장음표시 사용
251쪽
& gravedini capitis medebitur oleum roseum vel certe simplex, sed viride cum aqua calida per narem dextram per triduum diffusum.
CAP. LXVI. Vulsis glutinare creditur, si draganti uncias duas pridie in undas in calida, foeni quoque Graeci heminam, lini seminis ii minam, separatim infundas, die postero in cacabo decoquas & pariter teras, post medullae cervinae uncias duas, sepi hircini libram, radicis dracontiae unciam Unam, gentianact
unciam unam, centaureae unciam unam, se
pi taurini unciam unam contundes & illis, quae prius parata sunt, addas: quae omnia in mortarium mittes, & diutissime conteres. Ad ultimum passi sextarios tres, & aquam, in qua foenum Graecum vel semen lini suc-rat in usum, adjicies & decoques, ac per triduum ad cornu dabis. Graviter tussientes& vulsi hac potione recreantur: de masculo pinguis porcinus acro decoquitur, donec omnis caro solvatur, abjectisque ossibus universis, cum jure, quo deserbuerant, & tribus sextariis passi & sextario ptisanae rursus in cacabum mittis. glutis taurinae semiunciam, aceti acerrimi hemina dimidia conjungitur;& servet, ut q idon fiat. traganti uncise tres,
252쪽
lini seminis & foeni Graeci unciae singηlae
decoquuntur extrinsecus & teruntur: adjunges etiam medullae cervinae & sepi hircini uncias tres. quae ad ultimum, cum omnia pariter calefacta suerint & colata , facies potionem, ex qua per mrnu dabis animalibus diebus septem, aut novem: curaturus, ut tepefactam degeras, quae ne spissentur, adiectio passi, & aquae illius copia, in qua eο-eta sunt semina, praestat liquamentum. Aliquanti caput agninum tam diu decoquunt, donec omnis compago solvatur, abjectisque ossibus terunt, adjectoque ad jus ipsius melle, diebus septem ad cornu digerunt. Quod
si tussis ex faucibus veniat, myrrhae uncias tres, cardamomi unciam unam, nuclei sextarium, uvae passae sextarium, deteres diligenter , additoque melle agitando lentis carbonibus decoques. cum intepuerit, pastillos ad nucis magnitudinem lacies, quos ternos cum butyro diebus quinque vel septem degeres. Item si ex faucibus causa est, occisum pullum palpitantem aperies, & tollis ejus ventriculum, quem cum suo stercore calentem & integrum in melle convolves, & pereanalem degeres. certissimum ac verum remedium est. Si exasperatio gutturis move-
253쪽
rit tussim, murrhae uncias duas, piperis uncias duas, seminis lini Dixi & contusi sextarium, cardamomi semiunciam, uvae passae sextarium, nuclei sextarium, mellis pondo duo, diligenter trita commisces ac decoques, pastillos ad nucis magnitudinem facies, ter nos in die degeres.
De tussi, quae ex humorum acerbitate generatur.
CAP. LXVII. Tussi, quae ex acerbitate humorum provenit, tali ratione succurritur: in primis purgandum est corpus iussaentis. Cucumerem itaque silvaticum vel radices
ejus cum nitro Alexandrino conteres, adjunctoque vino vetere per os dabis ad cornu.l Quae potio cum laxaverit ventrem, post diem l tertium squillae validioris scrup. quatuor eOntundes, & optimi laseris, quantum sabae pa-l titur magnitudo, commisces, vinique odorruti sextarium, & olei veteris libram addis, &cum diligenter omnia cribraveris, triduo peros defundes ad cornu. Istis quoque lassi- mentis non minus, quam potionibus adjuvabis: sandarici uncias tres, asphalti uncias tres, allii & ceparum uncias tres. qUae eum pariter triveris, in tres partes aequaliter divides, & per triduam cooperto ori vel capiti subjectis carbonibus suffumiges, ut odor
254쪽
impleat nares. cujus tamen oculos prius lugabis, ne medicamenti acerbitate laedantur. Ηerbae quoque marrubii fasciculum, quam magnum volueris, deteres, & cum ovo &vino succido admisces, addita adipe cervina, vel si defuerit, vervecina cum cera resolvis,& cum tepida ad cornu degeris . Gravissimae subvenit tussi, si pitulas cypressi decoquas, & purges diligenter, addita axungia,& anagallico, & soliis tenerioribus herbae parietariae, contundas in pila, & pastillos ad nucis magnitudinem facias, quos quotidie impares cum melle & oleo & vino passo, ovis intinctos dejicies. Si placet, pro pitulis
etiam folia cypressi contusa miscere cum omnibus supra scriptis, potes liquidiorem sacere potionem, & dare per cornu. Ad omnes tusses talem dedere plerique potionem: draganti, myrrhae, spicae nardi ana unciam unam detrivere sollerter, & cum duobus se tariis passi per triduum diffudere. Ad tussim siccam vel ad fisspirium, se arte
CAP. LXVIII. Ad arteriam exasperatam, &ad spasmum: hyssopi libram, foeni Graeci selibram, seminis lini, tracanti, ana- gallici, rutae viridis singulas selibras, salis
255쪽
li eminam dimidiam contores, & u'iae ad tertiam decoques cum passo , tussienti per triduum, vulso per novem dies dabis. Alii petroselini Macedonici unc am unam semis, dauci unciam unam myrrhae, spicae nardi, costi, tracanti, singulas uncias, prius in mulsa tepida dissus as, acori, piperis, succari ana
unciam Unam, guttae Ammoniacae uncias duas. camiae unciam unam, pariter deterunt,
pastillos ex mulsa faciunt, post cum passo dejiciunt tedianti. Ad tussim veterem & ad suspirium, vel anhelitum & ad synanchen
mox dederis storacis rubeae uncias tres, m VP
rhae trogloditis uncias duas, opopanacis Un-
cias duas, irisillyricae uncias duas, galbani uncias duas, resinae terbentinae uncias tres, herbae symphoniacae unciam unam, pariter commisces & deteres, pastillos facies cum melle. Praeterea axungiae libram semis, Caricas quindecim, pineam combustam, & in pulverem redactam, liquaminis optimi heminam , mellis libram cum cauliculis excoctis, ossas faciunt, & cum passo degerunt. Aliquanti hederae lalia, item populi albi solia, aequo pondere deterunt, & cum vino albo per nares defundunt. Alii rutae folia cum melle deterunt, & cum vino optimo per na-
256쪽
res defundunt. Alia: Cucumeris silvatici folia foeno; miscent, radicemque ipsius co tundunt , & cum lini semine & hordeo commixta offerunt. Experimonio probatum est tussim suspiriumque sanare, si sulphur vivum& rosmarinum cum melle & vino veteri per sinistram narem degeras. Aliqua uti panacis radicem detritam cum vini optimi hemina& tribus cyathis olei, per cavernas naris Gnistrae infundunt. Praeterest rosmarini scrup. quatuor, myrrhae scrupulos duos, cum vini veteris sextario, olei hemina, per nares tria
duo defundunt, ita, ut in die detur hemina. Anethi acetabulum, irisillyricae acetabulum, rutae scrupulum unum, olei heminam dimidiam per os digerunt. Suspirium quoque ae tussim relevat, si radicis mori scrupulum unum, herbas heliotropii uncias tres, diligenter conteras, de cum hemina vini candidi per os defundas. Recens quoque tussis experimento curationis sedatur: lentis sextarium semis emolis, sarinamque mollissimam facies, ex qua singulas heminas cum singulis heminis aquae per os per triduum degeres. Vetus autem tussis aboleri creditur, si cyathos tres ex succo porri cum hemina, olei
pluribus diebus per fauces defundis. TvG
257쪽
sientes ac vulsi hac potione curantur: panacis radicis uncias duas, sulphuris vivi umeiam unam, thuris masculi uncias duas, myrrhae troglodytis unciam unam commixta in pulverem rediges, ex quo duo cochlearia cum duobus ovis, addita vini veteris hemina, diebus quinque vel septem per os dabis. Expe tum dicitur, ulmi cinerem levissimum, id est, favillam aqua tepenti permiscere, & olei boni aequam mensuram addere, junctisque tribus ovis, diebus, quot volueris, dare per fauces.
cAP. LXIX. Validissima contra tussim& vomicas compositio est: succi marrubii expressi heminam, Caricas siccas XXV, mel- Iis Attici vel cymini sextarium semis, in
olla nova ad medium decoques, post myrrhae troglodytis uncias duas, dauci unciam unam, cassiae fistulae unciam semis, cinnami semiunciam, thuris masculi unciam, aristo- Iothiae uncias duas, opopanaeis unciam, irrusillyricae unciam semis, radicis panaeis unciam, universa conterito atque cribrato, &supra medicamentum, in quo mel & ficus coxeris, mittito, & studiose agitans servere facito paulatim carbonibus lentis, post in Pixidem plumbeam vel ligneam condito, eK
258쪽
qua bina cochlearia cum hemina vini peros quotidie degeres. Vulsis vel tussi sensibus prodest singulos sextarios lentis, foeni Graeci & lini seminis frigere separatim, & pulverem facere, & de singulis speciebus singula cochlearia cum succo anagallici, & succo plantaginis, quantum volueris, addito vino, per os dare. diversis potionibus vulsori ni S tussientium.
CAP. LXX. Ut diversae causae sunt, ita& difficiles curae. Quapropter studiose, quae
experimentis nostris vel aliorum probata cognovimus, intimamus. Ad unum itaque ani mal talis potio praeparatur: fabae frixae sextarium sne sale cum aqua decoqueS, quemadmodum hominibus consuevit apponi. Praeterea foeni Graeaei sextarium separatim mi tis in cacabum, & cum servere coeperit, primam aquam fundes, post addis aquae sextarios quinque, Caricas viginti, liquiritiae uncias duas, tantum ferveat, donec quatuor sextarii remaneant, tunc fabam istam coctam& foenigraccum cum Caricis vel liquiritia in mortario diligenter deteris, addis insuper butyri, sepi hircini ana uncias duas ad ca-
larem diligenter resolutas. quae cum Omnia
miscueris, addito jure, in quo laenum Grae-
259쪽
cum decoxeris, tepefacta, per cornu plus quam singulas heminas diebus singulis faucibus digeris. Quod si spissiorem videris potionem, tantum passi addis, ut possit per cornu eXire. Barbarorum usus adversus tussim invenit salutare remedium. Radicem herbae, cui nomen est inula, quam Campanam plerique appellant, colliges, in umbra siccabis, postea deteres, in pulverem rediges, ex quo terna majora cochlearia in singulos sextarios vini veteris pridie infundis, & cum bene agitaveris, claudes, ne Odor herbae sal tutaris exhalet; per Os triduo, vel quot volueris diebus, degeres. Item alia: lentis
Alexandrinae, foeni Graeci, lini seminis, he- minas singulas decoquis, addisque ei tragantit unciam semis, pridie in tepida infundis, &l anagallici uncias tres diligentissime resolutas,
j quae cum Omnia in mortario triveris, in cacabo novo cum tribus aquae sextariis decoquis , exinde tertiam partem cum sextario passi tepidum per os dabis triduo c0nsinuo. sanare creditur vulsos. Si jumentum ex viatineribus saucium tussis urgebit, irisillyricae
unciam unam, piperis nigri semiunciam, succari scrup. unam, myrrhae troglitis semiunciam, thuris pollinis semiunciam, traganti
260쪽
prius infusi & triti unciam unam, ova quinque cum passi sextario commisces, & triduo
per sauces degores ad cornu. Post mel, butyrum, axungiam, salem & piculam commisces, ossas facies, & in passo intinctas degeres. Si ab internis intussierit, sueci ptisanae heminam, defruti cyathum misces, &per triduum dabis. Si gravius tussierit an mal , fabae frixae & coctae sextarium, sevi hircini uncias tres, allii capitκ tria pariter decoquis, & in mortario deteris, & cum passo dabis. curat autem vulsos & ruptos zfoeni Graeci sextarium unum, cum viginti Caricis, fasciculo apik, & fasciculo rutae in aqua ad medium decoquis, ita, ut post mο- dum traganti resoluti unc. tres, & anagallici confusi unc. tres, S allii tres addantur, &omnia conterantur, offulisque ad nucis in
gnitudinem factis, ternae, quinae, septenae Per triduum degerantur. De scabie. CAP. LXXI. Scabies tumontis deformem passionem, & interdum periculum generat. Contagiosa namque est, & transit in plures.
Cui nascenti medicamentis non oportet Oc- Durrere, ne praeclusa cute in visceribus residens convertatur in morbum. Sed ut eri