas bis de die exhibuit Noster, et crustas

in mammae ulceribus ortas liberumque materiae

exitum impedientes emplastro de spermate ceti imposito remouit, quo facto dis i S Ian. tumor infra papillam iam fundi coepit, menstruaque sine symptomate accesserunt. Anxietatem praecordiOxum et alia symptomata die 3 Febr. ex comestis leguminibus ortam purgans dissipauit, et cum tumorem sub papillas in sex moleculas diuisun i de-Ρrehenderet Noster, porro ter de die sex pitulas exhibuit, ita die a* May mamma ad naturalem magnitudinem rediit, die 3 Iulii ulcera concreuerunt

655쪽

xunt et tumor mammae et ille sub alis prorsus dispa-xuit, et die 26 Augusti cum pilulas vix amplius sumeret aegra, sana abiit.

Casus ΙΙΙ tumorem oui anserini magnitudine P. 29. in foemina viginti quatuor annorum sistit, qui intra trimestre spatium ex usu pilularum dissipatus suit.

Casus IV. Virgo octodecim annorum ex morbo p. 3I.

aCUtO COI Ualescens, tumorem mammae dextrae

motum'et in ulcus sordidum mutatum ostendit. Fomenta ex foliis cicutae et tres pilulae, mane et vesperi exhibitae, id effecerunt, ut die decimo quinto ulcus in sanationem tenderet, et die vigesimo

coalesceret, ab eo tempore autem vehementes

dolores orti fuerunt, opio dato interdum sopiendi, aucta tamen pilularum doli et fomento continuato die vigesimo offatio morbi abscessus manifesta fluctuatione conspicuus incisione facta magnam buni puriS copiam exhibuit, et continuatis remediis diu quinquagesimo aegra sanata fuit. Casus V. Foemina viginti octo annorum sexta p. 36. post puerperium septimana in mamma duritiem et dolorem percepit , et exinde magna febre tentata fuit; Cl. Auector eius curam, ut decet, direxit, et cum insantis glandulae in collo intumescere inci perent, tres pilulas matri ter de di B cum infuso florum sambuci exhibuit, sciri lius mammae in plures moleculas diuisus fuit, et infans mammas sugens praeter diarrho eam nil mali sensit, sed tandem, ut mater integre sanatus fuit. Casus VI. In viro sexaginta quatuor annorum p. I. usus pitularum cancro ab angulo oris sinistre ad aurem usque extenso, limites posuit. Casus VII. Nobilis matrona ob tumorem mam p μmae tres pilulas bis de die assumsit, et sub continuato usu aluum paulo liberiorem, sed sine incommodo, habuit, euentus tamen curationis non indieari potuit.

656쪽

. Casus VIII. In Demina quadraginta trium an norum , tumor mammae sinistrae et glandularum subaxillarium, a Violenta mammae percussione ortus liberum brachii motum impediebat, et cancrum occultum ostendebat, respiratione simul breui, dissielli et tussiculosa existente. Exhibitis circa finem Martii tribus pitulis mane et vespexi die iam 6 Aprilis omnia, praeter respirationem dissicilem, in melius mutata videbantur. Continuato medicamentorum usu die 1 Iunii mamma euidenter imminuta erat, sed tussis ita urgebat, ut massa pitularum de cynoglossa, vesperi data, sopienda esset. Durities supra papillam nata diu rebellis erat, tandem tamen sub continuato medicamentorum usu mollescere videbatur, frictione tamen accedente ulcus et satis sordidum enatum fuit. Iam octo pitulae mane et vesperi exhibebantur, et licet post aliquot dies dolores oborti remitterent, pus tamen nullum, sed i chorlaetens effluebat, et frusta lata, coriacea, dura Prodibant, ita ut durities exfoliatione quasi minui videretur L Et licet sputa purulenta copiose

prOCO' Nos cum quadriennio abhinc rusticum quinquaginta Circiter annorum cancro aperto fabae maioris magnitudine in labio inferiore versiiς angulum oris dextrum laborantem infuso Belladonnae secundum eam methodum tractaremus, quae a Cl. LAΜBERGEN publicata, et in Comment. nostr. Vol. IRP. iΙ. p. 26Ι seqq. recensiita legitur, similem exsoliationem seu potius desquamationem vidisse probe recordamur. Singulis enim octo vel duodecim diebus eiusmodi squama superius convexa, inferius Concaua, utrinque aspera, dura, Peneque cornea decidens suppositum cancrum ea facile relinquebat ut ouuloruin glomulum grate rubellum, ex cancris fluviatilibus coctis desumtum, quorum interstitia muco albo foetente et corpus reticulare quodammodo referente, repleta erant, sit fleret. Ipse cancer sensimi g, ut squamae decidebant, imminuebatur, doneo tandem

657쪽

procederent, et licet in vicere magnum cum tenusione dolorem excitaret, labia tamen viceris ad naturalem colorem deducta fuerunt, et infuso cicutas linteis madidis applicato i foliatio successit, immopus tandem in vicere se monstrauit. Optimus vlc xis status erat, et licet a tussi multi dolores oriret tur, Cum mamma per chordam quasi ad pulmones ligata videretur, tamen ex Opio dato aegra leuamen sensit, sed die secundo Septembris cmΠ extra lectum esset, nec de dolore, nec tussi cre quereretur, vinum ieiuno ventriculo auidissime . hausit. unde mox vertiginosa vomuit et intra pauca minuta apoplectica obiit. In cadauere disiecto dura edpia mater Venas Varicosas ostendebat, cerebellum grumoso sanguine Comprimebatur, pulmones partim scirrhosi, partim purulenti ex anteriori parto cum pleura firmissime concreuerant. Vlcus ipsum sat purum erat, et optima sanationis signa praebebat. Casus IX. Foemina triginta trium annorum ps 8. colli glandulas vehementer tumentes et scirrhosas cum ulceribus cancrosis Ostendebat: Haec per duos annos multis remediis et in fine mercurio sublimato cum spiritu frumenti, exhibitis simul decoctis, per quatuor septimanas frustra tradiata fuerat, tandem intra viginti circiter dies fomento cicutas

et pitulis saepius laudatis usa conualuit Casus X. Virgo octodecim annorum glandulas osi maxillares oui gallinacei magnitudine tumentes et scirrhosas habens, usu pilularum spatio trium mensium sanata fuit. Casus

tandem hae curationis methodo, per biennium et

quod excurrit diligentissime obseruata, prorsus eua Duerit. Rusticus ex eo tempore in hunc usque diem optima semper gauisus ust sanitate.

658쪽

p. 6 . C M. XI. FGemina sexanginta annorum a binis' annis cancrum mammae sinistrae apertum habebat, cuius limbus superior ad maxillam, inferior

ad ventrem usque extendebatur. Intra mensis spatium magna frusta ex mamma cadebant, quae

etiam quolibet altero vel tertio die magnam seri copiam fundebat, post sex circiter septimanas tumor pugnum virilem vix reserebat, et remedii nostri essicaciam satis testabatur, sed paulo post a refrigerio in magnum morbum incidit et obiit. p. 7o. Casus XII. Foemina scirrhis in collo, mamma aliisque glandulis, et quibusdam ex his exulceratis laborans, post usum pilularum ichorem quidem copiosiorem essivere sensit, sed minus rodentem, multum praeterea leuaminis sensit. Casus XIII. Virgo octodecim annorum a multiSannis parotides, glandulas maxillares et reliquas colli adeo tumidas habuit, ut collum crassitie caput

multum excesseris, enata iam erant vleera sinuosa Callosa et cancrosa, et tabida inde reddita, no icturnis sudoribus vexabatur. Rebus sic stantibus medicamentum ex cicuta tentatum fuit prospero Cum successu, ut. licet curatione iam per aliquot menses pro tracta nondum lanata sit, tamen optimae

sanationis spem promittat. p 8 I. Casus XIV. Scirrhum mammae ex usu pilularum diminutum declarat. p. 8 r. Casus XV. Vir quinquaginta trium annorum venerea labe lateas secesus, penem in insignem magnitudinem excrescentem ulceribus et excrescentiis Cancrosis affectum, ulcus soroti cancrosum, et

testiculum sinistrum simili vicere ad esum secum gerebat, dolor et foetor partium, quae ad leuem attactum sanguinem fundebant, insigniS erat, et aeger prae debilitate animi deliquia patiebam tur Cl. Auctor sub initium quotidie unciam Vnam

cum semisse corticis peruuiani exhibuit, sed nullum inde

659쪽

inde leuamen percipiet, tur, et quarto die aeger medicamentum respuebat. Exhibuit itaque ter de die sex pitulas et partibus affectis fomentum ex cicuta applicauit, iam altero die melius se habuit

aeger et medendi methodo, per triginta dies continuata, scrotum integre sanatum et ulcera penis multo minora et nitida facta fuerunt, ita ut in cura anti- uenerea progredi posset Noster. Casus XVI. Foemina triginta sex annorum bi. p. 88.

nas in colli parte sinistra fistulas habuit, quae in

sinus longe lateque per collum et thoracem divagantes producebantur, sex unciis enim malet taeinliciendae opus erat ad sinus replendos. Variis itaque curandi viis tentatis, collum et dorsum fomento ex cicuta inuoluerunt, in fistulas et sinus tenue infusum cicutae iniectum fuit, aegraque mane

et vesperi sex pitulas sumsit, et sanatio intra octi. duum ex voto peracta fuit. Casus XVII. Tumor in abdomino viri postp. 9 I. quartanam subito suppretiam natus, usu pilularum curatus fuit, et scirrhi hepatis huic remedio obediunt, in lienis vero post febres intermittentes insatione pitulae parum iuuant. Casus XVIII et XIX usum pilularum in cata p. 9,xacta declarant. Casus XX. Foemina viginti quinque annorum P. y .struma scirrhosa affecta, quae non tantum colli anteriorem partem occupauit, sed et ad pectus penetrauit et respirationem dissicilem reddidit, his pilulis per quatuor menses exhibitis ita sanata fuit, ut struma partim suppuratione, partim resolutione consumta fuerit, respiratione etiam liberiori reddita. In hac etiam simul profundum et malignum in semore sinistro ulcus sanatum fuit, quod omnium

remediorum viribus repugnauerat. His experimentis, cum cicuta factis, alia subiungit Celi. Virorum tentamina non sine fructu instituta.

660쪽

In capite tertio primum ea corollaria, quae ex curationibus his fluunt, indicantor, et monita varia practi ea adduntur, quae, cum ex dictis facile pateant, merito omittimuS. NOS , qui et pulueris et extracti cicutae internum, et cataplasmatum, fomentorum et empiststrorum ex hac planta potissimum praeparatorum externum usum atque essectum saepius attenti obseruauimuS, non negare possumus, in scirrhis et ulceribus malignis non tantum, sed in carcinomatica quoque corruptione auxilia inde

peti posse praestantissima. Ex his etiam, quae hactenus perspeximus, tutum et a lenti veneni suspicione liberum pronunciare possumus herbae ci

Tentamen de demonstranda structura humana

secundum dimidiatam naturae ipsius proportionem e quatuor tabulis conflatum, abiconibus. post veras dissectiones consulto factas. Ita dispositae sunt partes, ut sensim partium omnium, quae audiunt capita aut principes, in situ naturali repraesententur, eo quo, cum primo dissecantur, more apparent, quum sanguifera vasa cera sunt iniecta. Opus constitutum, ut artificiosa animalis oeconomiae imago dilucidius, quam in vilis aliis hactenus edita fuit tabulis, eniteat atque emineat. Cura et studio CARO1 1

SEARCH

MENU NAVIGATION