Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

certissime constat, Joannem de Parisiis realem Corporis Christi in Eucharista praesentiam, quam Petrus Allixius , aliique ejusdem farinae Haeretici explodunt , nunquam negasse ἰ tum quia etiam, Joannes de Parisiis novam & peregrinam opinionem

suam, qua par est reverentia, Ecclesiae judicio subjecit ; tum quia denique, Ioannes de Parisiis, a Gulialelmo Parisiensi, . idio Bituricensi, Guillelmo Aminbianensi Episcopis, & a Magistris Facultatis Parisiensis diligentius examinata eius doctrina , clamnatus est, & prohibitus praelegere, docere, praedicare & disputare Parisiis. Inepte ergo Petrus Alixius in sua laudata Dissertatione , & Ioannes clericus Tomo m. Bibliotheea universalis , existimarunt, ea Ioannis de Parisiis opinione evinci posse, Dogma Transubstantiationis, seu Conversionis

substantiae panis & vini in substantiam Corporis &Sanguinis Christi Domini in Eucharistia sub finem decimi tertii, & initium decimi quarti Ecclesiae

Saeculi necdum apud Catholicos fuisse communiter receptum. Haec siquidem frigida ac inanis utriuiaque Haeretici conjectura nullo negotio falsi convincitur ex perpetua SS. Patrum tam Graecorum , quam Latinorum traditione , & ex consensione somnium aetatum, Nationum , & Ecclesiarum , quae

ab ipsis Apostolorum temporibus ad hanc usquo aetatem Dogma de Reali praesentia Corporis Christi in Eucharistia, & de Transubstantiatione costanter propugnarunt, & illos, a quibus universalis Ecclesiae fides oppugnata fuit,aut diris devoverunt, aut ad canendam palinodiam adegerunt, sicut in suo aureo opere de Perpetuitate fidei pluribus pro bat doctissimus Antonius Arnaldus Doctor Sorbo

252쪽

ECCLESIASTICA. 239

nicus . sed haec de Ioanne Parisiensi ord. Praedica torum, de quo in quinto Colloquio iterum redibit sermo , obiter dicta sint. D. Narrasti in Colloquio superiori Schisma,

quod Ludovicus Bavarus Imperator Saeculo decimo quarto contra Joannem vulgo dictum vigesimum secundum , conflavit r nunc autem scire velim , an

illi, qui a partibus Ludovici Bavari steterunt, in aliquos errores impegerint, & an fidem aliquam mereantur in his quae adversus Ioannem XXII. Pomtificem Maximum scripserunt.

M. Postquam Joannes XXII. sententiam excommunicationis anno MCCCxx Iv. tulitat in Lud licum Bavarum, Imperatorem in sua malitia obstinatum , in rabiem actus perduellis ille Imperator, conductitia nonnullorum Theologorum doctri uadccalamo fretus Epistolam vulgavit,qua Ioannem II. ut injustum innocentum persecutorem, clavium Ecelesiae subversorem , Canonum violatorem , S cramentorum prophanatorem , Terrae Sanctae desertorem , Ecclesiae temeratorem, denique incorrigibilem, & haereticum notorium declarare , seu potius infamare ausus est. Inter illos Scriptores , qui Ludostes Bavaro, Schismatico Imperatori, adversus Ioannem XXII. Pontificem Maximum, & Ecclesiasticam authoritatem venales calamos commodarunt , recensentur Massius de Menandrino P tavinus , & Joannes landunus , Perusinus , Viri P

Iitici magis quam Christiani. Hi quippe impii ac male feriati homines pestiferum librum de iurisdictione Imperiali & Pontificia consarcinarunt , quem inscripserunt , Defensorem Pacis , eum qu

Ludovico Bavaro nuncuparunt. Hunc male natum

librum

253쪽

librum gravissimis resperserunt erroribus , & primo in eo docent, Christum Dominum , quando solvit tributum Caesari, id ex necessitate , non ex arbitrio vel ex pietate fecisse ; ex quo inserunt bona temporalia Ecclesiae ita Imperatoris dominio subjecta esse , ut velut sua pro nutu & libito repetere illa possit. II. Afferunt, Christum in Coelos ascendentem nullum in Ecclesia visibile caput constituisse, nullum vicarium reliquisse ἔ nec S. Petrum plus auctoritatis quam Apostolos reliquos accepisse. III. Pertendunt, ad'Imperatorem spectare Pontifices instituere, deturbare ac puniri; de capacitate promovendorum ad Sacros Ordines judicare , Ecclesiarum, sacrorumque Ministrorum numerum decernere, Beneficia Ecclesiastica conserre , Religiosos ordines approbare , Concilius cougregare, ieiunia, & feriationem a mechanicis operibus indicere &c. . IV. Negant, totam Ecclesiam simul junctam posse ullum hominem punitione coactiva coercere, & Episcopum , aut Sacerdotem excommunicationis vel Interdicti in quemquam ferre posse sententiam absque authoritate Imperatoris . U. Sacerdotes omnes sive Pontifices,

sive simplices Presbyteros, ex institutione Christi eist aequalis auctoritatis ac iurisdictionis assirmant,

α non minus Episcopos communiter aut divisim excommunicare posse Romanum Pontificem,quam illos Pontifex Ecclesiastica communione privare possit. VI. Statuunt, Ecclesiam bona temporalia possidere haud posse. VII. Αjupiamperatorem succedere Romano Pontifici, & Ecclesiam, Sede va- ante , regere posse. VIII. Imperatori adiudicant

potestatem dispensandi in contrahendis matrimoniis,

254쪽

ECCLESIASTICA. ΣΑΙ.

niis, quae humana, non divina lege prohibita sunt, & auctoritatem filios non ex legitimo thoro procreatos declarandi, ac faciendi legitimos, non solium quantum ad civiles essectus,sed etiam quantum ad Ossicia & Beneficia Ecclesiastica. Hos pestilentes errores, quibus potestas Ecclesiastica ab imis fundamentis convellitur, eludite confutavit ac damnavit Ioannes XXIL in ea, quam adversus Marsilium , &Jandunum, eorumque libros tulit, sententia, quae legitur apud Odoricum Asnaldum

ad annum MCCC xxvII. Num. 27. Scripserunt etiam adversus eosdem errores Alvarus Pelagius Epist

pus Silvensis, Alexander de S. Elpidis, qui ex Priore Generali Augustinianorum factus est Archiepiscopus Ravennas, in libro De jurisdictione Imperii O

actoritate Summi Pontificis , & Petrus de Paltide

ordinis Praedicatorum insignis Theologus, in libro De causa immediata Ecclesiasticae potestatis. His duobus pestilentissimis Scriptoribus Marsilio, &Janduiano iii Ioannem XXII. debacchantibus,adjunxerunt se quoque Michael Casenas, Guillelmus Ohamus, O Boianagratia Minoritae, quos famam Joannis XXIL calumniis proscindere, eumque haereseos insimulare non puduit, aderentes, Summum illum Pontificem aperte docuisse, praedicasse ac propugnasse, Sanctorum Animas , quibus nihil luendum superest , ilatim atque corporibus solutae sunt, Deum non videre . nec eo frui, sed earum Beatitudinem procrastinari usque ad supremum Generalis Iudicii diem. Quod putidum commentum refellemus in Colloquio sexto, ubi agendo de Doctrina, quae Saeculis XIII. & XIV. in Ecclesia obtinuit, ostendemus , Joannem XXIL ejusmodi errorem nulla. Tom.n quam

255쪽

quam ex animo propugnata, nec illum ex Cathedra , ut ajunt, defini ille, quidquid contra obstrepant haeretici nostri temporis,quamvis negari haud possit Ioannem XXII. tanquam privatum Doctorem, vehementer propendio in sententiam quorumdam veterum Patrum, circa dilationem Visionis Dei. quae sententia tum tempori S necdum eliquata erat,

di decretorio Ecclesiae judicio proscripta, licet

quodam modo contraria videatur Fidei Formulae , quam clemens In & Ioannes XXI. Graecis ad Ecclesiae Latinae communionem redeuntibus praescripserant, in qua disertis verbis asserebatur , Animas , qua fuerunt purgata ,-x in Coelum recipi, ut videre est apud Odoricum Asnaldum ad annum McCLxvII. Porro nullam fidem merentur Michael Caesenas,o in mus , Bonagratia , & alii fautores Ludovici Bavari Schismatici Imperatoris, apud que in sese receperant, ut liberius adversus Ioannem XXII. cujus acerrimi insectatores fuerunt , scriberent, eique haereseos notam impudentius inurere possent. Ferenda etiam non est horrenda calumnia, qua Ioanni XXII., importare ausus est Calvinus , procacissimus post homines natos bis resiarcha , qui libro Iv. Instit. Cap.7. Sect. 28. perfricta fronte asserit, hunc Summum Pontificem docuisse , Animas esse mortales , easque una cum corporibus usque ad Resurrecti nem interire, & Cardinalium neminem tantae insa-

niae se opposuisse . Sic enim scribit: Expungant dnumero Ponti Am oportet Ioannem XXII. qui palam asseruit, animas esse mortales, unaque cum corporibus interire usque ad diem Resurrectionis. Atque ut videas totam Sedem eum praeipuis suis fulturis tunc

prorsus concidisse , nemo cardinalium huic se tanta in-

ι . saniae

256쪽

sanis opposuit. Sed Schola Parisiensis Regem Gallia

impulit, ut ad palinodiam hominem cogeret. Rex ejus communionem suis interdixit, nisi mox resipisceret; idque de more publica.it per Praeconem. Hac necessitare adactus ille , errorem abjuravit. Hactenus , e Mons ille Haeresiarcha , qui, ut optime observat Bellarminus libro quarto de Romano Pontifice capite

decimo quarto, tam horrendum mendacium excogitavit , quia sententiam de dilatione beatitudinistisque ad extremum judicii diem, in quam nondum ab Ecclesia proscriptam propendebat Ioannes vigesimus secundus, ut Doctor particulariS , tanquam verissimam propugnavit Calvinus, etsi probdsciret, eam ceu haereticam post Ioannis XXIL tempora in Concilio Florentino fuisse confixam . Sic enim mentem suam Calvinus lib. 3. Institis cap. 23. diserte aperit his verbis: Glad se torquent multi dia sputando, quem locum occupent , O an Caelesti gloria jam fruantur Sancti nec ne i Atqui stultum oe temeis rarium est de rebus incognitis altius inquirere, quam Deus nobis scire permittat . . . . Quod sinus Abrahae dicitur beata Sanctorum Spiritum collectio , nobis abunde est ex hac peregrinatione excipi d communi f. delium Patre, ut uobiscum Adei sua fructum communi

cet. Intered: cum Scriptura ubique jubeat pendere ab expectatione adventus ChrHi, in gloria eoronam

eo usque disserat, contenti simus his finibus divinitissnobis praescriptis , animas piorum militia labore perfunctas in beatam quietem concedere, ubi eum laetitia, fruitionem promise gloriae expectant, atque iid omnia teneri suspensa , donee Christus appareat Redemptor . Potuitne, amabo, Calvinus hanc sententiam,

de procrastinatione beatitudinis usque ad extre-α3 i mum

257쪽

mum judicii diem , quam tamen certissime norat

fuisse tanquam haereticam ab universali Ecclesia damnatam , clarioribus verbis adit ruere t quoniam igitur videbat Caletinus, verba sunt Bellarmini loco mox a me laudato , id, quod alii reprehendebant in Ioanne Papa, non posse is se reprehendi, O tamen nolebat ullam occasionem Pontificis aecusandi pra- termittere , confugit ad Magistrum suum Patrem mendaciorum ab eo insignem illam calumniam mutuatus est , ut infamaret boannem XXII. Pontificem Maximum . Sed ad confutandam atrocem illam c lumniam plura addere opus non est, cum certum

sit apud omnes , qui recte sentiunt, quatuor Insti- sutionum libros , quos Calainus edidit, nihil aliud

esse a capite ad calcem, quam totius impietatis quasi Encyclopediam, & Satyrain calumniarum , conviciorum ti mendaciorum coatra Ecclesiam Romanam, ejusque Pontifices, feracissimam . . D. Agnosco callidam audaciam istius Syco Phantae, qui in proserendis mendaciis, & affingendis calumniis callum obduxit, sibique omnem Omnino fidem abrogavit. ΕΟ itaque in malam pestem, malumque cruciatum abire jusso , alios , si placet,

percurramus errores, quos Saeculo XIV. Novatores disieminare tentarunt.

M. Nonnulli extiterunt Saeculo decimo quarto Novatores , qui erroneas propositiones ventilantes a Sacra Facultate Parisiensi fuerunt damnati . Primus inter illos Novatores a Sacra Facultate Parisiensi damnatos fuit Ioannes de Mercuria Ci- sterciensis Ordinis Prosessor, qui anno MCccx II. Parisiis multos erroneos proposuit articuloS, quo

rum praecipuos hic subjicere non pigebit. In pri' mis

258쪽

mis asserebat, possibile esse , Christum voluntate humana aliquid voluisse nunquam eventurum , O fieri itidem potuisse, ut Chrsus diceret falsum. Secundo, docebat , Deum efficacitὸν velle quidquid vult. Τertio , blasphemabat, facere Deum quod aliquis peccet, σ velle voluntate beneplaciti ut ille sit peccator. Quarto , pertendebat, quod aliquis habens usum li- heri arbitrii, tam gravi tentatione extimuletur , uxilii resistere haud possit, o moveatur ad illecebram

cum aliena uxore , adulterium non committit rem ba-Bendo cum illa, idemque de aliis peccatis ferendum esso judicium effutiebat. Quinto, dictitabat, non esse pejorem in genere moris illum , qui vitiosio babitu cumactu foedatus est , altero homine , qui consimili habitu vitioso sine actu est inquinatus . Sexto , existimabat, probabile esse , si una ratio, seclusa fide , consulatur', nulla esse Accidentia , sed res omnes extantes esse sub Rantias. Ab hoc errore in Joanne de Mercuria da mnato, quo pacto recentiores Philosophi, qui vulgo Cartesiani audiunt, doctrinam suam vindicare possimi, judicent viri eruditi. Hos , & alios hujusmodi errores vel inepte, vel impie, vel per ridicule a Joanne de Mercuria prolatos tacitus mecum

ipse dum cogito, indigner ne an rideam, an utrumque' si quaeris , vix satis scio. Hoc unum certissime scio , nonnullos ex his Joannis de Mercvria errores renovatos non ita pridem fuisse ab haereticis Quietissis , Discipulis Michaelis de Molinos , qui sceditates & abominationes suas Deo non modo permittenti , sed volenti tribuere non verebantur, atque veterum Gnosticorum & Beguardorum spurcissima dogmata secuti, non solum obscaenas carnis ille inccbras, & libidinum monstra negabant esse pecca- '

259쪽

ta, sed, quod horrendum est, animum iis purgari,& ad majorem perfectionem provehi impie asserebant . Alterum Novatorem , seu Nicolaum de vitrituriatacra facultas Parisiensis an. MCCCXLVIII. compulit ad publicam articulorum plurimorum

de rebus Philosophicis & Theologicis a se propositorum revocationem 3 qui quidem a Sede Apostolica primum damnati fuerant omnes ut falsi, Plerique ut haeretici. Horumce articulorum dicti

Magistri Nicolai de vitricuria, qui in Bibliothecis

Patrum reseruntur, aliquos tantum hic indicabo , quorum duo maximam cum moderna Cartesianorum Philosophia assinitatem habere videntur . Primus articulus hic est i in rebus naturalibus unus est motus Dealis congregarionis, σ disgregationis , ita ut cum tali motu colliguntur atomi, oe natura unius suppositi Arriuntur, sit eorruptio , cum vero atomorum

accessio admotum suppositi, viel ad naturalem ipsius operationem nihil eonfert, alteratio est. Alter Artim Culus his verbis conceptus est: Lumen nihil aliud est quam corpuscula quaedam, qua nata sunt sequi morum Solis vel alterius corporis luminosi, sitque hujusmodi corpusculorum ad corporis luminose praesentiam confluxu . Eis obiiciatur , motu locali non fieri , cum momento fiat illuminatior Respondetur fieri in tempore , sicut sonum , etsi non percipiamus . Inter alios articulos Magistri Nicolai de vitricuria, qui ad Theologiam spectantes, tanquam haeretici proscripti sunt, hi tres praecipui recensentur . Primus hic est: M adolescens ingentius aliquem inveniat, qui brevi Wdocere ipsum .aleat mentiam omnem , qua de rebus reatis baberi potest, eentum librarum pretio consit

quaι adolesceni furto dumtaxat comparare Eotes ,

260쪽

eo easu furtum lieitum est. Secundus Articulus Deinus rationali creatura praeeipere potest, ut ipsum odio habeat, eui mandato obediens, mereretur magis, quam si ipsum ex praecepto diligeret; quoniam id faceret majori conatu ε ' contra propriam propensionem. Tertius Articulus: Si quis voluntatem suam divina conforma re voluerit, alterutrum necesse est, vel quod Deus omnia necessaria ad salutem ipsum edoeeat, ita ut errare non post; vel si errare ipsum permittat..itio non vertatur error , immo actus consequens magis vel aque mmeritorius . . Tertius Novator, quem anno MCCCLI. conis

dit , & ad palinodiam adegit Sacra Parisiensis Facultas, fuit Magister Simon, qui septem illas propugnaverat erroneas & haereticas propositiones . Dixerat primo , Nomen Iessus de Deo dicitur accident

rio . Secundo, Jesus potest esse, O non esse Deus . Tertio, nulla res est , aut esse potest , qua modo no sit Deus , in aliquando possit esse Deus . Quarto, Demus potest aliqualiter se habere , qualiter se non habet ,σ aliqualis etiam esse, qualis non est . Quinto, quam Cis Iesus fuerit ab interno Patri eoaqualis , tame aliquando fuit Deus , quando non fuit Jesus . Sexto, Filius Dei incoepit esse . Septimo , Nunquam hic bo-mo , qui tarissus est , factus est Christus . Has erroneas propositiones a se in Actu, ut vocant, Uesperiarum, propugnatos, iubente Facultate Parisiensi, revocavit Magisser Simon , cujus retractationis In strumentum editum est in Bibliotheca Patrum Eamdem sortem anno MCCCLIIia nactus est Frater

Guido, ordinis Eremitarum Sancti Augustini , &sacrae Facultatis Parisiensis Baccalaureus Theologus , qui nonnullos errores, in quo impegerat, ex

SEARCH

MENU NAVIGATION