장음표시 사용
481쪽
meminimus, sibi vendicaverat. Sed, serto comperto , hic liber suo vero ac legitimo Authori, seu Ioanni Anguissola adjudicatus est. yoannes Lignanus , a Lignano agri Mediolanensis oppido oriundus , unde & cognomen sumpsit, juitu urbani V. Pontificis Maximi scripsit circa annum McccLxv. Librum de Pluralitate Beneficiorum cui & alios adjecit da Permutatione, de Hosis Cavonicis, de Censura Ecclesiastica, atque Interdicto, de Duelio , de Harem hus , & de Reprafaliis. Ejus in omnes Decretales Commentaria Patavii servantur in majoris templi
Bibliotheca. Bariolus de Saxoferrata natus est anno Mccc I I ri in umbria Urbe , quae olim Sentinum, nunc Saxoferratu dicitur, unde ipse hoc cognomea
accepit. Vir fuit ingenio subtili & acuto, assiduus in studio legum, tantaque celebritate Jus Pisis, ac postea Perusii professus est, ut ad eum ob summam
eruditionis & ingenii famam ac gloriam undequaque studiosorum turba conflueret, ipse vero , ob admirabilem legum peritiam, & consiliorum sol bditatem , fuerit vulgo appellatus Iurisconsultorum Prineeps, lumen ac stella: Iuris lucerna , speculum ac veritatis Pater. Multa scripsit opera , quae tu risconsultis notissima sunt , obiitque, ut alii volunt , anno MCCCLv. vel, ut censet Lancelotus in ejus Vita , anno McccLIx. Hujus. Barioli de Saxostris
rato discipulus fuit Baldus de ubaldis, Perusii natus , qui in sua Patria docuit summa cum laude &auditorum frequentia. De in , a Ioanne Galeatio, Duce Mediolanensi, qui Ticini, seu Papiae, Ac demiam erexerat, & Scholas studiis bonarum ii
terarum florentes excitaverat, Papiam accersitus
ut juvenes in jurisprudentia institueret, ibi per
482쪽
multos annos publice iurisprudentiam prosesius est, & praeter quinque Responsionum volumina , aliaque opuscula, Commentarios scripsit, quibus totum sere Ius utrumque multum Illustravit.Egregium etiam Commentarium scripsit pro afferendo urbani VI, tempore Schismatis , Pontificatu anno
MCCcLxxv III. Quem ex MS. vaticano edidit Odori-eus Radinaldus ad calcem tomi XUII. Annalium Ecclesiasticorum. Allegantur etiam quaedam alia
ejusdem Baldi opera nondum praelo subjecta , veluti liber , quem Peculium inscripsit, & Tractatus de illustribus utriusque Iuris Doctoribus , sive de commemorationibus famosi morum Doctorum lata utroque Iure et & opusculum, cui titulum fecit rPractica Iuris utriusque. Hujus doctissimi iurisconsulti laudes hoc Disthico celebravit quidam Poeta. Qui Baldum yuri negat accendisse lucernam. Ille potest medio Sole negare diem. De anno, quo Obiit Baldus , inter Scriptores non convenit. Alii quippe dicunt, eum e vita mia grasse die xxv ID. mensis Aprilis anni M Cc. Alii
volunt,eum mortuum esse anno MCCCCxxI I I. Sunt
etiam nonnulli, qui asserunt, Baldum Ordini Fratrum Minorum nomen dedisse, idque colligere sibi videntur ex ejus Sepulchri Epitaphio, quod Ticini in Templo Sancti Francisci legitur: clauditur hιe Baldus, Francisci tegmine fultus
Doctoram Princeps,Perusina conditus arce.
Verum , ex hoc Baldi Epitaphio tantummodo colligitur, Baldum in Ecclesia Franciscanorum fuisse sepultum ; vel, ut ait Bolisardus, eum sepeliri voluisse amictum habitu S. Francisci, eo quod putaret , id plurimum ad animae salutem conduceFαι
483쪽
posse . Quod saner a multis aliis Viris , qui tamen ordinem S. Francisci nunquam professi sunt, pietatis ergo, ea aetate factitatum esse , certis documentis compertum habemus. Expungendus itaque est Baldus ex Scriptorum ordinis Fratrum Minorum Catalogo, cui eum accenset Lucas Vadin-ghus in sua Bibliotheca Scriptorum ordinis Min rum,ubi etiam recenset opera ejusdem Rald quem falso sibi persuasit fui se Franciscanum. D. Habeo nunc quamdam quasi imaginem celebriorum Scriptorum,qui Saeculis XIII. & XIV. floruerunt, quorum notitia mihi deinceps apprime utilis ac necessaria erit, ut facili negotio deprehendere possim , quando quis Scriptor claruerit i quaenam ab ipso opera edita fuerint i qua valuerit authoritate in orbe litterario ' num fabulosus, aut parum accuratus audiat ' num plagiarius fuerit, & cuius Scrinia compilaveris ι Hunc etiam ex ea notitia fructum haud exiguum percipiam, ut nunquam in nullius pretii Scriptoribus evolvendis oleum & operam perdam, atque si mihi aliqua do Bibliothecam instruere velim, in libris, vel manuscriptis Codicibus comparandis , & tempore, & nummis quod multis saepius contingere
484쪽
De Domina Fidei, de Disciplina tam Eeclesiastica , quam Monastica , G de Ethises Chrisianae Doctrina , qua Saeculis XIII. ct XIV. in Gelesia obtinuit .
Treticos Calvinistas, δe Lutheranos, qui Waldensium, de Λυbigensium errores suscitarunt, non pudet asserere , Innocentium M. Pontificem Maximum , antiquam Ecclesiae Doctrinam Saeeulo XIII. immutasse, eumque in Concilio Later
nensi IV. celebrato anno MCCxv. duo monstros a
Cons onis Saeramentalis , de Transubstantiationis figmenta inter Articulos fidei reposuisse . calvianus , lpost hominum memoriam impudentissimus Haeresiarcha, in suo Concilii Tridentini supra omne venenum pestifero antidoto ait, nullum per annos mille suisse in Ecclesia Consessionis usum , do-nZe , inquit, Innoeentius IIL eum pauealis cornutis bestiis laqueum hane populo christiano induxit, quem Tridentini Patres adstringunt. Hujus procacissimi haeresiarchae vestigiis insistens 'oannes Daluus, Sectae Calvinianae Pseudo-Minister , Catholicum dogma de Sacramentalis Consessionis usu ac neces sitate omni conatu impugnavit quatuor libris an no MDCLxI. Gene vi editis,in quorum secundo pro
handum suscipit, novitiam esse apud Christianos Consessionis Sacramentalis, seu Auricularis, Di - Gg. ψ scis
485쪽
sciplinam, ejusq; Institutionem dinocentis III. Pontifici Romano acceptam referri debere. Idem e futiunt hqretici de Transubstantiationis Catholico dogmate, cujus pariter Authorem faciunt Innocentium III. dictitantque, istud Transubstantiationis no men esse in Ecclesia novum, insolens & peregrinum, in Scripturis non legi, non fuisse ab Apostolis vel Sanctis Patribus usurpatum, sed a Concilio Lateranensi IV. cui praefuit Innocentius III. post: mille ducentos annos in Ecclesiam fuiste invectum. His putidis calumniis haeretici, nugarum merca tores & mendaciorum Architem , Ecclesiam Romanam infamare satagunt, & quamvis saepius doctissimis Ecclesiae Catholicae Scriptorum Polemia corum lucubrationibus, ita ad incitas fuerint reis dacti, ut nec hiscere, nec mussitare possent. nihi- Iosecius sic errori obfirmato aut mo adhaerent illi
insigitis pervicaciae homines, ut tot ac tantis argumentorum molibus non succumbant, tantis ponderibus non fatiscant, tantis malleis non co quaslhntur, tantis postremo fulminibus non co
terantur , sed potius perfricta fronte vitra fracta, rejectas quisquilias, & confutatas iamdudum suas
in Ecclesiam Romanam jactatas contumelias nomvam in scenam inducere, easque, crambis i star recoctae , ad nauseam usque obtrudere non erubescant. Has igitur millies elisas haereticorum calumnias hic iure merito stilentio praetermittere Possem, maximer cum necessitatis Consessionis Sa-Cramentalis. & Transubstantiationis panis & viani in corpus & Sanguinem Christi Catholica dogmata satis superque in nostris praecedentibus Coia
loquiis ex perpetuo Ecclesiae uti, ex constanti Sa
486쪽
ctorum Patrum tam Graecorum, quam Latinorum traditione, & ex definitionibus Conciliorum adis versus haereticos probaverim, & a novis ac plane absurdis illorum commentis vindicaverim. Verum , Cum in hocce Colloquio de Doctrina Fidei, quae Saeculis XIII. & XIU. obtinuit, dicturi simus ,
necesse omnino est, ut breviter ostendamus, Inno
centium m. Pontificem Maximum , nihil omnino immutasse Saeculo decimo tertio in antiqua fidei doctrina circa Consessionis Sacramentalis necessitatem, & Transubstantiationem panis, & vini ii , Corpus,& Sanguinem Christi in Augustissimo Eucharistiae Sacramento, adeoque explodendam esse hanc mater consarcinatam fabulam, quam Pseud Ministri Calviniani, quasi de tripode Oracula pronunciantes, suis Sectariis etiamnum plenis bu cis , inflatisque tibiis venditare solent. Et primo quidem Innocentium Q. Summum Pontificem nihil innovasse Saeculo Ecclesiae decimo tertio in doctrina de Confessione Sacramentali, unico, sed efficacissimo evincam ratiocinio, mi isis aliis , ut brevitati consulam, bene multis argu mentis, quae ex sacris litteris, ex perpetuo Eccle sae usu, cujus initii nulla memoria habetur, & ex Sanctis Patribus cum Graecis, tum Latinis depromunt Doctores Catholici Polemici. At enim negare haud possunt haeretici,vigere adhuc in oriente apud Graecos Schismaticos Confessionis Sacramentalis usum, ut manifesto constat non solum ex Synodo Bethleemitica ann. MDcLvxII. sub Do labeo Hierosolymitano Patriarcha celebrata,qui cap. I S. ita decernit: Poenitentia Sacramentum, in quo in
sccreta includitur confessio, tune tradidit Christus
487쪽
eum dixit et quorum remiseritis peceata, remittuntur eis , quorum retinueritis , retenta sunt; Sed etiam id apertὰ colligitur ex Orationibus, quas Graeci Sacerdotes proferunt super peccatores poenitentes, ut videre est in Euchologio Graecorum , quod doctissimis Notis illustratum edidit noster Goarus , Vir linguarum orientalium peritissimus, & in Ritibus Graecorum versatissimus. In una ex his orationibus haec leguntur et Irae humane, in malorum
tolerator Domine , exorare nunc quoque super servum tuum, in modum Poenitentia , peccatorumque veniam
illi concede; eondonans illi per me indignum famulum νuum omne delictum spontaneum partur ae involuntarium. Tu enim dixisti, Domine, divinis O Sanctis Disseipulis tuis in Apostolis: Accipite Spiritum is
Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis , O quorum retinueritis , retenta sunt. Et , qua-
eumque ligaveritis oesolveritis super terram, erunt ligata Osoluta in coelis. In alia oratione sic Saeerdos loquitur: Deus, qui propter nos iamo esse Ius est, in totius mundi peccata tollit, ipse Dari ima sua b nignitate euncta hac suseipiat, qua eoram indunitate mea enarrasti, Frater , condonans tibi omnia , in inpraesenti saeuis pariter ac in futuro. Et deinde in altera haec pronunciat sacerdos t Ego absimo te ab omnibus precatis tuis, quacumque eor- Deo in mea Indignitate confessu es. Hunc Sacrametatis Consessionis usum vigere etiamnum apud Graecos Schisimaticos, & apud omnes orientales, probant noster jam citatus Goarus in Euchologio Graecorum, Ioannes. Morinas lita via de Poenitentia cap. 23. sed praesertim Eusebius Re Motius, Vir clarissimus,&
Linguarum oriea Ma perhia apprime excul-
488쪽
tus, qui anno MDCCxI II. typis Parisiensibus edidit Tomum quintum de Perpetuitate Fidei, in quo a pag. 237. usque ad pag. 29 a. invicte contra Haereticos demonstrat, vigere adhuc Confessionis Sacramentalis usum apud Graecos, Nestorianos, IMcobitas, & alios Orientales Schismaticos, ibidemque ostendit, quinam sit apud illos peccata confitendi modus , quae sorma absolutionis, quae poenitentia tum Ecclesiasticis, tum Laicis pro delictorum gravitate imponatur, quae denique debeant esse internae Poenitentium dispositiones , ut juxta Orientalium ritus percipiant a Sacerdotibus beneficium absolutionis. Negare itaque non possunt Haeretici, nisi in meridie coecutire velint, Conse sonis Sacramentalis usum vigere adhuc apud Grε- cos, & alios populos orientales , qui ab Ecclesia Romana funesto Schismate sunt separati: Ex quo ipse peremptorium desumo argumentum, quo pa I.m evincitur, Innocentium III. non invexisse in E clesiam Saeculo decimo tertio Consessionis Sacra mentalis usum , sicut blaterant Haeretici. Verum enim vero, quis sibi persuadeat, Graecos, & orie tales Schismaticos adhuc retinere, & maxima cum religione observare velle Consessionis Sacramen talis usum, si revera ille usus, ut obstrepunt Haeretici , suisset in Ecclesia orientali a saeculis ina
ditus , & saecuIO dumtaxat decimo tertio ab Inno centio m Romano Pontifice esset inductus ' Quis, amabo,credat, Gricos Schismaticos, qui, ut in superioribus Colloquiis observavimus, post Schisma undecimo saeculo a Miebaele Ceralamio, Patriarcha
Constantinopolitano, conflatum, musta exprobra
runt Ecclesiae Roman, seu Latinae, ut suum Schisma
489쪽
ma aliquo quaesito colore obducere possent, nunquam tamen Latinis objecisse hunc Confessionis Sacramentalis usum , qui tamen, si Saeculo decimo tertio , ut garriunt Haeretici, ab Innocentio III. ii , Ecclesiam Latinam invectus fuisset, non levem po- terat eis occasionem suppeditare I atinos accusandi, illisque insultandi. Postremo, Graeci Schismatici,dum Sqcul O XIII. seu an. MCCLxx Iv. in Concilio Lugdunensi II. pacem ac concordiam inierunt cum Ecclesia Latina, suas quidem proposuerunt controversias , quas cum Latinis habebant de Primatu Romani Pontificis, de Processione Spiritus Sancti , de additione particulae Filioque, de Azymo, &Purgatorio , sed de Consessionis Sacramentalis usu ne ullum quidem verbum dixerunt. Quod quidem argumento est, Graecos pro comperto habuisse, hunc Consessionis Sacramentalis usum, non ab Innocentio III. Pontifice Romano recens fuisse in
Ecclesiam invectum , uti pertendunt Haeretici, sed illum potius ab ipsis Apostolorum temporibus in Ecelesia Orientali ab omnibus Patribus Graecis continua saeculorum serie probatum, & ad sua usque tempora constanter esse retentum ς Cujus Sanctissimi usus in Ecelesia Orientali observati ipsi mei testes oculati erant, illumq; ad posteros suos transmiserunt, qui hodie inviolabiliter ei adhuc adhaerent, etiamsi diro Schismate ab Ecelesia Ro-- mana sint divulsi. Hoc unicum , sed efficax argumentum jugulum Haereticorum petit, & abunde suis cit ad exsulpandum inane illorum figmentum de Institutione Consessionis Sacrementalis facta ab Innocentio Ita in Concilio Laterauensi habito
490쪽
Eodem itidem argumento evidenter demonstratur , Innocentium III. non procudisse Saec. XIII. dogma de Transubstantiatione panis & vini in Corpus, & Sanguinem Christi, sicut calumniantur Haeretici. Graeci siquidem etiam post Schismata, , quo Michael Cerularius undecimo Saeculo Ecclesiam Graecam a Latina sejunxit, transubstantiationem panis & vini in Corpus & Sanguinem Christi
variis vocibus,quibus conversio,transmutatio, transelementatio significatur, expresserunt; immo eam μ ετ ουσιω σιν , idest Transubstantiatione, diserte nominare non dubitarunt, nec etiamnum dubitant. Neorianus,Scriptor Graecus,qui Sqculo xiI. sub M ele Omneno Imperatore scribebat, sic mentem suam, ea de re aperit in Epistola ad Sacerdotes Se Monachos , quam refert Leo Allatius Exercitatione xx Ira contra Creygthonum e Divinus panis antequam consecretur, inquit, sive avmus sit , sive femmentatus indisserenter panis es , O dicitur 2 Diviana Scriptura, ut ostendemus et postquam vero consecra- iss est , nec avmus , nec fermentatus est, sed Domiui Corpus oe earo eadem ipsamet, nec alia pro alia. una
si quidem est oe ipsa , quae ex incorrupta virgine suscepta est, inque Patris dextera sedet, oe . nobis Orthodoxis musticὸ accipitur. unde M erium dicitur,ce4βcretum , quod multi non percipiant. Si itaque
divinum numen commutat proposita dona in corpui Sanguinem christi, frustra fuerit contendere , an id . ex avmo vel fermentato fiat, aut albo , aut rubro vino, o ejusmodi stultas curiositates de tremendum eriis agitare. Quibus verbis Theorianus Tran- . substantiationis dogma aperte profitetur . Quisaim Panem quemcumque consecratione sic mu-
