Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

asinum fricat, & similes inveniunt labra lactucas .HOs, & alios errores proscripserunt noster Edimeri eas Inquisitor, & Vicarius Generalis Barcinonensis Episcopi. Ipse vero Nicolaus Calaber Curiae Saeculari traditus est , flammis absumendus, ut refert idem omericus parte a. Directorii inquisitorum quaestione II. i Sub urbano V. Pontifice Maximo sextus surrexit Haereticus, dictus Bartholomaeus IanoveZius, Majoricanus, qui libellum edidit haeresibus statem tem. Asserebat quippe inter multos alios errores, Antichristum die Pentecostes anni MCCCLX. vent rum,& omnia Ecclesiae Sacramenta,atque Incruentum Sacrificium tempore Antichristi defitura . Suos tamen errores a nostro Estmerico Inquisitore damnatoS, poenitentiam publice professus, solemni ritu ejuravit ille haereticus, sicut ipsemet omericus refert loco mox a me laudato, & post ipsum Pra-teolus .

Denique, anno MCCCMII. sub Innocentio VI. Pontifice Maximo Berengarius de Monte alcone , Ci- sterciensis Ordinis . docuit: omnia, qua facimus , . bona, puro Dei amore, non ob aliam rationem, necise mercedis aterna esse facienda. Hunc errorem, quem novissime suscitarunt spirituales Quietistae, solemni judicio damnarunt Nicolaus Riselli Inquisitor Ordinis Praedicatorum , & Sanctus Tarraconensis Λr- chiepiscopus ex ordine Fratrum Minorum aD sumptus. e Praetermitto, brevitatis ergo, Fratres Ioannem de Latone , & Petrum de Bonageta Ordinis Minorum Professores, qui anno MCCCLxx I. hOS erro-

reo e sacro suggestu in Provinciis Tarraconensi &

272쪽

ECCLESIAsTICA. ass

Caesaraugustana publicarunt. Primo, quod si hostia consecrata cadat, seu projiciatur in cloacam , lutum, seu turpem quemvis locum, speciebus remanentibus, sub eis esse desinit Corpus Christi. Secundo, quod si Hostia consecrata a mure corrodatur, seu a bruto quovis sumatur, simile ferendum

sit judicium . Tertio, quoties Eucharistia sumitur sive ab homine justo, sive a peccatore, dum species dentibus teruntur, Christus ad Ccelum rapitur,nec in hominis stomachum trajicitur . Quas propositiones ne quis deinceps praedicare praesumeret, districte prohibuit Gregorius M. Pontifex Maximus, litteris datis ad Tarraconensem & Caesaraugustanum Episcopos, quas refert Odoricus Mynaldus ad

annum MCCCLxx II. Num.XI. Praetermitto etiam

Fratrem Arnaldum Montanerii, e Catalonia ortu

dum ordinis Minorum Prosessorem,quem a nOstro Eomerico Inquisitore, & Berengario Urgelitano Episcopo tanquam Haereticum damnatum Gregorius M. capi jussit, & vinctum ad Sedem Apostolicam transinitii. Errores, propter quos Arnaldus Montanerii damnatus fuit, refert idem Estmericus parte et . Directorii Inquisitorum , quaestione II. DO-cebat scilicet, chrissum postolos nihil habuisse

proprium vel commune: Nullum posse damnari, qui deferat habitum Sancti Fraκcisci: Ad Purgatorium lingulis annis defendere Sanctum Franciscum, oe inde in Paradisum extrahere quotquot ordinem suum professi sunt, denique, ordinem S. Francisci in perpetuum duraturum . Has propositiones Arnaldi Montanerii jure merito proscriptas Dermitius Thaddaeus Ordini

Minorum magno quidem , sed inani labore vindicare adnititur in sua Nileia Franciscana lieligionis ,

R et in

273쪽

in qua cuin bene multa non tam studio veritatis, quam sua erga Sacrum ordinem , quem profitebatur , pietate motus scripserit, mirum videri non debet, quod saepius in Annalibus Ecclesiasticis ab Odorieo Asnaldo pro meritis suis castigetur, quamvis Lucas Vadiubus Franciscanus in libro de Scria puribus ordinis Minorum, suo affectui plus aequo itidem indulgens , eum maximo commendet elogio. Sed haec de Haeresibus, & Controversiis, quae Saeculis XIII. & XIV. in Ecclesia obortae sunt, dicta suia ficiant. D. Vere dixit Spiritus Sanctus per os & calamum Apostoli Pauli I. epist. ad Corinth. cap. I I. v. I9. Oportet bareses esse, ut oe qui probati sunt, manifesti sant is Φobis, dum videlicet fideles in divulse adhaerent Ecclesiae Romanae,quae est sola vera Sponsa Christi, & cujus veritatis hoc probatissimum signum est, quod cum omnes haereses & Schismata adversus eam vexillum erexerint, ipsa tamen semper inconcussa ac victrix perstiterit, juxta Christi Domini oraculum Matthaei cap. I 6. Porta Inferi non praevalebunt adversus eam . Sed Ecclesiae triumphos accuratius expendemus in Colloquio,quod crastio a Iuce habituri sumus de Conciliis tam Oecumenicis, quam Nationalibus, in quibus serpentes con-

lassae sunt Haereses, & restituta fuit Ecclesiae Disciplina.

274쪽

ECCLESIASTICA.

COLLOQUIUM IU.

De Conciliis tam Oeeumenicis , qu m Nationalibus, in quibus gliscentes Saeculis X πιι Haereses fuerunt damnata

restituta es Ecclesiae Disciplina.

Uanti sint operae pretii ac momenti Conciliorum definiti nes, Statuta, & Canones , dO- cumento sunt ipsi Ecclesiae hostes, Haeretici hodierni, qui , postquam Sancto rum Patrum & Theologorum doctrinam, quasi pura hominum inventa conati sunt dissipare , non ibi quieverunt, neque his finibus suas coercuerunt impietates; sed ulterius prosilientes , Romani Pontificis, & Conciliorum, quae ab ipso convocantur, au thoritatem ab ipso Christo Domino profectam im- Pugnare ausi sunt, & aperta aggressione , ubicumqς Praevalent, Romani Pontificis Primatum everterunt, Pastorum Romano Pontifici subditorum auctoritatem subalternain a se prorsus abdicarunt , jugum suis cervicibus a Christo impositum , quasi furentes & indomiti tauri excusserunt, & sacrilegis assertionibus,atq;impiis dogmatibus avita Ecclesiae Catholicae fidem corruperunt.Cum igitur Conciliorum potissimum definitionibus configantur Haereticorum errores, & sacris, qui in eis conduntur, C nonibus sanciatur Ecclesiae Disciplina, permagvi tua interest, ut scias omnia Concilia, quae Saec.Xli I. R XIV.tam ad profligandas Haereses, quam ad san

ciendam Ecclesiae Disciplinam variis in locis fueruat convocata. R a Cum

275쪽

D. Cum Oecumenica Concilia longe majori in Ecclesia polleant auctoritate , quam Concilia Nationalia, seu Provincialia, nostrum , si placet, incipiamus Colloquium a Conciliis Generalibus,

quae Saeculo XIII. fuerunt celebrata , quorum convocationis causam, tempus, locum, Praesidem , numerum Patrum, & singula, quae tum ad proscribendas haereses, tum ad timciendam Ecclesiae disciplinam in his gesta & statuta sunt, a te in praesentia discere percupio. M. Tria Concilia Generalia Saeculo Ecclesiae decimo tertio indicta fuerunt, videlicet Lateranense IV. Lugdunense I. & Lugdunense II. quorum historiam hic describam, & Canonum, rerumq; praecipuarum in his gestarum notitiam tibi compendiosa narratione tradam . In primis, Concilium Generale Lateranense IV. quod est inter Concilia

Oecumenica duodecimum, convocatum est ab Innocentio III. Pontifice Maximo anno MCC m. ut

constat ex Diplomate illius convocationis , quod datum est ab eodem Summo Pontifice, x III. Kalendas Maji ejusdem anni, & cujus exemplaria ad Pa triarchas, Archiepiscopos, Episcopos , Abbates, S: Priores transmilla sunt. Causas convocationis illius Concilii indicat Summus hic Pontifex in eodem Diplomate, ubi asserit,se istud Generale Concilium , juxta priscam Sanctorum Patrum consuetudinem,convocasse ad recuperationem Terrae Sanctae, ad extirpanda vitia, & plantandas virtutes, corrigendos excessus, & resormandos mores, ad eliminandas haereses, ad roborandam fidem,sopiem das discordias, di stabiliendam pacem,comprimen

das oppressiones. & libertatem fovendam. Post

276쪽

biennium ab illa convocatione habitum est Romae

anno MCCxv. Concilium Generale Lateranente IV.

ita dictuin, quod in Lateranensi Basilica fuerit celebratum . Ei praefuit Innocentius M. Pontifex Maximus, interfueruntque duodecim supra quadringentos Episcopi, Patriarchae duo, Constantinopolitanus, & Hierosolymitanus; Primates, & Metropolitani septuaginta septem , Abbates & Priores

ultra Octingentos, absentium Praelatorum, & Capitulorum Procuratores innumeri; adfuerunt etiam

ut testantur Abbas Urspergensis , hujus temporis Scriptor, & Matthaeus Parisius Imperatoris Constantinopolitani, qui Latinus erat, & Imperatoris occidentis, Regumque Franciae , Angliae, Hunga riae, Aragoniae, Siciliae, Cypri, aliorumque Principum, Magnatum M Civitatum Legati. Patriarcha vero Antiochenus gravi infirmitate detentus venire non potuit,sed Episcopum Antheradensem missici, qui ejus locum supplevit. Alexandrinus etiam Patriarcha, qui sub Saracenorum tyrannide gemebat, Germanum Diaconum , qui suas in Concilio vices ageret, deputavit . Laurentius Surius in Praefatiuncula ac Concilium Lateranense IV. ait illud Conci-i 'lium fuisse Oecumenicum,quia in eo de negotiis Religionis,de Graea O Latina Ecclesia concordia tractatum est, cui interfuere Patriarchae constantinopolita . nus O Hierosoldimitanus, Archiepiscopi tum Latini, tum Graeci, septuaginta , Episcopi quadringenti unde- , cim nec defuere Legati Graci in dymani Imperatoris, 'gum Hierusalem oec. At , unde isthaec

hauserit Carthusianus ille Seriptor eruditissimus o Plane me ignorare profiteor . Adfuisse Concilio Lateranensi IV. Latinorum OrientaliuR Patriar-

277쪽

chas,Constantinopolitanum & Hierosolymitanum, quin etiam, ut mox dixi, Patriarcham Antiochenum, nonnisi propter valetudinem, & Patriarcham Alexandrinum propter Saracenorum, qua preme batur, tyrannidem ad Concilium Lateranense IV. accedere haud potuisse, Laurentio Surio , aliisque lubens concessero. Tunc enim illae civitates Latinis

Principibus parebant, sicut ostendimus in Colloquiis primo & secundo. Nec etiam inficias ibo,

Episcopos Graecos diversarum regionum, quas Latini itidem subegerant, illuc convenisse . Sed Graecos Antistites, quorum Imperator Theodorus Lascaris, capta a Latinis Constantinopoli anno millesimo ducentesimo quarto, Nicaeam concesserat, ad Concilium Lateranense IV. accessisse, ne verisimile quidem puto, maxime cum Patres istius Concilii Canonem quartum condiderint contra Graecos , qui tunc temporis vehementius in Ecclesiam Romanam frendebant, & Latinos tanto odio prosequebantur, ut in Altaribus, in quibus Latini Sacrificium obtulerant, ipsi offerre nollent, nisi prius ea velut per hoc inquinata lavissent, & pueros a Latinis baptizatos denuo baptiZarent. Quapropter .

nullatenus existimo , Episcopos Graecos , qui erant sub dominio Theodori Lascaris, Graecorum Imperam toris, ad Concilium Generale Lateranense IV. venisse, ac subinde in eo de Graecae & Latinae Ecclesiae conCOrdia tractatum fuisse . D. Jam probe teneo causas convocationis Concilii Lateranensis IV. tempus illius celebratio. nis, locum,Praesidem,& numerum Patrum,qui huic interfuerunt. Expendamus modo, si placet,singula, quae in eo Concilio tam ad configendas haereses,

quam

278쪽

quam ad restaurandam Ecclesiae Disciplinam fuerunt statuta.

M. Congregatis simul omnibus Episcopis in

Basilica Lateranensi, Innocentius III. Pontifex Maximus die x I. mensis Novembris S. Martino sacra anni MCC xv. Concilium aperuit eleganti, pio,atquet erudito sernione, sumptis pro themate his Christi Domini verbis apud Lueam cap. 21. Desiderio des-deravi hoc Pascha manducare vobiscum , antequam patiar. Postea, contra varios Haereticorum erro res plicata est Catholicae Ecclesiae fides, Albigeum sium damnata Haeresis, decretumque,ut Ditio Ris mundi Comitis Tolosani, Albigensium .Haeretico rum acerrimi fautoris, esset inposterum in plena potestate ac possessione Simonis Comitis Montis- fortis, viri strenui & Catholici , qui plus caeteris in debellandis Albigensibus laboraverat, ac plu're S terraS ejusdem Radimundi Comitis Tolosani armiS Occupaverat . Sententiae hujus concessioniS factae Simoni Comiti Monortio a Concilio Later nensi IV. meminit Petrus de Valle Cernati in sua Historia Albigensium cap. Lxxx III. Extat etiam eadem Concilii sententia tomo 7. Spicilegii, ubi eam Luca Dacherius, doctillimus Congregationis S. Mauri Be nedictinus, edidit,& inde in postrema Conciliorum Collectione transcripta est. Insanam Almarici Haeresim, & librum Abbatis Oaehimi damnarunt itidem Patres Concilii Lateranensis IV. Quae omnia , cum in superioribus Colloquiis fuerint iam a nobis observata, levi brachio hic attingimus.. Confixis in hoc Concilio Haereticorum err Tibus, Innocentius III. cui ad recuperandam Terram

Sanctam acres stimulos admoverat mem rabilis' illa

279쪽

illa,cujus in primo Colloquio mentionem fecimus, victoria, qua Latini sacro bello foederati Graecos

expugnarunt, Constantinopolim subegerunt,& Imperatorem Constantinopolitanum crearu ni Balduinum Flandriae Comitem, hoc, inquam, fausto Latinorum successu excitatus Innocentius III. Expeditionem in Terram Sanctam unanimi Patrum consensu

decrevit, varia privilegia di indulgentias ad eam properantibus concessit, trIginta millia librarum ad hoc opus donavit, oon solum omnes Omnino Clericos tam subditos, quam Praelatos, sed se ipsum quoque cum Cardinalibus ad decimae collationem in subsidium Terrae Sanctae obstrinxit, Crucesignatos ab oneribus publicis immunes esse jussit, Piratas & eorum fautores; item, Christianos,qui Saracenis arma, naves , aut machinas bellicas suppeditarent, excommunicatione perculit, postremo,praecepit Omnibus Principibus Christianii, ut pacem

inirent, eamque per quadriennium conservarent,&necessaria ad bellum sacrum peragendum subsidia

compararent.

D. Condiditne Concilium Generale Lateranense IV. aliquos Canones ἐM. Sunt nonnulli Scriptores, qui levissimis adducti conjecturis asierunt, nihil a Concilio Lateranensi IV. sancitum esse , sed Canones nomine hujusce Concilii inscriptos, unius Innocentii III. Pontificis Maximi opus esse arbitrantur. Inter illos Scri- Prores recensentur Antonius de Dominis Spalatensis Archiepiscopus , & go nes Barcthus in vindiciis Ru Versus librum Cardinalis Bellarmini de potestate Pontificis in rebus temporalibus . Ficulneas utriusique Scriptoris conjecturas rccoxit novissimus Scri plor

280쪽

ptor Ellias Dupinus,Sacrae Facultatis Parisien fis Doctor, in libro , quem edidit De antiqua Ecclesia Disciplina Dissertatione 7. parag. q. pag. 373. ubi adprobandum istos Canones,qui sub nomine Concilii

Generalis Lateranensis IU. carcumferuntur , non a toto Concilio, sed ab Innocentio III. conditos fuisse, has duas profert conjecturas, quarum prima petitur ex testimonio Matthaei Parisii, qui in Historia Angliae ad annum MCCxx. haec scribit: Facto priusis, ipso Papa exhortationis Sermone , recitata sunt in pleno Consilio Capitula sexaginta , quae aliis placabilia, aliis videbantur oneros . Ex quo infert Dupinus,haec Capitula non a Concilio, sed ab Innocentio m. confecta fuisse, ejusque jussu in Concilio lecta. Altera conjectura desumitur ex ipsis mei Canonibus,qui tribuuntur Concilio Lateranensi IV. In his quippo citatur Concilium Generale, quali jam fuisset celebratum, ut via e est in Canone XI. qui fic habet tin Lateranensi concilio pia fuit institutione provisum.

In Canone etiam XV. in Lateranensia Concilio noscitur

fuisse probibitum, & in Canone XXXIX. De multa providentia fuit in Lateran. Concilio prohibitum sine. idem legitur in pluribus aliis Canonibus, qui adjudicantur huic Concilio Lateranensi IU. Ex quo loquendi modo insert Dupinus , hos Caciones non fuisse editos in hoc Concilio Lateranensi IV. quia si istud Concilium de se ipso loqueretur se dicere c

nensis statuit oec. Hae sunt duae Dupini conjecturae , quae, cum jejunae & sublestae admodum sint, levi flatu exsufflari possunt. Et primo quidem, quid e X testimonio Matthaei Parisii in suae sententiae praesidium extundere possit Dupinuo, certe non Video.

SEARCH

MENU NAVIGATION