Benedicti Pererij ... Aduersus fallaces & superstitiosas artes. Id est, De magia, de obseruatione somniorum, & de diuinatione astrologica. Libri tres

발행: 1592년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

141쪽

bus multa dia

Habilior ani

m nas reuel tiones.

1 8 DE OEsERvA . SOMNIO.bus in vigilia variis dii ingui occupationibus, grauibus dii ineri negotiis, curisque distrahi: per sensus itein exteriores euocari ad ea, quae extra ipsum sunt,&per varia eorum sensuum spectacula diu agari, multipliciq; rerum humanarum strepitu interpellari,& a sui, rerum qi coeles tum consideratione avocari, incertis praeterea fluctuare deliberationibus,variisq;studiis,dcaffectibus aestuare, qui no sinunt eum, quod verum & rectum est, id aut liquido cernere, aut incorrupte iudicare Cotra vero in quiete & somno, ab eiusmodi omnibus interpellationibus &impedimentis vacuus,& liber animus, sibi totus

praesens, & praesto est, sibiq; attendit in se sit as

omnes vires, atque facultates collectas,& coniunctas habet, expeditus, & acer ad intelligendum, atque omnium, quae illi extrinsecus obiecta sint amplissime ac facillime capax. Alteram eiusdem rei causam hanc ponere licet, quae vigilantes accipimus, ea solemus lubtiliter ratiocinando discutere.& examinare, reuocare ad calculos, atque humanae rationis trutina diligeter expendere : ad rationis enim normam exigimus omnia: cui si congruant, quae nobis ob lata sunt, a nobis approbatur, si diic repent,a iudicantur, atque reiiciuntur. In somno autem res sibi obiectas animus hominis citra examen accipit, paratior, promptiorq; ad visis diuinitus datis credendum, atque obsequendum. CO stat aute inter omnes, qui de rebus diuinis scripserunt ad eas res non tantum intellectu . sed e

tiam affectu, & quodam animi quasi sensu, gustuq; percipiendas, satius esse agi, & regi homi

142쪽

L1BER SE cvNDVs. Iq9nem extrinsecus, quam ipsum agere se:& audi-εorem esse potius , quam arbitrum , & aestimatorem,deniq; simpliciter credere potius, quam causas credendi disquirere, & expendere. Tertia causa ex Aristotelis libello. qui inscribitur de Diuinatione quae fit ex somniis , desumpta est: ait ille: Quemcumque motum, quo animus dormien- iatis extrinsecus pulsatur O cietur, quamuis leuem ct

exiguum , magnam tamen habere vim commouendi

animum, vehementers in ipsum imprimi, atque alte in eo inhaerere: id autem seri propter noctis silentium, O sensuum exteriorum vacationem ct quietem , ars

omnium , qua animi intentionem remittere solent, xacuitatem, tunc enim sensibus somno consopitis, Ianguenteque corpore, qua extra sunt, nequaquam sen-riuntur.Quapropter opportunissime Deus eo tepore docet hominem sine ulla eius perturbatione sine aliorum hominum obseruatione, denique sine ullius rei interpellatione : praesertim autem , quia quo magis animus noster a sensuuconsociatione.& corporis contagione abstrahitur,tanto videtur cisci vegetior,& acrior ad res diuinas intelligendas. In somno autem, qui est imago quaedam,& repraesentatio mortis, videtur animus quodam modo fe iugari a consortio corporis eiusque vinculis, si non omnino, certe

aliquatenus relaxati . Quartam causam esse arbitror,ut ea re ostendatur, quanto sit Deus potentior & essicacior ad hominem docendum , .ati rudiendum, quam sit alius quiuis homo: quip E. I... . .pe homo hominem docere, nisi vigilantem, axi 'ρorem rdientem,& attendentem non potest: Deus au- siit abis. temAtiam altissime dormientem,atque somni-K 3 antem.

143쪽

iueo DE Ons EvvAT. SONNIO.tem. Quo satis declarat se in omnes humani nimi vires, ac' facultates summum imperium,& efficacitatem habere. Quintam causam equidem posuerim, ne videlicet quispiam existimaret mortem auferre homini omnem scientiam: aut non esse aliam viam, rationemq; comparandi scieritiam, quam per sensum, discursu inq; rationis, & ex antecedenti aliarum rerum co-Gistra m- gnitione. Averro es quidem super libello Aritium Aise stotelis de Diuinatione per somnia,in commen em. tario suo, non audet inficiari prophetiam posse homini accidere, vel in somnio, vel per reuelationem, negat tamen ea ratione vel artes, vel scientias speculati uas posse ulli contingere: Vra, inquit: est natura hominis,unus igitur dumtaxat rit intelligendi, o discendi modus, scilicet intereun-ciis sensibis, variis item praeceptis experimentis, diligentis ratiocinatione. Nam si praeter communem, Oxstatum discendi modum, esset hic alter per somnia, vel reuelationem, cum is multo sit facilior, ais pr. flantior, ille alter, quo difficilior, o laboriosor es, eὸ magis fuisseisuperuacaneus,non igitur Ditis esset homini: Deus namque, o natura, necfrustra quicqzam faciunt, ct de iis, quapossunt fleri, quod melius Opraestabilius est, numquam non faciunt.Sic ille. Quae sane argumentatio, non esset plane infirma, si quisquam diceret nemo tamen nostrum id dicit modum illum discendi per somnia, vel per

reuelationem,aut esse homini naturale, aut eis e frequentem, & usitatum. Verum haec Averrois

DKta,hri commenta, Vt alia ei uidem, de scientia, poten- ινιο . tia,& prouidentia Dei, & humani animi natur ex inicitiae diuinarum rerum, & impietatis fon-

144쪽

Lin ER SACvNDi s. ' Isrte redundantia,quam sint inerudita, obtusa. falsaq;, satis liquet vel solis exemplis, quae memorantur in sacris literis, Adami, Salomoni , Da c.,6 .nielis,multorumq; Propbetarum, quibus mul- 3 Reg. i. tarum rerum scientia subito data est a Deo quin ι .etiam Beseleel,& Oliab,quos in lib. Exodi proditum est, subito diuinitus edoctos Osaicum

tabernaculum, simul cum omnibus eius instrumentis,atq; ornamentis,summa arte perfecisse.

QI AESTIO. V.

CVR A DEO SOMNIA DENTU RObscuri, ct indocIis hominibus, non autem' sapientibu .

VE L hac una ratione Aristoteles,& Cicero

omnium somniorum, quae diuina credun- Frror Ar/tur fidem di auctoritatem elevari,& eludi poste putauerunt. Nam i quae somnia, inquiunt. darentur hominibus a Deo , ea non obscuras ct indoctis hominibus , sed viris sapientia, prudentias praeitantibus dari par erat. In quo fefellit eos, quod distinerionem diuinorum somniorum, eorum dico, quae vere diuina sunt ab iis quae non sunt,esse tamen falso putantur,plane ignorauerunt. Enim Ver cu Lmbriis Di i Gentiliu quos fuisse daemones nobis C hri- semis,a oti milianis nequaqua dubium est ) quemadmodum ei resoliti e

futuros rerum humanarum casus , & euentus r ut 'stv μρ certo prouidere,ac scire non poterant, id enim solius Dei est,ita nec eos certis aut verbis,aut si gnis praed cere,ac praemonstrare poterant. hapropter somnia:.quibus praesignificabantur fu- bommitas, tura: non dabant viris doctis & prudentibus:vt-t K selicet

145쪽

is r DE OasERvAT. SOMNIO. delicet ne illi eorum somniorum vanitatem,ac falsitatem deprehendentes, auctoritatem ipso. rum Deorum apud alios contereret, eorumq; oracula laquam diuinitatis vacua,& inania voritatis, in publicum etiam vulgi ludibrio & c temptui exponerent: dabant igitur ea somnia indoctis, tu veri, falsiq; discernendi imperitis,max e vero superstitiosis, ob idq; ad credendum quiduis, satis per se parati', atque propenus. At vero somnia, quae a vero Deo missa sunt,e a legimus plerumq; data viris sanctitate,ac sapientia eximiis, ut Abrahar, Iacob,Salomoni,&Danieli. Data sunt tamen etiam nonnulla viris non admodum doctis sed pietatis tamen,ac in nocentiae praestantia clarissimis: excellens autem virtus,& pietas,dociliorem reddit hominis animum, aptioremq; ad rerum diuinarum perceptionem,quam humana vel prudentia,vel f pientia. Qui enim mundana excellunt potentia,vel sapietia: hi fere sunt aut impij, aut supe bi, aut turpissimis inquinati flagitiis: quae res coelestibus doctrinis, diuinis': illustrationibus,

aditum ad animos hominum,penitus occluduto C. qu/dam Nec me fugit, etiam quibusdam sceleratis ato hom' etiam impiis hominibus,ut Pharaoni,& Nabuchodo

fini a. Hi in 'in ς yps rum principue cauta,neq; cum intelligentia eorum somniorum data sunt: quo scilicet illi,eorum interpretationem. cum apud suos lapientes inuenire non possent, a veri Dei

cuntoribus eam petere cogerentur,atque ea ratione verum Deum agnoscerent. ac veneraren

tur,eiusq; seruos in admiratione, & honore haberent:

146쪽

LIBRR SEC v Nous. I s 3berent: id quod somnia Pharaonis& Nabucho Gem t. donosor a Iosepho & Daniele interpretata,ma σε nifeste declarant.

QV AESTIO VI.

CVR DIVINA SOMNIA NONNI M- quam sui obscura,ct perplexa. SE D cur diuina somnia non semper fina clara&aperta. sed obscura,& perplexa;& aliarum rerum imaginibus,ac similitudinibus inumbrata,&offuscata, nec aliis tantii occulta,sed etiam iis,quibus dantur, minimc conspicua, causas rimemur,& aperiamus. Dij Gentiliti, hoc est daemones , quia certam futuroru eventuum scientiam habere non poterant,ad significanda futura, labant illi quidem non raro somnia, sed obscura tamen & ambigua, quaeq; ad diuersos, e tia contrarios euentus facile detorqueri,& applicari possent: ut ad quodcumque cecidisset, somnium quadrare videretur. Quod si somnia euentis minime responderent, id non falsitatis omni orsi,sed interpretum inscitiae,qui somnia propter obscuritatem& ambiguitatem non rite eisent interprutati .adscriberetur. At vero S5nia,quorum auctorem fuisse Deum ex sacris literis cognouimus, saepenumero distinctὰ,& explicate tradita sunt, qualia legimus fuisse Abimelech, Laban, Iudae Machabari, Salomonis,B. Ioseph,& trium Magorum. Non est tamen negandum quaedam somnia esse dara recte & obscure, sed hominibus gentilibus : ad eum nempe finem,ut intelligentiam eorum riniorum, Κ s cum Apulia D

tura

147쪽

Dan L.

Gems 37 is; DK OBsERvAT. SOMNIO. cum non ab aliis , quam a viris sanctis accipere possent,& ipsos Dei seruos honorarent, & summa Deum reuerentia ac veneratione prosequerentur. Si quae vero somnia etiam seruis Dei obscura data sunt, propterea id factum est, ut eorum sensum atque intelleistum , summo illi studio,assiduis precibus,multisq; lachrimis a Deo flagitantes, tandem impetrarent, & propter difficultatem impctrandi .pluris facerent,& cariorem haberent. Denotatur praeterea obscuritate somniorum, earum rerum , quae signa ficantur

somniis,obscuritas. Adde quod per imagines,&similitudines , breuissime plura & sublimiora mysteria significatur, quam si apertis,&propriis

fuissent expressa vocabulis. Nam quam multa, quam varia, quam profunda mysteria, una illa statua Nabuchodonosor in quiete visa, adum brauit, quae si fuissent propriis verbis efferenda, vix longillima oratione declarari potuissent, Deniq; vult Deus nonumquam, somnia esse ad aliquod tempus occulta, & incognita, quo ad nimirum, ipso eventu,reciimq; successu,eorum veritas agnoscatur,& comprobetur: quod in duobus illis Iosephi somniis,promotionem eius ad suininam potentiam &. dignitatem praeli gnautibus, liquido cernitur.

V AESTIO VII.

homini, Obseruare somnia. V AE tanguntor his verbis dissicultates, Sprior quidem est an fit fas Christianis,curiosu

148쪽

riose somnia obseruare: ad quam facilis est, rein promptu responso. Etenim quaedam somnia

licitum est obseruare , quaedam vero minime. Principio ,somnia,quae bonam, vel malam cor- atuor getporis affectionem aliquam, morbosq; tam ani-mros' ωρ mi quam corporis significant. utiliter a medicis

tam animi, quam corporis Obseruantur & se tiario cupenduntur. Tum,somnia, quae nos crebro infe- rari. stant, territahi, conturbant & vexant, animaduertere quibus ex causis accidant,vi vel noti eL fectus ignotas nobis causas scrutemur, ac teneamus, vel ut rationem aliquam ineamus eam a

nobis molestiam depellendi,licitum est,& a sanctis viris saepe usurpatum. Legimus enim apud Cassianum in Collatione et r. veteres illo S monachorum magistros, & rectores, in perquirendis , & cxcutiedis quorumda somniorum causis diligenter esse versatos. Postea obseruare somnia,quatenus in illis pernotescit homini veritas aliqua pertinens ad scientias speculati uas , vel ad res gerendas conferens, nec ut superstitio-fum,nec ut vanum damnari debet. Deniq;, somnia,quae no S saepe commouent,& incitant ad flagitia , considerare num a daemone nobis subiiciantur, sicut contra, quibus ad bona prouocamur,& instigamur, veluti ad coelibatum, largitionem eleemosynarum, & ingressum in religionem, ea ponderare, num a Deo nobis missa

sint, non est superstitios animi, sed religiosa, prudentis, ac salutis sitae satagentis, atque solliciti.

AT Vero, cuiuscumque 1 omnij, quoquo mo- Gmnia et

do nobis contingat, etiam si raro , sit emere, si fortuito eueniat, putare habendam esse ratione

curamque

149쪽

Somniorum obseruatioch

i 6 DE Os ARVA T. SOMNIO. curamque suscipiendam,stolidi hominis est, ne dicam stulit, Supra enim ostensum est, maxima partem somniorum nihil veri, & certi habere. sed vanitatis . ac temeritatis esse plenissimam. Praeterea obseruare somnia, quasi esset in ipsis aliquid diuinum,scilicet, quale Gentiles existimabant esse in garritu, volatu, cibatuq; auium,& in extis animantium , atque ex illis praenosse, ac diuinare velle sutura, non rno uti non est licitum , sed est in Scriptura grauissime reprehc

sum,damnatum,& interdictum , non minus f ne quam magorum,& ineantatorum maleficia, quod ex cap. 39. Leuit. ex I 8 Deutero LX 3 3.

posterioris libri Paralipomenon,aliisque sacrorum voluminum locis serspicue intelligitur Et Vero, scire velle futura , quae Deus in sua solius

potestate posuit,arro pas &impia est curiositas. Putare autem certa futurorum signa contineri in somniis, quae nullam cum rebus futuris connexionem & conuenientiam habent, fatuum

est, parum dixi, plane impium, & stultum est: hoc enim arguit eiusmodi somniorum obseruatores, stultis, impiis & absurdis opinionibus esse insectos, atque deprauatos. Nam,vel isti putant res omnes futuras,ex naturalibus causis pedere , & hoc falsum est , vel eas res quibuslibet somniis fignificari posse, quod plane stultu est,

vel futura omnia certo prouideri, & sciri a daemone, quod est perquam impium , vel denique a Deo promiscue, atque indiscrete per qua libet somnia,& quibuslibet hominibus, praemonstrari futura, quod esse absurdum nemo non videt. Ad extremum, tanti facere somnia, &usq; adeo

150쪽

Lisipit is EcvNDus . Is adeo pedere ex illis,ut ad eorum quasi normam dirigat quis omnem vitae suae rationem,& respe- istu habito ad somnia, actiones, & negotia, vel . suscipiat vel omittat, non modo praestantia hominis indignum est, sed olet etiam fatalem illa Stoicorum, toties in Ecclesia damnatam, & a melioribus philoiophis explosam, reiectamque necessitatem, Quod si merito vituperantur, & a sapientibus redarguuntur Astrologi,qui res humanas ex astris,quasi suspensas,& religataS omnino pendere arbitrantur: eo magis profecto, tuis obsiἡ reprehendendi sunt superstitios somniorum uis uitium sum obseruatores, quo magis astra dignitate naturae et maequabilitate motus,constantia ordinis, ampli- - ' ' tudine potestatis, & praestantia efficacitatis, somniis antecelludi.

JAESTIO VIII.

CVIVS HOMINIS SIT RITE I N- teipretarisomnia.

AD posteriorem quaestionem, qua quaeritur

cuius hominis sit bene interpretari iomnia hunc in modum respondet nus. Somniorum, luet vim habent ad aliquid significandum, & obteruatione, atque interpretatione digna sunt, ea non cuiusuis hominis est interpretari.Tria entiri huiusmodi somniorum genera distingui poliunt: nam multa sunt naturalia, quaedam huiDana: nonnulla etiam diuina Naturalium somnio - arum interpretatio, non est dubium, quin soler- s i. tium & doctorum Physicorum . ac medicorum tari. sit propria: eorum maximξ, qui norunt si in ilitudines

SEARCH

MENU NAVIGATION