Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

calamitosissimum, teterrimum & perniciosissimum fuisse, illudque quinquaginta ferme annis inexplicabili Ecclesiae, & Christianae Religionis damno perdurasse. Huius itaque exitialis Schismatis, quod diu divexavit Ecclesiam, originem aperire ,& ma-Ia, quae inde orta sunt, breviter referre juvat. M. Post obitum Gregorii XL. Pontificis Ma ximi cum Cardinales, ut moris est , Conclave ingressi , de novo sussiciendo Pontifice deliberarent,

Populus Romanus metuens, ne , creato ab iisdem

Pontifice Gallo, Sedes Pontificia Roma in Gallias

denuo transferretur, esstactis Conclavis foribus, in illud tumuλuans ac furens irrupit, & Cardinalibus praesentaneam mortem comminatus est, nisi, abiecta omni cunctatione , in Romani, vel saltem Itali Pontificis electionem consentirent.

Ea vi adacti Cardinales, ut periclitanti vitae suae

consulerent, Populi Romani votis morem gesi runt, elegeruntque Pontificem Bartholomaeum Prais

vanam, patria Neapolitanum & Archiepiscopum Barensem,qui postea,sedato populi tumultu,presen tibus & consentientibus Cardinalibus, coronat est, dictusque urbanus H. Hoc pacto tumultus in electione urbani V . excitati in optatam tranquirulitatem conversi videbantur, cum ecce subito atro. cior coepit sevire tempestas. urbanus quippe Pontifex paulo post suam coronationem, Cardinalium mores duris ac intempestivis increpationibus reis

darguendo, sibi illos ita infensos reddidit, ut ipsi .

coniuratione adversus eum facta, Anagniam , uiti specioso obtentu caloris aestivi vitandi cavsa,secesserint numero tredecim , natione Galli, excepto Petro de Luna, A ragon io, ubi coram Petro da Crasio,

152쪽

R Arehiepiscopo Arelatensi , Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario, ac Iudice ordinario, protestati sunt de vi sibi illata, & de electione urbani n. metu ex-

torta. Dein, urbano n. diem dixerunt, in eum sententiam tulerunt, ac litteras ad universos Fid Ies scripserunt, quibus deelarabant Bartholomaumo Barensem esse intrusum . Promulgata sententia,

is Fundos , Regni Neapolitani Urbem , sese rece- perunt, & tribus Cardinalibus Italis tractis in a* partes , solo Cardinati Sancti Petri cum v b

ia no VI. remanente, Rebertum Gebennensem , Tituli j Sanctorum duodecim Apostolorum, annos dumta 2 Tat xxxv . natum , Pontificem elegerunt die xxI. ii Septembris anni MCccxxxvIII. qui Clemens VLI. appellatus est . Sic, proh dolori conflatum est Schiserna, quod diu luctuosam reddidit Ecclesiae faciem. ι cum duo Summi Pontifices, quorum unus Romae sp alter Λvenione sedebat, Petri Sedem eodem sibio tempore vendicarent. Suos uterque habebat au-a ctores, patronosque maxim ac sanctissimos; hinea, inde Provinciae, Regna, Reges, Doctores, Iurisco a siriti, Praesules, Concilia, iura stabant i verbo dieii cam, adeo difficile erat judicare , quam in partemili veritas & iustitia vergerent, ut Eminentissimus, Cardinalia Baronius Annalium Ecclesiasticorun ν, Parens, non dubitaverit scribere ad amicum suum a Firmondum Societatis Jesu , se nihil aeque telarmi- . dare, quam pervenire ad hujusce Schismatis temini pus, de quo quid statuendum, non esset liber8 proina nunciaturus r Hilse tamen videtur, inquit Sponda

nus in continuatione Baronii ad ann. ΜCCCLxxviir.

Eeessa Catholieae sensis,urbanum,ejusque Successoreo Italiam colentes textilijse veros ae legitimos Pontifices.

153쪽

Quod Nero magis parti Clementis incommodavit, Dis ιρuod tam ipse Clemens , quam eateri Cardinales ejus fautores suis litteris O gestis per aliquoφ mensium spatium universa orbi persuasum voluissent urbanum rita electum esse, O ex eorum sententia omnes ubique populi sic opinaιi fuissent. Hinc est, quod in pervulga tis Tabulis chronologicis Romanorum Pontificum

locum obtinςant urbanus VI. ejusque successores ,

nulla vero in iis mentio fiat clementis Via. & Benein dicti XII se u XIII. qui Λvenione nomen Summi Pomtificis sibi arrogarunt. Gravissima mala, quibus tempore Schismatis afflicta est Ecclesia eleganter voadanus , loco mox a me laudato, describit his verbis: Pontifices autem, quorum lianus Romae, alter Avenione sedebat, sibi invicem insidiantes , O mutuis dirarum in aηatbematum fulminibus tam inter sese, quam sequaces ferientes s necnon O armis ferreis, etiamque cam praedicatione crucis , velut in Insideles , persequebantur . Quod unus ligabas, a ter solvebat et

quod unus concedebat , alter rescindebat . Fiebant ex utraque parte processus, privationes, execrationes, δε-quebantur lites, rapina, cades cum ingenti scandalo iruina, O subsannatione ς praeter aliorum morum codiruptiones, depressiones bonoram, exaltationes reproborum, rerum sacrarum turpia commercia , contemptum

legum, Disciplina abolitionem, haeresum atque errorum Iuccreti - , or omnis denique fidei, pietatis, ac religionis extinctionem , de quibus sunt frequentissim o Boram illius, in subsequentium temporum atque gravi ma querimonia, o lugubres lamentatio es . Post mortem urbani M. quae accidit Romae Idibus cetobris anni MCccLxxx Ix. cum sedistet anqOS XII. non ex tinctum e si Schisma, summo siquidem con , . sensu

Diuiti

154쪽

'i sensu cardinales urbani H. obedientiae In ejus lo-' cum elegerunt Petrum Thomaeellum Cardinalem Neapolitanum annos natum dumtaxat quadragin ' ea quinque , dictum Bonifacium IX. quem morum integritate ac gravitate conspicuum fuisse testatur Theodoricus Niemus, Scriptor coaevus. Obiit Bonia a IX. Romae Kalendis Octobris anni MCCCCIri si postquam sedisset annos quindecim ex morbo ca, culi , quem jactura castitatis pravo Medicorum . consilio sanare vel levare noluit, & mori quam scer dari maluit, sicut refert S. Antoninus 3-parta Chro * Nici Tit. 22. cap.3. Interim Cardinales obedientiae Clementis VII. qui Αvenione nomen'Summi Ponti- ficis retinebat, in fovendo Schismate persevera ' runt. Mortuo siquidem Avenione ex Apoplexia clemente VII. die xv I. Octobris anni MCCCxCI v. Contemptis precibus Galliarum Regis, qui eos rossi gaverat, ut non eligerent Pontificem , sed vias p etius extinguendi Schismatis sollicite quaererent, si mox delegerunt Petrum de Luna, Cardinalem Ar i gonium , Benedictum XII. seu XIII. nuncupatum

i addito juramento de abolendo Schismate, sed fictὰρ & verbo tenus dumtaxat, cum ejusmodi iuramen- ιν rum, quamdiu vixit, nunquam implere voluerit,t saepe licet sacris Ecclesiae fulminibus ictus, sicut 3 opportunius ostendemus in nostris Colloquiis ino Historiam XV. Ecclesiae Saeculi. Hic obiter obser-ι vasse sussiciat, in abolendo diro illo Schismate , prae

caeteris aliis, Academiae Parisiensis prudentiam simi gularem, eximiamque fidem tum temporis maxit me enituisse. Ea quippe celeberrima Academi

extinguendi Schismatis tres proposuit vias , cessio-uis, compromissionis, de Concilii Generalis . At

155쪽

Petstus da Linis, dictus Benedictas XII. seu m. eoo poste negabat, ac se Francorum, & Aragonum opiabus sustentans, bellum atrox & intestinum fovehat . Ruebant interim in his tenebris homines ambitione, odio, invidia, partium studio concitati . quasi offusa sempiterna Christianae Reipub aenox esset. Instabat in rem Ecclesiae Imperator Si,gismundus, Galliam, Hispaniam, Angliam, Italiam circumcursabat, ut diffidentes & convulsas orbis partes componeret: nihil promovebat. Antistites, qui Pisas convenerant, nihil profecerant aliud, nisi ut ad duos Pontifices Maximos tertius adderetur . Tandem pacem & concordiam frustra quaesitam a Regibus, Imperatoribus, Iurisconsultis ac Doctoribus, orbi Christiano iactato, S extrema omnia metuenti dedit carolus G. Galliarum Rex , qui celeberrimae Academiae Parisiensis secutus consilium, ab obedientia Petri de Luna, quem Bone dictum XITI.

appellant, recessit H Quo factum est , ut destitutus a Gallia Benedictus conciderit , ac subrogato brevi postea in Concilio Generali Constantiensi Mart no V. vetus illud ac fatale Schisma post annos fere quinquasinta sublatum sit. Sed haec. quae spectant progressum ac finem istius Schisinatis a nobis hic breviter perstricta, latius expendemus in nostris Colloquiis in Historiam xv. Ecclesiae Saeculi.

D. Desieruntne Graeci, post captam a Fram eis cum venetis foederatis urbem Constantinopolim , anno, ut in superiori Colloquio observam ., MecIv. suos habere Patriarcha. Constantinopoli-- φM. Etsi Franci cum Venetis foederati, post captam urbem Constantinopoliua, Linuum elegerint

156쪽

et rint Patriarcham Constantinopolitanum Thomam is Mauroeenum , natione Venetum , secundum Pacta η ante urbis expugnationem conventa, ut stilicet exa illa gente, quae Imperatorem Constantinopolitai num non haberet, Patriarcha desiignaretur. suosa tamen Graeci Schismatici semper habuerunt Pa-i triarchas Constantinopolitanos, quorum serien a exhibent Ioannes Leuacuvius lib. q. Iuris Graeco-i Romani, Panetinus Onuphritis in Chronico Ecclesi

e silco , di Philippus C rius in Chronico Ecelesiaei Graecae, quod Deotius Blaneardus e manuscripto a Byaantino primus vulgavit, di Latine reddidit. Sed i quia isti Scriptores variant in annis Graecorum a Patriarcharum Constantinopolitanorum . sequarii ipse horumce Patriarcharum Chronoeaxin , quam: in suo Chronico Ecclesiastico texuit Panvisas O-s pbrius, quaeque mihi longe accuratior videtur .s Mortuo anno millesimo ducentesimo Georgio xiphis lino Patriarcha Graeco Constantinopolitano , sicut

diximus in Colloquio secundo in Historiam dum a decimi Saeculi, successit in Sede Constantinopolit ii na Ioannes camaterus , qui obiit in Didymothico .

iis Civitate Τhraciae , anno McCv. Extat lib. 4. Iuris Graeco-Romani Synodale Decretum istius boan- nis Camateri Patriarchae Graeci Constantinopolita ni, quo prohibetur, ne Vir unus Sobrinas duasii uxores ducat . Post obitum Poannis Camateri u cavit Sedes Constantinopolitana apud Graecos

per annum unum & menses decem , unde u no MCCvII. Michael IV. Maiorianus fuit designatus Patriarcha Constantinopolitanus a Theodoro. Lascari Graecorum Imperatore , suamque Sedem

tenuit Nicaeae , di vita functus est anno McC III.

157쪽

postquam sedisset annos quinque & menses sex. λ

ebuelis defuncti locum suisectus est Patriarcha Constantinopolitanus Theodorus hujus nominis I cqui, postquam sedisset duobus annis, e vivis excessit anno MCCxv. eique successit Maximus hujus nominis V. Monachus, qui tantum septem mentibus sedit . In Maximi locum substitutus est Manuel chais

ritvuιus Monachus, qui Obiit anno MCCXXI. cum sedisset annos xv. & menses septem . Post Manae lam charit opulum electus est Patriarcha Constantinopolitanus Germanus hujus nominis H. qui sedit annos xv I I. & menses sex, suaque Sede fuit expuia sus anno MCcxxx Ix. Hic Patriarcha Graecus EO clantinopolitanus unionem Ecclesiae Graecae cum

Latina promovere pro viribus studuit, sed eam ad optatum exitum perducere haud potuit, sicut jam observavimus in seperiori Colloquio. Deiecto sua Sede Germano subrogatus est Methodius hujus

nominis α. qui sedit tantum menses tres, eoquo mortuo Thronum Constantinopolitanum coulce dit Manuel hujus nominis II. qui sedit annos quatuordecim, & Obiit anno MCLI v. Post illius mortem Germanus m qui, ut mox diximus, e Sede Constantinopolitana deturbatus fuerat, in eam restitutus est , ac per annum integrum tenuit, hoc est , usque ad annum MCCLv. Post mortem Germani II. Patriarchae Constantinopolitani, de electione successoris, a quo coronarecur novus Graecorum Imperator, filius Ioannis Duca, dictus ab avo materno Theodorus Lascaris, deliberatum est. Omnium pene suffragia,& ipsius in primis Imperatoris,propende. bant in Nisephorum Blem dam , virum id aetatis magna pictate, di sacrae prophavaeque eruditionis fama

158쪽

ECCLESIASTICA. Isss

fama percelebrem , qui di Orationes duas de Processione Spiritus Sancti a Patre & Filio contra Graecos Schismaticos conscripsit. Sed hanc dignitatem pertinaci modestia recusavit. Hic est ille Nicephorus Blem da Abbas Monasterii, quod suis extruxerat sumptibus,cujus ad templum cum se aliquando Marcesina, pellex Ioannis Duca Graecorum Impein ratoris , & ab eo efflictim adamata, magno cum fastu ac satellitio contulisset, intrepida constantia

ei fores occludi jussit, ob publicam ejus impudicitiam, quam crebris sermonibus & calamo fortiter insectabatur . Id aegre admodum tulit superba m lier, & Imperatorem, qui eam deperibat, ad ultionem omnibus adhibitis artibus, atque juvante asesentatorum turba, incitare conata est . At Ioannex Ducas, Imperator licet Schismaticus, dolens quod hactenus impuris Marce a amoribus illaqueatus fuisset, obortis lachrymis 3 voce suspiriis interrupta, sic Marcesinam pellicem suam , & Αulicos, qui ejus animum in Nicephorum Blem dam commove

re satagebant, affatus est: Quid me ad Virum justum puniendum impellitis ἶ nam si ego sine probro O ignominia Vivere volaissem, Imperii Majestatem inviolatam conservassem . Nunc eum ipse meae, atque adeo ipsius Imperii contumeliae cavsam praebuerim , meritis meis gratia refertur, ut mala sementis malam messem percipiam. Ita refert Nicephorus Gregoras lib. 2.

Historiae. Idem etiam constat ex ipsiusta et Abbatis Nicephori Blem da Epistola ad multos ea de

Te scripta, quam apud Leonem Allatium lib. a. d perpetuo consensu cap. Iq. &apud Odoricum Raynaldum ad annum MCCLv. Num. Lxxv. Iegere est .

Huic igitur Λbbati Nicephoro Blem da praeclM

159쪽

ris virtutibus exornato, Patriarchatum Costantinopolitanum obtulit Theodorus Lascaris Graecorum Imperator, filius 'oannis Ducae , eum tamen sublimem illam dignitatem modeste suscipere detrectantem impentius urgere noluit, quia licet eum

ob religionem & sapientiam plurimi faceret, Obmorum tamen integritatem ac severitatem haud Parum metuebat. Eam ob rem Theodorus Lascaris Graecorum Imperator, Patriarcham Constantinopolitanum designavit Arsenium, Monachum limplicem, illiteratum, Sacris ordinibus necdum initiatum, quem ab Episcopis consecrari jussit. Hi vero

Imperatoris mandatis actutum mores gerente S ,

infra eamdem hebdomadam Arsenium Diaconum, Presbyterum ,& Patriarcham inaugurarunt. Hic est ille Arsenius Patriarcha Constantinopolitanu S, qui, ut in superiori Colloquio dicebamus , neodorum Lascarim Graecorum Imperatorem solemni ritu coronavit, sed post mortem illius Imperatoris Sede sua deturbatus est a Michaele Pataologo Graecorum Imperatore , & in ejus locum sustectus est Nicephorus II. Metropolita Ephesinus. Anno tamen MCCLxI. quo Michael Palaologus Constantinopolim urbem Graecorum subjecit Imperio , & Latinos fu- .gavit,in suam Sedem Constantinopolitanam a Michaele Pavologo restitutus est Arsinius, e qua rursus dejectus, de in exilium missus est ab eodem Miaebaeis Pavologo Graecorum Imperatore , quein excommunicaverat Arsinius, eo potissimum nomine,

. quod Micbael Palaeologus , ut Imperium sibi suisque per fas & nefas confirmare posset, Agoannem ,hlium Theodori Lascaris , Imperii haeredem legitimum , qui tunc annum aetatis decimum agebat, igni

s is

160쪽

ECCLESIASTICA. 16 T

igniti crepitaculi Objectu excaecasset. In locum itaque Arsenii Patriarchar Constantinopolitani in exilium ultra Proconnesum ablegati Micbael Palaologus Graecorum Imperator electione Cleri substitui curavit Germanum hujus nominis III. qui erat Metropolita Hadrianopolitanus . At Germanus iaSedem Constantinopolitanam intrusus, cum injuriis ac contumeliis a vulgo proscinderetur, quod Genii adhuc viventis Sedem occuparet, sese ea dignitate abdicare coactus est , inque ejus locum ordinatus est Patriarcha Costantinopolitanus Iosephus Monachus , qui sedit annos XIII. & anno MCCLxx Iv. a Michaele Palaeologo e solio Patriarchali dejectus, atque in ordinem redactus est , eo quod concordiae Graecos inter & Latinos initae iaConcilio Generali Lugdunensi secundo celebrato

eodem anno MCCLxx Iv. consensum pertinaciter denegaret . Deposito Iosepho anno MccLxx Ivis

coniecratus est Patriarcha Constantinopolitanus Ioannes hujus nominis X. dictus Beceus , seu Veccus, eximiae vir integritatis, & eruditionis, qui , coacta frequenti Episcoporum Graecorum Synodo, ea, quae in Concilio Generali Lugdunensi II. pro unione Ecclesiae Graecae cum Latina gesta fuerant, confirmavit, Epistolamque Syn dicam misit ad Ioannem XX. Papam, in qua Latinorum dogmata pereruditer & eleganter enuntiabantur . Hujus Patriarchae Graeci Constantinopolitani egregias laudes Nicephorus Gregoras his ver bis contexit: His temporibus Magnae Ecclesia Chario- pDux erat Ioannes Beceus, vir excellentis ingellii ,σ doctrinarum studiis ab ineunte aetate institutus ἔpraeterea, tanti1 natura donis ornatus erat, quantis

SEARCH

MENU NAVIGATION