Artis veterinariae sive mvlomedicinae libri qvatvor

발행: 1781년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

dens, & quod mirum est, in tanto servore cautissime decoris est observantior. incurvata in arcum cervix, ut mentum recumbere Vbdeatur in pectore.

De temporibuS Ditae.

CAP. VII. Aetas longaeva Persis, Humniscis, Epirotis, ac Siculis: brevior Hispanis ac Numidis. Frequens opinio est, Barbaricis nulla adhibenda medicamina, quod

usque adeo naturae beneficio aegroti convalescant, ut eis nocitura sit cura. Sed falsa erat ista persuasio. Nam quando sortiora membra sunt, tanto diutius vivunt, si ex arte veniens medela non desit. Spadonibus tamen inter auctores constitit sanguinem de matrice nunquam nisi sorte ex nimia & extrema necessitate, tollendum: propterea quod caloris maximam partem cum testibus amiserunt.

De palato tamen, si non impediat negligentia, Omnibus prope mensibus tam spadonibus quam testiculatis, minuendus est sanguis. Admissarii vero si cohibeantur a venere, nisi

dematricati fuerint, caecari saepe dicuntur: quamvis eo anno, quo admissum faciunt, non sit eis vena laxanda, ne generationi intentum corpus cura geminae necessitatis exhauriat. Studiosis equorum quae cura stabuli,

282쪽

VEGETII LIB. IV.

qui alimentorum cultus , quae observationis solicitudo praestanda sit, primus ac secundus indicat liber. Nunc decursis omnibus his, quae hujus artis doctrina poscebat, ad compositiones neces Tartarum potionum medicamentorumque descendimus, in quibus & explorata congessimus, & ea, quae non tam ad utilitatem curandi, quam ob caritatem emendi mulo medicorum cupiditas inflave rat, submovimus. Constat namque, non tam

multis neque pretiosis speciebus, sed paucis ,& ad causam, de qua agitur, accommodis posese sanari. Primum igitur ut pinguia sint jumenta tam in curulibus quam in sellaribus, ldecet, deinde ut sana permaneant, post ut laegrota curentur, confectiones ut dictum est) medicaminum proseremus electas ex auctoribus multis, de experimentis manifestissimis approbatas. Potio ad reficienda jumenta, ct diapente.

CAP. VIII. Traditur Chiron ad reficienda jumenta vel curanda, hanc edidisse potionem, quae internos extergeat morbos, quae tussim reprimat, vulsos ac tussicos curet. Ptisanae sextarium, lini seminis heminam, croci unciam unam, intestinum porcinum recens,

quod longanonem vocant, prius diligenter

283쪽

Istum, vel acronem: quae si in praesentia forte non suppetunt, haedinum caput cum pedibus & intestinis ac ventre, & diligenter quasi ad hominum usus curatum, in cacabum mittis. addes superioribus hyssopi fasces duos, Cochleas germanas purgatas quindecim, bulbos quindecim, ficus duplices viginti, rutae fasciculum unum, baccarum lauri sextarium unum tritum,. dactylos viginti, allii Purgati capita tria, sepi caprini uncias sex, pulegii sicci fasciculum. Quae omnia trita decoquis in aqua cisternina vel coelesti, donec liquefacta carne defluant Ossa. sed aquam saepius adjicies, ne medicamentum ustura constringat. Sed cum spissum videris, colabis, abjectisque excrementis & ossibus, tracanti uncias tres pridie calida infusas, ut intumgescat & solvi possit, adjicies, passi sextarios tres, OVR Cruda sex, olei ros acii ova plena sex, butyri resoluti uncias tres, anagalliciuncias tres, amyli uncias tres, pulveris quR-drigarii uncias tres, lomenti fabae fid est, farinae J sextarium. Haec omnia ita temperabis, ut per cornu defluant, & sextarios

singulos jejunis animalibus per triduum dabis. & si volueris septem diebus interpositis repetis, & das a capite potionem. Jumenta

284쪽

a morbis vindicat & custodit: Gentianae, ariastologiae rotundae, myrrhae troglodytis, rissurae eboris , & baccarum lauri aequis pο deribus pulvis immixtus, ex quo grande coci

Ieare plenum sumis. Addes hyssopieriti seria Pulos quatuor, mellis vel passi uncias tres, vini sextarium, gis ni resoluti pastillum unum, post cursum sive post laborem conditi bene

piperati heminam adjicies, aestate roris vesabsinthii tantundem. & per os dabis ad cornu. Si aestu animal satigatur, puscam cum pulegio trito misces, naresque & faciem comsovebis: Ova quoque trita cum hemina vini veteris optimi faucibus infundes, ut per ovi refrigerium vini virtus accrescas. Maciem Ιanguoremque depellit, si semiunciam sal- Phuris cum myrrhae scripulis quatuor in pulverem resolutis ovum crudum & vini veteris sextarius addatur, frequenterque per fauces detur: diapente est ut supra retulimus n- cessarium pluribus causis ac morbis, & semper diligenti confectione servandum. Gen- ltianae, aristolochiae rotundae, myrrhae, rasurae eboris, & baccarum lauri, de recentibus speciebus in unum redactis minutissimis pulvis, ex hoc sebrientibus plenum cochleare

cum tribus unciis mellis, & aquae tepid e

285쪽

sextario, in qua radices junci, & apium sum ficiens decoctum fuerit, per os dabis, ita muttriduo similiter cura procedat. Idem pulvis

si ultra cochlearium cum sextario vini veteris & olei viridis hemina detur, animal a quibuslibet venenis, vel serpentum aut bestiolarum morsibus liberat. Cui si piperis atque pulegii, nec non etiam cymini pulveris, aliud cochleare addideris, & cum vini veteris sextario dederis, omne frigus eXpellit. Ad tussim se imissos. CAP. IX. Tussim quoque insanabilem ci ra cum hemina passi, & tribus unciis olsei &ovo crudo, si per triduum defundis faucibus,

addito fabae polline, & foeni Graeci binis

cochlearibus. Praeterea valde tussientibus prodest, fabae frixae sextarius sne salo coctus, sepi caprini unciae tres, butyri Une. 3, allii purgati capita tria decocta cum succo ptisanae, data per triduum. Quo medicamento validius creditur: sicus siccae ponde- . ra duo, laeni Graeci sextarium, tracanti u ciam, pridie in calida insula, anagalliei unciam, rutae viridis fasciculum, apii fasciculos tres, pariter in aqua diutissime decoques,& faucibus per triduum defundes. Curare etiam vulsos creditur, si septem uncias cru

286쪽

neris mundissimi dolligas, addasque olei uncias tres, bulbos tritos septem, anagalliciunciam, butyri unciam, sepi caprini unciam, mellis uncias tres, plantaginis viridis tritae uncias tres, passi heminam, ptisanae vel lini

seminis heminam: quae ita temperata, ut per cornu defluant, per triduum, vel ut necessitas cogit per plures dies, jeiunis singulos

sextarios dabis. Desperatam tussim saepe curavit potio vilis ac facilis: pulveris ex faba uncias sex, pulveris ex foeno Graeco uncias sex, enulae tunsae siccae pulveris uncias sex, pulveris anagallici tunsi uncias tres, butyri uncias sex: quae omnia cum tribus boni vini sextariis additoque passi sextario uno semis, lpariter agitabis, & uni equo jejuno ante i

cem bina cornua per os dabis, donee omnem ebibat potionem. curam quoque non parum profuisse experimenta docuerunt, hac ratione compositam: fabae frixae sextarium sine

sale decoques, addesque sepi hircini resoluti luncias tres, butyri uncias quinque: in mor- tario deteres universa. Praeterea laeni Graeci sextarium bene purgatum fervere facies , lprimamque aquam inter initia fervoris effundes, addesque aquae seXtarios quinque, ipinguissimas caricas viginti, & liquiritiae u

287쪽

eias quatuor, pariter decoquas , donec aqua ad tres sextarios redigatur. tunc in mortario deteris foenum Graecum, liquiritiam & c ricas, miscesque cum faba, superfundis etiam calidam, in qua Caricae cum caeteris coctae

sunt: contemperatisque omnibus, si liquor spissior fuerit, tantum passi addes, ut per cornu facile possit exire. diebus plurimis ex eo per os singulos sextarios tussientibus dabis.

Ad cossos, vermes vel tineas.

CAP. X. Cotas, vermes, vel tineas, caeteraque animalia ventris extinguit, si hemianam cineris ex olivae ligno arido collecti

cum hemina olei viridis per triduum dabis ad cornu. Alia quoque consectio, sed quae saepe mortiferam liberat passionem. pulveris tantonici, itemque absinthii Pontici, nec non lupini crudi, & herbae centaureae, &ervi pollinis, & seminis raphani binas uncias mittis, addisque cornu cervini unciam, si no-pidis Pontici pastillos tres, opopanacis semiunciam, vini tenetani vel alteris austeri sextarios duos, olei viridis sextarium, quae

tepefacta ita animali defundis, ut per OS Co nu accipiat, in clivo constitutum, quatenus succus facilius ad interiora perveniat. Postero die idem animal pronum constituatur in

288쪽

cliivo. & per clysterem illius tepidas potionis sextarius ingeratur, quatenus alternis diebus ex utraque parte injecta potio coagulare . quod appellatur, possit infundere, in quo illlae noxiae bestiolae coguntur, & pertuso ventriculo excruciata doloribus animalia perimunt. Est & tertia consectio non minus valida: radicis capparis Siculi, vel baccas cum foliis ad unam libram deteris, pariterque commisces, addisque aesti sextarios duos. Quod medicamentum interdumpstr os sicut superius dictum est) interdum per intestinum injicis animali, ut internos hostes potionis austeritate constimas:

Adversum omnia genera morborrim.

CAν XI. Adversum omnia genera morborum sal:1raris consectio praeparanda est, ut int0r i Psa initia ex conditis possit occurri. Cassa est enim insedicina, quae sera est. Myrrhae libram, turis masculi libram, mali Punici corii triri si librana, piperis uncias tres, croci uncias acaciae rusae selibram, Cadmiae bo ryodis solibram, resinae ustae selibram,

abstu hii Pontici selibram, pulveris serpylli selibram, betonicae selibram, centaureae selibram, sagapeni selibram, saxifragae selibram, peucedani selibram. quae omnia bene

289쪽

tunsa & cribrata in mellis optimi tribus sextariis misces, & ad carbones leniter paululum coquis, post in Vase stagneo vel vitreo condita servas, eX qua consectione morbidis, si febriunt, ad diem singula cochlearia majora cumulata cum hemina aquast tepidae, &olei floris tribus unciis dabis. Quod si abs que febre sunt morbidi, vel convalescere jamj coeperint, cum Vino & oleo plurimis diebus dabis, donec animal liberetur, quam validis- sinam & approbatam noveris potionem. Gnfectio sussisnentoriim salistariS.CAP. XII. Summentorum compositio laia cinum pellit, lustrat animal, fugat daemones,

submovet morbos. Odor namque fumi ac spiritus per os ac nares ingrediens , penetrat ad viscerum omnes recessus, ac curat saepius loca, quae potiones non potuerunt curare.

Etiam in hominibus summentorum vapor praeci te sequitur. Denique desperatos &periculosissimos morbos auctores minio me dicinae adserunt, non eri pabulo aut aquarum vitio, sed aeris corruptione descendere. Et ideo facilius languorem, quem pestilens morbus ingessit, sussi menti salubris hujus curat amatus. At talis compositio sussimentorum:

sulphuris vivi libram, bituminis Judaiei li-

290쪽

us6 VEGETII LIB. IV.

bram, opopanacis unciam, galbani selibram, castorei selibram, ciceris crudi selibram, a bilis selibram, salis Ammoniaci uncias tres, rasurae cornu cervini uncias tres, sinopidis uncias tres, gagatis foeminae uncias tres, Iapidis gagatis uncias tres, lapidis ematitis unciam unam, lapidis sideritis unciam unam lapidis argyritis unciam unam, caballiones marinos septem, stellas marinas quatuor, prulps marinas septem, crudas marinas septem, ungues marinos septem, uvae marinae u cias tres, medullae tedae pineae pondera tria, cedriae pondera tria, picis liquidae pondera tria, ossa sepiae septem. haec siccata par ter deteruntur atque miscentur. ex quibus unum cochleare, cum opus fuerit, vivis carbonibus aspergis, & cooperto capite, ut i mum per os naresque suseipiat, animal sussis. Quod summentum, praeter curam jumentorum , sanat incurrentes hominum passiones,

grandinemque depellit, daemones abigit &

Confectio pulveris quadrigarii. CAP. XIII. Quadrigarium pulverem voeant, qui eX diverso pigmentorum genere mixtus & per se adjuvat animalia, & aliis potionibus pro modo vel curatione miscetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION