Artis veterinariae sive mvlomedicinae libri qvatvor

발행: 1781년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

prinis cauteriis urito, in loco tenebroso eum constituito. Sic etiam eum adligabis in tenebris , ne aquam videat. Quod si canem ipsum occidere poteris, jecur ejus decoctum dabis ad manducandum, vel detritum faucibus degeres. Foeni quoque fores combures,& cum axungia veteri detores, & ad morsum appones. salutara remedium est. Sed

specialiter prodest, si radicem cytiorhodon, id est, herbae, quae appellatur rosa canina, effoderis, & lotam prius atque contusam diligenter, sive homini sive animali, quod rabiosus canis momorderit, in plaga apposueris, contritamque cum Uino veteri propinaveris quotidie ad bibendum. Hac onim sola ratione nec hydrophobus set, & imminens discrimen evadet. Canis rabidi morsibus subvenit, si tres scrup. nitri, Judaici bituminis

scrupulum unum, tritum cum hemina vini veteris tepentis triduo per os degeras. Sambuci quoque grana vel succum de soliis aut de cortice eriprimes, & cum vino veteri dabis in potu . Sed tunc essicax est haec potio, si de eo sambuco dederis, quod non in terra, sed in alia arbore fuerit innatum.

Si a=iimal comederit stercus gallinarum.

CAp. LXXXV. Si simum gallinarum animal in hordeo comederit, vel foeno sumserit,

272쪽

α68 VEGETII LIB. III

quasi a venenatis bestiis percussum cruc1atur Continuo, internorum dolor & insatio subsequitur, ad similitudinem quoque strophi &volutatio ac tussis asperrima. Adversus quam necessitatem, apii seminis deteris uncias duas,& cum vini veteris sextario & hemina mellis temperas, & per os desundes, & tam diu deambulare compelles. donec potio ventrem moveat. Quod si nimius dolor etiam abrο-boratio fuerit subsecuta, baccarum lauri libram, nitri selibram, aceti sextarios duos, olei sextarium, diligenter trita permisces, &ad socum calefacies, & in loco calido per triduum unges, contra pilum diligenterfricabis, certisti mirin daturus ex sudore remedium. Adversus huJusmodi casum phyta

Cum remedium eXperimenta docuerunt: pullum si occideris vel gallinam, ventremque ejus 'crudum, & adhuc calentem cum stercore suo equo vel mulo involutum melle digerere per fauces. Optimum creditur: tres pi-lulas gypsi cum vino veteri deterere, & tepidum per os dare, ea dein Optime sanare firmatur. Lixivium quoque de arbore ulmi, vel cujuscunque generis ligni cinerem, dummodo bene cretum, cum oleo miscere, aeliquidum & tepidum defundere per sauces, physicum & salutare laudatur.

273쪽

ARTIS VETERINARIAE

SIVE

PRAEFATIO

SOL ENN1s excusatio negligentium est, dispendia ex dissimulatione venientia Deo im-γutare vel casibus. Minus namque peccare se credit ignavia, si id, quod ipsius culpa accidit, ad potestatem incipiat deferre sor- unae. Sic de aegrotantibus dicitur moritu- os, & si medicina cesset, evadit. Cui disputationi, quia non solum iners , sed etiam mpia est, non libenter assenserim. Malo enim nihil expertum relinqui, quam si quid alamitatis evenerit, avaritiae vel dissimula- fionibus imputari. Sed fortasse aliquando erat filial videantur in homine, qui divina 3rovidentia ac dispositione fatorum creditur egi. Animalia vero, cum quibus divinitas

Ubil dignatur habere coamune, nisi boni,

274쪽

num studio impensisque curentur, absque ambiguitate depereunt. Quid enim jumentis spei superest, quae divinitas lavere respuit,

si hominum medela cessaverit 7 Saepe acciadit, ut neglectis animalibus, quae primo cum perirent morbo, contactu crescens pestilentia greges integros perimat, quum polluta a languidis pascua, infectique sontes, ita nocent, quasi in venena vertantur. Postremo aegroti odor cum sanorum impleverit nares, ipso foetore visceribus inseret morbos. Sic ad pullos mors a matribus corrupto lacte transmigrat. Sic in numerosis stabulis, quamvis vile jumentum, si contagiosam semel suia ceperit passionem, veloci transitu pretiosa quoque jumenta consumet. Sed adversum omnia diligentia, studium, herbarum potestas,

curandi 1cientia, prodesse consuevit. Sicuti medicorum prima doctrina est humani corporis partes organorumque cognoscere, ita necessarium Mulo medicis, de ossibus, de nervis ac venis jumentorum universa perdiscere. Neque enim curare rationabiliter

potest, qui qualitatem rei, quam curat, ignorat. D

275쪽

De numero positione Osum.

IvΜκNTVM igitur habet in capite Ossa

duo, a fronte usque ad nares alia duo, maxillaria inferiora duo, dentes quadraginta, id est, molares quatuor & viginti, caninos quatuor, rapaces duodecim. In cervice autem sunt spondyli septem, spatulae renum sunt octo. a renibuS usque ad anum septem, muscarium habet commissuras duodecim. In armis prioribus sunt regulae duae. ab armis usque ad brachiola duo. A brachiolis usque ad genua duo. In genibus parastaticae duae. a tibia usque ad articulos duo. Bases quae appellantur, numero duae. Usque ad pumices ungulae ossa minuta sedecim, in pectore unum: costae tamen in interioribus triginta sex. Item a posterioribus a cumulari usque ad molaria duo; a molaribus usque ad vertebras duo, costales duo. Ab acrocolefio usque ad gambam duo; a gamba usque ad ci ros tibiales duo, minuta usque ad ungulas sedecim. Et sunt ossa omnia centum septu ginta.

De numero qualitate membrorum.

cAP. II. Nunc mensuras numerumque

276쪽

VEGETII LIB. IV.

aeta

membrorum oportet e poni. In palato gradus sunt duodecim. Longitudo linguae habet pedem semis. labrum superius habet uncias sex, inferius uncias quinque, maxillae

singulae uncias denas: a cirro frontis ad nares habet pedem. auriculae singulae continet uncias senas. In oculis autem singulis unciae quaternae. a cirro, ubi desinit cervix, usque ad Mercurium continentur calculi

octo. Spina continet subter spatulas triginta duas. a commissura renum quod cumulare dicitur) usque ad imum muscarium comani surae sunt duodecim. Sagulae longicia uncias duodecim; ab armis usque ad brachiolum uncias sex, a brachiolis usque ad genua longitudo continet pedem: ab articulis usque ad ungulas uncias quatuor; in longitudinem vel prolixitatem pedes sex. Haec eumetriaoqui convenit staturae honestae ac mediae. caeterum non dubitatur in buricis minora& in primae formae equis esse majora,

De numero , qualitate nervorum.

cAP. IIIo Nervorum quoque numerus, qualitas, ac mensura pandenda est. A mediis naribus per caput, cervicem, ac mediam spinam, usque ad imum muscarium descendit*um quod continet pedes duodecim.

277쪽

duo nervi in cervice palmarii continent pedes quatuor. ab armis usque ad geniculum nervi duo. a geniculo usque ad basn nervi quatuor. In prioribus sunt nervi decem, in poserioribus decem. a renibus usque ad testes nervi quatuor. fiunt in se omnes nervi triginta quatuor.

De qualitate venartim.

CAP. IV. Consequenter venarum quo que indicandus est numerus. In palato v nae sunt duae, suboculares duae, in pectore duae, de braciniolis duae, de sub cirris quatuor, de talis duae, de coronis quatuor , de seminibus quatuor, de semoribus vero duae, de sub gambis duae, de muscario una, venae matricis in cervicibus duae. fiunt pariten

venae undetriginta. De indiciis se aetate equorum, CAP. U. Aetatem jumentorum ex de tibus aliisque signis oportet agnosci, ne Velementes imperitiae subeamus incommodum, vel curantes aegrotantis ignoremus aetatem.

Quia sicut hominibus, ita & equis, aliud Convenit, cum jumenta sunt servida, aliud eum senectute jam frigida. Manifestum est

autem notas corporis Cum aetate IIIUzari.

Pullis enim bimis & sex mensium, medii Megetiui. S

278쪽

dentes superiores cadunt, quos laetantes vocant. cum autem quartum annum agere coeperint, decidentibus his, qui canini appellantur, alios supponent. Deinde intra se tum annum molares cadunt. Sexto anno quos primo mutavit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter, & ex eo cavatos habere incipiunt dentes, nec postea quot annorum sint, sciri ad sidem potest, nisi signis aliis, quae usus edocuit. Decimo namque anno tempora cavari incipiunt, & supercilia nonnunquRm canescere. Duodecimo anno nigred' in medietate dentium apparet. Plerique adserunt, domitis & freno assuetis ani malibus rugas, quae in labris sunt superio-lribus computandas, ita, ut ab angulo, ubi lincipit morsus, incipientes, usque ad extreminum labrum perveniamus. quia annorum numerum, rugarum numerus ostendit. Prostremo rugarum multitudine, tristitia frontis, dejectione cervicis, pigritia totius corporis, stupore oculorum , palpebrarumqueti calvicie senectus ipsa se prodit. De signis, quibus agnoscitur Patria. CAP. VI. In permutandis equis vel diastrahendis, maximam fraudem patriae solet afferre mendacium. Volentes enim carius

279쪽

vendere, generosissimos fingunt. Quae res nos compulit, qui per tam diversas & Io ginquas peregrinationes equorum genera unia versa cognoscimus, & in nostris stabulis saepe nutrivimus, uniuscujusque nationis explicara signa vel merita. Nam ut viliora ministeria taceamus, equos tribus usibus vel maxime

necessarios constat, praeliis, circo, sellis. Ad bellum Hunniscorum longe primo docetur utilitas patientiae, laboris, frigoris, famis. Toringos deinde & Burgundiones injuriae tolerantes. Tertio loco Frigiscos, non minus

velocitate, quam continuatione cursus nutiactos. Postea Epirotas, Samaricos, ac Da malas, licet contumaces ad frena, habiles armis fac bellis J asseverant. Curribus Cappadocum gloriosa nobilitas: Hispanorum par vel proxima in circo creditur palma. Nec inferiores prope Sicilia exhibet circo, quamis vis Africa, Hispani sanguinis velocissimos praestare consueverit. Ad usum sellae Persis

Provinciis omnibus meliores praestat equos, patrimoniorum censibus aestimatos, tam advehendum molles, & pios incessibus, nobialitate pretiosos. sequuntur Armeni atque Saphareni, in qua nec Epirotas Siculosque despexeris, si mores ac pulchritudo non deserat.

280쪽

Hunniscis grande & aduncum caput, extaniates oculi, angustae nares, Iatae maxillae, robusta cervix & rigida, jubae ultra genua pendentes, majores costae, incurva spina, cauda silvosa, validissimae tibiae, parvae bases, planae ac dissulae ungulae. ilia cavata, totumque corpus angulosam, nulla in clunibus aruina, nulli in musculis tori, in longitudine magis, quam in altitudine statura, propensior venter exhaustus, ossa grandia, macies grata, & quibus pulchritudinem prae stet ipsa deformitas: animus moderatus &prudens, & vulnerum patiens. Persis & statura & positio a caeteris equorum generibus non plurimum dissert, sed solius ambulaturae quadam gratia discernuntur a caeteris. gradus est minutus & creber, & qui sedentem delectet & erigat, nec arte doceatur, sed naturae veluti jure praestetur. Inter colatorios enim & eos, quos totonarios vulgus a pellat, ambulatura eorum media est, & cum neutris sint similes, habere aliquid creduntur ab utrisque commune. His sicut pro batum est, in brevi amplius gratiae, in prolixo itinere sevior patientia, animus superbus, & nisi labore subjugetur assiduo, adve

sum equitem contumaΣ. mens tamen pru-

SEARCH

MENU NAVIGATION