Christiani Wolfii ... Elementa matheseos universae. Tomus primus quintus .. Tomus quintus, qui commentationem de praecipuis scriptis mathematicis, commentationem de studio mathematico recte instituendo & indices in tomos quinque matheseos universae c

발행: 1741년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 o DE STUDIO MATHESEOs RECTE INsTIT.

debet Philosophus ; eis in nonnullis utiliter imitetur, quemadmodum modo vidimus S. 3o 3 . Hinc vero accidit, quod Mathematici, ad res philosophicas celeri nimis gradu properantps , imaginaria a realibus non distinguant ; & notiones in Mathesi

toleranter veras , tanquam reales,

importuno ausu in Philosophiam inserant ἔ quemadmodum nec alia fuit ratio , quod olim Physici mundum eκ sphaeris crystallinis cavis compolitum finxerint; donec tandem hypothesis insulsa, a TICHONε DE BRAMEexplosa, nullam amplius hodie inveniat fidem. Utinam huc animum serio adverterent, qui, ex Principiis Philosophiae naturalis mathematicis& optica Mathematici summi Is AACiNEwro Ni, nescio quam Philosophiam Newtonianam exsculpere volunt ; quasi notiones imaginariae, quae ad cognitionem Naturae mathematicam furficiunt, & in ea foecundae deprehenduntur, in Philosophiam primam & naturalem utiliter inveherentur ; immo quasi ex istis notionibus imaginariis inserri possent, quae ad Theologiam naturalem, & COLmologiam generalem spectant. Idemcnim revera agunt, quod fecere anti.

qui , qui notionem imaginariam mundi, quae Astronomo in explicando motu communi adeo proficu afuit , tanquam realem in Physicam inferre ausi sunt. In usum cognitionis mathematicae multa fingere licet ;sed fictiones istae mathematicae non sunt verae causae, quibus essectus N, turae intelligibili modo explicantur. Absit autem , ut quis hinc inferat, quasi laudibus Mathematicorum deis trahere & supra Mathematicos Philosophos cxtollere velimus t Neque enim nobis jam propositum est Philosophos cum Mathematicis commitistere , nec de Iure praecedentiae controversam movere. Diversitatem saltem notionum imaginariarum &realium inculcamus; ne in detrimem tum scientiae confundantur, quae di-veisa sunt; sed legitimus utrarumque conservetur usus. Nihil decedit laudi Mathematici, etsi non habeatur Philosophus r quemadmodum nec Philosophos laude sua, quam meretur , frustiatur quod non simul habeatur Mathematicus. Mathematici& Phil6sophi in numerum eorumentium referendi , quorum non est ad se invicem ratio i utut maxime consultum sit Philosophum simul esse Mathematicum , praesertim ubi in Philosophia ud tertium cognitionis gradum adspirat; cum Mathemati. cus in arte sua summus esse possit, utut nullam inter Philosophos lau

dem mereatur.

f. 3o . De sphaericorum theoria

non ante cogitarunt Geometrae, quam cum Astronomia ad candem eos invitaret. Qui ergo ad tertium cognitionis gladum adspirat, ci suademus , ut primo , in usum secundi, totum caput secundum perlustret, &quomodo principia illius theoriae ad

382쪽

Cap. IX. DE STUD 1 o ASTRONOMIAE. 3 i

sphaeram mundanam applicentur ex- pendat, donec singula, quae hic e plicantur & demonstrantur, habuerit perspecta, parum solicitus, quomodo primi inventores in ea incid re potuerint. Enimvero ubi singula

ipsi piobe cranita atque perspecta fuerint; jam secundis curis idem c put perlustret ; atque jam supponat, quasi nulla adhuc prostaret sphaericorum theoria ; & inquirat, quomodo supposito phaenomeno, quod veluti basis est totius Astronomiae sphaericae,

tanquam fonte rationum de ceteris . quae quaeruntur reddendarum , dum in phaenomenorum motus communis

rationes inquirimus in circulos, quae in sphaerae superficie concipi debent, aut si mavis tanquam sphaeram secantia plana considerantur, incidamus. Immo non inconsultum erit, si ante, quinque priora capita, in usum secundi gradus cognitionis, pertractet, quam quae in usum tertii perpendenda sunt, exquirat; quoniam hoc pacto evidentius ipsi constabit, quaenani sint phaenomena motus communis in hac Astronomia parte determinanda ; sicque facilius

apparebit , quonam circulorum apparatu ea fini sit opus. Dum vero curis secundis caput secundum percurrit, attentione inprimis opus est, ut Observetur, quomodo theoria imperfecta nos deducat ad observationes, quibus perficiatur, simulque ad observationes, quibus ad praxin aptatur. Ex. gr. Vi phaenomeni fundamentalis , sphaeta mundana circa

Tellurem continuo circumvolvitur.

Enimvero quaeritur an puncta illa fixa circa quae rotatur, & qui poli dicumtur, semper sint iidem ; an vero mutentur. Quid sumi debeat, per o servationes definiendum. Similiter, cum motus vel aequabilis, vel inaequabilis esse possit , & celeritas in diversis revolutionibus vel eadem, vel diversa i denuo quid sumendum sit per observationes definiendum. Equidem per modum hypotheseos sumi potest, polos semper manere eosdem,

motum non modo esse aequabilem,

sed eandem quoque esse in qualibet

rotatione celeritatem. Enimvero,

ubi examinanda hypothesis , ad o servationes tandem confugiendum. Atque adeo videmus, quomodo the ria imperfecta beneficio observationum reddatur persectior. Similiter, ubi per theoriam agnoscis Meridianum secare hemisphaerium in duas partes aequales, & in eodem altitudines stellarum esse maximas, seu distantias a vertice minimas quas habere possunt, in usum praxis situs Meridiani doterminandus est respectu tui loci. Nec absimili modo patet situm quoque poli respectu loci tui

determinandum esse. Deducit adeo nos theoria ad observationes, quibus eadem ad praxin aptatur. Unde liquet , quomodo ea, quae per meditationes deteguntur, ulteri u Squaerenda insinuent, de quibus ante cogitare

non poteras. Probe autem notan-

383쪽

D, DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

dum est , quomodo observationes sine circulo vitioso , qu cin Logici

vocant, instituantur, quando utraque alteram supponere videtur, quales subinde in Astronomia Occurrunt. Habemus exemplum , in invenienda linea meridiana, ad determinandum planum meridiani in dato loco S. Iao. Etenim ea supponit stellae declinationem, vel etiam Solis intra

tempus observationis non mutari.

Supponit observatio immutabilitatis declinationis immutabilitatem poli , quae ex immutabilitate altitudinis maximae, adeoque in plano meridiani, dcmonstratur S. 114. Quod si tamen perpendas , quae S. tio osqq. docentur ; vidcbis, quomodo abique periculo circuli vitiosi committendi haec dirimantur. Equidcm non negaverim, initio Astronomos plurima sumsisse per modum hypotheseos , quemadmodum idem quoquc haud raro fieri debuisse ex Thcoricis constabit ; S cum ex istis hypothesibus deducia cum coelo, deinceps per alias Obsemationes , consontire deprehenderent ; assiimiis demum plenum assensum praebuisse : hoc tamen minime obstat, quo minus Astronomiam methodo ij nthetica tradituri ostendamus , quomodo scrupulosiores in infantia natim Astronomiae certitudini prospiccre potuerint ;cum nobis propositum sit eam ita tradere , ut methodum imitari liceat, non modo in Philosophia naturali, Cium etiam in aliis ejus partibus, ubia posteriori quaedam stabilienda, ut alia inde deduci queant.

S. 3os. Qui tertium cognitionis gradum intendit, problemata per Trigonometriam sphaericam soluta analytico more expendere debet. Arti cium heuristicum, quo hic utendum, in eo consistit, ut intersectione cim culorum sphaeram secantium detegatur triangulum, cujus id, quod tum ritur, pars aliqua est, sive latus, sive

angulus ; ac praeterea attendatur,

num per observationem , principial sphaerica, aut calculos praecedentes I dentur tres ejusdem trianguli partest aliae. Constat enim ex tribus datis per Trigonometriam sphaericam semper inveniri posse quartum , quod quaeritur. Facillimum exemplum praebet problema quartum S. Is 8, quo

inveniri jubetur puncti cujuscunque dati Eclipticae declinatio. Quoniam

declinationem metitur arcus circuli maximi, inter aequatorem & punctum datum interceptus, atque ad aequatorem perpendicularis c g. 76 Asron.), qui circulus declinationis dicitur s. t 78 Asron ; hinc colligitur, animum

advertendum esse ad aequatorem,l eclipticam & circulum declinationis. Quamobrem in charta describitur cir- culus, qui sphaeram mundanam repraesentare fingitur ; cumque situs a qua-l toris dependeat a polis mundi g. 48l Agron. ; in eo sumitur pro arbitrio Tib.Igi punctum P , quod polum reprae n-ω- μl ret. Jam aequator sphaeram munda

t nam in duo hemisphaeria dividit S. so

Diuili sed by Corale

384쪽

Cap. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE.

Auron. , & singula ejus puncta a polo mundi quadrantis intervallo distant g. s A fron 2. Ex polo igitur P, intervallo quadrantis AP, describitur

circino arcus Ain, qui aequatorem repraesentat. Cum polus eclipticae certo intervallo a polo mundi P distet g. i s AVron.), de illa aequatorem secet S. I7a Don. ; pro arbitrio sumitur punctum M tanquam polus eclipticae Sc ex eo quadrantis intervallo ME describitur arcus EL, qui eclipticam repraesentat, de aequatorem A n G secat. Cum circulus declinationis transeat per polos

mundi P de S. 78 miron. dc ex principiis sphaericis pateat, quod poli

ejus sint in aequatore, punctum Vero

S in ecliptica pro lubitu sumi possit;

describatur denique arcus PSD, qui quadrantem circuli declinationis r praesentat g. 79 Auron. , Patet hoc modo intersectione aequatoris, eclipticae de circuli declinationis obtire. ri triangulum DGS in superficie sphaerae mundanae, cujus crus D S repraesentat declinationem puncti eclipticae S , quae quaeritur. Inquirendum igitur porro est , num in eo. dem triangulo tria tanquam aliunde cognita deprehendantur. Quoniam reaque punctum eclipticae S , cujus declinatio quaeritur , pro lubitu sumitur a Tabularum conditore , aut in alio casu datur ; in priori casu punctum G, in quo ecliptica aequatorem secat, sumi potest , vel pro principio arietis , vel pro principioi libra f. 118, 16o GDon. , in pol steriori ex dato puncto eclipticae pa-l tet, num punctum G rcpraesenteti pi incipium arietis , an vero principium librae. Ponamus in praesenti punctum G esse principium arietis. Quia punctum eclipticae S datur,cius distantia a principio arietis seu arcus eclipticae SG datur. Datur praeterea angulus obliquitatis eclipticae per observationem g. I 63, IT 8 Don. J. Et ex sphaericis constat angulum ad D esse rectum fg. 76

fron. . Habemus itaque in triangulo D GS tria data, nimirum angulum reditum D in intersectione a quatoris A & circuli declinationis PD, angulum Obliquitatis eclipticae G, distantiam SG puncti eclipticae S a puncto aequinoctiali G. Inveniri autem debet latus DS angulo obliquo

G oppositum : id quod fieri posse,

per Trigonometriam sphaericam patet. Vidcmus adeo , qua analysi resolutio problematis de invenienda declinatione puncti cujuscunque eclipticae fuerit investigata , dc ex hac analysi facile condi poterat

demonstratio problematis ad morem Veterum Geometrarum , λquidein tanto rigore demonstrandi soret opus. Nimirum qui ad AL tronomiam accedit , cum in Elementis Arithmeticae , Geometriae , Trigonometriae utriusque de sphaericorum, Opticae item , Cato ptricae atque Dioptricae jam ita versatus supponatur, ut, quae in istis Ma- A a a 3 theseos Diuili do by Corale

385쪽

114 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

theseos partibus traduntur , familiaria experiatur, in Methodo demonstrandi jam satis exercitatus est, ut non minutissima quaeque ipsi enuclea ri sit opus. Non tamen inconsultum est , ut, qui intellectus perficiendi gratia Mathesi operam navat, eodem rite extra eandem usurus , analysi quam hic commendamus sedulo incumbat, ac syntheticas demonstra tiones hinc eruat.

S. 3o6. Qui in seipsis experiuntur se, absque ista analysi quam hic udigemus , sine mora schemata delineare , & triangulorum resolutiones invenire posse , ac absque demonstratione hinc derivata , veritatem solutionis problematum propositae perspicere; tantum apparatum condem nabunt , ac tempus inanibus speculationibus falli existimabunt, quod longe utilius in aliis addiscendis collocari queat. Immo non deerunt, qui, cum inter Astronomos merito suo emineant, analysin illam ac derivatas inde syntheticas demonstrationes inter superflua referent; forsan tanquam puerilia prorsus ridebunt. inamobrem apprime necessarium videtur , ut quaedam ad avertendum praejudicium philosophaturo admodum nocuum annotemus. Nemo in

dubium vocare potest, omnibus istis notionibus quae analysin nostram ingrediuntur , animum ejus imbutum

esse debere, qui proprio marte solutionem problematis de investiganda declinatione singulorum graduum, aut puncti cujuslibet eclipticae Invenire, aut veritatis ejusdem, ubi ab alio inventa supponitur, plene convinci debet. Pone enim quamcunque illarum esse tibi incognitam ; cxtemplo constabit, tibi de veritate soli tionis dubiu: is aliquod adhuc superesse; consequenter abesse convictionem, quae omnem dubitationem excludit. Notiones igitur istae omnes influunt in determinationem assensus, quem praebes solutioni tanquam Verae. Quamobrem si distincte exponendum , quomodo generetur assensus,& qui fieri potuerit, ut a priori in solutionem problematis inciderit primus inventor; nulla illarum notionum praetermittenda ; sit ita quod inventor, vel qui solutionem jam inventam addiscit, in confusis noti nibus acquieicat , nec quae ideae aqua pendet convictio insunt, singilla a se invicem actu mentis discernat. Sane cum Philosophi sit rationem reddere istius assensus ac modi, quoad solutionem problematis inventor pervenire potuerit ; nemo nisi cognitionis philosophicae contemtor re. prehendet , quod quae actibus animae insunt distincte explicet, utut utilitatem non pervideat. Hanc vero esse

maximam, si quis animum ad philosophandum appellit, haud dissiculter ostenditur. In Astronomia , schemata, notiones, quas antea tibi comparavisti , imaginationi praesentes sistunt; ut confusa quaedam idea animum attendenti su iat ad veritalcm proti- Diqitigod by GOmli

386쪽

cap. IV DE STUDIO ASTRONOMIAE.

protinus perspiciendam. Enimvero in Philosophia , prasertim in Meta- physicis ac Moralibus, istiusmodi sub. sidio destituimur , quo imaginatio

apta esticitur ad vicarias intellectus operas praeitandas ; nec confusis ejus id eis tuto fidere licet , siquidem e randi periculum subire nolueris. Ipse igitur intellectus agere debet, quod suum cst ; adcoque non admittcndae sunt nisi notiones distinctae, nec in

exacta earundem evolutione unquam

nimii sumus ; siquidcm eam desideraverimus evidentiam , quae in Matheii datur. Quamobrem ut evolutioni huic adsuescamus , consultum omnino est analysin problematum primi mobilis instituere, quemadmodum praecepimus : id quod in Astronomia multo facilius succedit, quam

in Philosophia ; quia intellectus dirigitur ab ipsa imaginatione , modo

ad imaginem , quae ob oculos versatur, animum attendas a cum, in

Philosophia , imaginatio ac sensus suppetias ferre nequeant, sed intellectui magis obstaculo sint, ne suo

munere dextro fungatur. Non suadeo nisi experta & quorum veritatem

in seipso experiri poterit, qui V luerit. Quicquid igitur videatur aliis, qui Astronomiae totos sese dederunt, nec Philosophiae excolendae operam impendendi otio fruuntur; ego istam Analysin admodum proficuam judico

omnibus , quotquot ad hanc cxcolendam animum appellere dccIc erunt. Neque enim existimandum

est levi opera consequi te posse , ut methodo domonstrativa in philoso. hando rite utaris. Plurima enimunt, ad quae per exempla felicius ,

quam per praecepta patet aditus texempla vero tutissima offert Mathesis, si accurata demonstrationum ana lysis curae cordique fuerit. Nos, quibus methodi intimius cognoscendae cupido studium Matheseos comis mendavit a prima aetate, Mathesin quoque hoc nomine maximi facimus. Non jam commemorare lubet, quod distincta usus facultatum animal ex. plicatio augeat scientiam philosophicam, & quod eum cognoscere teneatur Philosophus, si in Philosophia

morali tradere velit , quae satis faciunt: hic cnim, ubi intellectus perficiendi non nisi ratio habetur, ad meis thodum tantummodo digitum intemdimus.

g. 3o7. Non lubet ad particularia de endere, quae utiliter moneri

poterant: neque enim consultum est,

ut prima statim vice minutissime persequatur singula, qui intellectus perinficiendi gratia ad studium astronomicum accedit. Quodli enim hisce

tantummodo observatis, quae docuimus , ad studium psychologicum &ciniologicum acccsterit; in Ontologia & Psychologia probe versatus , proprio , quod acquisivit, acumine

deteget, quae adhuc annotari pote rant. Merentur aulcm attentionem,

quae de refractione, parallaxi, & crinpusculis dicuntur ι co etiam fine, ut interuDiqitiroc by Corale

387쪽

3 6 DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

intelligatur, quam necessarium sit experientiae & rationis connubium , ne per theoriam fieri poste videantur, quae tamen in praxi minime succc-dunt. Nimirum qui experientiam

negligit, subinde fieri posse sumit,

quae ob circumstantias a priori non

definiendas haud quaquam fieri possunt. Unde contingit nos incidere in resolutiones problematum, quibus satisfieri nequit. observanda haec sunt Philosopho, non minus in Philosophia morali , quam civili ; ne

sibi jam consecutus videatur , quae adhuc in quaerendorum numero sunt;& a ver irate inquirenda desistat, quam detegere in potestate ipsiuS erat, mindo prauudicio isto non habuisset mentem praepeditam. S. 3o8. Pars theorica Astronomiae ad perficiendum intellectum, ut eodem extra Mathesin utaris, plurimum

consert ; modo omnem afferas attentionem ad methodum , tantopere a

nobis comm cndatam , & tam sollicite inculcatam. Capite primo & secundo , in quibus de natura Solis ac Lu-

n. ae, cet rorumque planetarum, tam

superiorum , quam inferiorum, eorumque satellitum agitur; docentur,

quae ad Physicam magis, quam ADtronomiain spectant, etsi Astronomus

jure suo sibi ea arroget, qua observationibus sitis dubbntur. Quamobrem hinc discerc licet, quomodo utiliter in Philosophia naturali, seu Physica, sit x crsandum ; nimirum quomodo quaerendae sint observa- ltiones tam communes , quae sua veluti sponte sese offerunt, quam st dio quaesitae; ac inde a posteriori colligantur propositiones, quas a priori detegere non dabatur, principiis ad ratiocinandum necessariis deficientibus. Nos in Physica dogmatica, quam idiomate patrio evulgavimus, eandem viam ingressi sumus. Etsi autem facilis videatur haec methodus;

non tamen adeo facilem deprehcndet, quantum putat, qui eadem rite uti volucrit. Nimirum acumine nonnisi multa exercitatione acquisito opus est , ne observationibus inserantur, nisi quae sensui patent ; ut eaedem ab omni prorsus vitio subreptionis, quod in Logica vocamus, sint liberae : qua in rc multum peccatur a Medicis , utut Virorum CXperientissimorum titulum , quasi sibi

proprium , dudum consecutis. Neque facilius est facta, quae observantur, notione distincta comprehcndere, & verbis aptis singula in eadem contenta enunciare, ut certi quid inde concludi possi. Artis praeterea est , nec plus, nec minus inde colligere , quam certo ratiocinio inserit potest. Qiii his accurate satisfacere voluerit, elli in demonstrando nihil

dissicultatis deprehendat, nondum tamen ex voto omnia sibi succedere cxperietur. Quamobrem ad observationes, quas commemoramuS, animum

probe attendat; ut id ca exemplaris eas rite describendi animo insinuetur; neC minorem attentionem afferat ad corollaria Diuiti co by Gorale

388쪽

377c p. IV DE STUDIO ASTRONOMIAE.

laria, in quibus propositiones ex iis- quae recentiorum industria, postquamdem eliciuntur; ut modum stabilien- Geometria & Astronomia magis ex-di per observationes principia, seu ex culta fitit,ad ejus perfectionem ultei io- iis eruendi propositiones, comprehcn. rem acccsserunt. Quod si tamen quis, dat. Utilitatem non modo in Physica, tertium cognitionis gradum intendit, verum etiam in ipsa Philosophia mo- ei suademus, ut, probe intellectis iis, rati de civili experietur. Inprimis quae de motu Planetarum elliptico tra-

etiam eandem animadvertet , qui duntur, Astronomiam quoque Vetc. Medicinam ad majorem certitudinem rem perlustret, qualem tradidit PTo- perducere voluerit. Sed memini me LEMAEus, juxta Epitomen a REGIO-

de hisce jam plura dixisse, in Horis MONTANO faciam, & in subsidium vo- subseci, is, cum de Medico Astrono- cato Ra CCI O Almage,so , in quo ex-mum imitante verba facerem. Non ponuntur, quae ad eam magis excolen-

inanem operam sumet, qui ea, quae in dam post eum accesserunt. Hinc enim Logica de experientia praecipiuntur, omnium optimc addiscet, quomodo cum observationibus ac inde dedit- Philosophia naturalis per hypotheses diis propositionibus conferer ita enim sit excolenda, ubi ad veritatem liqui- facilius intelliget regulas methodi, dam pertingere non licet; & cundem quas proprio marte abstrahere non morem imitabitur in Mcdicina ad ce poterat. Immo praxin Logicae, quuad titudinem successive evehendam; i hanc partem, hoc pacto sibi compara- mo in reliqua etiam Philosophia, praebit. Qui novit, quantam utilitatem sertim practica, ac ipsa praxi vitae hu- nobis aiserat cognitio a posseriori ac- manae. Equidem non ignoro esse ho-quisita; cum nunquam poenitebit mi- die nonnullos, qui omnem hypothedii , quod in methodo hac intimius sitim usum in Philosophia naturali &perspicienda collocaverit. Medicina damnant; sed hi, propter S. 3os. Theoricam tradidimus juκ- abusum, ipsum etiam usum rejiciunt: ta hypothesin C o p E R M l C I , atque id quod sine scientiae incremento haud Κ E p P L E R. I; nimirum supposto I cr- quaquam facere licet. Diximus non-rae motu , & orbitis Planetarum elli- nulla huc spectantia in Discursu praeli. pticis; in quibus Planetae ea lege in- minari de Philosophia, quem Logicae cedunt, quemadmodum sagacitate praemisimus, methodum philosophisua primus detexit KE p PLERUs ; pro- cam explicantes. Laudant quidampterea quod sic prodit theoria cum NEwro Nubi, quod ex Philosophia coelo omnium maxime consentiens. naturali climinaverit hypotheses; qui Elii autem methodum Lentiriaram tamen hypothesibus indulget in iis exposuerimus computandi loca Pla- ipsis , in quibus cum ab iisdem ab-netarum ; non tamen negleximus, stinuisse existimant. Quid enim a

389쪽

3 s DE STUDIO MATHESEOS RECTE INSTIT.

tractio, seu gravitas univcrsalis quae

per modaan attractionis repraesentatur,

aliud est quam hypothesis, quae in gratiam quorundam phaenomenorum sumitur, & ad omnem deinde materiam cxtenditur Immo nonne explicatiose stematis mundani, quae praecipua pars est Principiorum Philosophiae naturalis mathematicorum, per motum prΟ-jecitionis, & gravitationem in Solem, aut centrum Planctae primarii, hypothesis philosophica est ; quam HEVE-Lius in Cometagraphia, ad imitationem motus proj cctorum a G A L I L A

deieciti, imaginatus est, & quae in Mathes utiliter surrogatur in locum hypotheseos naturae I phaenomenorum autem causas physicas non attingit,

quas scrutari dcbet Physicus Θ Facile quidem largior hoc non vidcre eum, qui soli Mathesi assiduam operam navavit, ac ideo notionibus imaginariis animum imbutum possidet: cxtemplo tamen videt, qui cum Matheseos studio Philosophiae, praesertim Metaphysicae, studium conjunxit. Sed mittamus haec, & per nos suo quisque abundet sensu. Videamus potius, quomodo in cognoscenda methodo, per hypotheses cognitionem humanam promovendi, sit progrediendum. Quemadmodum

in anterioribus observa, imus, omnem coonitionem humanam initium capete ab observationibus communibus; ita similiter de parte Astion omiae theorica idem aecendum. Ex observationi. bus communibus innotuit motus prΟ-

cet indies, ab occasu versus OItum, certo intervallo promovetur s. 3 o

Don.) : non tamen tanquam V rus ἱ cum applicata Mathesi ad observationem constet g. 37I ron. , motum Solis codem modo e Tellure spectari, sive ipse circa Terram intra orbitam quicscentem revera moveatur, sive Terra circa Solem quiescentem feratur. Quando itaque Astronomus sumebat Terram quiescere 4SO-lem motu annuo circa canit m ab occasu in ortum moveri; quod sumebat, hypothesis crat, quae, admisso motu

vertiginis Telluris, hypothesi naturae aequi pollet; si quod autem sumituraveritate alienum, admisso motu communi tanquam vero, hypothesis nonnisi imaginaria est, cui adeo in Mathesi

quidem locus conceditur, minime autem in Physica. Finge jam Astronomum noluisse uti hypothesi : nemo Astronomiae gnarus diffitebitur, eum statim in limine nobilissimam hanc scicntiam deserere debuisse, nulla spe ad veritatem liquidam perveniendi relicta, absque conjecturis hypothesi innixis. Immo si quis, posito motu communi tanquam vero, hypothesin imaginariam de motu Solis communi, in Philosophiam naturalem, tanquam V ritatem, inferre voluisset; ccquis sa-mis Philosophus hoc approbare potuisset, propterea quod ca satisfacit Astronomo ad cognitionem mathematicam motus proprii Solis acquirendam ' Ex observationibus itidem communibus, scd majore attentione factis, constabat, Solem ab eodem

punctiu digressum ad idem redire. Hinc Diqiliaco by Cooste

390쪽

Cap. IX. DE STUDIO ASTRONOMIAE.

Hinc pronum erat inferre, quod Sol motu proprio feratur per lineam in se redeuntem, intra cujus ambitum collocata Terra. Enimvero cum infinitae sint lineae in se redeuntes, quemadmodum ex Geometria constat; quaestio incidebat, Plaenam linearum in se redeuntium sit orbita Solis. Ex

Geometria clementari notum erat, in harum numero esse circulum, cujus proprietates & symptomata sunt

magis obvia quam cetcrarum. Sumebant igitur Astrono mi, per modum hypothei eos, Orbitam Solis osse circularem. Quodsi hypothesi uti no . luissent, non sumendum csse contendentes , nisi quod sit demonstratum ;impossibile fuisset, ut theoriam motus Solis coelo consentientem detegerent,& Astronomia adhuc descrta & inculta iaceret. Enimvero, quemadmodum in veritate investiganda accidit, ut, si uni quaestioni satisfacias, quantum datur, nimirum vel veritatem detegendo, vel conjecturae locum faciendo, enascantur aliae; ita etiam in casu prauenti jam quaerebatur, in quonam puncto , intra ambitum circuli sito, posita sitTer-πab. IV. ra. Ex Geometria Elementari tyronibus notum est, circulum AH PI habere centrum C, a quo singula punicta peripheria AH PI aequaliter distant. Quae. stio igitur huc redibat, num Terra sit incentro orbitae C,an vero extra centrum

veluti in T. Eam dirimere non lice-hat, nisi denuo interea alterutro assumto tanquam vero , consequenter confugiendo ad hypothesin. Nullum adeo est dubium, quin primus inven-

tor sumserit, veritatis investigandae gratia, Terram esse in centro C. Inquirendum ergo erat, quomodo loca Solis definiantur ad datum tempus, in hac hypothesi, ut locus Solis computatus cum co, qui per obse vationem eruitur S. et o 3 Auron. , conferri, sicque hypothesis ad examen referri posset. Hoc ubi investi-Tab. IV. gare volebat Astronomus, cum per

principia Geometriae Elementaris ipsi perspectum csset, si arcus AD & DE sint aequales, angulos A CD & DCE esse aequales g. I I Geom. 2; nova incidebat, quaestio, utrum Sol motu aequabili incedat in orbita sua, ut amcus AD & DE aequali tempore percurrantur , an vel o inaequabili, ut iidem arcus absolvantur tempore inaequali. Nemo non videt, hic denuo

confugiendum fuisse ad hypothesin ,

alterutrum horum assumendo tanquam verum ; donec examen hypothcscos, per observationes decretorias , proderet quod certum est. Cum motus aequabilis sit uni rinis ,

& intellectu facilior inaequabili ; legibus artis conjectandi, quibus in assumendis hypothesibus locus est, conveniens erat supponero , quod sit aequabilis. Unde enascebatur hypothesis Solis concentrica, qua Sol supinponitur motu aequabili incedere in orbita sua secundum signorum successionem, Terra in centro ejus collocata. Atque hoc pacto hypothesis suificienter determinata erat ad calculum geometricum instituendum . ut adeo non alia re opinesset, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION