장음표시 사용
421쪽
Si id vestrum est de vobis iudicium,
ut sitis synceri amici regis, cur uti tales par est, ad eius opem in hoc negotio, confugere parcitis, quem in aliis non minoris momenti rebus validum adiutorem experti estis 3 Hoc, inquis, illud negotium est, in quo regis ministros nobis aduersarios experimur .Recte, si modo ista non falso dici, res palis faceret. Culpam aequii est quemque nosse si iam, priusquam alienam
exprobratum eat. Summa haec est, Id cuius gratia hoc foedus tantopere Vo
bis expetendum ducitis, qui est Alpita
transitus, Vos,rege propitio, &vestram causam suscipiente , consequi posse, Alia xatione non posse. Haec est vobis unica,& copendiaria, omniumq, honestissima tantae rei adipiscendae ratio, quam si sequuti fueritis,multum sum ptuosaru molestiarurn,vosquidem c5pendi feceritis. Qua de re etsi nihil inmadatis habeo,quippe tuus ad nOS ad- uetus inopinatus fuit ; sane inibi eram,
422쪽
ut darem me in viam,& in Galliam redirem , Nihilominus tamen de regis erga Venetam Rempub. studio, dc beneuolentia mihi usque eis comper tum est, ut, vide quid mihi sumam, ad me recipiam fore, vi,si id vos a re gia maiestate desideraueritis, eius esse Aus vobis esse salutares, haud multo post, laetemini. Statim ut rescivero,an regem ad hanc rem deprecatorem ad hidituri sitis, equidem huic negotio nullam rem praevertam. Tu ipse totius rei, ubi feliciter cesserit, spero, aequus aestimator me verum esse cum summa animi tui voluptate cognosces. Tuncis in regis laudes effusus, mihique gratiis actis, dixit, Venetos semper tire imitatores maiorum suorum , in eo quod elaborarunt, ut sua erga Galliae reges siligularis obseruantia omnibus
gentibus perspecta esset. Addidit, sequamprimum hominem certum Uenetias esse missurum, & quidem per equos dispositos, cum literis, quae tam. insigne
423쪽
R H AE Τ I C 2O'insigne regis beneficium, meamque tam ossiciosam operam senatui exponant. Eum tabellarium cum senatus literis intra duodecim .dies hic fore dixit. Hoc responsum ubi acceperit, se ad me venturum, Ut omnem Veneti senatus sententiam ab se coo non
cam. Ex his mihi intelli ere datum, neutiquam ipsum illud iter ingressum esse,ut in Angliam proficisceretur, sed ut hoc Rhaeticum negotium simulatione illius Anglicae profectionis, in
manus sumptum in omnes partes Versaret, & ex animi sui sententia cons-ceret , sane nouum negotium Rhartis nec opinantibus exhiberet. Eodem anno a Bernensibus legatio in Rhaetiam Venit, ex qua cognitum est , inter ipsos, & episcophini Basiliensum exortum esse nescio quid litigii, ex eo quod ius quoddam suum violari dicerent. Enimuero si id non obtinuerint, vereri se ne id armis asse qui , ac tueri necesse habeant , at
424쪽
que adeo suos foederatos rogare ut Qbi auxilio veniant, in his Rhaetos,quos idcirco de eo admonitum miserint. A d ea Rhaeti prompte restonderunt,se in eam expeditionem, cum opus fuerit, missuros tria millia militum. Post aliquot dies alius patritius VenetuS cognomine Contarenus, qui ad Gallicam legationem obeundam proscisceretur, transiit per Curiam, ubii Vna cum Barbadigo duos dies commoratus, tertio diicessit. Hunc postiquam visitassem , uterque venit ad me, uterque fuit a me ad epulas inuitatus. Cum de rerum statu sermo a nobis institutus esset, illa ipsa, quae a tea Barbadigo de Alpium transitu dixeram , apud Virumque iterata eodem fine conclusi. Nec aliam viam esse dixi, quam quidem ego Videam, qua Veneta Respublica peruenire ad id , quod cupit, possit. Vterque ea, quae ex me audisset, plurimi facere est
yisus. Nam mihi uterque officiosis
425쪽
R H AE ae I C A simis verbis gratias egit. Illico de ea re communes literas se ad Venetum principem daturos dixerunt, seque eas missuros per hominem certum,
qui iter per equos dispositos facturus esset. Tunc Barbadigus mihi, Nondum ad primas illas meas responsum accepi. Id quod ut mihi, qui dictos
dies computarem , parum persuasit, ita non verum fuisse, postea colastitit. Credibile erat , sibi, qui nodum in scirpo quaereret, non fuisse responsum id quod vellet. Et ideo primum responsum. suppressiss- & aliud eli
cuisse nouis literis, quibus quanta spe foederis instaurandi niteretur, Veneto principi palam faceret , ac proinde iis, quae ei de transitu dixissem, eam
spem,in quam totus promineret,pro rus anteponendam duceret. Sane ita
est, m rem ego ei facilem, & expeditam reddidissem,ipse iis tricis inuoluit, quibus nunquam se expedire potuit. Ad postremum, intellexit, in re-
426쪽
rum tra statione rectam, ac tutam esse
viam simplicitatis, versutiae fallacem. Caeterum ipse, qui scirem, quibus a tibus quotcunque posset, a nobis aue teret, non quid loqueretur, sed quid ageret, mihi attendendu duxi. Meam
curam merito intendebant munera,
ει pecunia, quam is propalam disper
geret in plures. Scilicet, ex aureo semine auream messemiperauit. Sed deni, que seinas messuit. Nec tamen tunCRhaeticam plebem lucro tam prostit tam reperit, Vt non aliqui extiterint,
qui illa tam .ntempestiua & subdola
munera, quibus multitudinis animos aggrederetur , alto vultu reiicerent. Complures ei dixisse constitit, Rhaeticarum Alpium transitum sine intercessit, & autolitate regis ab Rhaetica .gente impetrari non posse. Nam de
foedere vix ulla apud ipsum facta meimtio , nisi a quibuidam, qui se Venet
rum partium columina profiterentur. Iam tunc experiri coepit, quam Verum
427쪽
esset id quod nulli Veneto persuasum esse posset, Rhaeticam gentem de eo singulares Deo gratias agere, quod se
iugo Veneti foederis exuisset. In omni bus communitatibus saeua murmura aduersus ipsum oriebantur, cui
in Rhaetia nihil negotij esse dicerent,
tamen Curiae diutinam mansionem meditatus multis turbellis excitandis occuparetur. Alij atrociora loquebantur. Et inibi propemodum reS erat, Vt sub vexillis cohortes ducerentur in eos, si qui reperirentur , quibus vel leuis Veneti foederis instaurandi mentio excideret. Agnoscunt, quis contemptim cum tota gente agatur, dc
quot modis sibi inde illusum fuerit.
Binas , inquibant, a Venetis literas accepimus , quibus nos scire voluerunt, quanquam foedere finito, ant, quae tamen amicitiae iura, quae ipsis,& nobis communia sunt, mansura.
Hoccine est, se amicum pinfiteri,sp cie longinquς legationis hac transire,
428쪽
MDCXIII LEGA ΤΙ Ο ac diutius, ne magistratu quidem unquam salutato, hic haerere. & indignis modis nos ad discordiam impellere 3& inter nos vix pristinis ereptos tumultus nouos excitare 3 Anne id dolent, .
quod iis malis subtracti sumus, in quae nos ipsi praecipites dederunt, nisi insuta
per huc mittant qui nos agitet, pro-yemodum ut si simus Veneta mancia pia 3 Et nos ista diutius feremus 3 Non si viri sumus, & quidem nostrae libertatis memores. Vix aliud tunc quidem per uniuersam Rhaetiam sermonibus assiduis vulgatum. Tandem miles ipse Barbadigus nuntiauit reditum eius tabellarij, , quem initio V enetias misisset. Dixit,
Senatum Venetum censere, Ut iS excurrat in Galliam, Mantuani, scilicet, negotij gratia , & uti ad me perferat literas regis, quibus iubear omni ope praestare, ut Venetum foedus in Rhete tia renovetur. Ibi ego , Id quod tibi, & Venetae Reipublicae nomine
429쪽
regis obtuli, nequaquam eo pertinet , ut Venetum foedus instauretur ; sed ut vobis per Alpes Rha ticas vestras militares copias trad cere liceat. Nempe haec est sum. ma voti vestri , & eius siue officij, siue beneficij, quo nunc rex afficere Venetam Rempublicam potest. Transitum dico , cuius & ius & potestatem, nec praeterea quicquams, opinor , foedus a vobis tantopere e petitum spectat. Ad haec is ita re pondit, Cum omne , inq*t, foede- IiS momentum , ut tute ais, positum sit in transitu, idque nunc ag tur , ut is Venetae Reipublicς quaera tur ; & hoc ius ita solidetur , Ut conuelli non possit , certe haud minor res agitur , quis ipsum foedus , siquidem omnem propemodum vim deris transitus habet. Idcirco qui nobis transitum , ille ipse foedus e .dem impetrare potest. Qi Verba mihi argumento fuerunt, id quod ei
430쪽
MDCXIII LEGATIO nomine regis obtulissem,non satis camd1de ad eius aures,& animu peruenisse, cui tantum beneficium ideo euiluisset, quod fuisset obuiu & expositum .QmLquis,inquam, id quod in sua manu est, amico praestaturum se pollicetur , non
obligat se ad id prςitandum quod non potest. Rex id quod dixi , suo iure potest. -d vos petitis non potest. Tr situm, inquam,Vobis concedi regis rationes ferre possunt. Foedus vobiscum ea ratione fieri, qua facta est, quin e dem Gallicu delimatur,non fieri posse constat. Nunc videte,an vobis id prς- stari honeste postuletis,quod amico,&adiutori vc stro aperte nocet.Qlun etiasi vestro foederi, ut aequum est, adh-ciantur ea, quibus expressis, exceptis, regio foederi abunde cautum sit, tunc demum intellecturi estis, vobis istud foedus futurum esse nulli usui,cesere non foedus , sed simulachrum se i deris. At vestra, & harum Alpium pansitus ea ratio est,ut eo sine euisent