장음표시 사용
261쪽
perit foras, primo purgatio ventris adhibetur, si pulverem ex cucumere silvatico cum vino faucibus animalis infundis, vel certe, si radicem concisam copiose cum hordeo subministres. Quod cum ex ratione processerit, interposito triduo, aliquantulum sanguinis, si caput & collum scabies infestat, de cervice detrahes. Si vero scapulae vel armi, aut pectus in causa est , de brachiolis sanguis emittitur. Cum spinam vel lumbos aut coxas papulis aestuans prurago pervaserit, de femorum venis sanguis emittitur. Asphal tum, sulphur vivum, picem liquidam in butyrum aequis ponderibus pariter deteris , &in sole diutissime confricans totum jumenti Corpus perungis . aceti acris sextarium, piculae uncias quatuor, Cedrinae uncias quatuor pariter decoquis, scabiosum animal ex lolio humano & calida permixta diligentissime perfricaturus, tunc penicillo in susto ligato medicamentum inducis in sole asphal tum & sulphur aequaliter conteris, addita adipe porcina, & olei veteris tantundem , quae cum decoxeris, perunges in sol . Adipis libram, sulphuris vivi une1as duas, b1tuminis unciam unam, olei selibram, picis liquidae cyathos duos, omnia conteris & de Vegetius. R
262쪽
coquis , & perungis sicut supra scriptum est,
Lotii veteris humani, faecis scrup. quatuor, stercoris ovilli selibram, olei heminam, sul phuris vivi uncias tres, picis liquidae cyathos tres, omnia contere & decoque, & in sole calido animal semel in die perunge. Bituminis pondo duo, sulphuris vivi selibram, cerae libram, mannae thuris selibram commisces in. oleo, in quo prius fasciculus a chusae decoctus est, & perungis in sole. Alia etsi minus habeat integras vires, ranas in aqua decoquis, unctumque earum colligis, & cum polline lenticulae, adipe & oleo permisces, tepefacto perungis. Item alia: cucumeris silvatici radices lavas & tundis, in cacabo novo cum oleo , quantum lassicit, decoquis& uteris. Sulphur quoque cum vino decoctum similiter juvat. Si vetustate scabies o calluit, prius obradenda ferro, vel testis ad vivum est, insuper humano Iotio cum aqua marina vel salsa mixto confrieandum est. post
sulphuris, bituminis, picis liquidae, aXungiae veteris, sepi caprini, cerae, aluminis spissi. singulas libras contundis, misces &decoquis, & sic animal perungis in sole.
Iia rhododasnes cum oleo vetere decoques,
addita pice liquida, di aceto, & cera. cer
263쪽
tum est de experimento remedium. Memineris tamen in omni unctione, contra pilum jumentum in sole diutissime confricandum.
Si animal foeno malo laedatur.
CAP. LXXII. Vitiatum aliquo casu vel niueidum laenum ad similitudinem veneni animalibus nocet, quorum ista sunt signa: oculos habebunt vagos & semper micantes, ipse gradus eorum erit incertus. His de in trice auferendus est sanguis, de brachiolis flebotomandi sunt, & potionandi fila, J Caricis in vino odorato decoctis, rursum detriatis : abstinendi ab hordeo & foeno: dandae etiam diureticae potiones.
CAP. LXXIII. Simili observatione curantur, quae nimio hordeo aut malo laeduntur. Sed haec etiam in aqua frigida adversus torrentem diutissime detinentur. Utriaque remedium est, pelliculam de ventre puruli siccatam fumo deterere, additisque octo striapulis piperis, & quatuor cochlearibus mellis,& uncias pollinis ex thure cum sextario vini veteris tepefacto per os dare.
Ad fasciuum. CAP. LXXIV. Fascinatum animal triste est, grλvatur incessu, macescit, & nisi sub-
264쪽
veneris, incidet in morbum. Bituminis Igi tur & sulphuris parum cum granis lauri aqua defundis per nares. Praeterea coriandrum vel semen ipsius cum sulphure & teda carbonibus circumferes, eX aqua ferventi animal consperges, suffumigabis. Universis quadrupedibus remedium praestat ista suffumigatio, curat, atque morbis resistit.
CAP. LXXV. Adversus universas infimmitates & morbos equorum vel boum, ubi primum coeperint aegrotare, potio ista succurrit: radix scillae, radices populi, quae graece appellatur rhamnos nam est fuscior& nubellula & sales communes. quantum lassicit, mittes in aquam, eamque animalibus
usque ad sanitatem dabis in potu. Quod si
desperatas valetudines praeoccupare volueris , ne unquam accidant animalibus tuis,
incipiente vere hanc illis praeparabis potionem, & per quatuordecim dies continuo*d bis in potu.
Si animal laedatur, dum accipit potum. CAP. LXXVI. Ostendendum autem est, potiones ipsas oportere cum ratione defundi ;siquidem frequenter evenit, ut, dum anima
lia potionantur, tussiant, sudent graviter, &
265쪽
fremorem musculorum omnium patiantur,
follicent etiam & submisso capite se sustinere vix possint. Quod accidit, si, quando per ii peritiam fartis J dantis, potio in arterias &spirituales partes pulmonis resilierit. Unde sit & periculum praesens. Quare Observandum est, ne tussienti jumento & pendenti adjicias potionem, sed statim seum J solvas, paululumque deambulet, & magis ei alia potione subvenias: aquae tepidae Oleum rosatum commisces & agitas, & per os saepius dabis. Pusca quoque puleiata nares ejus fovebis, & emendabitur culpa. Observandum quoque est, ut subtracto hordeo & negato potu digerat animal potiones.
Si animal a venenatis bestiolis mordeatur.
CAP. LXXVII. Plerumque a nocivis anil malibus, id est colubris, scorpiis, phalangiis, ct muribus caecis animalia feriuntur, & in periculum veniunt. Cuius ista sunt signa: fastidium ciborum, pedes trahuntur, & cum
producuntur, succumbunt ad singulos gressus, per nares defluit sanies, gravedo nascitur Capitis, ita, ut dejiciatur ad terram, ad surgendum vel incedendum defficiunt corporIs VireS. Generaliter curatio ista succurrit: locus, qui percussu S est, ante omnia sumigandus cst suc-
266쪽
censis festis ovorum gallinae, quae prius infundes in aceto, addito etiam cornu cervino
vel galbano. Post suffimentum loca ipsa scarificabis, & sanguinem ex his emittis, vel
certe candenti serro comburis loca, quae venenata pestis attigit. Observare autem debes, ne aut supra articulos aut nervosis in locis in quacunque passione unquam cauterium imponas. Adustis enim nervis vel articulis, perpetua debilitas consequetur. Sed diligenter considera, ut aut superius aut inserius pusillum, quam nervi aut articuli sunt, cum necessitas fuerit, apponas cauteria. Animal autem, quod venenata bestiola tetigerit, expedit ut sudet, & calidis coopertoriis involutum deambulet, & farinam hordeaceam 1n cibo sumat, additis frondibus fraxineis &vitibus albis. In plaga autem mel Atticum vel cyminum in vino veteri mixtum, calefactum oportet imponi. Nonnulli stercus suillum recens & mel Atticum cum vino miscelit, & calefactum quassi cataplasma inducunt, addentes ur1nam humanam. Si bi restem comederit ammat in foeno.
CAP. LXXVIII. Equus si buprestem comederit in foeno vel in pabulo, haec signa statim sequuntur. Venter ei inflatur, a cibis
267쪽
resilit, & stercora minutatim & frequenter reddit; qui statim sternendus est & cogendus ad cursum. Post ei vena tangenda est de palato leviter, ut sanguinem suum denuentem transglutiat, assidue deambulet, triaticum cum pasi' infusum, & porros adseres ad cibandum. Vinum autem tepefactum cum uva passa diligenter contritum ad cornu da, bis eidem in potu.
CAP. LXXIX. Vipera si momorderit ju
mentum, EX morsu ejus pus consuevit exire. Nam si praegnans erit, totum rumpitur Corpus. Ad morsum tamen viperae, vel pha tangit, aut muris aranei, commune remedium est, terram sormicarum cum vino miscere & dare per fauces. Vel certe de ipsa terra frequentissime vulnera confricare. Ad quas causas etiam terra talparum creditur posse prodesse. Quod si in itinere aut in locis, ubi desit copia fomentorum, necessitas ipsa contingit, piperis grana triginta cum sextario vini veteris tepefacto saucibus degeres. &herbam thymum tritam cum vino si dederis, prodesse creditur. Morsus viperae vel cujuscunque serpentis ostenditur, si humor putidus de plaga incipit currere. Praesens reme-
268쪽
dium est, di haedum, vel gallum, vel agnum
in recenti occideris, & calentes pulmonesojus cum sanguine, vel corde, vel jecore vulneri apposueris, diligenterque constrinxeris, ut omne virus educat: daturus continuo potionem : aetori Pontici semiunciam tritam
cum vini veteris sextario, salis triti heminam pariter misces, & tepefactum faucibus degeris. Si perseverat tumor, vitem albam silvestrem copiose comburito, & ex cineribus ejus lixivium facito, & in potionem triduo ad unum sextarium dato. Cinerem quoque ipsum cum aceto in modum cataplasmatis vulneri imponito. Si nihil profecerit, cauteriis urito, usta solenniter curato. Farinam quoque hordeaceam cum vino & sale, oleo- qiue decoctam in cicatricem oportet imponi.
CAP. LXXX. Jumentum si in pabulo
araneum comederit, haec erunt signa: totum corpus tumebit, sed circa auriculas, &oculos, & nares inflatio cum indignatione major apparet. Cui hac ratione subvenis: de palato sanguinem tolles, eumque eXceptum cum sextario aceti & hemina salis miscebis,& circa plagam vel loca tumentia perunges, diligenterque operies, ut sudet. Hac ratione sanabitur.
269쪽
Si phalangius pereusserit animaLCAP. LXXXI. Si phalangius jumentum percusserit, his apparebit indiciis. Stat ei
veretrum prae dolore, & videbis velis mingere. Cui ista ratione subvenies: piperis unciam unam, pyrethri unciam, uvae silvaticae unciam, terito, & cum vino veteri per fauces dato.
CAP. LXXX l I. Mus araneus pestis venenata, & tam equis quam bobus noxia. atque ideo, cum captus fuerit, mersus necabitur in oleo, ibique in putredinem Vertitur, e cquo medicamento, cum animal mordetur, plaga linitur, & curatur animal. Vel si inventus non fuerit, cyminum tritum cum pice liquida axungiaque miscetur, ad spissitudinem malagmatis coquitur, impositumque apericulo liberat & sanat. Quod si in suppurationem fuerit plaga conversa, lamina serrea candenti aperiunda est, & quidquid vitio tum est, inurendum, atque ita pice liquida
vel oleo curandum. Ne autem mus araneus
animal mordeat, ipsum animal vivum de creta circumdabitur, quae cum induraverit, suspenditur in collum, & non contingetur a morsu. certissimum est. Adversus morsum
270쪽
comprobatur allium tritum cum nitro, & nnitrum defuerit, cum sale & cymino permiscere, atque ex eo pulvere loca, quas morsu contacta sunt, confricare. Quod si eruperint vulnera venenata, hordeum combustum in pulverem rediges, & diluto aceto vulneri insperges, & hac ratione sola curabis. daturus potionem, pollinem tritici, hordeum, cedriam, & vini sextarium per fauces degeres. Quod si praegnans mus araneus fuerit, qui percusserit, his agnoscitur signis: pustulae per totum corpus exeunt; sed simili, ut supra scriptum est, ratione curabitur. Ad Mium scorpioniS.CΛs. LXXXII Scorpius si jumentum percusserit, his agnoscitur signis: Genua
contrahuntur, claudicat, non manducat, denaribus fluent pituitae virides, ut accumbit vix resurget. Simili ratione curatur sicut serpentis ac viperae morsus: stercus tamen asininum velocius in plagam oportet imponi.
CAP. LXXXIV. Canis rabios morsus &jumentis & hominibus exitium inferre consuevit, usque eo, ut ipsos, qui contacti fuerint, hydrophobos laciat & convertat in rabiem. Qui hac ratione curantur: locus, qui morsus est, sorreis, vel quod utilius est, eu-