Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

IDCV L EGA ΤΙ Ο nili tritiem de nostris foederibus derogari. Hic noller, vesterque sensus tam congruens quo facilius promoueri, &cedere ad factum posset , ad regem Hispaniae literas dedistis, dc ad Fuen

tanum alteraS.Illis rex rogatur, det hoc suae erga Helveticam gentem beneuolentiae,ut eam arcem deleri iubeat. His agitur cum Fuentano, ut, dum ab rege responsum expectatur , illa arcis constructione supersederi velit. Verum cum ex Hispania nihil adhuc at latum sit, quid inde sperare possimus, non difficile existimatu est. Certe Fuehianus coeptis nihilo segnius instat. Atque adeo ijs literis, quas ad vos de dii, satis sciri vult, si bi esse in animo

destinata perficere. At etiam Rhaetos rusque adhuc nihil cessat increpare maledictis. Certe in eam gentem aperte contumeliosuς est, quae neminem perfidia, & infidelitate violauit. Qiippe

propalam dicimus, gentem nostram mortali' dedisse in inandatis nemini,

62쪽

ut ullas foederis pactiones faceret, si non prius arx disiicitur. Et adlauc illa sic dicimus, ut si non his deteriora ad miserit; si est, ut ijs, quae dicta sunt, quicquam nobis, & omnibus bonis

inuisius dici possit. Duos milites nuper ex arce profugos in nostra terra ci cumuentos, & captos alij Hispani milites, vinculis inditis, nauiculae impositos unius horae spatio, & eo sinu lacus vectos, qui nostrae ditionis est, in arcem retraxerunt. QD de re cum Ct, uenς Commissarius ad praefectum arcis literas perhumaniter scriptas dedi set, quibus is monebatur, Vt fas gentium, &iura viciniae vellet esse inuiolata, non modo nihil ςqui respondit, sed epistola iniuriose scripta, tum plena superbissimi contemptuS, non solum visi ipse unus cum Rhςtica Repub. eX aequo agat, verurn ut si sibi cum deterioribus negotium sit , propemodum ita loquitur. Enimuero cum nullo vilissimo ullius gentis capi

63쪽

te unquam tam contemptim, & contumeliose actum est. Hominis audacia ed processit, ut etiam moneat Rhς- ros, ne satagaiit rei tantulae ; sed se erga ruentanum gratos probent, cuius eximio beneficio tot ex agro Mediolanensi commeatibus iuuantur , sine quibus fame absumerentur. Cum si1- perbia coelo deturbata fuerit, censet ne nimium superbiant , nec pluS a quo fidant montibus in immensum editis; cum multo editiores fuerint alia quando subuersi. Etiam atque etiam caueant, ne se Galli & Veneti circumueniant. Nunc quidem, inquit, estis Vos quidem aliquo loco. Verum siquid auseri estis, scitote, vos omni vestraditione propediem exutum iri,&e domitus fore mancipia. Proinde ad His panicam amicitiam , ut ad firmissimum prςsidium, accedite. Id certe

velirae conditioni multo conuenientius fuerit. Consulte, inquam,feceritis,

cum tales perfugς posthac in vestra

64쪽

terra deprehensi tuerint, si eis manu iniecta, &in vinculis eos ad Mediolani praefectium miseritis. De hac limius praefecti immanitate cum Rhaeticus senatus apud Fuentanum per literas tuos questus detulisset, spesque eLset , eum iuris gentium memorem i stis nostrorum desiderijs satis esse facturum, non modo quicquam benedice , sed omnia praefracte rescripsit Ait, milites, qui poenas luerint, remitti non posse. Posin ac nihil tale eventu rum. Cum de eadem re ad eum literas iterato dedissemus, respondit ijs verbis, quibus fides fit, ipsum nullis eorum precibus moueri , quibus arx ab se condita omnem in Italiam aditum intercludit. Id enim dici non potest, quam in gloria ponat, & quam inde se is magnifice efferati & quantum se e nostra contumelia splendoris adeptum putet. Nunc P. C. vestrum est, haec tam atrocia, quae a nobis ex fide memorantur, diligenter cum animis

D iij

65쪽

MDCV LEGATIO

vestris reputare. Iam est,cum indignis modis contempti, ac tot difficultati bus circumuenti ad vos supplices con fugimus vestrum consilium,vestram que opem exposcimus. Si nobis a xiliatores fueritis , vobis certe eritis; quandoquidem iniuria, quae nobis fit, ad vos maxime peruenit. Adnitimini ergo nobiscum, Patres, & excitate illam praeclaram vim animi vestri, quae semper omnis contumeliae intolerans fuit. Adeste nobis, qui eo animo erga

vos sumus, ut omnia nostra V estra es se profiteamur. Plura non addimus, ne vestrae bonitati dissidere videamur. Huius tantum vos meminisse cupi- mUS , Per noS calcatos, quod omen DeUS auertat, perui um ad vos aditum

iis fore, quos nostrae libertati infensos si non videremus, caecis profectὁ annumerari possemus. Ex decreto sena rus hujus orationis praecipua capita scripto comprehensa delata sunt ad legatum Hispaniae, qui Badae esset Is

66쪽

die sequenti,salutato sui regis,& Fuentani verbis senatu, & ijs additis, quae in talibus exordijs usurpari solent, beneuolentiae significationibus , anne

imitamentisὶ hoc sensu orationem ha- buit. P. C. Rhaetos apparet esse parum

memores quantum Fuentano debeat,

qui, etsi nullo Vnquam ipsorum si dio, & nulla beneuolentiae significa tione prouocatus fuit, liberum tamen eis tamdiu commercium permisit Cui benignitati accessit non exigua spes, fore, ut in gratiam Hesuetis inominis conditiones foederis mitigarenturiari, adeo arcis aedificatione supersedere-rux. Quippe hac munificentia inuita

tos ictum foedus consummaturos Fuentanus merito sperauit. Ipse qui dem assirmaueram , non passuros Vos,

vestram legationem , quae Mediola num destinaretur, frustra esse, sed sane ei datum iri libera mandata,& Omnem potestatem perficiendi id omne quod ibi conuentum , ac transactum

D iiij

67쪽

MDCV L E ct A TI esset. Verum enimuero quam omnes frustra simus, nunc demum intelligimus. Non modo pro tot beneschstadus non est c5summatum sed haudita dia taenianus resciuit, ab istis re-ηci pacta Mediolanensia, quae suntl ges eius foederis.Ibique iam haberi militum delectus, &ad conlimitia ducatus Mediolanensis militares copias adduci.Et adhuc arcis qdificatione supersederi aequum censent. Qins ille est,

quire tali, id consilij capiat Quin F

entanus, mihi credite, nequit satis m, rari , vos cunctando istis ignoscere, nec iniuriam, quae vobis fassa est, ut, tum ire. Nam isti quidem prorsus res cindunt ea,quae a tredecim pagis per suos legatos acta sunt. Et vos ista vo bis toleranda censetis C terum quam immerito arcem construi querantur,quilibet existimare potest,quimodὁ sciat, Ne em prohiberi aedificare in suo. Qui minus hoc iure 'tatur Hispaniae rex dominus meus ' Nam pactiones

68쪽

anni millesimi quingentesimi trigesimi primi Rhaeti non nesciunt, neutrObi usurpando extinctas fuisse , nec regem ad eas praestandas adigi posse. Sed sane vigeant illae pactiones, Ijs demus regem Obligari. .Qiud aliud comtinent , praeter castrum Mussi, que turrim,quae olim fuit in lacu resta Marchione Marignani recepta disi ctum iri,nec restitui posse ijs pactionubus expressum. Num ideo dixeris, regi

non licere alias arces ponere,dummodo in suo, prout res postulabit, & ipsi

collibitum fuerit3Porro cum vestri legati illud iter ingrederentur, professi 1unt, se regiae maiestati supplicaturos,vi,quae sua bonitas est, Rhaetos hac a ce subleuatos velit, eamque demoliri iubeat. Id scilicet, ita agebatur , Ut non prius his precibus rex adiretur, quam cuncta a Rhaetis perfecta essent. Et adhuc miramur, si rex nondum reopondit ijstiteris,quas ad eum misistisὶ Omitto, eas literas iam adulto Ianuv

69쪽

MDCV LEGA Τ Iotio fuisse missas ad Fuentanum. Q dssi eas Fuentanus paulo serius misit in

Hispaniam, nimirum,Vt inter eaSFO-ras fidem Rhaetorum diutius explora ret , quo de eo negotio certiora regi

scriberet3 Quod attinet ad perfugas, a causa est, cur de eo Rhςti que- ur. Certe e Fuentani literis ad me datis eam rem ipsi qgre tuisse cognoui Nec ipsum putasse, fore ut Rhaetos ea

res tam vehementer conturbaret. Severo literas ad ipsos dedisse ait, & sic existimasse, hac ratione ipsis si isfieri posse. At arcis prςfectus in eo quod scripsit, fortasse lapsus et . Sit ita sane. Etri a tali viro vix quicquam temere iactum,aut scriptum puto. Credibile est, id scripti non fuisse ex fide inter pretatum. At quanto magis plecti di gnus est is, qui Venetijs, dum solennia loederis peragerentur, cunctis audie tibus , ausus-dicere , Illud foedus Contra communem hostem iniri,haud dubie regem dominum meum hoc di

70쪽

R Η Α Τ Ι C A. 3 octo signans 3 Haec , Patres, habeo quς respondeam ad ea , quae heri vestro iussu perlata sunt ad me. Vos etiam, atque etiam Videte, ut ea pro vestra prudentia diligenter expedatis. Quip- p e harum rerum ductu eorum consilia pernoscetis, qui non de nihilo - 4ient haec dissidia , quς nonnisi inunia uerla: Helveticς gentis perniciem eu dere possunt. Cui tamen periculo rex dominus meus, pro suis viribus, & ex-c ellenti potentia, si quid ipsi occasionis datum fuerit, obuiam iturus es . Deum oro ut omnia bene vertat, &vos, Patres, diu incolumes esse velit. 'Hoc Hispanici legati responsum scripto mandatum cum ad Rhaeticos legatos perlatum esset, Senatu eis dato, in hunc modum verba fecerunt, Patres conscripti, De commercio&com

meatibiis ea quς ab Hispaniet legato

memorata sunt, vera agnoscimus. Nec

in iss Fuentanum paci a non seruassequerimur. Sed eadem ipsum ossicio

SEARCH

MENU NAVIGATION