Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

DIUTUR. LIB. I. ΡΗΤΗ Is 11

gnoscere videntur. Namque visio quolibet alio scias u certior est, non modo his , quae rejiciuntur , intuendis , sed etiam aegrotantis specie consideranda. Si quis enim vel plebejus hominem Viderit pallentem, imbecillum, tussientem,

macie confectum : hunc vera phthoe laborare pro nuntiat. Quin etiam quibuscunque quidem ULceratus pulmo non fuerit, nihilominus tamen

diuturnis febribus consumpti sunt, saepiusque duriter, & absque effectu ullo tussientes nihil rejiciunt : hos quoque Ρhthisicos haud ita multum improprie nominarunt. Simul vero, & his adest pectoris gravitas: pulmo enim infirmus est: angor, intolerantia, cibi fastidium , vespertina extremorum frigiditas, & matutina caliditas: sudor usque ad pectus caliditate molestior : per

tussim varia, qualia memoraVimus , extruduntur: VOX raucescit e cervix nonnihil tortuosa est,

gracilis , - non versatilis, sed veluti rigens atque intenta: digiti tenues sed articuli crassi sunt: Ossium duntaxat species remansit; siquidem , SCcarnes eXtabescunt, Ungues adunci fiunt: digitorum ventres rugo si , R lati ; nam prae, macie neque fasciam ambientem , neque rotunditatem

obtinent: quam ob rem & Ungues adunci sunt, ea est enim digitorum requies & fulcimen, quae ipsorum eXtremitates replet; quoniam & ipsi laborem sustinent, utpote qui solida membra sunt Item nares iisdem acuminatae, graciles; malpe CX- stantes, & rubi die; oculi cavi: lucidi, micanteS: tumida, excarnis, pallida, seu livida facies est, buccarum tenuia dentibus inhaerent: ridontibus assimulantur; in omnibus denique cadaveris speciem reserunt. Hunc in modum & caetera sese habent; tenues enim, & carnibus privati sunt; brachiorum musculi non apparent; mammarum

162쪽

A R E T R I DE C AU s. ET S I G. neque vestigia sextant ; solae autem papillae ce nuntur , costas non solum dinumerare perspicue licet, Verum etiam tibi desinant, intueri facile est , neque enim cum Vertebris factae articulationes occultantur, patent etiam in os pectorale costarum insertiones: quarum interstitia inania, ' cava sunt, rhombi figuram secundum ossiuna circumductum ostendentia : praecordia vacua ad

superiora convulsa sunt; abdomen , & ilia spinae dorsi cohaerescunt, artus conspicia id prominentes , & macri sunt; perinde se habent, Atthia, & coxendix, & brachium, at spina Vertebris superexstat, a priori parte cava, utris Uemusculis per tabem dissipatis, scoptula operta tota sese conspectui offerunt , atque avium alaSimitantur. Hujusmodi aegrotis si alvus perturbetur, actum est ; sin ad sanitatem Vergant, perniciosis contraria signis adveniunt. Porro senes in hoc malum frequenter non incidunt , sed minime evadunt ; Juvenes autem υ1que ad florentem consistentemque aetatem poli

sanguinis rejectionem in phthisim prolabuntur; inde sanescunt quidem, sed non facile. Pueri assidue tuiti usque ad phthisim nonnunquam di

vexati facile ad sanitatem redeunt. HabitUS Vero in id vitium proni sunt graciles delicatique, sectilibus tabulis similes alarum instar habenteS, prominenti gutture , albidi, rariori pectore. Regiones autem frigidae atque humidae hujusce affectus germanae sunt. De Purulentis. Cap. IX.

QVIsus hominibus in cavis locis e regione pectoris, aut inferius sub transverso septo

163쪽

DIUTUM LIB. L PURULENT L vi puris abscessus fiunt , si per os id ejiciunt. Empyi, hoc est , Ρurulenti vocitantur. Si pellalvum pus dejicitur, Apostematiae graeco VOCR-bulo dicuntur. Ac si in pectore quidem , cum est Ulceratum , in pulmone Vero , cum phthoo laborant, aut si subcingente costas membrana circa latus, aut os pectoris, quod graeci Sternon Vocant, aut inferius, ubi pulmo cum spina dorsi committitur , cohaerescitque, aut si quo alio pectoris loco vitium sit, omnibus ad pus excernendum Via per pulmonem munita est. Sub intersepto vero in visceribus, jecore, liene , renibus per vesicam , in mulieribus etiam , per Uterum transitus datur. Nempe cuidam ego aliquando abscessum laxioris intestini dextra in parte prope jecur dissecui: multumque inde puris effusum est, multum quoque per renes, Scvesicam ad plures dies emanaVit: unde, & sa,

nitatem homo adeptus est. Causte vero communes omnium hae sunt, plaga, cruditas, frigus , & id genus alia. Porro , quibusdam in pectore diuturna tussis incumbens, & lateris inflammatio, & vomica pulmonis, fluxio longinqua, nec non & acuati morbi in aliquod istoruna decubitus, purulentiae originem praebent. At humor alias iners imbecillusque alii inhaeret, alias acris, & moriadax, Ω ad mortem usque putrefaciens. Nam& species infinitae sunt , quas suo loco postea

memorabimus.

Sed magnum prosecto miraculum est, & quomodo id fiat, ut ab exili tenuique membrana, nihil crassitudinis habente, membrana inquam costas interius obtegente, tanta copia puris effundatur, multum enim colligi in multis deprehensum est.

Hujus rei causa est inflammatio ex sanguinis

164쪽

multitudine oriens, Ob quam membrana crasso 1 cit: verum ex multo sanguine multum in me

dio pus contrahitur , id si ad interiora si theat , ςostarum Oisa suam propriam sedem obtinent Sed phthisis alistra species superius a nobis ine

moratu secundum naturam eVeniet, sin ud ex teriora prociarrat, ossa disjunguntur : in aliquod enim inter costas medium spatiunn ipsius abscelsus acies exeritur, quando in hanc atque1n illam partem coitarum ossa pelluntur.

quaedum singulorum anectuum propriae sunt: graVitaS potius quam dolor, commune signum est Ρulmo enim dolorem non pexcipit: febres Obscurae, horrores vespertim, sudores in remis sone, vigilia tumores in extremis pedibus , manuumque digitis subinde consistentes, atque insurgentes ; inquies cibi abominatio , totius corporis macies. Quod si & in longum mutatio producitur, habitus phthisicus redditur ; neque enim ultra in ossicio natura perseverat: qUOniam concoccio non fit, qualis antea: inde caro consumitur: color, qualis belluae efficitur.

Spiratio cunctis quidem mala, sed illis pejor

quibus ad superiorem ventrem morbus adscendit quin etiam tussis ab Initio tantisper vexat, doneo inflammatio, qine urget, perseverat: quando Adolores, & horrores augentur, & caliditas , R Vigilia, & spiritus dissicultas adhuc magis increscunt. Venariam motUS parVi, torpentes, imbecilli fiunt: mens delirat, pectus distenditur. Verum enim vero si ad suppurationem inflammatio Veniat, omnia maxima fiunt: sed rejectio parva est cum majore tussi, & a) ex violento abscessu; Aliter violenta extentiFHe.

165쪽

in primis pituita fertur bile infecta, ad nigritiem

vergens tanquam admiXta fuligine, adhuc tamen cruenta ac pinguis pituita est . Quod si proxime rumpenda inflammatio est, quae rejiciuntur, speciem carniS habent, crassioraque sunt. At si jam rupta sit, strangulatus discrimen impendet , si multum subitaneumque pus emanavit: si pede

tentim Vero emittatUr , eXacte sanitas advenit porro si ad inferiora pus transire Velit, parte Iquidem superiores , ubi erat abscessus, acutus dolor occupat: alvus Vero humida est, primum a quosa cum pituitosis dejiciens, deinde cruenta quaedam circumfluentia , rursumque Carnosa, cum jam effractus est abscestis. Ilaec pus sequitur aut pecalvum , aut per Urinae Vias elabens. Sed materiae ad renes, R Vesicam transmutatio nes meliores omnigus sunt. At si pus infra suprave feratur, ejus color Vari US est, pallidus, audalbus, aut cinereus, aut ii Vidu S, aut ater: pus item aut olidum est, aut odore vacans, crassisti naum, aut mediocri S corpulentiae: aut laeVe aequale, aut asperum inaequale. Et frusta caruncula rum similia in eo fluitantia rotunda, aut lata sunt: quae facile abluantur, aut tenacia. Utque in si in-ma de pure dictum sit, quaecunque alba seruntur, concocta, inodora, laeVia, rotunda, & celerius ex tulliuntur, aut per alvum deturbantur, haec tuta, & salutaria sunt: quaecunque autem perpallida , biliosa, & inaequalia sunt, ea praVa esse scito. Sed multo his pejora, livida, & atra; putredinem enim , R exedentia ulcera significant. Ad haec , & habitum simul animadvertere Convenit,& quae morbum comitantur: nam si ex retionem aeger bene tolerat, febre Vacat, recte Concoquit,

bene coloratus est, bene ad cibos se habet, si facile tussit, si arteriarum motus bonus est , vires fi

166쪽

ARETRI DE C Α V s. ET S I G. Wiae, aegrotus perniciem evadit. At si febris su per Veniat, omniaque in deterius con Vertantur , de salute desperatum est. Praeterea, & loci abscessibus occupati simul noscendi sunt, quibuscunque enim in osse pectoris , quod Sternon Vocant, empyema id est, furulentia fit, tarde abscedit; nudae enim, & eX caria es , α CartilagineΘΩ partes illae sunt, ejusmodi vero non facile phleg- mones redundantia suscipiunt, & absque suppuratione multum temporis permanent. Siquidem res frigida cartilagines sunt, sed earum phlegmonae minime nocent. Ipsius vero habitus colliquationes pravae sunt ό brevi enim tempore suppu-

Lienis, jecur, δι pulmo, R interseptum celerius quidem pus ducunt, sed periculosa, & mortifera sunt. De Pulmonis absce sibiss. Op. X. OU I c U N Q U E pulmonia laborant, si pitatuita sit, niti diffundatur, superstites erunt:

hi vero morbi primum impetum eUAdentes pilrU- lenti fiunt. Futuri quidem, aut jam perfecti absceissius indicia in capite de purulentis exposuimus. Cum perfectus jam abscessus est, non vi ac laboribus ad eum rumpendum rejiciendumque, quemadmodum in aliis corporibus usu venit, opus este sed facile per suocriora excernitur: cum magis iri raritatibus, quam in corporis habitu distentio fiat. Rarus enim ac foraminulentus pulmo est, spongiae similis , humorem haud moleste ferens: qui aliam post aliam inanitatem eo usque, doneo ad asperam arteriam deveniat , per mutune soleta

Circuitus autem humori faciles sunt, quandoqui-

167쪽

DIUTUR. LIB. I. PULM. ABSCES. Isdem flexile atque lubricum pus est. Respiratio etiam sursum spiritum emat. SaepiuS autem moriatem effugiunt, nisi aliquando qui spiam subitanea ac multi humidi attractione stranguletur: quod arteria puris multitudine. obstructa aerem non re cipiat. Horum nonnulli progressiu temporis moriuntur , quemadmodum phthisici aut purulenti extingui solent. Sputa vero candida sunt, spumantia, cum saliVa permixta, aliaS cinera ea, aut subnigrantia. Et Bronchia, id est, asperse arteripe circuli nonnunquam eXpuuntur Ob Ulceris Varietatem, ii alte abscessus penetrat: quando & fragmenta visceris cxpelluntur. Raucescunt, breve spirant: gravem vocem edunt: ipsorum pectora latescunt, &latioribus humiditatis caula indigent: Oculorum nigrae partes fulgent, albae vero albissimae fiunt, ac pingues: malae rubent: venae in facie elatae ac tumidae sunt. Mirum cst autem in his, quod tenor, quam pro corpulentia, major est, animi vero alacritas , & constantia renore potentior.

De Ab limate, si υe Anhelitis. Cap. XI. SI a cursu , exercitationibus , R quolibet ne gotio spiritus aegre redditur, Asthma, graece Anhelitus latine Vocatur. Morbus quoquo ille, quem Graeci orthopnoeam dicunt, & ipso Asthma nominatur; in accessionibus enim & ipsi

anhelant. Orthopnaeam Vero nppellant, quoniam erecto duntaXat corpore facile spiritum ducunt :decumbentes enim strangulantur: propter eXtentionem igitur, quae in spirando adhibetur, affectui Nomen Orthopnoea, id est, recta spiratio inditum cst. Erectus enim homo ad respirandum extendi-

168쪽

Assicitur autem pulmo, simul etiam quae spirationi conducunt, assiciuntur inter septum, AAt si cor vitiatum sit, nunquam diutius vita produci poterit: hoc enim loco spirandi vivendique initium si tum est. Causa est frigiditas spiritus, atque humiditas

materia vero crassi interiusque abditi humores. Huic vitio mulseres opportunae sunt magis, quam viri: quandoquidem, & humidae, & frigidae sunt Ρueri facilius, quam hae, liberantur: nam ipsoriam natura in incremento est, quae valentissime calefacere potest. Viri tametsi non facile hoc morbo capitantur, citius tamen capti pereunt. Differtur autem interitus quibuscunque opere Conficiendo, aut lanis elaborandis pulmo incalescit, y accenditur : quemadmodum calcis opificibus , aut aerariis, aut ferrariis fabris , aut ignis in bal

Il eis exeitatoribus. 'Morbi vero incipientis notae hujusmodi sunt, graVitas pectoris : tarditas ad opus solitum , Rud aliud quodlibet gerendum: in cursu, aut in acclivi itinere difficilis, Sc aegra spiratio : rauce

cunt, ac tussiunt: flatus in psaecordiis, atque eructationes praeter rationem eXcitantur: Vigilant, noctu parum, & obscure incalescunt: nareS acu

tas , & ad spirationem paratas habent. Si malum in pejus ruat, malae rubent: Oculi prominent, veluti in his qui strangulantur: stertunt, dum Vigilant, multo magis, cum dormiunt: humida, obscura, sonoque carens vox est: mul tum , & frigidum aerem cupiunt: sub divo ambulant: quaelibet enim domus ipsis ad trahendum

spiritum parva, & angusta est: Erecti spirant ,

169쪽

DIUTUR. LIB. I. ASTH ΜΛ. I tinquam omni aere attracto potiri cupienteS ; prae aeris autem cupiditate & os aperiunt , pates ciuntqUe, tanquam eo ampliore indigentes. Ipsorum facie S praeter malas, quae rubent, pallida est: fudor circa frontem, & jugula emanat: alii tua,& aspera tussis infestat: rejiciuntur pauca, tenuia, frigida, veluti qui edam spumae efflorescentia : inflante spiritu collum intumescit: prpecordia re Uulsa sunt: arteriarum pulsatus parVi, crebri, atque depressi ; crura exilia. Quod si haec ulterius crementum acceperint, instar comitialis morbi nonnunquam hominem strangulant.

It si vertantur in melius , tussis a) longior, &

rarior fiet: plura excernentur saniosa sputa, & humidiora: multa per ventrem aquea exturbabunturiarina copiosa, scaturieti licet nondum quidquam in ea subsidat: vox sonantior, clariorque reddetur; somni longiores, quantum satis fuerit, efficientur; praecordia remittentur; dolor interdum ad scapulus in remissione transibit; anhelitus rarus , leniS, sed cum vocis asperitate fiet. Ita sane mortem offugiunt. Sed in morbi cessationibus, licet ipsi non decumbenteS obambulent , secum tamen morbi signa

circumferunt.

ANHELIT Us species pulmonarium est, quod

graeci P neu modes vocant. Et a pulmoneVitium , quemadmodum & anhelitus , Oritur.

170쪽

ra A R E Τ Jg 1 D E c A U S. Ε Τ N O i. Quae insinat enim, utrique communia sunt, x exigua disserentia est. N am spirandi angustia, &tussis , & vigilia, & caliditas utrumque vitium

comitantur: item in cibOS Odium, & totius corporis extenuntio. Id enim malum cum foedum sit, producitur, neque tamen anni spatium excedit. Nam si autumni tempore aegrotare quis inceperit, Vere, aut aestate futura vitam finiet: sin hyeme, sequenti

Interdum, & senes in hanc labem facile incidunt , exterriti. Ea correptis levi momento ad perniciem opus est: omnes simillime spiratione pri-vZntUr : arteriarum motus parvi, crebri, infirmi sunt. Sed haec & in anhelitu reperiuntur. Privatim vero hi tussiunt, tanquam aliquid expulsuri , cum tamen irritus eorum labor sit, nihil enim rejiciunt: verum si quid ex pulmone Vi extruditur, illud exiguum , album, rotundum, grandinosumque est. pectus in his latius utique

est, non Obtortum, non ulceratum. Tametsi autem pulmo non suppuret, humorum tamen Veluti concretorum plenus est. Temporis intercapedines inter hujusce morbi accessiones longiores sunt. Nonnulli ex his celerius suffocati sunt, quam aliquid deterius omne corpus inVaserit: nonnullis vero in Hydropem circa ilia, aut in eum, qui una arcadicitur, morbus iste mutatur ac desinit. De Jec0re Suppurati0. Cap. XIII. ILcVR lieni in generationem aequilibre est: dextram enim laevamque partem haec Viscera Occiapant, naturaliter paria numero, sed facultate tam in sanitate , quam in morbis imparia. In

SEARCH

MENU NAVIGATION