장음표시 사용
511쪽
te, bene multa, quae antehac aut conclusa, aut Obscura erant, variis disputationibus tractata eruerant, dilucide exposuerunt, & ad altiorem sacrarum litterarum peritiam, ad meliorem Sanctorum Patrum doctrinam , quaestiones ad exercenda ingenia , ac diluenda contorta haereticorum sophi Lmata apprime utiles provide atque sapienter adiecerunt .
D. Cum non solum doctrinam Ecclesiae, sed etiam Leges & Contairutiones Ecclesiasticas , quihus sancitur Disciplina , callere debeat Clericus , ne quidquam faciat, quod Patrum possit esse regulis contrarium ς magni mea interest, ut hic Di-iciplinae Ecclesiasticae, quae Saeculis XIII. de XIRviguit, speciem di formam adumbres.M. Priusquam Singularia quidam attingam Disciplinae Ecclesiasticae Capita, non abs re erit generales praemittere observationes, spectantes Disciplinam Ecelesiae, quae Saeculis XIII. & XIV. sancita fuit, atque executioni mandata . In primis , observare debes , pluralitatem Beneficiorum Saeculo decimo tertio multis Clericis placuisti, eumque abusum frequentibus Decretis & Canonibus Summorum Pontificum ac Conciliorum damnatum esse , sed cum nihilosecius haec pestis , praesertim in Galliis, latius grassaretur, Guillelmumo Parisiensem Episcopum, per triennium , hoc est,
ab anno MCcxxxv. usque ad annum MCCxxxv III.
hanc de Beneficiorum unitate aut pluralitate COntroversiam jussisse a Theologis Academiae P risiensis disputari,an videlicet salva conscientia pose set quis plura adire & habere Beneficia s Hanc quaestionem diuturno examine diicullerunt Theo
512쪽
Iogi Parisienses, ac tandem plenis Theologorum Comitiis , quibus ex Familia Dominicana intererant tres, Hugo d Sancto Charo , Theologiae Professor , ac postea S. R. E. Cardinalis, Guerricus d Sancto Quintino,& Gaufridus,quoru suffragiis decretum est, nullum posse, sine legitima causa, pluribus Beneficiis potiri, si ex uno Beneficio annuos redditus ad honestam vitae sustentationem sufficientes
perciperet. Id diserte testatur noster Thomas Cantia pratanus , qui tum temporis Parisiis versabatur , libro I. Apum cap. x. num.v. ubi hic habet: Volo, inquit, ut quicumque hac legerit, sciat me anno ab Incarnatione Domini MCCxxxv I M. fuisse Parisis,ubi
Uenerabilis Guillelmus Parisiensis Episcopus, qui in
Theologia rexerat, conventionem fecit omnium Magistrorum in Capitulo Fratrum Praedicatorum . Proposita ergo quaestione de pluralitate Beneficiorum, solerti, O valdὸ longa dissertatione probatum est, duo Beneficia , dummodo unum valeret quindecim libras Paria senses quq Summa tunc temporis in Galliis,ob mone is penuriam ad honestum Clerici victum stissiciebat) teneri cum salute anima non posse . Verum, inter Scriptores Saeculi XIII. nullus , mea quidem sententia, diligentius excussit, & clarius atque securius hanc de unitate , vel pluralitate Benefici rum Controversiam explanavit, quam S. Thomas , Doctor Angelicus, Quodlibeto I x. Quaestione vi I. Art. II. ubi primum docet, quod inter amones de se indifferentes ad bonum & malum locum habere non possit plurium praebendarum , seu cumulatorum Beneficiorum possessio, cum hoc, quod est habere plures Prabendas , plurimas in se inordinationes
continear; utpote quia,non est possibile aliquem in plu-I i 1 ribus
513쪽
ribus Ecclesiis deservire , in quibus es prίbendatus ,
cum p abendae videantur esse ordinata quasi quadam stipendia Deo ibidem miniurantium . Sequitur etiam diminutio Divini Cultas , dum unus loco plurium instituitur . Sequitur etiam in aliquibus defraudatio Soluntatum Testatorum, qui ad hoc bona Ecclesiis contulerunt , ut certus numerus Deo deservientium ibi esse .sec. Sequitur etiam inaequalitas, dum unus pluribus Beneficiis abundat, O alius nee unum habere potes . Secundo, docet S. Thomas, Praebendarum , seu Beneficiorum pluralitatem esse in numero harua actionum, qua absolutὸ considerata deformitatem, Celinordinationem quamdam important, qua tamen, ali quibus circumstantiis advenientibus tonae e ciuntur; Sicut occidere hominem vel percalere , in se deformitatem quamdam importat; Sed si addatur, occidere malefactorem propter justitiam , vel percutere delinquentem causa disciplina, non erit peccatum , sed virtuosum. In numero harum actionum videtur esse, habere plures praebendas. Quamvis enim aliquas inordi- natιones contineat, tamen aliae circumstantia possunt supervenire, ita honestantes actum, quod praedicta inordinationes totaliter evacuentur ; ut puta si sit necessitas in pluribus Ecclesiis ejus obsequio, O post plus
servire Ecelesiae , vel tantumdem , absens quam aliua praseni; si qua alia sunt ejusmodi. Et tunc istis . conditionibus superviententibus eum recta intentione non erit peccatum Si vero aliquis , subdit Doctor ille Angelicus, hac intentione plura Beneficia habeat, ut sit ditior , ut lautius vivat, O ut facilius ad ubcopatum perveniat in aliqua Ecclesiaru,ubi essPraebendatus ion tolluntur praedicta deformitates,sed σμgentur, quia cum tali intentione σ unum bene
514쪽
eium habera, quod nullam inordinationem importat. esset illicitum. Denique , concludit S. Thomas: sine quibus circumstantiis tutum non est plures habere Prἀbendas, quantumcumque Dispensatio interveniat; eo quod dispensatio humana non aufert ligamen Turis
naturalis , sed solum ligamen Iuris positivi , quod per hominem satuitur , O per hominem dispensari potes. Ex qua S. Thoma doctrina manifesto colligitur,
Beneficiorum pluralitatem , quae his munita non
est circumstantiis ab illo Doctore Angelico assignatis, illicitam esse, meritoque damnatam Canone xxx. Concilii Lateranensis IV. sub Innocentis III. anno MCC xv. celebrati, quem Canonem postea Saeculo XIV. renovarunt Summi Pontifices Ioannes XXII. in sua Decretali, quae incipit, Execrabilis Oc. & urbanus V. in sua Constitutione , cujus initium, Horribilis Oc. Refert etiam Odoricus Raγ-naldus ad annum MCCCx I. fuisse Ecclesiae Gallicanae Praesulem Anonymum , qui in Concilio Generali Viennensi contra Beneficiorum pluralitatem acriter invectus est his verbis : Hodie , quod cum dolore referendum est, una persona , aliquando minus idonea,
quatuor vel quinque in diversis Ecclesis obtinet Beneficia , idest , quinque Qel quatuor dignitates, ali quando tres .el duas ς Quin immo, quod non es minimum inconveniens vel absurdum, una persona, cui secundum statum suum una fusceret Canonica vel Praebenda, decem vel duodecim in di*ersis Ecelsis 'obtia nex , in aliquandὸ plures , sicut vidi. Heu i aliquando una persona tot obtinet dignitates, Persionatus, vel
Olficia , quot ex eis posset quinquaginta vel sexaginta exercitatis o litteratis personis sufficientissime provideri . Ex quo pernicioso abusu sequitur destructio Ec-
515쪽
clesiarum, defectus ser vitiorum Ecclesiasticorum, ener- ωatio oe dissipatio studiorum , quae modernis temporibus ubique terrarum depereunt, propter hoc quod bonis Scholaribus exercitatum ingenium habentibus provideri non potes per Praelatos coec. Hanc generalem observationem de pluralitate Beneficiorum Saeculis XIII. & XIV. multis Summorum Pontificum & Conciliorum Decretis proscripta, altera excipiet observatio de Residentia, quae Episcopis , Canonicis , & Curatis, omnibusque Beneficia curam animarum habentia obtinentibus fuit iisdem Saeculis XIII. N XIV. Sacris Ecclesiae Canonibus imperata. Episcopi tamen a Residentia legitime dispensati aliquando censebantur, tum ob causam pietatis, quando videlicet adeunda erat Apostolica Sedes , ad reverentiae, & . obedientiae significationem ei exhibendam ν , tum etiam ob causam necessitatis, nimirum quando interesse debebant Conciliis Generalibus , vel adibant Concilia Provincialia, quae Metrinpolitani singulis annis celebrare tenebantur, uesanxit Concilium Generale Lateranense IV. sub Innocentis III. Summo Pontifice , Canone vi. ubi sic statutum est : Sicat olim d Sanctis Patribus noscitur institutum , Metropolitani singulis annis eum suis Suffraganeis Provincialia non omittant Concilia celebrare . In quibus de corripiendis excessibus , O moribus reformandis, prasertim in Clero , diligentem habeant cum Dei timore tractatum oec. Hanc Conciliorum Provincialium celebrationem , quae sensim sine sensu Ssculo decimo quarto In desuetudinem abire cceperat, imperavit Gregorius M. Pontifex Maxi-
mu , in Epistola ad Petrum Λrchiepiscopum Narbonein
516쪽
bonensem,data anno MCCCLxxx Iv. A' lege residendi in suis Ecclesiis Beneficiarios studentes, eorumque Professores dispensavit Saeculo XIII. Hono. rius III. in Decretali super specula ; De Magifris ,
cujus haec sunt verba: Docentes Pero in Theologica Facultate , dum in Scholis docuerint, O sudentes in ipsa , integre per annos quinque percipiant, de licentia Sedis Apostolica , proventus Praebendarum, O Beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia consuetudine vel Statuto , cum denario fraudari non debeant in Vinea Domini operantes . Istam Honorii III. Decretalem Saeculo decimo quarto Clemens V. anno
clericos Beneficiarios bonorum Ecclesiasticorum dispensatores dumtaxat & Oeconomos,sed non dominos esse,saepius declararunt Concilia Nationalia Saeculis XIII. & XIV. celebrata, quorum Canones in Colloquio IV. laudavimus. Eamdem doctrinam S. Thomas , qui Saeculo XIII. vixit, diserte tradit Secunda Secundae , Quaestioue CLXXX vis Art. v II. ubi Episcopos bonorum Ecclesiasticorum dispensatores & procuratores , non dominos
esse docet his verbis: Aliter es dicendum de propriis bonis, qua uisiopi posere possunt, O de bonis Ecclesiasticis . Siam propriorum bonorum .erum domi nium habent. undὸ ex ipsa rerum conditione non obligantur ut ea aliis conferant, sed possunt ea vel iretinere , vel etiam aliis pro libito elargiri. Possunt tamen in eorum dispensatione peccare , propter inor dinationem affectus , per quam contingit quod velsibi plura conferant, quam oporteas , vel aliis etiam non subveniant, secundum quod requirit debitum charita
517쪽
tis . Non tamen tenentur ad restitutionem , quia hujusmodi res sunt eorum dominio deputatae r Sed Ecclesiasticorum bonorum sunt dispensatores vel procuratores .... Sunt autem bona Ecclesiastica non solum ivi, usus Pauperum , sed etiam ad cultum Divinum o necessitates Ministrorum expendenda . . . . si aliquidsibi retinuerit Episcopus de bis, qua sunt pauperibus er ganda , vel etiam in usum Minturorum, aut in Cultum Divinum expendenda, non est dubium quin contrara fidem dispensationis agat, O mortaliter peccet, ct ad
Clericos exactionibus, procurationibus, Vectigalibus, pedagiis subdi palla non est Ecclesia XIII. & XIV. Saeculis , etiam ratione patrimonii &haereditatis, nisi uxorati essent, vel mercaturam exercerent,& Censuris Ecclesiasticis eorum immunitatem defendit. Districte quoque prohibuit E clesia, ne Clerici Laicum Judicem sibi constituerent, aut ad Laicorum Tribunalia traherentur, ut videre est in multis Conciliorum Canonibus,quos in quarto Colloquio retulimus. Hanc Ecclesiarum, Clericorum , & bonorum Ecclesiasticorum immunitatem , egregie , ut alibi observavimus , Petrus Bertrandus AEduensis Episcopus, & postea S. R. E. Cardinalis , Saeculo XIV. totius Ecclesiae Gallicanae nomine coram Philippo Valesio , Galliarum Rege,tuitus est contra Petrum de Cugneriis Regium Advocatum , pro Baronibus, & Saecularibus M gistratibus perorantem , qui, licet non dissileretur , judicium de causis Clericorum ad Episcopos de jure spectare, aliquos tamen excipiebat casus , scilicet primo crimen furti. Secundo, Clericorum
conjugatorum delicta. Tertio, si abique Tonsura
518쪽
& veste Clericali essent in crimine deprehensi . Quarto, si de ipsorum conjugibus ageretur. Quinto , clericos in terris Baronum a Ministris Ecclesiasticis capi non posse pertentedat. His exceptio nibus Immunitatem & jurisdictionem Ecclesiastiacam limitare ac elevare pro viribus studebat Petrus de Cugneriis , quem adeo nervose confutavit laudatus Petrus Bertrandus Episcopus AEduensis ,
ut Philippus Valesius, Rex Christianissimus, libratis
aequa lance hinc inde momentis , Immunitatem &.Jurisdictionem Ecclesiasticam sartam tectam in suo Regno conservari voluerit, & Petrus de Cugneriis, qui eam impugnare ac labefactare ausus fuerat, in vulgi fabulam abi rit. Caeterum , etsi Clerici Saeculis XIII. & XIV. ab exactionibus liberi essent, ScLaicorum Iudicum Tribunalibus exempti , in te dum tamen Summi Pontifices , ob publicas Ecclesiae necessitates, praesertim pro Expeditione Sacra,& ad bellum contra Haereticos Albigenses conficiendum, legem imposuerunt Clericis Decimas persolvendi Regibus ac Principibus Laicis ad ceristum tempus praefixum, ut constat ex multis exemplis, quae reseruntur a Scriptoribus horum temporum , & quae, brevitatis ergo, silentio praetermit to . Permiserunt etiam Summi Pontifices Galli rum Regibus , ut flagitiosos Clericos propter crimina homicidii, mutilationis, aut alterius enor mis facinoris, vel etiam super hujusmodi criminibus publice diffamatos , in carceres suos detruderent, non ut ius aliquod in eos exercerent, sed Praesulibus traderent, ne in effraenatam licentiam
impunitatis spe prorumperent isti Clerici gravissimorum criminum nota inusti . Hoc privilegium
519쪽
Nicolaus IV. Pontifex Maximus concessit Philippo M. Regi Christianissimo, anno MCCLxxxv I II. ut videre est apud Odoricum Radinaldum ad hunc annumnum. xxxv I I. Idem Privilegium Ioannes XXII. anno MCCCxv II. indulsit Philippo V. Regi Christianissimo , sicut ad hunc annum num. x m. refert citatus Odoricus Radinatus. Denique , circa Disciplinam Ecclesiae, quae in administratione Sacramentorum Saeculis XUI.& XIV. frequentari solebat, generatim observare debes primo,viguisse adhuc Saeculo XIII. antiquum morem baptizandi per immersionem , sicut S. Thomas, qui eo Saeculo vixit, aperte testatur 3. Parte sui Summae Quaestione Lxv I. Art. v II. ubi ait: Quamvis tutius sit baptizare per modum immersionis, quia hoc habet communior usus . Et in responsione
ad secundum sibi propositum argumentum inqui triata secundum dicendum, quod in immersione expressius repraesentatur figura sepulturae Christi, O ideo hic modus baptizandi communior est O laudabilior . Id etiam confirmat Articulo Octavo ejusdem quaenis, ubi docet , quod communiter observatur ira Baptismo trina immersio, o ideo graviter peccaret aliter baptizans, quasi ritum Ecclesia non observans. Ast, sub finem Saeculi XIV. evanuit apud Latinos ritus baptizandi per immersionem, & obtinuit mos conserendi baptismum per effusionem , ut liquet ex omnibus Ritualibus, quae a tempore Saeculi XIV. edita sunt, in quibus, omissa immersione , solius effusionis in baptismi administrationi modus praescribitur. Cur autem Ecclesia Latina hunc antiquum per immersionem baptizandi modum in alium Saeculo XIV. immutaverit, multi-
520쪽
plex ratio a Theologis afferri solet. Prima est , quia Ministri, ubi in Ecclesiiis desiit Diaconorum copia , baptizandos, adultos praesertim , immergere vix potuerunt. Secunda,quia cum parvuli reiscens nati majorem constituerent baptizandorum numerum , periculum fuit, ne ex eorum immersione eorum valetudini aliqua labes inferretur Tertia,quia Ecclesia tam ministrorum,quam suscipientium Baptismum pudori consulere voluit, cui quidem pudori, cum non amplius extarent Diaconisin sae, quibus foeminas, quae erant baptizandae, immergendi cura olim incumbebat, difficili negotio consultum fuisset, si baptisma, foeminis praesertim, ut fiebat antiquitus , per immersionem fuisset col
Praeterea, circa administrationem Eucharistiae , quamvis Saeculo XIII. antiqua adhuc vigeret consuetudo communionem dandi sub utraque specie, nihilosecius in quibusdam Ecclesiis communio sub unica tantum specie, scilicet panis , popu- ilo porrigebatur. Hujus consuetudinis teli is est locupletissimus S. Thomas , qui 3. Parte sus Summe
Quaestione Lxxx. Art. xI I. haec habet: Ex parte autem sumentium requiritur βmma reverentia, O cautela, ne aliquid accidat, quod vergat ad furiam tanti Ulterii; quod praeripue posset accidere in sanguinis sumptione , qui quidem si incautὸ sumeretur, de facili posset essundi: in quia creetit multitudo populi chri-Riani, in qua continentur senes O juvenes par. si , quorum quidam non sunt tanta dijcretionis , ut cautelam debitam circa usum hujus Sacramenti adhibeant , ideo providὸ in quibusdam Ecclesiis observatur, ut populo sanguissumendus non detur, sedsolum
