Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

quae a consensu nemorum pendent, plurima tamen omissa sunt, ut totus morbus cardialgicus, quia sanguineis in farctibus ventriculi et superioris intestinatis tubi pendet morbumque nigrum constituit, frequentissimum iis, qui sedendo vitam transigunt, sed a medicis parum hactenus pertractatum. Causae proegumenae recensentur: haereditari ap. 3labes, idio syncrasia, hysterica hypochondriaca

assectio, tumores vicini, Xyphoides cartilago introis vergen S, ventriculi vitia varia, ut amplitudo vel angustia insolens, situs praeternaturalis, accretio ad vicina, choledochus ductus ei insertus, tum Ores, Ulcera, caedi occasionales autem morbi caussae traduntur ex Auctoribus: ingesta digestu dissicilia, acria, tenacia, pinguia, terrestria, nuclei, ossa, metalla, frigida, satulenta, spirituosa, salina, aromatica, colluuies prauorum humorum, insecta, calculi in ventriculo, animi affectus, grauiditas, calculi renum et vesiculae felleae, applicata externa, vulnera, metas asses haemorrhagiarum suppressarum, scabiei, tumorum, arthritidis, rheu-imatismi, febres continuae, intermittentes, Ob metastasin, paroxysmum. Ρernicies omnis cardialgiae in scirrhis, cancro, ealculis eam inducentibus ponitur, de caeterarum caussarum pernicie nihil additum est, licet omnibus notum sit, quantopere dirus hic morbus aegros excruciet, medicoSque, qui in eo curando Occupantur, exerceat. Nos ipsi cardialgiam longa pluribus ex caussis insanabilem, lethiseramque vidimus. Sed Nostri non est propriis uti oculis, sed Ilienis niti obseruationibus, quae omnes hunzmorbum parum illustrant. Effectus cardialgiae enarrantur : icterus, tabes,

cartilago vitrorsum nexa, stomachi vitia

112쪽

varia, corrugatio vel distentio, sacci praeternat rates, gastritis cum sequelis suis, carus. Postea medendi methodus a pag. I 8O. usque ad 3 a. fuse traditur ex auctoribus congesta. , P. 3S3. Adiectae sunt operi historiae cardialgiae decem

ex AMATI LUSITANI, ELIAE P. CAMERARIT, LAURENTIT HEIS TERI, FABRICII HILDANI, W.TH. NAU, C. I. TREm et P. R. VICAT Obseruatio

nibus desumtae Appendicis loco addita est ΑΝ-TONII DE HAE N methodus medendi cardialgiis inveteratis, contumacibus, ab HEΗΜ. BOERHAA Ioaccepta ex rationis medendi seXta. parto.

XXIV.

De communis calicis in sacra coena usu, cum dubitationibus quibusdam historicis et medicis, Auctore CHRIST. GOTI FR. GRUNER. D sputauerat quaedam Illustris Auctor in libro:

Almanach fur Aerate unii Nichisirate, de noxis ex communi calice in sanos redundantibus, si mo bis quibusdam contagiosis infecti, inprimis lue venerea, vinum ex calice praelibasient, sanorumque ora labiaque locum insectorum saliua conspurcatum foedatumque tetigissent, proposueratque magis ex re fore talibus de rebus sollicitis, si priuatim sacra scena uterentur. Haea vero disylicuere LESSIO, V.

113쪽

summe Reuerendo, theologiae apud iGottingens professori, qui publicum usum sacrae coenae essentialem esse perhibuit , et ΤRACLESIo, Venerando seni, qui eandem paene sententiam defendit, et contagii vim per sputa propagati, etiam in venereis morbis, penitus negauit '' . Ad hos viros, inprimis Rutem TRALLESIUM, confutandos Ill vir hoc opusculum conscripsit, in cuius praefatione sententiam verae sane rationi et maxime venerabili religionis nostrae instituto et Christi adeo menti accommmodatam tuetur, saCrae Coenae priuatum usum in eodem, quo publieus, v lore esse. In ipso autem opere, pertractati S COnsutatisque plurimis, quae TRALLES IUS aut malf, aut non accommodate satis scripserat, contagium impurorum morborum per sputa Viterius exponitur, illustratur. Primum quaestio discutitur, num morborum venereorum contagium per sputa posit-bile sit, eaque adfirmatur, ob spiritum, sudorem, alui recrementa in venerea lue adfectis admodum laetentia, vocem raucam, saliuam etiam absque mercurii usu copiosius Iad os fluentem, loca vicina occupantem eaque omnia loca foedantem.

Quibus omnibus hoc modo expositis, ut fides iis denegari non queat, altera quaestio excutitur, num insectio venerea per sputa vere adsit. Negari Certe non potest, corporis humoribus insectis vo-nerea labe, eadem etiam saliuam infici debere, in Primis quum malum maxime in saucium glandulo

In peculiari libello, cui titulus: Die Esire und Insiliuia des gemen cha lichen Kelchs leg dem heilia

114쪽

ss partibus saeuiat. Hinc etiam omnes medici a cognito melius inde morbo contagium per saliuam pro certo et indubitato habuerunt, veteresque plurimi de lue venerea scriptores, quorUm Ioca plurima citantur, Oscula Vnanimi paen' voce pro contagii propagati causa habuerunt Uidit adeo Noster in homine catarrho narium et saucium a morbo venereo residuo affecto sputa tam foeda, ut canis, qui ea deuorauerat, in lentam cacheae iam incideret. Denique tuis venereae contagium, quod per mammas a nutricibus in pueros, et a pueris innutrices propagatur, notum est. Quaestio tertia mouetur, num communis alimentorum et potulentorum usus ex supellectile culinaria vasisque, quibus lue venerea infeόli anteavsi sunt, sputo venereo conspurcatis ab omni suspicione liber sit. Quod negatur a quibusdam, assii matur a pluribus. Nec obest adfirmantibus natura sputi venereo naiasmate in sei, nec sedes morbi a variis varie stabilita. Nec experientia, summa in his rebus magistra, obest: vidimus enim

morborum venere oriam contagium manifestum ex

communi vase, quo mistici ad potum utuntur. Denique ultima quaestio adfirmatur, vertim videlicet contagii metum subesse , dum in sacrae coenae usu quidam ea utuntur, quibus fauces ex venerea labe affectae sunt. Non enim possibilis est vel leuissima potulenti cuiusdam gustatio, nisi vaso labiorum internae superliciei sic applicato, ut lingua id contingere possit. Nec, licet contagium perfectum raro hoc modo in alios transeat, adeo optabile est, essiorescentiis venereis in ore, a communi potulenti vase, corrisi.

115쪽

XXV.

Mesembryanthemum crystallinum paene speciasicae ad instar medicinae commendatum,

Auctore Io. GUIL. FRIDE R. LIEB.

Ρlanta a nemine hactenus ad medicos usus com mendata eo maiorem attentionem meretur, quoniam Cl. Auctor libelli huius eam nunquam sina praesentaneo successu adhibuit, eaque aegrotantium quorundam mala velut ense rescidit. - Ιn bilem potissimum agit, omnesque vesicae Vrin -xiae et viarum urinariarum morbos. Adhibbuit eam Auctor ad inseritus pituitosos abdominis, urinam retentam et cum dolore decedentem, vesicae urinariae spasmum et conuulsivam tussim cum optatissimo optimoque successu. Lotium potenter depulit, idque statim post: adhibitam hanc plantam sedimentum deposuit, dosi admodum parca

data: ubi vero maiori copia dabitur, lotium potentius squilla marina et .aliis potentibus medicinis pellet. - Morbis inprimis aduersatur biliosis, aestia vis, nec non iis, qui a bile in corpore oberrante, crassa, tenaci, nigra, inerti, translata ad partes alias et non rite secreta pendent. Exempla allata docent, medicamentum expressi succi forma cum anima rhei datum depulisse iu-

116쪽

saraus sanguineo - biliosos abdominales ad moduli rebelles, vesicae urinariae intensum spasmum cum symptomatibus abortum praesagientibus conium Buna, tabem cum urinae dissicultate a febre bi. liosa in puerpera male curata, et tussim convulsivam.

Dissertatio inauguralis medica sistens obserua

tiones practicas circa usum belladonnae in melancholia, inania et epilepsia, quam pro gradu Doctoris -- publice defendit ioAN NES HENRICUS MuNCH, Cellensis, Gottingae

oti is fin;ς tuit Nobilissimo auctori, summe reverendi patris, in belladonna ad varios morbos adhibenda felicissimi, filio, ut belladonnam ceu specificam ad melancholiam, maniam, et epit psiam medicinam commendaret, verum potius ut exemplis copiosis ostenderet, in hae medicina summam curandi essicaciam, latente etiam incognitaque subinde penitus horum morborum caussa latere. Ne limitibus suis circumscriptum opusculum mole excederet, eas tantum historias perscripsit, in quibus curationis euentus selix fuit. Felix autem bella donnae ad melancholiam, maniam et epilepsiam usus ideo fuit, quod haec planta caussis horum morborum responderit. Resolvens quippe belladoniaste vis insignis inest, ipsoque Nob. Auctor testis est, patrem venerandum magnum aegrotorum numerum ab ingentibus scirrhis ea seliciter liberasse. Ipse Auctor eadem medicina

a tumore subaxillari post morbi nos orto feliciter li

bera

117쪽

beratus est, qui cicutae et aliis sortioribus medicinis non cesserat. Mire etiam obstructiones in internis visceribus expedit. Icteros pertinaces hac planta breui tempore ΜURRAY, V. Ill. sanauit. Praeter narcoticam vim insignes quoque vires possidet excretiones omnes promouendi, sudorem, Vrinam, alui fluxum, saliuam, menstruum fluxuris ut adeo peculiari vi in uterum agere quidam putent. Datur etiam insigni cum successu in morbis a materiis morbidis, exanthematibus retrogradis oriundis. Propter resoluentem autem vim bella- donna in melancholia, mania et epilepsa ab inseri i-bus et obstructionibus in visceribus internis pendentibus, inprimis si a spasmis obstructionesi ortae sunt, maxime valet. Ob narcoticam, neruos lenientem Virtutem plantae in his morbis adhibenda est, si de caussis immaterialibus tales adsunt, qua' senserium commune subito turbant, quo in casu tranquillitatem eodem modo, quo optum, restituit. Ob vim, qua dolores mitigat, in omni epilepsia animio dolore orta danda est, nec non in omni mentis alienatione tali, ubi aegrotantes circa unicam ideam delirant. In omni etiam casu, ubi hi morbia retrograda materia morbida, aut ab intercepta excretione quadam orti sunt, ob expellentem vim admodum conuenit. Quin imo medicamentum est

ubique in his desperatis morbis adhibendum, si ab aliis medicinis nullum auxilium est, nec morbida caussa detegi potest Formam medicamenti quod attinet, puluis herbae vel radicis extracto praeferendus est, cui videlicet ignis partium volatilium et essicacium copiam maximam abstulerit. Praeserenda autem est in exhibenda bella donna methodus, qua planta sat magna dosi ingeritur quum, si minori exhibetur, corpus facile medicamento adsuescat. Eaque e H a nobi-

118쪽

nobilig. Auctoris mente caussa suit, quare GRE DING, vir quondam Ct tam raro hoc medicamento morbos curauecti, praecipue quum extractum minima dosi ingereret. Obseruationum partem satis magnam hae essῖ-eiunt , quas pater Auctoris Ipsi communicaverat, quarum epitomen, omissis aliis omnibus, oeshibere lubet. Leuauit et sustulit belladonna melancholiam a fluxu menstruo praeter naturam emanente oriundam, eundem haereditarium morbum, alium in vidua 48 annorum a fluxu menstruo cessante forte oriundum, pluresque alias melanchoiias aut ab interceptis euacuationibus, aut ab aliis causis vix cognoscendis ortas. Maniam sustulit amoerore nimio ob denegatum matrimonium cum viro valde amato, or am. Sustulit etiam hunc

morbum saepius, caussa illius latente. Epilepsam sustulit in puella a praeceptore in

schola male verberibus tranata indeque epileptica, quae iam per sex annos epilepsia laborauerat. Alia epileptica ex menstruo fluxu intercepto, restituto eo , sanata est. Sustulit idem medicamentum epibIepsiani ab ira, terrore, post morbillos, a vermibus, oriundam. Sustulit etiam eundem morbum a tinea capitis retro pulsa et a materie variolosa in corpore residua oriundum. Puerum denique ab obstrustionibus viscerum internorum ex longo tempore epilepticum idem medicamentum, adhibitissimul euacuantibus, feliciter restituit.

XXVII. Dissertatio anatomico- chirurgica de cirsocele,

quam praeside ADOLPHO MURRAY - Pro

gradu

119쪽

Quaestionem inprimis enodandam proposuit ChAut tor, vitum cirsocele a venis spermaticis

tumefactis, quae Celsi mens fuit, aut potius ab opididymide turgida et dissoluta, ducat originem, quae disquisitio, quum utraque opinio argumentis speciosis nitatur , eo dissicilior est, quo rarius agebdit, ut hic morbus sine ulla complicatio iust, a pri mis suis originibus, per omnia sua stadia obseruetur. Quum autem Cl. Murere A v, doctissimi huius opusculi, quo dissicili huic morbo plurimum lucis affunditur, auctor, aegros hoc morbo laborantes aliquot vid xit eorumque curationi operam dederit, praemissa- descriptione anatomica laniculi seminalis of testis ex summae famae anatomicis desumta, in natura morbi enodanda et curatione stabilienda uberiorem operum collocat. Licet autem de tumoris natura et vasculorum p. mutatione tali, ut hunc morbum constituat, inter chirurgos nondum certe cons ei; singulare tame morbus genus constituit ,- quod in species variaS, UMHz0zelen, cir celen et spematocelen, ex sede in primis affectionis, diu i su in est, quam vero divisionem Cl. Auctor cum recentioribus chirurgi S,S HARPIo praesertim, reiicit. Vasculorum essu congeriem, quae massam formant ramicem constituentem, primus rei adspectus demonstrat. Venis Seneratim tumoris origines a multis adscribuntur, at docent obseruationes, morbum, dum in grauiori

statu latius diuagatur, ipsum epididymidis ac deferens vas si injli quo venas modo adgredi, his quo partibus tumentibus tumoris molem admodum a geri, indeque quidam hunc morbum non, vena

120쪽

rum, sed epididymidis et testium proprie esse

putarunt.

P- 9. Quae omnia in disquistione decursus et sedis morbi uberius exponuntur. Primos suos natales tumor prope ipsum testem, in spermatici laniculi ultimo fine habere solet, tumore sensim, prout augetur, adicendente. Incrementum tumoris vix limitatur, temporis progressu crescentis , at herniae complicatae, elapsis intestinis omentove, metus non est, praecluso quippe a tumido ramice annulo. Sinister funiculus hoc morbo frequentius corripitur, in omnibusque casibus a Cl' Auctore visis in sinistro latere morbus suit. Tumor, prout augetur, epididymidi et testi vim infert. Successsiue scilicet illius fabricam, vasa eius euoluendo ipsa, sursum trahit, illamque priori massae ita immiscet, ut limites inter illam et funiculum distingui amplius nequeant. Non autem vas ipsum deferens a funiculo iam receptum, totaque epididymis, sed media eius portio cum cauda intumescit, vasis eius venosis subinde cum altero spermatico vase euOlmtis, caput autem epididymidis multo diutius, sorte etiam semper intactum manet. Testis etiam, comprobata a summis viris experientia, contabescitit Obseruauit etiam ni cui ERos V. Ill. sub augmento mali vaseula spermatica testis carnem formantia crassiora fieri, tumque ex tunica albuginea velut extrahi atque epididymidis vasculis adiungi, albugbnea demum saccum vel ut inanitum sormante, indeque sedem morbi in epididymide et teste, assecto secundarie funiculo, Ponit. P. Sed grauia et vix confutanda sunt argumenta, quibus Ill. Auffor ad antiquam de laniculo spermatico in hoc morbo primarie assem sententiam reducitur. Ipse enim cirsocelen vidit sine ulla testiculo eiusue appendicibus iniuncta labe, incipientema

SEARCH

MENU NAVIGATION