Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DIUTUR. L I B. I. FUROR. te incipiens , nunquam per intervalla desinit,

simulque commoritur. Furor Vero, & interia

mittit , α diligenti curatione radicitus vellitur. Sed intermisito non sincera est , quando per sui uror delinit; cum non congruenter aut medela, aut temporis anni clementia curatUr. Non-ΓUllOS namque, qui penitus soluti morbo videbantur, aut Veris tempus, aut error in victu,

aut ira casu aliquo proritata denuo ad furorem revocavit. Porro illi huic vitio facile patent, qui natura sunt iracundi, acriter excandescentes,

negotiosi, faciles , hilares : qui joco sis , puerilibusque delectantur. Illi etiam , qui contrario his sunt ingenio , quicunque videlicet stupidi sunt, tristes, tardi in discendo, in laboribus perseverantes , & qui cum demum quid didicerunt, facile oblivioni tradunt , hi & melancholia

promptius capiuntur, qui & antea in furorem procidunt. Verum & in aetatibus, quibus calor, & sanguis multus est, hi furore eXagitantur, Ut puberes, juvenes, & viri. In quibus autem calor ex atra bile accenditur, corporisque habitus ad ariditatem vergit, his in melancholiam cadere facillimum est. Item victus ratio multi cibi assumptio, saturitas immodica, ebrie taS , tu Xuria , Veneris appetentia hanc aegritudi nem concitant. Nonnunquam & mulieres, nisi mundetur corpus , furor infestat ; cum ipsarum uteri ad virilem congressiim apti evaserunt: aliaet vero haud ita facile , sed admodum acerbe iit furorem aguntur. Causta tales sunt, vir nimium

furiosus fit , si consuetus sanguinis exitus , PULhilis, aut sudoris, aliqua de causa repressus est. E quibus furor voluptatis est, rident, ludunt,

saltant die noctuque : irascuntur palam : nonnumquam coronati incedunt , ac si eae aliquo cert

152쪽

6o R ET RI D E C A II S. Er g I m. mine victores redeant; quibus obviam fiunt

non sunt infesti: ita se habet hujusmodi furoris

Ibecies. Alii vero ab ira furentes nonnunquam sibi vestes prosciderunt, & servos interfecerunt,& sibi ipsis manus intulerunt, Sc ob ViOS qUOS-qUe male habuerunt. Species utique infinitae sunt. Ingeniosi namque ac dociles Astrono in iam

callent sine doctore, Philosophiamque possident a

nemine traditam, Ρoeticam quoque Veluti a mU-1is infusam norunt. Aliquid enim, R in mor-hris emolumenti, praebet docilitas. Rudes autem atque indocti homines hoc malo circumventi gravia pondera ferunt: figulinam exercent, aut fabrilem : aut lapides caelant. Ρraeterea & monstrosa quaedam cogitant. Timebat enim qui S-siam , ne vasa olearia prociderent: Alius non bi-hebat, se laterem existimans, ne humore diilol-Veretur, pertimescens Id etiam fama divulgat, Carpentarius quidam olim fuit, cum domi esset, prudens operator : ligna bene metiebatur, scindebat, complanabat , clavis jungebat , aptaba que , in domo exstruenda sobrius cum exactoribus operum Versabatur, paciscebatur, pro laboribus justam mercedem poscebat: porro iste in loco , ubi arte si a fungebatur, mente constabat: at si in forum quandoque discederet, ad balneum , aut ad aliud quippiam neces arrum ; tim strumenta deponens primo suspirabat , deinde egrediens humeros constringebat: postea cum e fervorum fabricae , locique illius conspectu abiisset, tum penitus insaniebat, & furore rapiebatur: quod si ad eundem locum celeriter recurrisset, iterum ad se redibat. Hetaec erat inter locum illum , & viri mentem cognatio. Causa morbi hujus in capite praecordiisque continetur: modo

utroque membro pari ex laborare incipiente, mo-

153쪽

DIUTUR. LIB. I. FUROR. do alterum altero invicem l pedente. Verum praecipua furoris, & melancholiae sedes viscera sunt equemadmodum caput, & sensus in phreneticis plerumque laborant; in quibus vis sensoria ob- laesa est; & quae non adsunt, tanquam jam praesentia conspiciunt ; & aliis non conspicua, ipsorum sese oculis repraesentant. At furentes tantummodo Vident, quae Videre

oportet; sed de illis non sentiunt, ut sentiendum est. Itaque si magnum est malum, promptiore ingenio sunt, sensibus acutiores fiunt, suspiciosi sunt, iracundi nulla de causa , moerentes praeter rationem, cum in severum, & tetricum furor vertitur:

cum vero ad animi hilaritatem inclinat , lzeti,' alacres fiunt. Ρrius dicti sit ne laedente causa vigilant : utrisque vilio depravata est : capitis dolor , aut saltem gravitas comitatur ; audita prompti sunt, mente tardissimi: in quibus sanxiane peculiares sonant aures , & bombis adeo

perstrepunt, ut tubarum fistularumque Voces audire sese existiment: idque fit, cum mori, US crementum accipit: multo Vento inflantur, anxit sunt in sumendo cibos Voraces atque uvidi: Vigilant enim , & vigilia famem suscitat: verum neque , Ut aegri solent, emaciantur : sed magis peculiaris melancholicis corpulentia est: item pallore quodam suffunduntur. Si quod autem viscerum phlegmone invaserit, tunc appetentia nutricatiove hebetatur ; oculi cavi fiunt, non con niventes : Ob quos caeruleae atraeque imagines sese objiciunt si ad melancholiam affectus vergit: sed rubicundiora, & punicea visa sunt. si ad furorem inclinat: plerisque etiam tanquam fulgurans ignis apparet, pavorque eos veluti in si in-tis fulminis occupat: nonnullis vero, & rubent

pculi, & sanguine suffusi sunt. In summo aegri-

154쪽

ω ARETRI DE CAUS. ET SIS tudinis impetu variis secundum quietem Vita

perturbantur, immoderIteque Venerem concupiscunt: neque eoS etiam in publico Ventrem exinonemare pudet: ad mutua, L familiaria colloquia pigri sunt, commonefacti, & increpiti ad iram eXcitantur, atque furore penitus insaniunt. Exinde alius alio modo fuit, quidam immensum spatiuna decurrunt, & quo perventuri sint, nescientes, eodem, unde discesserant, cursu feruntur. Alii per longum iter eos, quibus forte

Occurrerint comitantur. Item nonnulli vociferantur , latrocinium, aut Vim illatam querenteSAlii ab hominum conspectu in solitudines fugiunt; secumque tantum modo versantur. Cum vero jam inclinatus est morbus, stupidi, quieti, moestique sunt: in notitiam enim morbi venientes , sita calamitate miseriaque tristantur. Alia reperitur furoris species, qua laborantes propria membra dilacerant, pia cogitatione Diis suis tanquam id postulantibus gratificantes. . Id fu- Toris genus a persuasione quadam duntaXat proficis citur : in caeteris hi temperantes modestique sunt: excitantur autem tibiae cantu, alioVe animi oblectamento , aut temulentia , aut praeseΠ-tium hortatu. Deorum assiatu hic furor provenit: qui cum remittitur , hilares sunt, & curis Nacui, tanquam diis initiati: praeterea decolores,& macie affecti sunt, diuque ex vulnerum dolo-aeibus infirmum eorum corpUS est.

lysis, omnia genere eadem sunt: aut enim motioniS, aut tactus , aut utriusque defectus est :

155쪽

DI UT U R. L I B. I. NERV. RE sola g; interdum, & mentis, interdum, & reliquorum sensuum. Sed Apoplexia totius quidem corporis, ct sensus, & mentis, & motionis resolutio est: proinde Apoplexiam sortem solvere nulla facultas potest : debilem vero tollere non facile est. Ρaraplegia est tactus motusque rem illio, sed in

sis autem motus tantum fere est actionisque defectio. Quod ii nonnunquam solus tactus deficiat, raro autem id evenit , potius Anzesilaesia, id est, sensus abolitio, quam Pare sis, id est, resolutio nominatur. At si Hippocrates apoplecton, id est, attonitum crus secundum rectum dicat, illud tanquam mortuo simile, inutile, Minsanabile vult significare, quod enim in toto corpore est vehemens Apoplexia, illud in crura

Paraplegiam vocat. Urinae autem in vesica aut supprestio , aut retinendi impotentia , fare sis proprie est. palpebrarum Vero, & malariam , musculorumque in maxillis , & genae in alterutram partem diductio, si per convulsionem to queantur, Canina conVUisio nominatUr. Genuum resolutionem sensusque per aliquantum temporis stuporem, & exanimationem, & casum Lipothymium , id est animae deliquium vocita- Us. Verum nonnUnquam membra singulatim resolvuntur ; supercilium , exempli gratia, solum, aut digitus, aut majora etiam Ut manus crus Ve': nonnunquam simul plura , & alias dextra tantum, alias sinistra, aut unum post Aliud omnia resolvuntur exquisite, aut debiliter: neque tantum quae distantia sunt, & quae eodem censentur nomine, conjugataque sunt: ut oculi,

taque ; Ut nares usque ad medium , & lingua

usque ad fines, qui in ipsa meaia positi sunt;

156쪽

M A RETRI DE CAIIS. ET SIG. una tonsilla , & isthmus, ipsaque gula dimidia

Tesolvitur. Ego sane stomachum etiam , & intestina , & vesicam , oblongumque intestinum usque ad principium, id est anum idem vitium pati existimo. Sed interiora memhra resoluta latent , obscuraque sunt; imperferue vero sunt ac dimidiatae eorum functiones, proinde mihi, Scmembra dimidia pati videntur in duas partes a morbo diducta. Haec res nimirum documento est, quo dextrae partis facultas, & natura a sinistrae partis natura, & facultate differat. Quippo assidens causa aequalis est, & Utrique communes morbi occasiones ; sive frigiditas sit, sive cruditas. Sed utraque haud aeque pati idonea est Natura Vero aeque Valens est, ubi subjecta sunt aeque Valentia ; idem autem inaequabilis inesse nullo modo potest, Igitur si infra caput aliquod principium affectum sit, qualis medullae dorsi membrana est quae nominis ejusdem sunt, & contigua, dextra in dextris, & in sinistris laeva resolvuntur. Verum si caput primo in deXtra patiatur, sinistra, si in laeva, dextra nervorum resolutione laborant. Hoc ideo evenit , quod nervorum initia permutata sunt. Neque enim dextri nervi in dextras partes secundum rectum usque ad extremum progrediuntur; sed ab initio enati protinus ad oppositos transeunt, se invucem id figuram hujus literae X, quam graeci

Chiasmon vocant, permutantes. Utque semel dicam , sive omne simul corpus resolutionem nervorum patiatur, sive aliqua membra, sive ab alterutra, sive ab utraque parte, nervi de capite fuentes alia ratione patiuntur. Nam sensu quidem, ut paucis dicam, hi priVantur, non admodum autem facile ex se motum amittunt.

od si per communionem cum his, qui min

157쪽

DIUTUR. LIB. I. NERV. RESOL.

,entur 4 aliquid vitii contraxerint: paulum &ipsi motus perdiderint. Nam & per se ipsi motum tametsi minorem naturaliter possident. Nervi enim a musculis ad musculos transeuntes motionis principatum obtinent, ' his, qui a canite manant , impertiunt. Nervi enim capitis ab illis plurimum motus participant, tamen ex fictquoque, licet minorem, vim movendi h bent Atque hi nimirum in motu noXam magis DR-tiuntur. Raro autem usu Venit, ut per se jacturam sensus faciant: neque tunc ex toto eam fq-cere videntur. At ii qua conula nervorum ab osse quopiam enatorum, & ad oti a pertinentium, soluta, aut rupta sit, tum membra proprio fit a Don continentur, luxantur, locoque dimo Ventur, Iaon tamen sensu privantur. HGe sunt autem Paraplegiae species , quandoque enim membra resoluta in longum porriguntur: neque, quando e trema longissinaa apparent, iterum possunt recurvari: nonnunquam in Orbem flectuntur, neque in longum extenduntur. Si quis autem ea, ceu ligna adaptans, & poliens, violenter protrahere nititur, breviora ea seiplis in Veniet. Utrumque

id vitium & in oculis pupilla sustinet: aut enim in amplitudinem magnam diffunditur : id quo flatycorien , id est , pupillae amplificationem appellamus : aut haec eadem in anguitum contrahitur , idque Phthisis, aut etiam Mydriatis a nobis dicitur. Vesica etiam in suis obeundis muneribus depravatur , & pare sim quam 'Vocant, patitur, aut enim per extentionem resol Vitur retinendi impotens lotium effundit: aut in se ipsam convolvitur cum urinae plena reddere nihil potes Morbi hujus , faretis videlizet , causis

praegredientes sex numerantur ; VulnuS , percus sto, refrigeratio, crudita S, venu S, Vinolentia. Prin . A t. Med. Tona. M'. E

158쪽

ss A RETAEI DE CAUS. ET SIG. Caeterum, & animi immodicae perturbationes, ut repente incussi pavoreS, timoreS , animi consternatio , & moeror: praeterea & in pueris terrores: interdum inopinatum atque ingens gaudium : item risus usque ad mortem implacabilis nervos resol Vere consueVerunt. Haec utique

morbi prima initia sunt. Sed ultima atque potissima causa est ingenitae caliditatis refrigeratio, quando ab humiditate aut siccitate injuriam patitur : ab hac Vero magis , quana ab illa sanatii dissicilis is sio est: nec non & a Vulnere, nervique intercisione malum insanabile provenit. Quantum ad aetates attinet, senes & ipsi curu-tionem vix recipiunt ; pueri facile ad sanitatenet Tedeunt. Inter anni tempora hiems hanc aegritudinem gignit praecipue , secundo Ver, tertio

RutumnuS , aestas omnium minime. Habitus

corporis pingues natura, humidi, desicles, bel-Ιuini, hoc vitio facile corripiuntur. Affectus hi jam perfecti talibus signis deprehenduntur, immobilitate , sensu sopito , qui neque calidum,

neque frigidum, neque vellicantes aut scalpentes, aut aliter contingentes percipiat. Raro evenit, Ut istis extremitates doleant: verum sanitati recuperandae indolentia non leviter prodest. Ρorro morbus hic repente invadere solet; nonnunquam tamen etiam praelonga habet initia, gravitatem, motum dissicilem , torporem , frigoris sensum, alias caloris excessum, somnos breves, cogitationes sive apparitiones Vehementiores, atque tunc subito resoluti sunt.

Νempe in Canino vocato spasmo, id est nervo-Tum convulsione, omnes faciei partes convelli, non magnopere usitaturn est. Sed ad dextras partes lae-Vae, ad laevas dextrae: feruntur: quando buccae atque

os huc aut illuc , tanquam ex si de propria dista

159쪽

DIUTUR. LIB. I. NERV. RESOL. 6 P

dente maxilla longius detorquentur. Etenim quibusdam nonnunquam articulus tu Xatus eR,

cum valde hiantibus maxilla ad inferiora delapsa fuit: in laesa mala oculi inversio, & strabolitas, ut ita dicam fit: in palpebra inferiore palpitatio : palpitat, & superior alias quidem cum

Oculo , alias vero sola. Contenduntur & labia seorsum alterutrum , nonnunquam Vero, & dm-ho collapsa balbutiunt : quibusdam , & exacte Occluduntur, postea repente ac late dehiscunt, &solitum sputum cum strepitu ejiciunt convellitur & lingua ; siquidem & ipsa musculus est,& nervi; quando ad palatum secundum latitudinem tota cohaerens subito sese removet, & comcussionis sonum reddit: convellitur, & columeliala; ac si ossa, quae interius sunt, in Unum cΟ-gat, inopinatus sonus redditur, si vero dehiscat, columellam intueberis nonnunquam palato secundum latitudinem adhaerentem; nonnunquam violentia quadam in longum productam, ac descendentem ; fistulae persimilem : quandoquidem& ipsa sonum edit. Ρorro caninae convulsiones decipiunt, quippe integrae ac sanae partes aegrotare spectantibus videntur. Nam in omnem pamtem tentione , calore, oculi amplitudine sanae partes laesionem pati existimantur. Deprehemduntur vero S ridendo , & loquendo, & connivendo. Siquidem laesie partes omnes cum ViOlentia , & strepitu quodam trahuntur ; labium risu caret; inter loquendum non moVetur; palpebra non Volubilis, oculus intentus ac rigens

est; sensus tangendi nihil percipit. At sana membra loquuntur, cunnivent, sentiunt, rident.

160쪽

De Phthisi Cap. VIII. Si ab externa causa abscessu in pulmonibus

facto , aut a longinqua tussi, aut a sangui nis rejectione, pus extussant ; Pye, & Ρhthisis nominatur. Si pectus autem, costave suppuraverit, materiaque per pulmones traducatur, id genus homines Empyi graece VOSantur, Ρuru

lenti a latinis dici possient. Quod si & ab his

pulmo exulceretur a prieterlapso pure corrosus,

hoc vitium non ulterius empyma, id est purulentia , sed Phinoem, id est corruptionem appellato. Simul autem adest & ignis assiduus, qui nunquam intermittere videatur , interdiu latens sudore atque corporis frigore. Haec enim propria Phinoem sequuntur, quod videlicet caliditas excidatur , & in noctem emicat , interdiu rursum in visceribus delitescit; patet autem istorum angor, & imbecillitas, & colliquatio. Nam si per diem corpus ignem eVaderet, cur non fieret tunc homo carnosior, & robustior, & mor-hi tolerantior 3 ut enim recessit , gravia magis intenduntur: arteriarum motiones parvae, & im- hecillae fiunt ; vigilant, calor languet, alia omnia Patiuntur , quotquot febricitantes comitari solent. At species humorum prope infinitae sunsaividorum , atrorum , purorum ac sincerorum, aut pallido alboque, aut albo , & viridi mixto

Tum , latorum, rotundorum, durorum, glutino- forum, aut rarorum diffluentium, aut odore cata Tentium , aut foede olentium. Omnes autem hae puris formae ac species sunt. Quicunque vero aut igne, aut aqua humiditates explorant ac

notant ; hi haud ita multum phthoem mihi di-

SEARCH

MENU NAVIGATION