Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

nes varios, & alia opera, quae adhuc inedita sunt, quorum Catalogum satis longum texunt Baleus .Piseus , aliique , qui de Scriptoribus Anglis , eorumque operibus disserunt. Alter Scriptor Ordinis B.Maria de Monte Carmelo, qui Saeculo XIV. floruit, est Guido de Perpiniano , e Ruscinonensi Comitatu

oriundus, qui huius ordinis Prior Generalis fuit, deinde Majoricensis in Insulis Balearibus Episcopus , demum Elnensis. Scripsit librum de Haeresibus

ad Gaucelinum Cardinalem Episcopuin Λlbanensem, di concordiam quatuor Eva elisarum. Ejusdem Guidoκis Commentarium in Decretum Gratiani existare M S. in Bibliotheca Regis Christianissimi testatur Stephanus Balugius in suis Notis in Gratianum pag. 6qa. & casimirus Oudinus in Supplemento Bellar mini de Scriptoribus Ecclesiasticis asserit, Tractatum de perfectione Vita, quem scripsit idem Gnido de Perpiniano, reperiri MS. in Bibliotheca Col-hertina . Si plura de Scriptoribus ordinis Carme- Iitarum scire aveas , lege sis Ioannem Baptistam de

Iezana, qui eorum Annales concinnavit, & Trithemium, qui de illorum origine & laudibus scripsid. D. De his Scriptoribus plura scire non desidero, sed unam duiutaxat sub finem hujusce Colloquii percupio habere notitiam illorum Authorum,quos in decima classe Scriptorum Secul.XIII. N XIV. reposuisti, quique de Iure Canonico scripserunt, aut Epistolas Decretales Romanorum Pontificum in unum corpus redegerunt.

M. Seriem Authorum , qui Saeculs XIII. &XIV. de Iure Canonico scrisperunt,incipiam a d -ctissimis Romanis Pontificibus,qui his duobus Saeculis Ecclesiam rexerunt, di Epistolas Decretales edide-

472쪽

ediderunt, quarum deinde variae factae sunt Compilationes , quae ad Jus Canonicum , seu Pontificium attinent. Et primo quidem Innocentius III. Ponti sex Maximus , bene multas scripsit Epistolas, quas duobus libris collegit, edique curavit Guillelmus Siristus , postea Cardinalis, Romae anno MnxLIII. His duobus Epistolarum Iunocentii in. libris , quatuor alios ineditos ex manu scripto Codice Bibliothecae Collegii Fuxentis adjecit.

ac evulgavit Tolosae anno MDCxxxv. Franciscus Bo-fquetus, poste Episcopus Montis pessulanus,a qua

etiam additae sunt eruditae Notae. Verum,omnium curas longe superavi Stepbanus Balazius , qui Parisiis anno MDCLxxx I I. pul errimam & castigati Lsimam adornavit Editionem Ornnium , quas reperire potuit, Innocentii III. Epistolarum . quae certet quantum ad Historiam Ecclesiasticam ita us temporis illustrandam , & ad jus Canonicum ex enis dum conferant, jam observarunt Viri erudit Praeter tot Epistolas, quas,ob varia Ecclesiae emergentia negotia , scripsit Innocentius III alia ejus opera seorsim edita in duos tomos coniecta sunt, quorum priori continentur in primis sermones,V

riique pii Tractatus, ut de Usteriis Missa, de eontemptu Mundi , de Sanctorum veneratione , σatque Decreta Concilii Lateranensis, omnus etiam in pistam oe ejus Matrem . . . Honorius Ια multas etiam scripsit Epitiolas. Quamvis enim tres tantum illius Pontificis Epistolae in Collectione Conciliorum habeantur, aliae xamen occurrunt apud. Odoricum Risualdum , BZovium , adlubum , Duehenium , & alios Ecclesiasticos Scriptores,praeter Compilationem integram

473쪽

Decretalium ab Innocentio Cironi γ,Cancellario Ecclesiae Tolosanae, editam anno MDCxLv. Inter Juris Canonici peritos Pontifices Romanos censeri de bet Gregorius m. cujus sexdecim Epistolae inter Pontificias relatae fuerunt, de aliae non paucae variiSin locis publicatae reperiuntur. Hujus Summi Pontificis jussu , sicut antea observavimus, S. Rinmundus Pennasortius , Ordinis Praedicatorum, Decre talium libros quinque ex prioribus Coinpilationibus collegit, & anno MCCxxx. vulgavit . Quod quidem ut clarius intelligas , obser, are debes,post

editum Gratiani Decretum novas subinde a sequentibus Romanis Pontificibus cmanasse Epistolas , &Constitutiones, quae ram mS facerent in rebus Ecclesiasticis, earum accessione locupletari Canonicam Disci ιinam necesse fuit. Primus itaque Ber- nardus. Praepositus Papiensis, ac deinde Episcopus raventinus , Decretales praesertim suae aetatis Dontificum Epistolas in quinque libros collegit paulo anter annum MCxC. Haec est prima Collectio, seu Compilatio Epistolarum Decretalium Romanorum Pontificum. Emergentibus deinde aliis su inde Sedis ripostolicae Constitutionibus, secunda Collectio, seu compilatio ter a tribus Authoribus consecta est, Gilberto videlicet Abbate, Alano Episcopo Antisiodorensi,& Ioanne Galensi seu Gialensi, Volaterris in Tuscia nato . Praevaluit tamen ea Collectio, seu Compilatio, quam Poannes Gialensis composuit. Tertiam Collectionem ex Regestis Innocentii III. compilaverat Bernardus , Archidiaconus Compostellanus, quae non est recept ν ω Unde Innocentius III. aliam collectionem, quam

vocamua Intiam , csnsici jussit, st auctoritate publica

474쪽

blica munivit. Quat tam collectionem compilari curavit idem Summus Pontifex Innocentius m. cui aliam quia tam Collectionem addidit Honorius M.

Ex his itaque quinque Collectionibus, seu Compiis

lationibus Epistolarinia Decretalium Romanorum Pontificum, voluit Gregorius m. successor Hon rii III. ut S. Asmundus Perina ortius novam Compilaret Collectionem , quae quinque libris constat, &caeteris aliis Collectionibus longe accuratiot censetur. Post illos quinque Decretalium libros a S. Radimundo jussu Gregorii IX. editos , duobus voluminibus constare coepit Iuris Pontificii Corpus, Decreto scilicet Gratiani, oe Decretalibus. Nam ilicet a sequentibus Pontificibus conditae fuerint

Constitutiones non paucae, nou niti tamen circa annum MCCC. in unum volumen digestae fuerunt

jussit Bonifacit VIM. qui partim suas, partim Superiorum post Gregorium IX. Pontificum, ipsiusqu Gregorii M. posteriores Decretales collegit, ex simul cum illis duorum Conciliorum Generalium Lugdunensium Decreta. Quae Bonifacit VIII. Compilatio Sexti nomine donata est, eo quod Bonis eius VIII. librum suum annecti voluerit quinque saliis libris Collectionis , seu Compilationis, IulluGrvorti M. factae a S. Res mundo. Post mortem Bonifatii VIII. & Benedicti XI. alias X. Sedem Pontificiam Roma Avenionem transtulit Clemens V. qui Constitutiones Generalis Concilii Viennensis, cui

praefuit anno MCCCx I. una cum nonnullis suis Constitutionibus atque Epistolis Decretalibus, ante , aut post praedictum Concilium emissis, colligi curavit . Sed , eo ante promulgationem defuncto, proximus eius Successor Ioannes XXII. eas auctoritate

475쪽

ritate publica donavit, ediditq; viri. Kal. Novemb.ris almo secundo Pontificatus sui, idest anno Christi MCCcxvii. Hae autem Constitutiones , seu Epistolet Decretales, cum solum Clementem V. partim per se, partim per synodum Generalem Viennentem ab eodem Pontifice celebratam , Authoren habeant,Clementina dictae sunt, quamvis Clemens meas sub titulo libri v I I. Decretalium vulgare desti

nasiet. Denique , 'oannes XXII. vulgo nuncupatus , Avenione Sedens, I v. Idus Novembris anni

Pontificatus sui noni , idest . IErs Christianae

MCCC xxxv. proprias Constitutiones numero viginti sub Iq. titulis libro uno promulgavit , quae E.xtravagantium nomine designantur , quod extra Juris Canonici Corpus olim vagarentur; immo,idem Extravagantium nomen nunc quoque retinent,licet in Iuris Pontificii Corpus fuerint translatae. Inte r peritos juris Canonici, seu Pontificii, Interpretes , qui Saeculo XIII. floruerunt, prima Stenet InnocentIus In qui primus Commentarios intaquinque Decretalium libros Lugduni in Galliis composuit, quo tempore Concilium habuit ea in Urbe Lugdunense I. in quo Friderieum II. Imperatorem anathemate perculit. Sua doctrina promeritus eii Summus ille Pontifex , ut a Viris juris utriusque Consultis Pater juris, & organum veritatis appellaretur , Scripsit etiam Innocentius IV. Λpologeti cum librum De ju isdictione Imperii, oe Auctoritate Pontificis, contra Petrum de Uineis , qui pro Fri-derico U. atque Imperatorum potestate contra Pontificiam scripturierat. Bernardus , dictus compostellanus , quod esset

Ecclesiae Coinpostellanae in Hispania Presbyter, jussu

476쪽

ECCLESIASTICA. 6 σ3

jussit Innocentii In Pontilicis Maximi, Casus Decretalium coniecit, di eruditos in eos Commentarios

lucubravit, quOS Apparatus Vocant. Henricus Ho-siensis, Segusii in Dioecesi Taurinensi natus, adeo in doctrina juris excessuit, ut juris utriusque Monarcha dictus fuerit, & ob eximiam eruditionem Ebrodunensis primum Archiepiscopus ab Innotentio In creatus , deinde ab Alexandro Iri quo hortante scripserat in Decretales, ad Cardinalis dignitatem evectus fuerit, ac Episcopi Hostiensis titulo cohonestatus,a quo Episcopatu vulgo Hostiensis nuncupatur. Inter opera, quae edidit, duo imprimis celebrantur , videlicet Summa juris CanonLci , vel, ut alii volunt, utriusque juris , quae aurea vocatur , & alterum opuS, quod Lectura dicitur . quo nomine Commentarii intelliguntur in quinque Decretalium libros , qui in duo volumina sunt distributi. Henrici Hostensis discipulus fuit Guillelmus Durandus Speculator, sive Durantes, ex Provincia oriundus apud Podium Missonium natus. In Mutinensi Λcademia juvenis admodum Gratiani Decretum interpretatus est, & postea in Curia Romana Caularum Auditor, ingens illud opus,quod Speculum inscripsit, ante annum aetatis suae vigesimum quartum componere coepit, & non nisi intra unum & viginti annos, ipsOmet teste, absoluit, illudque perfectum Ottobono tituli Sancti Adriani Cardinali nepoti Innocentii In nuncupavit. Praeter istud Speculum in quatuor libros distinctum, , sic appellatum, quod forenses homines variarum causarum hominem in eo speculentur , ac velut in

speculo inspiciant , scripsit etiam flationale Divinorum Osciorum in libros octo distinctum , quod an

477쪽

no MCCLxxxv I. absoluit, Commentarium quoque

in Canones Concilii Oecumenici Lugdunensis II. cui ipsemet interfuit, & 'pertorium Iuris , quod una cum ejus aliis operibus prodiit Lugduni annis MDxv I. & MDLI. Citantur praeterea ab eo conscripta tum Speculum Legatorum , in quo de ipsorum ossicio & potestate lato calamo scribit, &commentaria in Decretales. Ad Episcopatum Miamat ensem in Gallia anno MCCLxxxv I. provectus est iste Guillelmus Durandus Speculator, ac decennio post obiit Romae, sepultus in Fratrum Praedicatorum Ecclesia S. Mariae super Minervam . Pe Peram nonnulli confundunt hunc Guillelmum Durandum Speculatorem, Mimatensem Episcopum. , Cum altero Guillelmo Durando, qui fuit etiam post

ipsum Episcopus Mimatensis, & scripsit librum de

Ordine celebrandi Generalis concilii occasione Concilii Oecumenici viennensis, quod tum temporis celebrari debebat. Constat etenim Guillelmum Durandum Speculatorem, Episcopum Mimatensem, ad tempora Concilii Generalis Viennensis non Pervenisse, adeoque non esie Authorem hujusce libri, de ordine Celebrandi Generalis Concilii , sed verum illius libri Authorem esse 'alterum Guilleiamum Durandum, qui fuit itidem Episcopus Mim tensis , & nepos Guillelmi Durandi Speculatoris. Denique, inter eruditos juris Canonici Interpretes , qui Saeculo XIII. illustriores fuerunt, reponi debent Bartholomaus Brixianus, oe Gasias , quorum primus natione Italus fuit. Iurisconsultus & Hi. floricus celebris, Gregorio IX. Pontifici Maximo familiarissimus . Scripsit multos Tractatus Iuris,

quinque libros in Decretales, & Chronicon di

478쪽

Urbibus Italiae. obiit Guillentus Erixianus anno

MCCLvIII. aetatis suae LXXXIV. Ejus cum laude meminere Trithemius in Catalogo Scriptorum Illustrium , & Riphael Volaterranus lib.xxI. commenta riorum urbanorum. Alter vero, seu Gargias, naintione Hispanus, Decretales interpretatus esse diiscitur, circa annum MCcLxxxv. opere imperfecto.

Edidit quoque Glossas in Sextum Decretalium,& Summae, quae Pisanesia vocatur , quaedam

adjecit. D. Alios, si qui fuerunt, Saeculo XIV. perbii Interpretes Iuris Canonici, seu Pontificii, breviter percense, & tandem Colloquio nostro, quod solito longius protraximus, finem imponamus. M. Inter peritos Iuris Canonici, seu Pontificii Interpretes Saxuli XIV. primum locum tenet Guido Bathas, alias de Badiso, Paetitius Regiensis, qui Ius Canonicum interpretatus est Bononiae a no MCCLxxxIII. qua in Urbe Archidiaconus crea. tus est, & ea dignitate cognomen Arebidiaconi apud posteros meruit. Inter plura opera, qua de Iure Canonico edidit, praesertim celebrantur ejus Commentaria in universum Gratiani Decro. tum avn Mccc. absoluta, quae, ob doctrinae in his Contentae quasi fragrantiam, Assarii nomine intagniuntur . Decretalea etiam interpretatus est, eluseque opera Venetiis edita sunt magna ex parte an. I O MDCxxx. Hujus Guidonis Basi discipulus fuit Ioannes Andrea in agro Florentina natus, Iuris. consultus peritissimus, qui Bononiae per annos prope quinquaginta Deereta Pontificum magna

cum laude interpretatus est , & scripsit primo Glossemata in sextum Decretalium post Gaidonem L . m.V. G s Base

479쪽

ησε .HISTORIA

Bai m. Archidiaconum , praeceptorem suum , quem impense coluit. Deinde , in clementisas Scholia scripsit, quae contextui annexa pro Glossis leguntur. Postremo , in Gregorii IX. Pontificis Maximi Deeretalei Commentarium edidit sub No- vellarum titulo. Grassante peste Bononiae obiit

Joannes Andrea anno MCCCxLvIII. & sepultus est

in Ecclesia Fratrum Praedicatorum. Hic Ioannes Andrea, dum adhuc in vivis .esset, io filium suum adoptavit 'oannem calderinum , patria Bononie sem, qui inter Iuris Canonici Interpretes Clarissimus evasit, & clementis n. Pontificis Maximi Consiliarius filii . Plurima de Iure Canonico Opera scripsit Ioannes calderinus, & praeter ejus Commentaria in libros Decretalium, Decisiones, CO silia, & alia , quae recenset Siruleras in Epitomo, extat, ejus Tabula continens, authoritates & sententias Bibliorum; prout in Compilationibus D cretorum & Decretalium inducuntur secundum Alphabeti ordinem, emendata a Thoma Duneberingio Memingo, Spirensis Civitatis Consule,& excusa

a Petro Dracb anno MccccLxxxI. Incertum est, quo anno e vivis excesserit dioannes caldarinus , eun

tamen Bononiae decessisse , di in marmoreo Sepubchro apud Fratres Praedicatores tumulatum esto certissime constat. In Gallia Saeculo XIV. floruit Iuris Canonici Interpres eximius Toannes Monachus , patria Ambianensis , ordinis Cisterciensis , qui primus Glossas in Sextum vulgavit. Postea Cadidinalis creatus. apud Philippum Pulchrum Fra

corum Regem anno Mccc III. Bonifacii UEL Legatum egit . Extravagantes , sive Constitutiones Romanorum Pontificum,necdum in Corpus Iuris rem

480쪽

Iatas , Interpretatus est. & opusculum scripsit. cui titulus: Defensorium juris, ubi reoS docet, qua ratione sese adversus Actores tueri debeant. Funis davit in Academia Parisiensi ingratiam Studentium anno Mccc I I. Collegium , quod etiamnum

cardinalis Monachi dicitur, ubi humatus est, hoc apposito titulo et Uc jacet Ioannes Monachus, Ambianensis Diaece sis , Tituli Sanctorum Marcelli σ P tri Presbditer cardinalis , fundator Mius domus : qui

obiit Avenione anno Domini MCCCXIII. die XXII. Au

gusti. Eodem taculo jus Canouicum Parisiis ingenti cum laude professus est Henricus Boicb, Brito Dioecesi Leonensi, ut ipsemet testatur in princia pio Commentariorum suorum. Scripsit Commen-rios in quinque libros Decretalium, quos se in Scholis Parisiensibus anno ΜcccxLIx. perfecisse declarat . Denique, in Italia Saeculo XIV. quinque celeberrimi claruerunt Iurisconsulti, nimirum Dinus, Ioannes Anguilsola, Ioannes Lignanus, Bariolus deSaxoferrato, & Baldus de ubaldis. Primus , seu Dinus, Mugellanus cognomiae, a Mugello agri Florentini oppido, Professorum juris Bononiensium, suo tempore praestantissiimus fuit. Commentarios

scripsit in librum sextum Decretalium, Consilia , ac plurima alia de jure Civili. E' vivis excessit Bononiae anno Mccc I II. & apud Fratres Praedicatores

sepultus est , ut scribit Forserui. Λlter, seu Ioannes Anguissola, Caesenae in Flaminia natus, Patavii primum , deinde circa annum Mccc. Bononiae Ius Pontificium maxima cum laude interpretatus est. Ex ejus Scriptis vix aliud superest, quam liber de Sponsalibus , ct Matrimoniis , quem Ioannes Andrea , doctissimus lurisconsultus, crius antea

SEARCH

MENU NAVIGATION