Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 787페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

Explicatio demonstrationis uteri praegnantis mulieris cum foetu ad partum maturi, in tabulis sex ad naturae magnitudinem post dissectiones depictis et ea methodo dispositis, ut huius status grauidi amplam ob oculos ideam collocent. Cura et studio C A DoLI NICO LAI IEN TY Londini 1718. 8 mai. Pag. I 6. Et dictionis ratio et summa contentorum in fronte

libellorum indicatorum exprimitur; pauca tamen, quae has plagulas et potissimum ipsas tabulas

accurate perlustrantibus notatu digna obuenerunt, a nobis adiicienda sunt. Cum confusa tabularum multitudo, uti Noster opinatur, quas LVSTA

CHIUS, BIDLO OVS, CO PERVS, ALBINVS et HALLERVS cum Orbe erudito communi arunt,

integram humani corporis imaginem vix tradere possint, in gratiam eorum, qui, pertractato iam studio anatomico, veram repetitionem instituere et uno quasi intuitu partes corporis perspicere Cupiunt, omnem corporis fabricam in quatuor tabulis pro ponere annisuS est. Praecipuas certe parteS corporis humani ob oculos ponunt, earundem quo Veram proportionem et limites indicant, et ideo

iis satisfacere possunt, qui superficiaria partium

contemplatione contenti sunt, ad eam tamen, quam in ALBINI et HALLERI tabulis obseruamuS et admiramur perfectionem non accedunt. Hanz vero non attingere voluit Noster, qui priores. tabulas, nimia literarum et notarum Copia abum dare dicit, et accuratos partium indices eidem vitio vertere videtur, qui tamen veri S rerum anamt0micarum indagatoribus taedium non creant. In

662쪽

picturis exarandis usus est opera periti delineatoris

V AN RIEMS DYK, qui Cli. Vir. HvNTER I et

sMELOI tabulas ad artem obstetriciam pertinentes exarauit; non tamen elegit sculpturae genus, quod lineis accurate ductis umbras et p*rtium limites discernit, sed asperae tabulae depressionibus umbras exprimere anni HS est, quas Itali meato tinto, Germani Schinaraehunt appellant, et hac in re in his et sequentibus uteri tabulis variis artificibus usus est. Licet enim, ut ipse fatetur, hoc picturae genus debilitate quadam laboret, tamen veram In ROS incidendi rationem rudiorem graphicen Noster appellat, et attemperatam naturae imaginem attingere non posita asserit, qua in re ob exempla illustria citatorum Aut forum nos dissentientes habet. Tabulae primae figura prima sistit corpus totum

a parte anteriori integumentis remotiS, et muscu-IOS: vasa, aliasque partes vicinas ostendit, ita ut a parte sinistra omnia in situ relicta, a dextra vero, nonnullis iam remotis, reliqua accuratius perspi- Ciantur. Figura secunda musculos in collo visos minores pectoris et peritonaeum cum pellucentibbus visceribus, tertia vero, situm partium in collo,

pectore et abdomine declarat. Figura quarta internam sterni faciem et quinta demum sectionem capitis perpendicularem a latere ostendit. Tabulce secundae figura primaria, visceribuS remotis vasorum praecipuorum tractus resectis ramis, a sinistris musculi profundius siti, a dextris ossa

ferme nuda conspiciuntur. Figura secunda viscera thoracis et remotis intestinis, reliqua, quae in abdomine reconduntur, ostendit. Figura tertia palatum cum freto oris linguam et ductum thoracicumsistis. Figura quarta intestina ex abdomine remota Cum vasis mesaraicis exhibentur. Figura quinta palatum cum freto oris eiusque musculis sigillatim adumbratur; et sexta hymen puellae septem anno

rum,

663쪽

rum, ex HALLERI fasciculo primo mutuata delineatione sistitur. ny it e tertiae figura primaria posteriorem Corporis faciem conspiciendam praebet; a sinistris

nimirum omnes musculi stib integumentis conspicui , a dextris prioribus subiacentes cum vasis nonnullis delineantur. Figura secunda durae matris sinus et processus musculosque ceruicis et dorsi profundis res, et tertia plantae pedis mus Culos et tendines exhibet. Figura quarta Cranium et Cerebrum. hori hontaliter dissecta, et patentes inde cerebri ventriculos, porro in thorace et abdomine viscerum situm, uti spina dorsi remota a parte postica conspicitur, delineat, et cum in hoc noua de situ

viscerum idea ani orificium cum musculi S non exhiberi potuerit, delineatas has partes figura quinta sigillatim ostendit. Figura sexta basis caluae et septima basis cerebri siue inferior eius superficies cum

origine neruorum delineatur.

Tubulae quartae figura primaria prosundiores corporis musculos a postica parte visos in dextro latere, in sinistro ossa serme nuda exhibet, et figura secunda plantae pedis prosundiores musculos adiicit. Figura tertia spinam dorsi cum costis et pel- uim a parte posteriori sistit. Figura quarta medullam spinalem et origineS neruorum, quinta posteriorem faciem viscerum thoracis et abdominis ex foeminino corpore delineatam praebet. Figur

sexta posteriorem faciem pharyngis cum vasis sanguiferis et glandulis, septima tandem laryngis cartilagines exhibet. Quilibet itaque ex nunc declaratis colligore P0terit, varias facies, sub quibus partes corporis oculis anatomicorum subiiciuntur, egregie selectas fuisse, licet minutissimarum partium varietas non semper icone et ne nitidissima quidem assequi possimus.

664쪽

Quod explicationem fabularum, in libello exhibitarum, attinet, illa nuda tantum partium Conspiciendarum nomina sistit; nec haec ordine quodam exposita sunt, Cum mox arteriam, mox musculum, mox ligamentum indicit, et non raro quoque ex VHRcorporiS regione in alteram divagetur. Indicata porro nomina Vel minus completa sunt vel saepa P. II. miUUS recte expressa. v. Q. Portio pectoralis qua styli cotur priusquam subter destiose isseritur. Ea portio P. 4 pectoralis, Ubi stoe sunt mammae aut iuxta. Penirdispectus ut corpus cmernosum repraesentetur, hic etiam

in ureteribus diuersae exiguae asyicturetur, Per g muctar mucilaginosus secem tur, urinae aeri onia P. 32 . caing Membra a Vonora tos, guste confringit tendines Wi cubarum flexorum vinio ligament in singulare dicta. 'Haec priues accurate excerpsimus, Plura exempla taedium crearent lectoribus. Paruae, qHZe' sparsim adduntur, obseruationes vix attendi meEen- P. 32 t r. V. C. Corneo braebiallam et bici item contui, elos esse musculas, tricipitis antici nomine insigni-P. i. Q ad OS; C te larem pollicis primum esse, verum supinatorem etQ. Ad uteri imagines quod attines, Demina, qua a sanguine copioso, in cauum pectoris sinistrum es- fuso, cuius effluxum a vasis laceris non aegurato descripti, derivat Noster, subitanea morte extincta fuerat, Gissectioni subito obatur, et cum grauidae ad partum proxima inueniretur, picturae ab artifice supra nominato exaratae' fueranti Obseruationes, quas addit, paucae sunt. Vasa uteri repleuerat termissimo liquore, nullum tamen cum vasis pla Π- fae inuenit communieationem. Vteri pars, eui pla Centa adhaeret, tenuior est, quam vulgo dicitur, ibi enim chorii membrana deficit, et venae copiosio' res deprehenduntur. Extensio, et crassities uteri

grauidi a sanguine pendet, hoc enim subducto

665쪽

pondus uteri grauidi non multo maius deprehenditur. Breuissimis nunc indicanda suns, quae in tabulis uteri exprimuntur. Tabula prima abdomen grauidao delineatum sistit, in quo praeter ambitum tumidum nihil attendendum est. Tabula secunda ostendit. quomodo uterus grauidus abdomine aperto in conspectum prodeat annotato simul vicinorum viscerum situ. Tubula terna uterum apertum situmque laetus sub amnii membrana delitescentis sistit. Tmbula quarta situm foetus ad partum dispositi, et aliquam ideam dilatationis orificii per caput laetus praestitae ostendit. Tabula quinta cauum uteri apertum et, remoto laetu, placentam cum funiculo in situ suo exhibet. Tabula sexta uterum ex pului remotum a parte posteriore conspiciendum praebet et nexum vaginae cum intestino recto simul declarat.

v AGEs Regis Consiliario et Medico in alma Monspeliensium Medicorum Academia Medicinae et Bolanices Professore regio Aca-dpm. Reg. Scient. Londin, Monspei. Suecicae, Berotinens. German. Upsal. Florent. Socio.

Amstelodami apud Iosephum Titan. I7SS. 8.1 Alph.

Anno huius seculi quinquagesimo seeundo Pathologia methodica Cl. Auctoris edita a nobis nondum exposita fuit, nunc, cum nouae editionis recensionem suscipimus,non incongruum esse duximus, elementa physiologiae paucis indicare, quo melli Odus doctrinae Cl. Auctoris melius pateat. Medicin m P. S. Tt artem

666쪽

artem cognoscendae sanitatis et aegritudinis,' nee non illius conseruandae et huius debellandae dicit, quae, cum in theoriam et praxin diuidatur, inquatuor

doctrinas principes disposcitur, Physiologiam scilicet, Pathologiam, Hygionem et Therapiam. Physiologia quae scientia sanitatis est, in quatuor sectionibus pertractatur , ita ut Primo de statu sano partium simplicium cognoscendo agat et solida simplicia, ex his composita, fluida in genere et intra vasa spectata sigillatim examinet; secunda de statu sano

organorum principum disserat, et circulationis. sensus, motus, et respirationis organismum et mechanismum doctaret; tertia de statu sans organorum ministrorum agat et de digestionis, secretionis, nutritionis et generationis mechanismo exponat quarta demum de statu sano totius et sanitatis disserentiis seu temperamentis disserat, et huc differentiaS ex ortu, aetate, sexu et regione deducat. . T. Antequam. Vero tractationem ipsam ingreditur Noster. generalia quaedam de viribus animae et corpori S e Ponit, ratione Corporis potissimum ad cohaesionis leges prouocat, tandemque concludit, attractionem ex vorticibus aethereis deducere, Physicorum esse, leges ex effecesibus comparatis callere, medicis sufficere. I*- Sanitas est ille status et illa vis, ex quibus p rtes functionibus, quibus destinatae sunt, obeundiS aptae redduntur: In ea itaque cognoscenda ad fabricam seu organismum et ad vires motus seu mechaniS-mum respi ciendum est, quam normam in Physiologia tradenda, quantum quidem fieri potest, ubique sibi praefigit, in organismo fibrae villos seu fibri Lias assumit, quae minuti silma fila sunt, ex quibus

tandem fibra animalis exsurgit, et ut fluidorum moleculae sphaerico contactu conspicuae sunt, sic fibrillarum contactus est ad lineas et per latera, pluribus punctis contactus praesentibus, nee tamen

omnibus

667쪽

omnibus ad amussim ubique se contingentibus, alias euaderet fibra adamante durior, quae tamen flexilis esse debebat. Ex his quomodo fibra elongetur, resistat et tandem subito rumpatur, quomodo mollescat et putredine tesoluatur, porro quoque, quo modo composita fibra, carnea nimirum, neruea et ossea se ostendant, declaratur. In mechanismo fibrae declarando non oscilla: P. Itorios motus, sed vibratorios siue systallicos astumit, atque fibram uno extremo affixam, altero distractam, sibique relictam sua sponte ob elasticam vim decurtari et alternatim elongari docet. Propter hanc cum chordis similitudinem, leges illas motuum, quas Mathematici demonstrant, ad fibras corporis humani applicat. Est autem summa de vi et potestate fibrarum haec: in definiendis earum vibrationibus et viribus sollicite considerandae veniunt tensiones, crassities, longitudines, flexilitates et firmitates. Sic densitas crescit a tensione uti . firmitas , vibrationum velocitates decrescunt ex molo fibrarum adaucharum, contra mole imminuta crescunt, et reliqua.

His expositis ad partes solidas compositas acce' p. as. dit. Ex fibris seriatim coniunctis oriuntur laminae et ex his corpora plana et caua. Sunt itaque com

postae partes diues ordinis: si ortus et ventres sunt primae compositionis quam compositionem ultimam appellare possemus , viscera et fascicuti Hrof, os,

musculilas erunt secuniae; Ussa, nerui, cellulae erunt tertiae rae vero quartae compositionis etfρ ad vatimam. JUam microscopii; ossequi licet, ad ultimas tamen substantias chemicas non pertingimus. Conzinne p. 27. itaque de vasorum membranarum etc. organismo agit et generalia repetit, quae de superficie, capacitate, Cavitate vasorum, de fluidorum in vasis plenis quantitate ab aliis d0Centur. Porro qV08Vς p. 3 rde vasorum et receptaculorum usu, viribus et

668쪽

mecnanismo disserit, et quo pacto dilatans vasorum vis possit definiri ostendit. Si fluidum, vasa sexibilia ingrediens, interrupta vi et celeritate pellitur, vasa pulsabunt. In diastole minor erit quantitas effluens quantitate appellente. Differentia vero quantitatum ipsa est ut volumen vasis ab 'ampliatione additum. Sectio vasis dupliciter consideranda 'st, alia constans, quae minima in systole, alia variabilis, quae maxima in fine diastoles. Quod si constans arteriae diameter in systole, ad eius diametrum in diastole sit vir ad 3. 3 ad ψ. cet. erunt sectiones et fluidorum moles ut ad 9. 9 ad I 6 cet.

unde pates, cur incrementa sectionum et minora sint, quo numeri magis adaugentur et Contra. Ex

quo intelligitur, cur inplethora pulsus saepe sit minor, quam in sano statu, quamquam diameter vasorum amplior sit; porro et hoc, cur nullus pulsus in syncope percipiatur, licet vasa turgida sint.

p. 39. Ad fluida consideranda nunc accedit, et eorundem compositionem et proprietates mechanicas disquirit. Praemissis itaque definitionibus sanguinis, cruoris, lymphae et seri, quo uniuersalium humorum ratio pateat, inde prodeuntes in recrementitios, ut saliuam et bilem, in excrementitios, vi urinam, in reparantes ut sperma distinguit, et applicationes legum fluidorum motorum ad fluida corporis humani praestat, et globulos sanguineos aliorumque humorum, ratione proportionis et P. 6. mut tionis in Varios minores describit. Progrediutur nunc ad fluidorum proprietates physicas declarandas. Fluidorum tenacitas seu visciditas diuersimode cognoscitur, aestimanda tamen semper est ex pondere, quod pares superficies sustinere valent. In sanguine est maximae fluxilitatis momentum, quod trigesimum tertium caloris gradum εx thermometro Reinmuriano attingere existimat

669쪽

Cl. Auctor. Talis sere est calor aquae Bellilucanae, et hic prorsis est calor ouorum in incubatu. Nunc fluida intra vasa Considerantur, quod p.

duplici modo fieri potest, primo si fluida ad praecepta hydraulica exigas, deinde physicorum more in ea inquiras. Oui pondus granum non excedit, adulti vero ad i6o libras accedit, ergo Vasa quao

proportionatim crescunt, sunt in Ouo ad ea, quae in adultis reperi tu ut goo. ad I. Decies vere maior est arteriarum tena Citas et cohaeso, quam ut ab

intentissima intra sanitatis limites, pressione sanguinis ad crepaturam deduci possint. Arteria non P. rumpitur a pondere prope centies maiori sanguinis pondere, quem in se vehit. Non tantam esse vena- Ium tenacitatem et parietum firmitatem inter omnes Constat; eam qui fit iplo maiorem, quam in arteriis, existimat Noster. Institutis pluries comparationibus inter vasa maiora et minora et pueri et viri semper reperit, eorum diametros inter se eandem seruare proportionem. Phys ea fluidorum p. 63. indoles pendet a mole, figura et viribus abditis. Tubuli animalium exigui certa prae aliis fluida ad se trahunt. et ad quasdam longitudines pro varia sui diametro et suidi indole deducunt. Ad organismum et mechanismum partium pri 'a' p. 6 cipum nunc accedit Cl. Auctor. Ρrincipes partes sunt, quae animalibus propriae, plantis denegatae

sunt, quarum nimirum functiones vitam clarius demonstrant, ut organa circulationis, respirationis, motus muscularis et perceptionis. Partes ministra plantiS Communes, functiones exercent ideoque secundariae sunt, ut digestionis, nutritionis, secretionis et generationis organa. Ex qua distinctionis ratione ordo sequentis tractationis patet. Fabricam cordis arteriarum et venarum breui- p.7I.bus repetit et potissimum disserentias ventriculorum ex ponderis cauitatis et crassitiei proportionudeclarare

670쪽

declarare annititur. Sic pondus ventrieuli sinistri in adulto ad drκelimas quadraginta quatuor, dextri ad viginti quinque tantum ascendere perspexit. Simili ratione in arteriarum fabricam inquirit, proportionem ramorum ad truncos, et fines ramulorum, fabricam densam, proportionem orificiorum in trunco et ramis ex KEILIO potissimum repetit, et aliquam etiam inter Caua arteriarum et

Venarum facit comparationer', quo ex his praemissis ad mechanismum circulationis concludere possit. P- 77- In hac re declaranda experimenta praemittit et e rollaria addit, de phaenomenis, quae post sectam aut ligatam arteriam et venam apparent, primo agit, cordis systolen et diastolen in variis cauis describit. et cordis motum in oscillationem et subsultum diu dii. Oscillatio ad systoIen et diastolen pertineti subsultus vero ascensu et descensu absoluitur. Ascensum cordis ab auriculis plenis et sinistro ventriculo multo fortius contracto, et dextro motum suum imprimente derivat, hoc vero relaxato cor subsidero asserit. Motum sanguinis in arteriis eiusque velo-

itatem ex HALESII et KEILII experimentiS deducit, et in pulsus rationem inquirit. p. 9ῖ. Respirationis mechanismum et organismum simili modo considerat. Externis et internis inter- costalibus musculis alternum motum in inspiratione et exspiratione adscribit. Asserit porro sub inspiratione aerem pectoralem rarescere, inde eius resistentiam ab aere pulmonali superari. In usu pulmonum declarando progressum sanguinis per musculos pectoris in attractione et fluxilitate sanguinis inde praestanda plus adscribit, quam circulationi per pulmones et reliquos corporis musculos. Aerem non in massa, sed in sua elementa diu, sum sanguinem ingredi affirmat, qui quidem recep- p. iret. tuS suam elasticitatem amittit. Perspirationem pulmonalem ad usus respirationis pertinere certissimum est,

SEARCH

MENU NAVIGATION