Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

DIUΤUR. LIB. II. STOMACH. AFF. IO nem, & ad gens randum mirifice confert. A Satvria si in seminis profluvium corporis status devolvitur.

De Stomachi a sectibus. Cap. VI. STOMAcΗUs delectationis, tristitiaeque princeps est cordi periculosa Vicinia, ad tenorem, animique alacritatem, silve 'abjectionem , Ob animae consensum praecipue stomachi facultas conscrt. Haec mihi alio loco dicta sunt. Delectationis quidem hi fructus sunt, bona concoctio, carniS COH- veniens incrementum , floridus corporis color. Tristitiae vero istorum contraria, nonnunqllam, bc animi abjectionem, cum alimento caret, inducit, atra bile vexatur, cibum refugit. Cum itaque stomaclitis aegrotat, escas odit, & abominatur, Non modo Cum offeruntur, Verum etiamsi nou in conspectum dentur, sed eas memoria repetant, atat an Xietate, aut madore stomachi,

aut ejus ostioli dolore perciti, & salivam effundunt quidam, & vomitibus lancinantur; corpus . que simul ab his vexatur. Quod si ventriculus

istorum vacuus est; dolorem, quam cibi sumptionem facilius tolerat. Sin autem interdum ad alimentum capiendum accedere cogitur, id multo pejus est. Labor quidem famis est, Ore conterere , in devorando dolor , Sc major conflictatio. Caeterum non erga usitata quidem ita se lilabet, erga aliena Vero optime, sed quae naturaliter habent , in oentrarium mutata sunt, Sc Omnia gravatim ferunt, fugaque adest, & Odim alimentorum. In interi capulis praeterea dolor inhaeret: sed longe major si edant devorentque; fastidiunt, animi pendent, Visus hebetatur, aureS sonant,

202쪽

r IO ARET EI DE SI G. ET CAULeap Ut graVatUr, membra torpent, crUra , brachi ri. que resolVuntur; palpitant praecordia ; dorsum imaginantur Versus crura moVeri: alias alio, huc

atque illuc sese ferri existimant, seu stent, seu

jaceant, quemadmodum a Ventorum flatu harundines, aut arbores agitantur: pituitam frigidam , aqueam rejiciunt.

Quando vero, & in biliosis redundat bilis ;istorum oculi tenebris' caligant ; siticulosi non sunt, etsi a cibis sitire videntur; vigilant; turdi sinit; dormiunt non vero tamen somno. Ii qui sopore gravi Coma Graeci appellant occupantur, similia patiuntur ; macie confecti, valde pallentes, debile S, resoluti , animze deliquium

patienteS, animo consternati, meticulosi, quieti, repente tamen irascentes , valde melancholici; nonnunquam enim in atram bilem , quam Me lancholiam Graeci nuncupant, id genUS aegrotantes inciderunt. Talem utique stomacho impatiente animae affectum esse Oportet. Verum homines compatibilium membrorum

ignari, in quibus haec gravissima vitia fiunt, stomachum esse causam opinantur ; magnum autem ad ea , quae dico, probanda testimonium cordis contiguitas est, ubi omnium principatus collocatur; in medio enim pulmone cor sedet: horum autem medium stomachum conjungit: ambo vero

dorso inserta sunt: propter hanc itaque cordis viciniam, & dolor ille excitatur, quem Cardial-giam Graeci nominant, & resolutio, & morbi. melancholici.

Nempe morbi causae ct aliae sunt plurimae:

praecipua Vero pus multum a Ventre per stomachum est usum. Familiare est etiam id vitium illis, qui tenui victu, & duriore coacti sunt uti: quin etiam illis, qui ut erudiantur, laborant, A

203쪽

DIUTUR. LIB. II. STOMACH. A F F. III

euis causa multa perferunt, quibus inest divinae scientiae cupiditas: qui cibi parii nonia, & vigiliis macerantur: qui doctos sermones , R res gra Ves meditantur: qui victum pleniorem & varium contemnunt, sed famem pro alimentis habent, pro potii aquam , & in somnis vigilant: quibus molle cubile est nuda humus, stragula Vestis ignobilis, tunica lacera, ipsorum Uero tectum est communis aer: divitiae autem adeptio, atqueiasus divinae sapientilae. Haec utique ipsis eruditionis amore bona comparatur. Cumque cibum,& illum quidem ignobilem accipiunt: id vittae

tantum, non saturandae famis, neque potum Vini causa assumunt, non eo S abstrahit Voluptas, non vagatio, & peregrinatio, non Corporum eXercitatio, nec carnium circumpositio; a quo enim disciplinae amor non a Vocet Z a patria, a parentibus, a fratribus, a se ipsas usque ad mortem. His igitur corporis macies adeli, decolor facies, Si in juventa senescunt, & ob contemplationem stupidi habentur: animo alitem se Veri, non ridentes, immites sunt. Atque ob stomachum eriaga cibos male efffectu in cito satiantur cibo Ussitato, vili, & ad manum, Variis autem dapibus non

sunt assueti, & erga omnes cibos pigri sunt; quod

11 aliquem inusitatum cibum acceperint, laeduntur, Omnes alios protinuS aversantes. Iste est stomachi longus morbUS. Inflammationes vero , destillationes, oris ventriculi morsus, Cardiogmon Graeci vocant aut dolor , stomachalis affectus non dicitur. Hunc morbum aestas assert: quando & concoctionis, &appetitus, & omnium eis impotentia. Inter aetates vero senecta, quibus, & absque morbo ob vitae finem, & appetentia ad extremum perVenit.

204쪽

xia ARET JEI DE SIG. ET CAUS. De Ajfectu ventriculi. Cap. VII. VENTRICULU8 concoctioni destinatum vitiscus in concoquendo laborat, cum alvi prΟ- fluvium, quem Grpeci Diarrhaeam vocant, hominem premit , & est liquidi alimenti inconcocti profluvium: nisi as recenti, & proxima causa

unum aut alterum tantum diem permanente Oria

tur.

Praeterea , . & totus homo debilis redditur , quia corpUS non alitur , Unde longus morbus, Coeliacum quem vocant, es icitur, latine ventricularis dici potest, ob concoquentis caloris imbecillitatem, frigusque Ventriculi: cum liquescit quidem a calore alimentum, sed non concoquit calor, neque in succum proprium Vertit, semicoctum imperfectumque relinquenS , cum persectionem assequi non pollit, id vero concoctione de stitutum ad pravum commutatur, & colore , Ω odore , & consistentia ; albus est enim bile privatus color: olida excernuntur, & lutulenta; l1- quida , & incoissistens ob profligatam actione nasubstantia est, virtutem modo atque principium coctionis prete se serens. Hac de causa venter fla- tuosus est, ructus assidui, tetri odoris. Quod si deorsum penetrent, strident intestina, satus erumpunt asperi, humidi, argillosi, videtur autem ipsis tanquam humidum quoddam effluere. Dolor ventriculi gravis est, aut subinde punctiones referens , gracilis Vero , & emaciatus homo redditur, pallidus , iners , nihil ex negotiis usitatis valenter efficiens; sed cum ambulat, membra labascunt, temporum venae exertae sunt, siquidem ob alimenti penuriam tempora habent conca Ua :

205쪽

atque in omni corpore Venae insignes, apparent: non modo enim morbuS ille non concoquit, Verum statim neque in molem corporis distribuit. Nam haud solum concoctionis, sed etiam digestionis vitium mihi esse videtur. Porro si in incremento morbus sit, materias ab omni corpore in Ventriculum rursus adducit: tunc ea jam ethcorporis eliquatio , Os est aridum, superficies squalida, nihil sudant: ventriculus nonnunquanaiat ab ardenti carbone peruritur, aliaS tanquam a crystallo conglaciatur, interdum vero sanguis in extremo vitae discrimine constitutis in dejectionibus flavus defluxit, purus, Non permixtus : ut venae ostiolum patefactum esse videatur, PCredo namque venas exedit. Longissinum, Scdissiculter curabile vitium eis. Etenim si absque manifesta causa desiisse videtur; iterum invadit, ubi, & ex levi errore jam denuo sub oritur. Per circuitum igitur morbus iste reVertitur. Senibus hoc malum familiare est, L mulieribus magis quam Viris. fueris autem ventris emu-vium assiduum est ob quotidianam cibi intemperantiam, sed non ventriculi debilitate morbus adVenit. Ex anni temporibus aestas hoc malum saepius affert, secundo autumnus: deinde hiems frigidissima, si proxime ad extimstionem calor deveniat. Diuturnum quoque morbum, & aD sectus iste, & dissicultas, & laevitas intestinorum consequuntur. Verum & largissimus frigidae potus interdum hanc labem progenuit. Zxinc. Art. Med. Tom. V. H

206쪽

De Colicis id est intesini plenioris morbo laborantibus. Cup. VIII.

COLICI sane volvulo , & stropho , id est

torminibus celeriter necniatur: longe plurimae sunt hujusce morbi causae. Signa vero litaec sunt, gravitas in jejunio, ubi affectus maxime urget: pigritia multa adest, tardi sunt, cibos refugiunt, gracileS , Vigiles , facie tumidi Quod 11 prope splenem aegrotet colon, id est, laxius intestinum ; colorem habent nigrum cum viridi mixtum: album vero cum Viridi, si prope jecur; ab his enim proXimis visceribus malum

communicatur. Sin autem Cthum acceperint quantumvis paucum, & flatu Vacdntem, mirum in modum tum inflantur, & dimandi quidem cupiditas

eos incessit, sed inferius eXitus intercluditur: superius vero ructus Violenter tentati neque ipsi finem assequuntur. Si qua vero parte flatus vi erumpunt, viro si plane odoris sunt: sursum petentes , & acidos ructus eXcitantes. Renes, &vesica in partem hujus doloris adducuntur, Aurina cohibetur ; istis alia pro aliis accedunt. Miraculum autem his majus est, quod in testes ,& cremas eras , id est, suspensores inopinatus dolor invadit. Non paucis medicorum haec morbi communicatio in occulto est : si quidem nonnunquam & suspensores exsecuerunt, propriam

morbi causana eos continere opinati, qUΟCirCA,

R his pro aliis alia fiunt. Ab hoc quoque vitio alia prodeunt, abscesius , & ulcera non mitia, aqua inter cutem, A phthisis morbi insanabiles, nam a frigore, & crassis humoribus, & longe

207쪽

gluti nota pituita propositi intestini dolor exoritur. Quin etiam & aetate , & tempore, & regione frigida, & aspera hieme provenit. De D senteria , id es , difficultate intesm0rtim. Cap. IX. SuPERIOR A intestina ad caecum usque tenuia, & biliosa sunt, atque inde Graece Cholades

nominantur, post haec inferiora usque ad intestini recti initium crassa , & carnosa sunt. In omnibus ulcera fiunt, dysenteria vero est horum ulcerum species: idcirco, & varii existunt moriabi. Aliqua etenim superficie tenus intestina radunt, excoriationem tantum facientia, & innoxia sunt: sed longe innocentiora, si in inferioribus intestinis consistant: alia paulo etiam profundi Ora ulcera , Verum neque haec immitia sunt. Alia profunda non Uno loco manentia, sed exedentia, glandulosa, serpentia & sphace lumin ferentia, mortifera sunt. Venulae quoque in hisce ulcerum pastionibus circumroste apparent,& in his ulceribus stillationes sanguinis largiores cernuntur. Alia est species ulcerum, quae oris tumentibus aspera sunt, inaequalia, callosa, ut in ligno Gemmam dicimus, id genus ulcera vix medicabilia sunt: neque enim cicatricem facile contrahunt; & facilius aperiuntur. Dysenteriae causae plurimae sunt: principes autem cruditates, refrigerationes assiduae, acrium ciborum affumptio, obsonii, quod Graeci Myttoton vocant , Latini Moretum dicerent : cepae ipsius, allii, carnium Vetustarum , acrium esus: a quibus postea cruditas supervenit. Suner haec

208쪽

humiduin aliquod inusitatum, ut mixtura illa , quae Cyceon graece dicitur: aut potio Ryleon appellata : aut qualia in singulis regionibus loco vini fiunt contra sitim remedia : plaga praeterea, refrigeratio, & frigidae potu S itatestina exulcerant.

Excrementa Vero, & quae Cum Ulceribus sunt, alia atque alia in aliis atque aliis reperiuntur.

Nam si in superficie sint; ex superioribus quidem tenuia, biliosa, in odora, praeter eum, qui ab intestinis fit, odorem: jejuni autem intestini

CXcrementa pUriora , crocea , mali odoris. Aliqua Vero, & cum alimento liquato quidem, sed aspero eXeunt, at modo graviS odor ob ulcerum putredinem fit, modo ut a solo stercore provenit. Ab inferiorum autem intestinorum ulceribus aquosa, tenuia, sine odore feruntur. Sin profundiora ulcera sint, saniosa esluunt, subru-hida, vinosa, aut instar aquae, in qua caro lotast, Sc haec modo sola, modo cum stercore , hocque liquidum est circumfuso humore dissolutum,

non insectum bile, in odorum: aut compactum, siccumque, sed ob humorem circumfluentem lubricum dejicitur. Caeterum si majora, levioraque ulcera sint, & in superioribus intestinis eo Tum ratione, a quibUS , & per 'quae transeunt; biliosa effunduntur ; sedem enim Vellicant: namhilis aciis est, eoque magis si ab ulceribus es fluat, bilis vero, & instar unguinis pinguis est. Ex profundioribus autem ulceribus, sed inferioribus cruenta manant, crassa, pituitosa, carnosa, non valde pinguia, ramentosa : utpote quae ab intestinis abstrahantur, quin etiam & integrae in testinorum partes commixtae sunt. EXCernuntuc quoque, & albida, crassa, mucosa, adipis concisi similia, humore circumfusa. Haeς utique daeecto oblongo intestino feruntur.

209쪽

DIUTUR. LIB. II. DYSENTER. ΙΙ7Nonnunquam sane mucosa tantum , Vellicantia , par Va , teretia , mordaciaque egeruntur;

crebro surgere cogentia, R dejiciendi cupiditatem cum Voluptate afferentia: sed quiae dejiciuntur

valde pauca sunt. Tenesmus huic vitio nomen est. A caeco autem carnes longe rubicundae , &grandeS excernuntur, circumscriptionem multo majorem habentes: in ipso enim majora fiunt Ulcera, cruor etiam crassus , Leculentusque emanat, & haec omnia multo quam ante dicta foedius

olent.

Creterum postquam serpunt, R eXedunt ulcera, & nullo remedio ullo in loco coerceri possunt; a superioribus quidem non solum exquisite biliosi, sed & crocina, spumea faecem Vini referentia, & nigra , is alidis, & porri succum repraesentantia, ante dictis crassiora, atque instar putredinis grave olentia dejiciuntur. Alimentum nunc minus concoctum est, solum ut a dentibus Voracius contritum. At sit inferiora intestina ulceribus erodantur ; guttae cruoriS atrae, Crassa , car-ΠOsse , rubida , grumosa , nonnUnquam nigra , multis modis variantia, olida non serenda, persedem expelluntur, humiditatumque eXitus involuntarii fiunt. Nonnunquam oblongum quiddam

in pluribus non discretum, instar sani intestini dejicitur: & ignaris suspicionem przaebuit intestini. At negotium ita se habet, intestinorum

tunicae perinde ac Ventriculi geminae sunt, & altera alteri oblique superinjecta est. Igitur cum earum connexio dissolvitur , interior tunica secundum longitudinem absistens foras egreditur, exterior sola intus remanet, & carnosa esticitur,& cicatrice solidatur: sinescuntque homines , Rvivunt; id vero inferius intestinum solum patitur: in causa est tunicarum carnosa substantia.

210쪽

Quod si ex quopiam vasculo cruor emanet fia-VUS, RUt niger; purUS, non cum cibo aut stercore mixtus effunditur: verum concretum quiddam latis araneolis simile extenditur, in grumum enim, cum refrixit, Obduratur: neque sanguinem excretum esse credideris, ob sonum autem multum cum spiritu major quam pro effectu, excretionis est apparentia. Interdum, & in pleniore intestino purulentus abscessus efficitur, nulla novitate ab l aliis internis ulceribus differens :ctenim signa, & pus, & ulcerum medicatio penitus eadem sunt. Si res durae, carnos, contritis asperisque corporibus similes excernantur , abscessus non benigni mortis signincatur. Nonnunquam eX lR-xo intestino aqua multa dysenteriae modo profluit, id que plurimos ab hydropico morbo liberavit. Ulcera quidem intestinorum ut paucis di Nerim) hujusmodi sunt. Caeterum , & ipsorum formiae, & ab ipsis purgamenta tot sunt, quot

stipra comprehendimUS.

Quae singulis quoque aegrotantibus accidunt, explicabimus, seu placida, seu noxia ulcera sint. Itaque collectim dictum esto, si eXulceratio su- pe rficie tenus fuerit sive supra , sive infra, se-brem non habent, nec dolorem: ac sine decubi tu tenui victus ratione divertis modis sanescunt.

Sin ulcus altius descenderit, in superioribus qui dem mordacia tormina, & acria sunt tanquam a pauca calida bile, aliis, atque aliis temporibus suppurant intestina: plerumque Vero suppUrant, aut coctiones dimidiatae sunt, cibos tamen non horrent. Si inferiora ulcerata sint, longe superioribus sunt salubriora, haec enim humiliora intestina multo carnosiora sunt aliis. Sin cava,& depascentia ulcera in superioribus grassentur,

SEARCH

MENU NAVIGATION