Benedicti Pererij ... Aduersus fallaces & superstitiosas artes. Id est, De magia, de obseruatione somniorum, & de diuinatione astrologica. Libri tres

발행: 1592년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

51쪽

tiam. Non potest transferre corpuS de extremo ad extremum,& non per medium. MvLTA quoque iunt, quae per altera actionem daemonum quam mediatam diximus , cuiusmodi est naturalis alteratio,corruptio, generatio rerum naturalium, non possunt a daemonibus estici. Non enim potest Daemon immediate producere vllam formam substantialem

vel accidentale: cum enim sit incorporeus, non potest immediate alterare materia corpoream, unde formet naturales educuntur. Secundo,non

potest aliquid creare ex nihilo, tum quia id requirit infinitam virtute activam, qualem Deus solus habet: tum quia nec motus localis daem nis , nec operatio, quam per causas naturales

exercet, in nihilo recipi, aut circa nihil versari possunt. Tertio, non potest ex quolibet facere quodlibet. Quarto, nec per quamlibet causam vel instrumentum potest quemlibet effectum producere: sicut medicus non potest per quamlibet medicinam, quemlibet morbum sanare,n c artifex per quaevis instrumenta, quodcuque Voluerit opus perficere: atque hoc est quod Augus inus compluribus locis docet, nec damaones nec Angelos esse creatores rerum, nec posse transmutare formas rerum, nec materiam cor

poralem ad nutum illis obedire. Quinto , non possunt daemones producere sormas substan- . tiales non praeuiis alterationibus & praemissis dispositionibus. Sexto, nec possunt eas in instanti, aut quantumlibeti paruo tempore producere. Septimo, non possunt quamlibet rein na- D et turalem

52쪽

tare etiam adhibendo causas naturales. Oct

uo, non possunt animalia persecta sine semine producere, quare si visi sunt umquam vel ex lapidibus & lignis producere equos vel leones, vel ex nubibus pluerexitulos , non est putandu. sic eos fuisse generatos,sed vel aliunde ih uisibiliter per Daemones illuc translatos, vel non fuisse vera animalia, sed eorum tantum imagines di simulachra cernentium oculos fallentia. Nono : nec potest animal producere subito secui dum perfectam magnitudinem & virtutem eius: deniq; quod superat vires agetium naturalium, quodque naturali eorum dispositioni & ordini repugnat, & ad quod virtus agentium naturalium nullo modo se extendit, id fieri a Daemone nequaquam potest. Decimo et non potest pe uertere atque immutare ordinem qui est interserinas & dispositiones rerum naturalium, Ut

possit posteriores inducere non inductis prioribus , aut extremas non inductis mediis. Vndecimo: non potest mortuos ad vitam reuocare

propter causam supradictam. Duodecimo, non potest impedire,ne agens naturale habens Omnia requinta ad agendum, non agat. DispWtari posset hoc loco an ulla res naturalis habere possit vim in Daemones , expellendo eos, vel etiam

actiones impediendo, propter id quod dicitur

in libro Tobiae,cap. 6.&. 8. de iecore cuiusdam piscis cui is sumo fugabantur Daemones in pe .petuum, & de melodia Dauidis qu expellebatur spiritus malus a Saule.Vide i .Reg. cap. I 6.

q, Regum. cap. 3. Lytanum & Burgensem su- Per

53쪽

L i κε R PR I M vs. SI per primum Regum, cap. I6. & ibidem Tostatum quaest.qo.Vide Iosephum octauo Antiquitatum de radice Salomonis,cuius odoratu Daemon exibat per nares eius hominis quem tenebat. Verum hac de re nostram lector disputationem & sententiam reper; et in alio libro qui hunc proxime sequitur, & in quo eam quaestionem tractamus,explanantes illa verba quae sunt in Cantico trium puerorum: Benedicite cete omnia qua mouentur in aquis Domino.

AN OPERA MAGORUM SIN. I sera miracula, ct quomodo a vcris miraculis dis . ferant ac dignoscautur ' ΜiRANDA Nagorum opera non solii Misaetitia I Ethnici, sed etiam nostri Theologi inter- .dum Vocant miracula, vel quia verorum mira culorum sunt soajllima, vel aestimations horni- num quod ea ipsi nec s cere, nec quemadmodum facta sint in t liseie possunt, non ' naturae, sed diuinitatis opera e istimantium'. Et sane nonnulla faciunt M gi in speciem non dissimilia eortim quae faciunt sancti: namq; Magi pharaonis similiter ut Moses,& virgas tuas verterutin serpentes, & aquam mutarunt in sangui fient.& magnam ranaria vim subito produxerunt. Sa- ε .inant interdum Magi aegrotos, & Daemones ex corporibus hominum eiiciunt. Nec tamen haec operii similitudo facit, ut Magorum opera vera sint miracula, alioquin riuiraculii non esset idoneum declarandae probandae li Deitatis atque

D 3 veritatis

54쪽

veritatis argumentum, quare ratio fidei & doctrinae Christianae, quae miraculis tamquam veris diuinae potentiae sigillis obsignatur, & quasi

quibus da fulcris quodam odo sustinetur, omnino periret. Docere igitur conuenit hoc loco cur eiusmodi magorum facta non sint miracula, &quibus rebus disserant, quibusve notis atque iusignibus a veris miraculis internoscantur. --δου TRIPLICITER igitur pote st intelligi ali-- ulum. quid esse miraculum. Primo sinpliciter & absolute,nempe coparatione cuiuslibet naturae, hac significatione,nullum plane est miraculum: nihil enim est, quod diuinae potentia: ta sapientiae comparatione,miracillum dici queat. Nam mi- . raculia alicui dicitur, quod eius&facultate & intelligentia excedit: Deus aute nihil est quod admirari possit, quippe cum & causas omniti quae fiunt optime nouerit,& ipse princeps causa sit rν Mix efiiciendi omnia. Nam ciui per ludu&iocu ut est in Prouer. Salomonis ex nihilo mundia condidiit, quid ei magnum,ne dum miraculum, esse queat' cum est apud Esaiam cap. o. de in ii. Sa- pictiae, cap.9.Omnogentes tot que terrarum orbis apud ipsum sit tamquam gutta roris antelucani, se quasi puluis o tamquam inane ct nihil. Deinde potest appellari miraculum respectu hominia, qui quae sunt ipsis inusitata, di quorum causas ignorant quoniam ea maxime admirantur, dicunt miracula: qua ratione non modo Daemonum &Magorum, sed etiam sapientum hominum inuenta quaedam noua,& artificiosa opera, qualia fuerunt illa Architar& Archimedis, quae supra

comine morauimus, miracula nominantur. Sed

vere

55쪽

ideo verE ac merito mirandum est; quia omnis naturae create vim atq; potestatem excedit. Hoc τω aratis autem multis modis potest euenire: namque ex- 'ς-m 'cessus naturae creatae, vel est in eo quod fit, qua

le nullo modo natura potest facere, cuiusmodi est,ut duo corpora simul sint in eodem loco, ω ise permeent, vel ut corpus humanu euadat immortale, impassibile& gloriosum: atque haec tonent primum locu & gradum in miraculis. Vel excessus est non in eo quod sit: sed in eo vel ex quo vel in quo res fit, potest enim natura producere aurum vel arborem , sed non ex nihilo, potest dare vitam, sed non mortuo potest item facultatem videndi largiri, sed non nato caeco:& haec secundum locum in miraculis tenet. Vel excessus nec est in eo quod fit,nec in eo ex quo aut in quo fit , sed vel in modo, vel in ordine, vel in alia quapiam circumstantia, aliisve rebus cum quibus omnibus naturaliter opus illud si, Exempli causa : potest medicus sanare aegrotu, Verum non subito:nec absque medicina: potest

Magus vel Daemon, vel etiam natura ex ligno producere serpentem, verum non immediath:

atque hic est infimus miraculorum gradus & Iocus. Sed quia haec breuiter diximus , vereor ne obscure dicta sint: quare quo melius intelligantur, latius explicabuntur. Daemonum & Magorum miracula non vera, differunt a veris miraculis: quae in scripturis N historiis Ecclesiasticis a seruis D si AS a lesimus his quinque modis,

Dignitate virtutis escientis: talitate eorum s .mia -- qui faciant. Diuersitate factorum Modo facien- νοπι

56쪽

ue 6 DE MAGIA

miracuror-m di,& Fine,c pius gratia fiunt vera miracula,cum ut supra diximus)omnis naturae creatae vim

exuperent,solius D E I potestate possint effo, nam quamuis per Angelos vel seruos Da 1 seti videantur, illi t men non agunt virtute sua, sed D E I cuius sunt administri, & tamquam instrumenta. Magi autem opera sua faciunt,vel virtu, te quarumdam rerum naturalium quibus utuntur occulte,vel opera Daemonum,qui clam Ma. gis auxiliantur. V era miracula licet interdum faciant etiam homines mali, raro tamen,nec nisi ad confirmationem veritatis, & diuinae virtutis declarationem : fere autem magi homines sunt

flagitiosi & malefici, quos proinde diuinis humanisque legibus consulere,& adire prohibemur. Quae faciunt Magi, vel sunt tantum phalam lastica & simulata,& ideo nec diuturna,vel sunt perniciosa,vel inutilia: vera aute miracula, sunt opera solida& vera utilissima hominibus:&no nisi magna aliqua necessitate, & utilitate facta. Magi opera sua faciunt: vel per caulas naturales; vel ope Darmostlim; utuntur multis praestigiis,mendaciis, Iudificationibus hominum, fi- lguris, charaeteribus, verbis vel nihil, vel absia , da significantibus, alii': superstitiosis caeremoniis,mi scuntq; sacra profanis: namque nonulla verba sacra, quae usurpant,adiunctis superstiti nibus foedant & contaminant. Docent enim ea dici debere sub certo quodam constellationum .stia,cert5q;loco & tempore,toties signo crucis ineso,tot candelis accesis adhibitis vel, filis aut Velis,aut chartis,quas vel pueri vel virgines tan- . tum tetigerint: adhibent etiam quaedam, quaeia nihil

57쪽

Lin ER PRIMvs. 37 nihil prorsus ad effectum producendum pertinent sed ridiculam habent vanitatem , dicunt enim oportere tali hora & toties,& tali aqua lauare faciem ; radere capillos, hac vel illa veste indui sed quod impietatis plenillimum est,sanguinςm eZ humano corpore mittunt,eoqi libamina qu*dam consecrant nomina quo Iumdam

daena onum usu rpant, quibus dana animalibus familiariter utuntur,& cum eis colloquutur, Dinnaonib. sacrificant, nomen & fidem C H R I s T Iabiurant, prohibent homines signare se signo Crucis,& alia faciunt partim superstitiosa, partim ridicula , partim penitus execranda. Nihil tale Sancti faciunt edendis miraculis,sed vel interiore vel etiam exteriori supplicatione & inuocatione diuinae virtutis, vel facto signo Crucis vel aliquibus verbis sacris recitatis, miracula operantur. Ad extreptum. cur vel Daemones

vel Magi faciant illa sua miracula,no est obscurum . nimirum vel lucri, vel gloriar & honoris cupiditate, sibi diuinum nomen & cultum au cupantes,vel ut veritatem peruertant & falsitatem hominibus persuadeant, vel ad patranda imaleficia, veluti furta adulteria, homicidia. Sancti autem faciunt miracula, non sua causa, cum & diuitias c5temnant,& honores fugiant: sed, ut D E v M honorent, ocesesam aedificent, homines'; non solum corpore, sed multo etiam magis animo iuuent. Qui igitur sane mentis est,& studiosus veritatis amatorq; virtutis , non e rit ei dissicile vera miracula a falsis discernere, qui aute flagitiose vivit,& CARisTI doctrinam odit,nec studio veritatis. sed vanae curiosi

58쪽

13 DE MAGI

tatis cupiditate miracula quaerit, is iusto Duriudicio permittitui, ut quia vcritati consentire& acquiescere noluit, circumueniatur medaciisti taliis miraculis persuasus , peruersam doctrinam,falsaq; dogmata. piis verisque repudiatis, amplectatur. Hoc est enim,quod docuit beatus Paulus in a. epist. ad Thessal. cap. a. praemonens venturum Satanam, vel Antichristum: in omni

virtutem finis o prodigiis mendacibus,2 in omni peductione iniquitatis, non quidem omnibus, sed iis

qui charitatem veritatis non receperunt .vr salui e rent his enim mittet Deus operationem enoris,pi dant mendacio, iudicentur omnes qui non crediderunt veritati,sed consenserunt iniquitati.

CAPUT IX. TOTI PLEI SIT MAGIA. VARi s Magiae species, nec hanc arte in

totum, vel commendemus, vel damnanda execrandamq; existimemus,& ne hoc institutae tractationi desit,vel tantum indicare conuenit. Ac primo,quam ali, Magiae varietatem tradiderint ostendamus. Plinius libro 3 o. cap. z. com plV ς β M giae species ab Osthane principe eius doctore traditas esse commemorat:Namst, ait, ct ex aqua ct ex sphaeru, ct ex aere, ως rnis ac pelvibus , securibus se multis aliis modis diuina promittit .praeterea umbram inferorumse cocta-

quto. Haec ibi Pli. Sed Iainblicus in libro suo de Mysteriis AEgyptioruin , Proclus in libro de Sacci scio & Magia , & Porphyrius in libro de Sacrificiis duplicem faciunt Magiam , sicut

etiam

59쪽

nus libro io. de Ciuitate DEI, cap. 9 Alteram vocant Theurgiam , nempe bonam & lau- Dos lex Madabile ni,qua certis quibusdam hostiis,&sacrificiis munditia,quadam animae & corporis, aliisque sacris cetremo nijs, bonos ac beneficos daemones inuocant quorum affatu & auxilio, &occulta manifestant & futura praenunciant,&mira edunt opera quae supradicti scriptores miris laudibus in coelum efferunt. Alteram appellant Go etiam,& Necromantiam,quae mortuos excitat &consulit,& per eos responsa de rebus occultis, vel futuris reddit. Dicitur Goetia a

planctu,quocirca mortuorum sepulchra eorum animae ex inseris euocantur': Necromantia Vero, quia sit deuinatio ex mortuis euocatis petieta. Suidas autem distinguit Magiam, quam ait Persarum esse inuentum, in Goetiam, Magiam proprie dictant,& Pharmaciam: Magia, inquit: inuocatio Daemoκύ: scilicet beneficor in ad aliquod bonii conficie lum: cuiusmodi Apolloni Tyanei praedictiones fuerunt. Goetia sit per coactionem oinuocationem mortuorum , ι enim dicta est a planctu qui fit circasepulchrum. Pharmacia vero fli. cum aliquia porrigitur alicui sumendum ere,quod mortem ei

sit allaturum, vel vehementes aliquas periurbationes O mutationes . aut corporis aut animi in eos: est cturum, certis incantamentispraeparatum. Haec Sui

Nonis aute omnes Magiae species hac ratione & ordine distingui posse videntur. M gia,alia est Naturalis, quae per res naturales singulari quorundam hominum, artificio adhibi

60쪽

cisam reuera est, iudicent de sensibilibus exterioribus.Vtitur etiam illa prior laminis, annulis, i siginibus, speculis vario situ, varioque modo positis & transpositis. M AG porro Naturali,quidam duas alias

species adiungunt: alteram vocant Astronomicam, alteram Cabalisticam, quae an sint merae nugae & quorundam hominum commenta, an-

reuera aliquid solidi habeant & praestent, nunc paucis diiudicandum est. Astronomicam ap- Pellat, quae certas quasdam imagines & figuras, annulos, sigilla, statuas, & alia quaedam horum similia fabricatur, in quibus,eius cultores & defensores assirmant, coelestium corporum virtu

ves& influxus recipi ,receptosq; miros effectus praestare. Sed haec vana sunt, nec modo a Christiana veritate & pietate,sed etia a Philosophica ratione,& disciplina longe remota. Virtus e-him coelestis per se uniuersalis est, & indeterminata ad hunc vel alium quemlibet effectu producendum . determinatur autem per causas naturales particulares: Illae autem imagines & figuret Astronomicet,no sunt causae naturales,nec habent vim, aut esciendi quippiam, aut praeparandi materiam ad hunc, vel illum effectum recipiendum. Deinde coelum naturaliter operatur, illae autem imagines sunt ingenio & artificio hominu flaventae,& pro eorum arbitrio adhibitae, non igitur per illas, virtus coelestis modificari,aut determinari potest. Postea, lignum quocumq; modo figuretur, non potest in se recipere immediate formam equi, vel leonis, nec Vitrum aut aurum formam plantae: multo igi-

SEARCH

MENU NAVIGATION