Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

pro Canonietatione S. Ludoviei, Episcopi Tolosaui.& tertium pro CanoniZatione S. Thoma , Hersorisdiensis Episcopi, in quibus protestatur Summus ille Pontifex, Sanctos illos cum Christo regnare in Coelis, & Visione Dei beatifica perfrui. His certissimis monumentis aperte falsi convincitur impostura Haeresiarchae callini, qui libro xv. Institutionum cap. 7. haec impudenter scripsit: Expungant, inquit, e numero Pontificum oportet, Ioannem XXII. qui palam asseruit, animas esse mortales, undque cum corporibus interire usque ad diem usurrectionis. Atque ut videas totam Sedem cum praecipuis suis D, turis tunc prorsus concidi1se , nemo Cardinalium huic se tanta insaniae opposuit. Sed Schola Parisiensis Regem Galliae compulit, ut ad palinodiam hominem cogeret. Rex ejus communionem suis interdixit, nisi mox resipisceret; idque de more publicavit per praeconem . Hac necessitate adactus ille, errorem abjuravit, & ad marginem ait: Testis Ioannes Gerson, qui tune vivebat. Hactenus petulantissimus ille Heresiarcha , cujus quot verba, tot putida sunt mendacia. Primum mendacium est, dum ait, Ioannem XXII. asseruisse Animas esse mortales, unaque cum corporibus interire usque ad diem Resurrectionis, cun tamen ex antiquis monumentis, & ex locupletissimis testimoniis probatae fidei Scriptorum coaevo

rum certissime constet, Ioannem XXII. nunquam aia seruisse, animas esie mortales, unaque cum corporibus interire usque ad diem Resurrectionis, sed

illum dumtaxat,ut DOctorem privatum,plus aequo favisse sententiae quorumdam veterum Patrunias

circa procrastinationem Vitionis Dei usq; ad diem

502쪽

ris, ut iam observavimus, necdum solemni Eccleissiae judicio erat proscripta, utpote quae confixa s lum fuerit in Concilio Generali Florentino habito

anno Mccccxxx Ix. qua tamen non obstante illius Concilii Oecumenici definitione, scelestissimus Haeresiarcha Calvinus eamdem opinionem, ab E clesia licet ut haereticam damnatam, obstinato animo propugnavit, sicut alibi ostendimus. Alterum mendacium profert Caminus, dum affirmat, ne misnem fuisse, qui huic sententiae se opponeret; cum tamen Academia Parisiensis in Saltu Vincennarum congregata hanc sententiam de dilatione beatit dinis usque ad supremi judicii diem damnaverit , suaeque censurae ad petitionem Philini Valesii Galliarum Regis authenticum porrexerit Instrumentum, Magistrorum omnium subscriptione & sigitilis munitum, quod integrum Responsioni sua ad vinsterium iniquitatis inseruit noster Ioannes coefleau Massiliensis Episcopus, illudque uassius Bulaus to-mO I v. Historiae universitatis Parisiensis ad annum

Μcccxxx II. iterum retulit, ac originale in mansebus Fratrum Praedicatorum se Lutetiae vidisse te statur Philippus Gammacheus , Doctor Sorbonicuri in primam Secundae, quaest. q. cap. 2. Contra eamdem sententiam de dilatione Beatitudinis usque ad supremi iudicii diem doctissimum scripsit Comos

mentarium noster Durandus a S. Porciano, Episcopus Meldensis, quod odoricus Risnaldus ex Codice Vaticano descripsit, suisque Annalibus inseruit Tertio, mentitur calvinus,dum scribit, quod Seboisia Parisiensis gem Gallia compulit,ut ad palinodiam Ioannem XXIL cogeret; cum potius Academiae Pa

risiensis Dociores, jussu Milippi Musii , Galliae

503쪽

Regis, in Saltu Vincennarum , ut mox diximus, congregati, istud de Ioanne XXII. testimonium Regi perhibuerint, dicentes: Multorum fide dignorum relatione audivimus , quod quidquid in hae materia scilicet de procrastinatione gloriae Sanctorum usque ad diem judicii in Sua Sanctitas dixit: non asserendo, seu opinando protalis, Ad solummodo recitando. Quarto, a vero omnino abhorret, quod subjungit calvinus, dicens : Rex seu Philippus Valesius, qui tunc in Galliis regnabat, ejus , seu Joannis XXII. communionem suis interdixit, nisi mox resipisceret.

Hae necessitate adactus ille errorem abjuravit. Id, inquam, a veritate Historiae omnino alienum est, tum quia apud nullum Scriptorem coaevum legitur , Philippum Valesium, Galliarum Regem , communionem Joannis XXII. suis subditis interdixisse ;tum quia etiam, omnes ad unum Scriptores, si excipias Guillelmum Ohamum, qui Ludovici Bavari Imperatoris Schismatici stipendiarius erat, testantur,

Ioannem XXII. nullum unquam errorem Propugnasse aut abjurasse,eo quod sententia de dilatione Visionis Dei usque ad supremi judicii diem, in

quam Ioannes XXII. ut Doctor privatus, inclinare visus est, nondum ab Ecclesia esset damnata, nec ullo solemni Decreto ab ea definitum, Animas corporibus exutas, ac plene purgatas, in caelum mox recipi, σ intueri elarὸ ipsum Deum trinum in unum

sicuti est. Quae tandem veritas plane dilucidata , ct totius Ecclesiae iudicio in Oecumenica Synodo

Florentina sancita ac firmata est . Non me fugit. Petrum de Alliaco, Cameracensem Episcopum , dc postea S.R.E. Cardinalem, in quadam orationi,

quam habuit coram carais n. m. Idus Decembris

504쪽

ECCLESIASTICA. 69 Il

anni MCCCCv I. assirmasse , Regem Philippum Ualesium , Academiae Parisiensis judicio fretum, vehementissimas ad Joannem XXII. scripsisse litteras, in quibus rogum ipsi intentabat, ni suum revocaret errorem . Sed nullus dubito , quin Petrus de Aialiaco, qui post annos dumtaxat septuaginta ab obiatu Ioannis XXII. id dixisse fertur, deceptus fit,pe , peram videlicet applicando personae Joannis XXII. minas, quas Philippus Valesius, Galliarum Rex intentarat Ministro Generali Fratrum Minorum, Geraldo dicto, qui sententiam de dilatione Visionis Dei usque ad judicii diem cum plurium offensione publicer Parisiis praedicaverat, cumque Philippus

Rex ea de re per litteras ad Joannem XXII. directas conquestus fuisset, rescripsit Summus ille Pontifex,& sub juramento negavit, se praefatum Generalem Minorum Parisios misisse, ut sententiam de procrastinatione beatitudinis Sanctorum usque ad supremi judicii diem in hac Civita e Parisiensi , sicut fama ferebat, praedicaret.Hanc Epistolam Ioannis XXII. ad Philippum, Galliarum Regem, refert

quam quod, testimonium Petri de Alliaco asserenistis Joannem XXII. in errorem impegisse, facili negotio falsi convincitur locupletissimis testimoniis, quae mox laudavimus, ejusdem Pontificis Ioa nis XXII. ejusque successoris Benedicti XII. atqui Academiae Parisiensis, quibus addi etiam possunt testimonia nostri Ptolomai Lueensis cap.42. lib. 24. Historiae Ecclesiasticae, saepius ab Odorico Resaaldo ex MS. Vaticano in Annalibus Ecclesiasticis Iaudatae, & Ioannis milani cap. I9.lib.x I. Historia Italice scriptae. Qui Ruthores, cum Ioanni XXII. coaevi

505쪽

suerint, longe majorem, quam Petrus de Alliaeo in rebus Historicis sui temporis fidem merentur . Idem judicium ferendum esse censeo de Ioanne Gersonio, Sacrae Facultatis Parisiensis Cancellario, quem Haeresiarcha Ioannes Calvinus omnium in Ioannem XXII. mendaciorum suorum testem citat in margine his verbis: Testis Ioannes Gerson,qui tunc vivebat. Qua in re Calvinus non minus ignorantiam, quam malitiam suam prodidit; ignorantiam quidem, dum ait, Joannem Gersonem eodem tempore vixisse, quo Ioannes XXII. Ecclesiam regebat,

cum tamen certum sit, Ioannem Gersonium longe post obitum Joannis XXII. natum esse . Mortuus quippe-Joannes XXII. amao MCCCxxx Iv. ut testatur Ioannes Viliani libro x r. Historia cap. I9. Ioannes vero Gersonius natus est anno MCCCLXIII. ut

videre est apud Trithemium in libro De Viris Illustribus . Qui igitur, amabo, fieri potuit, ut Ioannes Gersonius eodem tempore vixerit,quo Ioannes XXII. At hic Anachronismus, etsi gravissimus,post et Caia vino condonari, nisi ibidem suam malitiam aperte indicaret. Postquam enim audacissimus ille Haeresiarcha infrunito ore asseruit, Ioannem XXV. negasse immortalitatem animae, & Philippum Valesium,Galliarum Regem, communionem hujus Summi Pontificis suis subditis interdixisse, aliaque

non minus insulsa congessit mendacia, citat ad marginem Ioa em Gersonium , ut vadem ac testem Omnium mendaciorum, quae in Joannem XXαvirulento calamo scripsit, cum tamen Dan es Gersonius nullibi dicat, Dannem XXII. negasse immortalitatem animae , & Philippum Valesium Galliarum Re

gem interdixisse suis subditis cψmmuniodsm Ioan i

506쪽

nis XXII. Hoc unum dumtaxat, ut candidd fatear. asserit Joannes Gersonius , videlicet Ioannem XXII. ut Doctorem privatum, propugnasse sententiam

de dilatione Visionis Dei usque ad judicii diem, ,

eamque sententiam a Theologis Parisiensibus fuisse damnatam. Sic enim in Sermone de Festo P schatis, illud explicans: Hodie mecum eris in Paradiis D , effatur iste Academiae Parisiensis Cancellarius rPropter quod insuper apparet falsitas doctrina Papa J oannis XXII. qua damnata fuit cum Ano buccinarum coram sege Pbilippo avunculo tuo per Theologos Parisienses, de Visione beata,O eredidit potius Theologis Parisiensibus, quam curia. Hoc Joannis Gersonii testimonium hic referre necessarium esse duxi, ut inde facile intelligeres, falso Ioa em Gersonium citari ab Haeresiarcha Calvino tanquam testem omnium mendaciorum, quae ipse de industria suo iacerebro conficta in Io nem XXII. sacrilego Ore evomuit. Quamquam tamen, ut obiter dicam ,

nec ipsimet Ioanni Gersonio fides adhibenda sit,non solum quia asserit, sententiam de procrastinatione Visionis Dei usque ad judicii diem fuisse a Theologis Parisiensibus damnatam cum sono buccin rum,quae profecto circumstantia de censurae The logorum Parisiensium promulgatione facta eum sono buccinarum ab antiquioribus, & coaevis Scriptoribus omnino reticetur; sed etiam quia Gersonius innuere videtur, Ioannem XXII. ex animo Pro

pugnasse sententiam de dilatione beatitudinis usque ad supremi judicii diem, cum potius ex antiquissimis Monumentis, quae jam laudavimus , & : ex disertis coaevorum , ac subinde Gersonio antiquiorum Scriptorum testimoniis haud ob-

507쪽

scure colligi possit, 'Ioannem XXII. propendisse dumtaxat in sententiam de dilatione beatitudinis usque ad judicii diem, eumque inquirendae ac eluincidandae veritatis gratia, quaerionem hanc de Sanctarum Animarum beatifica Visione in utramque partem disceptari optasse , eam tamen auctoritate Pontificia nunquam definiisse, cum illius Pontificiar definitionis nullum in hujus Summi Pontificis, seu dictis, seu factis, siguum, aut levissimum reperiatur vestigium. D. Quaenam in Scholis saeculis XIII.& XIV. Theologiam docendi obtinuit methodus, & quae potissimum Disciplinae, Artes , ac Scientiae excultae fuerunt ἰM, Quamvis Saeeulis XIII. de XIV. studium iuris Canonici & Civilis maxime viguerit, in professione tamen Theologiae Scholasticae omnis fere litterarum dignitas consistebat, praesertim postquam S. Thomas, Doctor Angelicus , Theologiam Scholasticam egregiis Commentariis , ac Summa sua tripartita plurimum illustrasset, atque Philosophiam obsequio fidei mancipasset. Huic quippe Sanctissimo Praeceptori prima, ac pene una cura fuit inquirere ac certo nosse, quid Scriptura, quid consensus omnium Sanctorum Patrum de quaquere doceret, ut, eo constituto tanquam immoto fundamento, totam illi Theologiam adstrueret. Hinc Doctoris communis nomen assecutus est, quia, Duce verbo Dei, fugit diverticula, & tritam Patrum calcavit viam, a qua ne Iatum quidem unguem permisit sibi discedere. Omnes Scientias obsequio fidei subjecit, & ex philosophia eas sententias delegit, quae ad fidei mysteria explicanda

508쪽

ECCLESIASTICA. 69s

de propugnanda conducere possent; verbo dicam. sicut vitae origo & finis est a corde , quod primum omnium incipit, & ultimum delinit vivere, ita S. Thoma Aquinati scribenti, & docenti fides instat cordis fuit, ab una fide di traditione coepit, & in fidem desiit. Theologica e doctrina . Patrum principiis fid ei hausit, in opinionibus vero philo-1bphicis deligendis, inter hinc inde probabilia , unius fidei defendendae rationem ita habuit, ut merito Doctoris illius Angelici Scripta appellare posisim Christian Religionis firmamentarium,& quε-cunque docet, sint vel consectaria a fide deducta , vel praestidia fidei & ad illam apparatus. Si vellem ad hujus rei fidem faciendam, quae suppetunt, hic

proferre experimenta , decurrendae mihi essent omnes Theologiae partes, quia ubique eamdem methodum servavit. Hanc S. Thoma in pertra

ctandis quaestionibus Theologicis methodum , qua ad veritatis discussionem nulla aptior, ad Catholicam fidem defendendam solidior, ad mores probe informandos securior esse potest, qui Saeculis XII LN XIV. secuti sunt Theologi , a veritatis tramiti nunquam deviaruul. Λt, proh dolor i nonnulli fuerunt Saeculis XIII. & XIV. Theologi, qui diversam a Sancti Thoma methodo viam ineuntes, di in Theologia Philosophos agentes, in varios errore Sproruperunt, quorum temeritatem , superbia ν, insolentiamque repressit Academia Parisiensis, sicut ottendimus ita Colloquio tertio . Extiterunt etiam alii Academiae Pariliensis Theologi, qui Sa cutis XIII. N XIV. astectata ingenii subtilioris fama, inutilium, & metaphysicarum dissicultatum concertationibus Scholas impleverunt, nodisque

509쪽

intricatissimis futilium quaestionum , qu e vix aliud quam temporis jacturam,aut quod multo pericul hus, nec minus frequens malum accidebat , pietatis fastidium afferebant. De hoc gravissimo, qui in Theologiam Scholasticam apud Theologos P eisienses irrepserat, abusu, jure ac merito conque ritur Joannes Gersionius, Facultatis Parisiensis Cancellarius , in Epistola, quam Brugis scripsit ad quemdam Praelatum , in qua , teste uassio Bulaeo

tomo I v. Historia universitatis Parisiensis haec habet : Reverende Pater, sub vestra, in Magistrorun nostrorum correctione in Facultate Theologia videtur esse necessaria reformatio super sequentibus inter ca-eera . Primo, ne tractentur ita communiter doctrina inutiles sine fructu oe soliditate, quoniam per eas, do ctrina ad salutem necessaria O utiles deseruntur , nesciunt necessaria , quia supervacua didicerunt, inquit Seneca . Secundo , per eas non studentes seducuntur,

quia scilicet putant, illos principaliter esse Theologos ,rui talibus se dant, spreta Biblia, O Sacris Doctoriaus. Tertio, per eas seu inutiles doctrinas) terminia Sanctis Patribus usitati transmutantur contra illud Augustinis Nobis ad certam Regulam loqui fas est oec.

Et non sequitur velocior scientia alicujus corruptio, quam per bac circ. Quartὸ , per eas Theologi ab aliis cultatibus irridentur, nam ideo appellantur Pbau- astici ,σ dicuntur nihil scire de solida veritate, o Moralibus oe Biblia. Quinto , per eas via. eorum multiplices aperiuntur. auia enim loquuntur, O singunt sibi ad placitum terminos, quos alii Doctores σMagistri non intelligunt, nec intelligere curant, dicunt

incredibilia oe absurdissima , quae ex suis absurdis sectionibus dicunt sequi . Sexto, per eas Ecclesia σ H

510쪽

des neque intus, neque foris adimantur. Constat, quod dant potius occasiones credendi, quod Deus non sit omnimode simplex, aut unus . Septimo , per eas multi ex

Theologis tam activd , quam passivὸ scandalizantur ,

nam alii vocantur rudes ab aliis , oe alii d contra Curiosi, in Phantastici r Tales nunc currunt propositiones ex talibus doctrinis et infinita sunt durationes in divinis secundum prius oe posterius quamvis αternae rviritus Sanctus libere , contradictorid, contingenter producitur ex parte principii ine. Hactenus Ioannes Gerjonius, qui doctrinas inutiles, quae his temporibus in Scholas invectae,germanae Theologiae faciem deturpabant, merito improbat, monetque TheologOS, ut abstineant a tractandis illis quaeitionibus, quae semper litigandi novam videntur subministrare materiam, easque solum ventilent, quae ad Scripturae Sacrae, Historiae Ecclesiasticae, ac verae The Iogiae notitiam conferre, aut fidelibus Christianae pietatis semina instillare possunt. Huc enim profecto praecipua Theologorum cura latendi deberet, ut proscriptis, & ab ipsis usque radicibus evulsis ex hominum animis falsis opinionibus, praesertim illis, quae lascivienti hominum libidini induI-gent, sanam Theologiam ex Sacris litteris, ex Sanctorum Patrum operibus,atque ex Sacris Ecclesiae canctionibus haustam traderent discipuliS, easque saepius in Scholis necessarias disputationes, re exercitationes haberent, quae intelligendi prudentiam

acuunt, loquendi celeritatem incitant, artemque edocent haereticos feriendi, repellendi, & tanquam machinatione aliqua in omnem partem contor

quendi . Qua in re impense laudo nostri temporis Theologos, qui, eximia instructi disserendi faculta- Tom.V. I i te,

SEARCH

MENU NAVIGATION