Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Majoris Conventus Fratrum Praedicatorum ParIsiensium, & in Scriniis Theologiae Facultatis Parisiensis etiam mina asseruatur. Alia . quae gessit Pe- irras de Palude , ignota sunt. Quod enim scribunt nonnulli, eum postea in Orientem profectum , ac in Cypro mortuu in & sepultum este, a vero procul

abest. Obiit quippe Parisiis, & in Ecclesia Majoris Conventus Fratrum Praedicatorum sepulturae mandatus , ut videre est in ejus Epitaphio. Scripsit Petrus de Palude Commentarios in universam, Scripturam Sacram, Tractatum De Causa immediata Ecclesiasticie Potestatis , Commentarios in libros Iv. sententiarum, & alia opera, quae partim edita sunt,partim MSS. extant in nonnullis Bibliothecis , partim hominum incuria , temporumque injuria interciderunt . Angliam Saeculo XIV. duo praestantissimi Theologi ordinis Fratrum Praedicatorum illustrarunt, videlicet ubertus Hothoi, & Thomas Stubbs, sive Stobaeus. Primus Nortam pioniae in Anglia natus , & in Academia Oxoniensi Doctor ac Proseia sor, Commentaria scripsit in librum Sapientiae , in Canticum Canticorum , in septem priora capita E elesiastici, & in I v. libros Sententiarum . Alia opera composuit ubertus Hol 't, quorum alia edita sunt, alia adhuc extant in Bibliothecis M,S. quae recensentur a nostro Altamura in Bibliotheca Praedicatorum pag. I 26. N in Appendice pag. q79. &a Joanne Baleo Centuria v. De Scriptoribus Britanni- eis cap. 8q. Λlter, seu Thomas Stubbs, siue Stobatis, patria Eboracensis, & Sacrae Theologiae Doctor . chronicon scripsit Episcoporum Eboracensium, a Sa

sto Paulin' ad Joannis Thoreibet obitum . hoc est ,

442쪽

a prima sedis fundatione usq; ad ann. MCCCLx XIII. Extat Chronicon editum inter Scriptores Anglicanos. Quam plurima ejusdem Authoris opera Theologica , adhuc inedita , reserunt Altamura in Bibliotheca Fratrum Pridicatorum,& Baleus Centuria Iv. De Scriptoribns Britannicis cap.xxxvI.

Ab his clarissimis ordinis Fratrum Praedicatorum Saeculi XIV. Scriptoribus sejungi minime debent tres alii ejusdem ordinis illustres Scriptores , qui eodem saeculo , in Theologia Astetica, ut

constans est omnium opinio, excelluerunt, vid licet Ioannes Taulerus , Henricus Sino , & citharina Senensis , de quorum Operibus pauca dicemus. Joannes Taularus, natione Germanus , ordinem Praedicatorum in Conventu Coloniensi professus, egregius concionator , & vitae Spiritu is Magister absolutissimus evasit. Complura opuscula scripsit vernaculo sermone , quae ad Dei amorem,& ad pietatem legentium animos accendunt, quo rum praecipua ex Germano idiomate in Latinum vertit Laurentius Surius Carthusiae Colonientia alumnuS , eaque, cum ejus Vitae, & conversionis Historia, edidi Ordine sequenti : Conciones de Tempore: Conciones de Sanctis : De veris .irtutibus, O institutionibus divinis : Epistolae piae : Prophetia: Cantica Spiritualia anima Deum amantis: De novem

rupibus, seu Gradibus perfectionis Chrisiana r Speculum lucidilfimum, o Exemplar Domini nostri Jesu Christit Exercitia de Vita σ Pussione Ebristi: convi-

.ium M. Ecbardi jucundum &pium. Colloquium Ibeologi O Mendici: oratio Iidelis praeparatoria ad momtem et Praparationes quinque notabiles ad mortem felicem et De decem coetitatibus , O quatuordecim Div

443쪽

vini amoris radicibus. Pro Taulero , de quo iniquΘα acerbe judicavit Echus, vir alioqui doctilii mus, Apologiam adornavit Vitae Spiritualis insignis Nagister Ludovicus Blosius, Letiensis Abbas, qui

inter alia, haec de Taulero nostro habete Echus non putans se falli , dicit: Urinam Taularus prorsus late rei, & non involaret in Monasteria i Ego vero leto nomine Domini dico: utladm Tauleras ubi siue gentium cognitus esset, atque a quimplurimis diligentis- ὸ Legeretur l Verum Echus , lic/t miniis circum, spectὸ damnavierit Taularum , nondum . se satis studiosὰ lectum, nequaquam tamen hoc malignὸ fecisse credendus est , sed feruens ille Eelus , quo invebebatur in Lutheram Haeresiarcham, facilὸ illi persuasit , ut praeproperi iniquam de Sanctissimo viro Taulero sententiam ferret. In tradendis vitae Asteticae documentis Dalero inferior haud fuit Henricus de Sino , natione Suevus, ex nobili Comitum Montensium

genere natus. Paternum cognomen non usurpavit,

nec Henricus Motensis ex patre suo,sed Henricus Sufio ex matre sua, foemina Sanctissima, appellari voluit. Nomen Iesu carni suae supra cor stylo inscripsit, ejusq;passioni toto vitet tempore se conformare studiis omnibus conatus est. In salutem proximorum procurandam, & nomen Iesu praedicandum incomparabili fervore incubuit. Ejus vitam scripsit Laurentius Surius , Carthusianus , quam inter Act a Sanctorum mensis Januarii tomo 2. ad diem xxv. Exhibet Bollandus . Omnia Henrici Susionis operae S ue vico idiomate in Latinum vertit, ac publica luce donavit idem Surius , videlicet Dialogum Sapientiae , O Ministri ejus, sive Horologium Sapientiae; conci ei ς Epiuolus; Dialogum de veritate cum Ap

444쪽

ECCLESIASTICA. 631

pendice; Libellum de novem Rupibus; centum meaitationes Dominicae Passionis ἔ inscium quotidianum de oeterna Sapientia . De quibus sorici Susonis Operibus jam laudatus Surius in Epistola Nuncupatoria ad Blosium Laeti ensem Abbatem hoc judicium

prostri: Credo equidem, neminem tam Saxeo esse pectore, qui non coelestis gratia inexperta prius illu-sratione sit nonnihil immutandus, si se sedulum horum

praebere lectorem non recusaverit; His Scriptoribus coaeva fuit S. Calbarina Senensis, quam eximia sanctitas cum singulari eruditione conjuncta, Stigm

tum Christi Domini impressio, prophetiae, discretio spirituum . miraculorum charismata, ac summa contemplativae, activaeque vitae perfectio plurimum commendarunt. Ut Florentiuis absolutio- item a censuris, quibus interdicebantur sacris, imis petraret , suscepta, eorum nomine, Legatione , Avenionem ad Gregorium M. Pontificem Maximum sese contulit, eumque ad cogitatum conlilium de referenda Romam Apostolica Sede periiciendum essicacius impulit. Mortuo Gregorio XI. non parvo alumento fuit urbano M. ejus Succei-sori tempore funesti schismatis, quo in Occidente scissa est Ecclesia. Epistolas trecentas sexaginta quatuor graves & pietatis plenas ad varios Ponti-tice S, Cardinales, Reges, Principes, & alios scripsit, ac nonnulla opera astetica,quibus plane ostendit, quo spiritu ageretur. In his quippe leguntur abditiora divinitatis arcana ei revelata, Dei erga ipsam singularia amoris argumenta , & docum eiata Sanctitatis plena, quibus Lectores ad germanam pietatem, & ad diligendum Deum maxime inflammantur . Obiit Roinae S. Catharina an. MCCCLXx .

445쪽

aetatis suae trigesimo tertio. Α Pio II. Pontifice Maximo in numerum Sanctarum virginum relata est an. MccccLx I. S.Calbarime Vitam scriptit B. -- mundas de Vinea, Capuanus , Ordinis Fratrum . . Praedicatorum Magister Generalis, antea huius

Sancta Virginis Confessarius, di omnium ipsius

arcanorum conscius . Hic ille est Radimundus Capuanus , qui Ordinis Praedicatorum Praefecturam

gessit tempore luctuosissimi Schismatis, quo divisa erat Ecclesia, & Religiosi ejusdem ordinis do. mesticis ea de causa dissidiis agitabantur. Gallia,

Hispania, Scotia, & Regnum. Neapolitanum partes Clementis VII. Avenione sedentis sequebantur . Elias Ordinis Praedicatorum Magister Generalis ab illo stetit . Reliquae Provinciae Italiae, Germania , Hungaria, Anglia, Polonia, Dalmatia , aliaeque regiones, & Provinciae urbani VI. Romae sedentis partibus adhaerebant. In hac communi

animorum divisione , Religiosi itidem ordinis Praedicatorum duas in partes distracti sunt, & hi, qui urbani VI. partes iusceperant, illius tuta a

no McccLxxx. Bononiae habuerunt Comitia, in quibus , abdicato Elia, ordinis Magistro, qui Cleme rem VII. pro legitimo Pontifice agnoscebat, Ray- mundum de Vinea Capuanum , vitae sanctitate , d ctrinaeque laude inter alios eximium, ordini praefecerunt , quo factum est, ut Praedicatorum ordo Schismate divulsus duos supremos moderatorestum temporis haberet. Praeter vitam S.Catharina Senensis, quam scripsit Rismundus Capuanus , &quae inter Acta Sanctorum mensi S Aprilis tomo 3. au diem 3 o. refertur ab Henschenio, di Papebrochio, scripsit etiam idem A mundus Capuanus Vitam is

446쪽

ECCLESIASTICA. 633

Sancta Agnetis de Monte Politiano ordinis Praedicatorum , & Tractatum in Magnificat, quem puleberrimum atque devotum appellat Stephaniu Senensis,Prior Carthusiet Sanctae Maria de Gratia prope Ticinum, An Epistola ad Fratrem Thomam Am tonium de Senis , de Virtutibus , & Gestis Sancta Catharinae Senensis , data die xxvI. Octobris anni uccccxI. Pollem bene multos alios recensere sprsesaros ordinis Fratrum Prsdicatorum Scriptores , qui doctrina& sanctitate nomen suum Saeculo XIV. nobilitarunt, illudque cum gloria ad notitiam posteritatis transmiserunt, sed his referendis , ne longior sim, lubens supersedebo, maxitne , cum hanc nobilem spartam susceperit, eamq; felicissime adornabit jam citatus noster Iacobus Eehard in Bibliotheca Scriptorum ordiniS Praedicatorum, duobus tomis in folio comprehenSa, quam omni ex parte accuratissimo studio elaboratam prope

diem in lucem emissurus est. Unum dumtaxat addam Scriptorem, videlicet Nicolaum Estmericum , eoque agmen Scriptorum ordinis Fratrum Praedicatorum Saeculi XIV. claudam. Gerundae in Cata- Ionia natus est Nicolaus E ericus, ordinis Fratrum Praedicatorum Professor, omni scientiarum genere abunde cumulatus. Inquisitoris Generalis per totum Aragonii Regnum maxima cum laude s & Ecclesiae utilitate perfunctus est. Plurima scrip sit opera, quae eius doctrinam , & in evertendis

haeresibus Zelum aperte demonstrant. Praeter Tractatus Philosophicos, Commentarios edidit in quatuor Evangelia, in Epistolas S. Pauli ad Galatas & ad Hebraeos, Sermones de Tempore & deis Sanctis , librum De duabus Christi naturis, item

447쪽

434 HISTORIA

alterum librum De tribus personis in Deo , librum De excellentia Christi O B. Virginis , librum De FU-mani Pontificis Potestate , & alia opera , quae in Conventu Gerundensi ordinis Fratrum Praedicatorum MSS. extare dicuntur. Sed prae caeteris operibus , quae scripsit noller Nicolaus omeritus , potissimum illud commendatur, cui titulus e 1t, γι- rectorium Inquisitorum , quod publicavit, & doctissismis Notis illustravit Franciscus Pegna , illudque in Epitiola ad Gregorium XVI. nuncupatoria appellat praeclarum o vetustate venerandum Opus , in quo summa Religionis capita contineatur , O quae ad D.ereticam iniquitatem coercendam . extirpandam conducunt , piὸ γ eruditi praescribuntur,o quidquid ad

Satrum Inquisitionis Osciam secard exercendum exigitur , artisiciose ac methodicὸ demonstratur . Observat etiam idem Franciscus Pegna , multos adversaqtios nactum fuisse Nicolaum omericum, dum viveret . Sed non est mirandum , inquit idem Author , cum ea ferὸ sit eruditorum conditio , aut infelicitas . Habet quaque virtus sua adversa,'obstantia viιia,

in quo altiorei sunt turres , majoribus ventorum Ia- ιibus concutiuntur et ut rectὸ protulit Horatius et Saepius ventis agitatur ingens Pinus , er celsa graviore casu Decidunt turres , feriuntque summos

Fulgura moves.

Haec magna est , oe postrema Viri, seu Nicolaῖ

Eumerici laus,eum acri odio hareticos omnes habui se , canetasque θα reses detestatum fuisse et res vero ad, idem chrisianam . . Religionem cathoiicam spectantes , summa Religione Er pietate coluisse . Hac α alia bene multa in coin me utationem Nicolai υ-

. . merui

448쪽

merici habet Franciscus Pegni in ejus Vitae Breviario , quod Directorio Inquisitorum praemisit. Sed hactentis dictum sit de praecipuis N illustrioribus Scriptoribus, qui Saeculis XIII. & XIV. prodierunt ex Ordine Fratrum Praedicatorum , quem

Alexander IV. Pontifex Maximus hoc dignatus est elogio : Hic est ordo honestate floridus , practarus scientia , virtute secundus , conversatione purus , . Sede Apostolica merito appellatus . Hujus ordinis Fratresfacrarum litterarum studiis incumbunt, an marum profectibus , Divinis Offitiis incessanter intendunt , Pradicationi ardenter insistunt, . tamen doctrina ubique disendunt. D. Cum ordo Fratrum Praedicatorum sum ma semper fuerit necessitudine devinctus cum ordine Fratrum Minorum, convenientissimum est videtur , ut, post laudatos illustres ordinis Fratrum Pret dicatorum Scriptores , seriem nunc texas celebriorum Theologorum,qui in ordine Fratrum Minorum Saeculis XIII. & XIV. eximiae eruditionis laude claruerunt.

M. Concordiae sine ulla aemulatione since rissimae utriusque ordinis, Fratrum videlicet Pri- dicatorum , & Fratrum Minorum, antiqua & indubitata extant testimonia, quae frustra moliantur invidi delere ex hominum memoria, aut ex animis

utriusque ordinis Religiosorum. Hinc missos legimus utriusque Instituti Patres a Gregorio m. ad Tartaros , aliosque Orientis populos fidei praedi

Canuae causa. Hinc , teste Spondano, ad annum MCCLxx Iv. ab ejusdem nominis Gregorio x injuncium Provincialibus Praedicatorum & Minorum , ut suos Fratres mitterent bello sacro indicendo &E e a prose

449쪽

prosequendo ardentius . Et multo ante ad annum MCCxxx I II. ex eodem Spondano, duo Dominicani,

di Franciscant, tanquam Summi Pontificis Legati accesserunt ad Graecos, pacis cum Ecclesia Latina instaurandae causa, quam enim , inquit Spondanus, tot cardinalium auctoritate haud praestare potuerat, Gregorius Ιχ. sibi procurandam statuit per Fratres Praedicatores σ Minores, illa maxime tempestate, doctrina , pietate, atque integritate praestantes. Hinc denique, teste eodem Spondano ad annum MccxLv. Innocentius IV. Fratres Pridicatores , & Minores infestatione Magnatum vexatos sua protectione, &auctoritate Apostolica communivit. Cum igitur uterque ordo de Ecclesia bene meritus arctissimis charitatis vinculis , quae nunquam abrumpi poterunt, fuerit semper ligatus, necesse est , ut post recensitos nobiliores Ordinis Praedicatorum Scriptores, eos nunc in medium proferamus clarissimos Theologos, qui in Ordine Fratrum Minorum eruditionis praestantia caeteris antesteterunt . Incipiam vero a S. Francisco, natione Italo, Assi- si in Umbria nato, ordinis Fratrum Minorum . t

Patriarcha, qui simplicibus verbis , sed divino Spiritu, quo erat perfusus, scripsit Regulas, Col- Iationes, Epistolas, Cantica, Apophtheginata, F miliaria Colloquia, Prophetias , ParabolaS, &exempla, Benedictiones, Sententias commune S , Sermones , orationes piissimas, aliaque opuscula , ac demum Testamentum. Qui omnia S.Francisci Upera collegit, atque Parilus edi curavit Joannes de la Hase ordinis Fratrum Minorum anno MDcxLI. De his etiam S. Francisci operibus consu-

450쪽

ECCLESIASTICA. 63T

bliotheca ordinis Minorum . Inter Theologos Scholasticos , qui Saeculo XIII. doctissimis suis Scriptis in Ordine Fratrum Minorum nominis sui

famam longe laterque propagarunt, Principem locum obtinet Alexander de Hales , natione Αngliis , patria Gloceliriensis , Vir pietatis eximiae, Sacrς Facultatis Parisiesis Doctor,& S. Bonazentura praeceptor , non tamen S. Thoma Aquinatis , ut superius Observavimus. Λdeo in Theologia Scholastica excelluit, ut vulgo a suis Fons Vita, Doctor Doctorum , & irrefragabilis, appelletur. Multa scripsit opera,quorum indicem exhibet Lucas Uadlubus in Bibliotheca Scriptorum ordinis Minorum , ex quo tamen Viri eruditi censent expungi debere Summam Virtutum , Commentarium in Meta phiscam, σ Commentarios in Iv. libros sententiarum , ut videre est apud nostrum Natalem Alexandrum in opusculo D de Collatione Dominicam cum

Fratre Minore , quod est in Appendice ad tom. vII. Historia Melesiasticae . Vitam Alexandri Halensis descripsit mox laudatps P. Ioannes de la Hse, ejusdem ordinis Professor, in qua, ut probet S. Thomam Aquinatem ex Summa Alexandri Halensis mutuatum esse plurima , adducit cap. XI. nonnulla

Scripturae Sacrae loca, quaedam S. Augustini, vel aliorum Patrum , Auctorumque testimonia, quasedam etiam rationes & objectiones, quas S. Thomam , Doctorem Angelicum , ex Alexandro H tensi de verbo ad verbum mutuatum este pertendit.

Verum ipse etsi lubentissime fatear, magnam fuisse S. Noma de Alexandro Hutensi , ejusque doctrinλexistimationem, hunc tamen Doctorem Angelicum ex Summa exandri Halensis plurima in suam

SEARCH

MENU NAVIGATION