Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ejusdem Facultatis Decreto palam revocare compulsus est. Hi sunt praecipui errores , in quos lapsus est iste Guido . Primo , asserebat, quod Char tas , quae semel amittitur , nunquam fuit sera Charitas. Secundo , quod Praescitus, existens in charitate,

actum vitae aeterna meritorium elicere non potest. Tertio, quod homo vitam aeternam ita de condigno mer

tur , ut hane ipsi Deus absque injuria negare non possit. Quarto, quod si nullam esset liberum arbitrium,adbue esset peccatum. Quinto , quod bonum meritum ita est a Deo, ut nihil sit ὰ voluntate, O quod Deinus homini viatori necessitatem quandoque imponit pra-

veniendo volantatem ad bonum actum , ita ut potestas ad oppositum non remaneat. Hos , & alios id genuSerrores, quos postea 'Miclusus, Lutherus . & Calvinus recoxerunt, cum propugnasset Frater Guido , illos mandato Sacrae Facultatis Parisiensis coactus est eiurare ac retractare,cujus retractationis Instrumentum extar in Bibliotheca Patrum. Non multo Post , seu anno MCCCLxi I. Magister quidam Ludovicus , iussu Sacrae Facultatis , aliquot propositionum , quas docuerat vel propugnaverat, publicam edidit retractationem . Erat ille Magister argutias Dialecticae apprime edoctus, & ita pastus chymaeris, ut Deum ad libidinem minutim discerperet, incisim distraheret,particulatim clivideret, elle reale Dei distingueret ab este formali,& attributa Dei ab ejus essentia nescio quibus praestigiis secerneret. Hinc dicebat primo , quod licet persteta voluntatis, seu dioinae essentiae quodlibet intrinsecum sit absolutὰ necessarium secundam suum esse reale , tamen es aliquid intrinsecus contingens , O non es necessarium

262쪽

. ECCLESIASTICA. 16s

quod aliquid est Deus secundum suum esse reale , quod

tamen non est Deus secundum suum esse formale. Quam propositionem damnavit Sacra Facultas Pariliensis tanquam fidei di1sonam . Tertio , docebat, volitionem, qua Deus vult esse , non miniis distingui a volitione qua vult B. esse, quam Deus diuinguitur a

materia prima realiter . Quarto, assirmabat, in is Deo esse contradictoria , quae immensὸ formaliter re pugnant . Praeter illos errores , quos e Dialectices

fece in Theologiam invexerat subtilis ille Parisiensis doctor, alios proposuerat, quorum duos ab-Qrdissimos hic proferam . Primus est i quod divina

voluntas non potest immediate nolle peccatum esse , Opeccatum non est immediate odibile d peris ita, seu divina , voluntate. Alter error est , quod divina voluntas non diligit intenti ils praedestinatum, quam pra. scitum, nec plus Deus diligit se ipsum, quam Diabolum fecundum naturam. Hos, & similes errores Magister Ludovicus revocare iussus est a Sacra Facultate Parisiensi, ejusque Instrumentum retractatio nis insertum est in Bibliotheca Patrum . Missas facio quasdam propositiones male sonantes, quas Magister Ioannes de Calore in actu Vesperiarum

anno MCCCLxxxIII. propugnaverat,quasque ex Decreto Facultatis Parisiensis eiuravit ac revocavit

solemni retractatione, quae edita est in Bibliothec Patrum . At hic praetermittere haud possum dam senationis sententiam, quam Facultas Pariliensis tu lit in Fratrem Dion um Soulechat, Ordinis Minotrusa , in Sacra Facultate Parisiensi Baccalaureum Theologum, qui damnatos a 'oanne XXIL Ponti Ce Maximo errores de paupertate Evangelica apud suos docere ausus fuerat . Hunc temerarium Pon

263쪽

tificiae definitionis transgressorem Sacra Facultas Parisiensis, ad quam delatus fuerat, proscripsit, erroneas ejus propositiones cestorici stigmate confixit , eique docendi munere interdixit. Hanc F cultatis Parisiensis sententiam urbanus V. qui Avenione sedebat, auctoritate Apostolica confirmavit, jussitque Dion o Soulecbat, ut Parisiis errores revocaret , sicut videre est in litteris, quas Summus ille Pontifex ad Ioannem Cardinalem Episcopum

Bellovacensem ea de re scripsit anno MCcCLxv I I I. quasque Odoricus Mynaldus ad eumdem annum Num. xvI. refert. Tandem Frater Dion ius Souisci has damnatos errores Parisiis in Ecclesia Fratrum Praedicatorum ejuravit, cujus retractationis publicum documentum extat in Bibliothecis Pa

trum a

D. Nihil hactenus dixisti de mictessiana Hε-

re si , quam tamen Saeculo decimo quarto proditia se , ac multas in Ecclesia excitasse tragidias , .me antea praemonuisti. M. Quavis mictessiana haeresis Saeculo XIV. seu anno MCCCLxxv. sub Eoardo Seniore Angliae Re ge ex inferis eruperit, Authore Ioanne Wiclem , uatione Anglo, in Lincolniensi Diarcesi Parocho . di acris ac superbi ingenii Theologo, illius tamen pestilentis haereseos ortum,progressum atque intei ritum commodius referam in nostris Colloquiis in Historiam decimi quinti saeculi, maxime , cum plena impietatis dogmata, quae evomuit ille Haeresiarcha, Hussitarum , Lutheranorum, & Calvi-nistarum Patriarcha, fuerint damnata in Concilio

Cenerali Constantiensi convocato anno MCCCCXIV.

cujus etiam Concilii justu, Mici ui . post habitum

264쪽

ECCLESIASTICA. a I

tum praevium, diligens,& accuratum super ejus im- poenitentia finali ac pertinacia, examen, haereticus

fuit declaratus , ejusque jam licet multis abhine annis vita functi, & sepulti) ossa effossa sunt, exhumata , exusta, & cineres in profluentem abiecti . De viciessana itaque Haeresi,nihil in praesentia di- cemus , sed integram ejus seriem in Colloquiis in Historiam Saeculi XU. exhibere, & singula, quae

ad illam spectant, describere satagemus. Antequam tamen huicce colloquio nostro finem imponamus ς non abs re erit quosdam hic in medium proferre Sectarios , qui Saeculo decimo quarto erroribus Wiclelli proluserunt. Inter illos Sectarios jure optimo numerari debent Lollardi, ita dicti ALollardo quodam Waltero , eorum Ante signano , qui foedissimis per Germaniam , Austriam . & BO- hemiam sparsis erroribus, peculiarem conflavit

Sectana, cujus errores Trithemius refert in Chronico Hirsaugiensi ad annum MCCcxv. Videlicet dicebant isti Lollardi, Missam , Baptismum , di Extremam Unctionem , nihil prodesse; Luciferum cum aliquibus Daemonibus iniustd Coelo pulsos fuisse, & fore aliquando restituendos; Michaelem

autem , caeterosque Angelos aeternis cruciatibus

deputandos : Beatissimam Virginem post partum

non mansisse Virginem : Dominicum Corpus in S, cramento esse Deum fictilium t Matrimonium esse juratum meretricium: Deum nescire, aut certὰ non punire mala, quae sub terra fierent, unde occoibant promiscuer in speluncis di locis subterra ne is e Poenitentiae Sacramenti administratione a Laicis committebant, accepta ut ridicule ajebanx

potestate ligandi atque solvendi ab Elia & Enocho ἔ

265쪽

Ecclesiae Praelatos & Statuta contemnebant:ROma nam Ecclesiam non Christi, sed infidelium esse dicebant : carnes quovis tempore edebant, & dies distos non observabant: merita & intercessiones Sanctorum irridebant: periurium non esse peccatum , asserebant, & alia impia profitebantur dogmata isti haeretici collardi, qui in Austria , Bohemia ait imi'; Provinciis adeo propagati sunt,ur, teste citato Abbate Diraemio, plusquam octoginta millia hominum in eam Sectam jurati & professi

numeraremur , quorum multi in diversis Austriae locis combusti, in suis erroribus usque ad mortem pertinacissime , & magna cum alacritate permanserunt. Lollardus Walterus , eorum Coriphaeus ac Princeps, Coloniae exustus est anno MCCCxxII. ut

refert idem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi . Hos Haereticos, omni execratione dignos , se tanquam Patres ac Magistros habere glorientur, quantum voluerint, Wiclem star, Husitae, Lutherani, &Calvinistae, qui, dum vacillantibus suis Sectis aliquam antiquitatem conciliare nituntur , suam turpitudinem aperte produnt ό seque in malitiadi obstinatione Majoribus suis simillimos exhibent , juxta veterem Paraemiam et Mali Corvi malum ovum Circa annos MCCCLxx II. & MCCCLxx Iv. duo

alii Novatores Wielem praeiverunt, videlicet AG bertus Alberstadensis in Germania Episcopus , &MillecEius Presbiter & Canonicus Pragensis . Prior, scilicet Assertus Epistopus Alberstadensis, anno MCCCLxx II. inter caetera dogmata pravitatis haereticae nefandissima labe aspersa , asserebat contra Catholicam.fidem , di Sauctorum Patrum de- . fui.

266쪽

ECCLESIASTICA. a 3

finitiones , omnia in hoc modo ex necessitate evenire, & Fata cuilibet homini vitae ac mortis necessitatem imponere , subindeque non esie habendum consilium , nec deliberandum de aliquo , cum omnes actus hominum , etiam a libero arbitrio procedentes, noscantur ex necessitate coelestis influentiae provenire. Hinc negabat necessitatem bon rum operum , liberum arbitrium, merita & demerita hominum , nec non invocationem divini auxilii & Sanctorum. Alter, Millecetius , Canonicus Pragensis anno MCCCL xx IV. sub specie sanctitatis multos errores vulgavit, eoque dementiae prorupit , ut diceret, jam Antichristum venisse , Ecclesiam omnino defecisse, nullam in Papa, Cardinalibus, Episcopis,caeterisque Clericis esse veritatem, sed se solum cum suis Sectatoribus viam salutis do. cere , ut videre est apud Odoricum Asnaldum ad

insignem blateronem, ejusque contumaces Sectatores,tanquam haereticos puniri jussit Gregorius M. Pontifex Maximus in Leteris,quas ad Archiepiscopum Pragensem , ejusque suffraganeos scripsit . Perniciosum etiam librum, qui tum temporis in Germania per manus hominum volitabat, inscriptum : Speculum Saxonum , haeresibus ac deliri is scatentem flammis addixit idem Pontifex, & Germa niae Archiepiscopos ejus damnationem promulgare; di Carolum In Imperatorem opem ferre monuit litteris Idibus Octobris anni MCCCLxxiv. datis, sicut refert Spondanus ad annum MCCCLxx Iv. Postremo , suos habuit Wiclusus in Anglia praecursores & emissarios, ut constat ex erroribus xxx.

quos in Provincia Cantuariensi ab incertis auctoribus

267쪽

ribus proseminatos Simon Langbam Cantuariensis Archiepiscopus, Angliae primas, congregato Virorum Theologorum & Iurisperitorum coetu,confixit sententia , quam tulit Lambethae quinto Idus

Novembris anni MCCCLxv III. Complures ex his triginta erroribus ad hoc principium relabuntur , scilicet omnes homines, etiam SaracenoS, Judaeos,& Paganos, nec non pueros in utero materno extinctos habere claram Dei visionem ante mortem suam , eaque visione manente, habere omnes electionem liberam convertendi se ad Deum , vel re

cedendi ab eo, ita ut si quis tunc elegerit converti ad Deum, salutein aeternam sit adepturus, si vero nolit, perpetuae damnationi sit addicendus . Ex hoe semel iacto principio inferebant Novatores, Sacramentum Baptismi non esse necessarium ad salutem consequendam, neminem damnari posse pro solo peccato originali , immo nec pro peccato actuali, nisi ille, a quo committitur, recusaverit se convertere ad Deum stante clara Dei Visione . Tunc enim peccatum ita irremissibile & irremediabile esse docebant, ut pro illo Passio Christi satisfacere non posset. Non minus absurda & impia caeterae propositiones continebant, praesertim iitae r Pater in disinis est finitus, Alius in divinis es finitus, in folus Spiritus Sanctus es infinitus . Christus, Beata

Maria, oe omnes homines beati, adhue veraciter sunt mortales . Beata Uirgo , smnes Beati, tam Angeli, quam homines, excepto Grdio , sunt peccabiles egrdamnabiles . Omnes homines damnati in Inferno , σomnes Damones funi θ' semper erunt reparabiles ad beatitudinem consequendam. Sed detestabiles illos errores retulisse sufficiat.

D. Hi

268쪽

ECCLESIASTICA. 23

D. Hi sunt igitur omnes Haeretici , qui Saeculo decimo quarto virulenta dogmata sparserunt ἰM. Praeter illos Haerericos, quos hactenus in medium produxi , septem alii non magni ponderis recensentur, quoS tamen praetermittere haud debemus, ut integram habere possis Historiam

omnium Haeresum , quae Saeculo XIV. Ecclesiam, infestarunt. Primus inter illos Ordine reponendus est .arnaidus de Villanova , natione Catalanus,Professione insignis Medicus , qui erudicionem , qua pollebat , pravis de religione opinionibus turpi ter foedavit. Ex nefariis siquidem libris ab ipsbeditis multos errores excerpsit Ioannes Longerius ,

Fidei Inquisitor , ordinis Praedicatorum , quorum

quindecim Capita recenset Estmericus ejusdem ordinis in Directorio Inquisitorum Part. a. quaest. II. Inter caetera absurdissima , quae effutiit, dogmata , ausus est asserere , omnes Christianos in Infernum detrudit omnes Monachos adulterare doctrinam ctri si, eos Charitate destitutos esse , O aeternum damnari r Opera miserisordia esse Deo gratiora Sacrificio ALearis et Fundationis capellarum , aut Praebendarum , seu etiam Missarum pro Defunctis non esse opera charitatis , sed res ad vitam aternam promerendam prorsus inutiles . Denique , Missis aliis ejus erroribus, ariolabatur, Mundum anno MCCCxxxv. desiturum. Omnes Arnaldi de Villanova errores 'damnati fuerirunt asoanne Longerio Inquisitore , & ab Ecclesiae Tarraconensis Praeposito Vicarioque Generali, Sede vacante, anno MCCC xv II. justo autem Dei judicio naufragio miserrime periit Arnaldus de Uilla- nova, de quo legesis Bernardum Lutaemburgum in

269쪽

Catalogo Haereticorum , & Prateolum Lib.,HMoriae Eccles. Cap. LX I x. Alter Haereticus fuit ciccus Asculanus, Carol IDucis Calabriae Astrologus, qui in Iractatu, quem Bononiae eclidit, in Sphaeram, Stellarum influuibus necessitatem absolutam tribuens,assirmabat omnia in Mundo necessario evenire, quodque magis impium est, stulte dicebat,ex positura Syderum accidi ite, quod Christus fuerit necessario incarnatus , Pauper natus, & turpem mortem Obierit ; cum econtra Antichristus , ex positura syderum in ejus nativitate futura, necessario dives ac splendidus sit futurus. Alia hujusmodi vana & blasphema teste Ioanne Villani lib. Io. cap. I.& qa. cum garrire eitte Astrologus, tandem Florentiae captus est, & ab Inquisitore Fidei de Haeresi, & pravo Astrologiae judiciariae usu damnatus, igni addictus est anno

Tertii Haeretici,qui fuit Bertholdus de Drbracb,

natione Germanus , meminit Nauclerus tomo 2. Generatione 46. his verbis: Post haec tempora judicabatur Spira Bethardus Bertholdus de urbrach. Hic antea in Herbipoli quosdam articulos reclamaverat,

videlicet quod Christus in passone sua sic fuerat a Patre derelictus, quod prae nimio dolore dubitaverit , ID mariue anima sua deberet. Secundus articulus , quod briuus in Cruce propter nimiam passionem , . uolorem maledixerit B. Maria Virgini . Tertius , quod maledixerit terra , qua suscepit ejus sanguinem de cruce . Propter praemissa fugiens Berthoiclus de Ror- brach ad Dioecesim virensem venit, ubi articulos bos veros asseruit . Addidit etiam , quod homo in hac sita in tantum proficere post, qu)dinec orare, nec je junare

270쪽

iunare oporteret, item quod Laicus illuminatus possit plus proficere in docendo , oe plus sit sibi credendum,

quam Evangelio , aut Doctoribus Sacrae Scriptura . Item quod homo devotus in perceptione cibi eommunis post percipere tantam gratiam, ac si acciperet Eucha τiuiae Sacramentum. Et quia relapsus , tradebatur

curiae Saeculari, oe est incineratus, anno MCCCLIX.

Circa idem tempus prodiit quartus Haereticus , seu Martinus Gonsalvus, Conchensis, qui multa perridicula, fatua, haeretica & impia cum propalaret in Hypania, ab Archiepiscopo Toletano damnatus est, & a Saeculari Magistratu igni, ut meis rebatur, traditus . Docebat homo ille lymphatus, se germanum esse Archangeli Michaelis, o locum ex quo cecidit Lucifer, sibi a Deo servari. Secundo, se primam veritatem O Scalam Coeli appellabat ,singulisque diebus Coelum se ascendere , in illud osculari dicebat . Tertio, se advenientem Antichrissum ad δε-

gulare certamen provocaturum ,-Cruee Chrissi di

demate spineo ornata prostraturum . Hos insulsos errores huic dementissimo homini tribuit noster Franciscus Diago in Historia Provinciae Aragoniae

lib. I. cap. 2'.

Eadem tempestate quintus ejusdem farinae, parisque dementiae prorupit Haereticus Nicolaus Calaber , qui istos Martini Gonsalvi errores Barcinone publicavit, addiditque, praefatum Gonsanum esse Dei Filium in Coelis ab aeterno genitum , quamvis in terris patrem O matrem habuide videretur i illum

. nunquam moriturum: ad ejus Praedicationem Mundum universum conversum iri, O in extremo Iudicii die omnes ad inferorum supplicia damnatos precibus ejusdem Gonsalvi salutem conjecuturas . Sic afinus Tom.U. R asi

SEARCH

MENU NAVIGATION