장음표시 사용
231쪽
rioribus libris a me comprehensa fuere. Quaecunque sane in febrium curatione fiunt secundum ipsorum differentiam, & secundum morbOxum speciem , R in ipsis diversitatem ; eorum plura in Tractatione de Febribus explicabuntur. Quotquot autem cum febribus acuti morbi fiunt, qualis phrenitis est, ant sine febribus, qualis
A poplexia, eorum duntaxat medicamina Commemorabo : Ut ne uberrem, neque Verbosior sim,
alia in aliis describens locis. Idem Mero principium, quod, & de morbis feci, eundem etiam finem faciam. Curatio Phrenitic0risin. Cap. I.
GROTUM cubare convenit in conclave utat a mediocris amplitudinis , aeris temperati, hieme tepidi, aestate frigidioris: vere autem, Rautumno secundum temporum naturas conjectura uti decet. Deinde quiescere jubendum est,& aegrotos ipsos, & omnes domesticos . Acute namque audiunt phrenitici, & strepitibus irritantur , nec non & ab iis in furorem aguntur. Barietes leves sint, aequales, neque supereminentes, neque festucas, aut aliquid exertum habentes, neque picturi S eXOrnentur: pictura enim parietum mentem turbat: nam prae oculis falsa quaedam simulacra obversantur, & quaedam non eminentia tanquam eminentia manibus contractant, omnisque occasio citra causam manuum agitatio
nem provocat- Cubilis longitudo, & latitudo moderata sit; quo neque in ampliori volutari, jactarique possit, neque a nimis angusto delabi. Stragulae vestes glabrae sint, ut ne floccos colli-
232쪽
Iψo ARET R I DE CURATIONEgere in mentem ven1at. In molli lecto decum-hant; nam durum stratum nervis ingratum est.
Non minime autem inter c2eteros aegrotantes
phrenitici nervis laborant . facile enim convelluntur. Amicissimi eos invisant; fabulae & sermones animum ne vellicent: cuna.delectabilia omnia esse oporteat, illis prpecipue, quorum iracunda insania est. Uterum in tenebris, an in luce habendi sint, ex morbi natura conjicere debemus: nam si ad lumen efferantur, & quae non sunt, cernunt, & quae non adsunt, cogitant; aut pro aliis alia cognoscunt, aut quasdam noVas, & Vanas imagines accipiunt, atque in summa lucem, aut quae in luce sunt, extimescunt, obscuro loco eos COH-tinere praestat : sin secus se habeant , lucido; bonum est autem ad lucem resipiscere, placarique insaniam. Ne diu a cibis abstineant: cibi vero humidiores sunto , paucioresque , & continui: nana cibi animum demulcent. Occasio autem exhibendi
cibi esto in utriusque remissionibus , febris videlicet, atque delirit. Quod si ab inedia furant, &non desinat febris; cibos dare non valde febrim laedentes utile est. Nempe bonum est febrim deliriumque in accessionibus remissionibusque concordare, quo exhibendi cibi opportunum tempuSinveniatur.
Ita primis itaque considerandum est, sanguis nec ne mittendus sit. Si mentis quidem alienatio ima cum febre a principio invaserit: vena in cubiti curvatura primo aut secundo die, media potissimum secanda est. Quod si non nisi tertio, aut quarto die delirium accedat; usque ad primum decretorium dierum circuitum venae sectio differenda est. At si ultra conveniens tempUS ,
ut puta sexto aut septimo die superveniat, Venae
233쪽
NROB. AC UT. LIB. I. Ρ H R E N I Τ. I Isectio dimittenda est: multo enim ante judicationes in acutis morbis evacuanduca est, aut purgandum , aut aliis irritationibus utendum. Uenae quoque incisor ne multum sanguinis detrahat, licet a principio secet: phrenitis namque malum est in syncopam facile mutabile. Sin autem aegrotu 2
valde repletus sit, & juvenis plurimo cibo, &largissimo vini potu saginatus; hae ad phrenitidem
Tatione S non pertinent: verum istis, & citra delirium multum sanguinis hauriendum est: longe autem minus auferendum, si iidem phrenitici
Verum tamen audacius vena solvenda est, si a praecordii S non a capite morbus oriatur: ibi enim vitae principium est : caput Vero sensus, ner Uorumque originis locus est , sanguinemque potius a corde trahit, quam aliis distribuat. Igitur ii membrum hoc affectum sit, venam cubiti scindere non conVenit; quippe in illis vitiis inanire vasa oportet, a quibus non modica ΠOXa pro Uenit. Quod si vires patiantur , ut quantum sanguinis fatis est, e Vacuetur, semel auferendum est; ne, diam repetendo tempus conteritur , exhibendi cibi occasio elabatur; quando quidem phreniticis continuae febres sunt, neque remissiones longas habent, sed breves, & latentes sublevationes. Caeterum si ante mediocritatem defecerit aeger, ad secundum remissonem differendum est, nisi longo tempore post Ventura sit. Quod si non sit, vires instaurando odoramentis, faciei tractatione,& pedum compressione , protinus frugilis detrahendus est: quantum Vero mittendum sit, facultas ostendet.
Esca humida omnibus quidem febricitantibus idonea est , sed phreniticis maxime: aridiores enim sunt, quam si sola adeuet febris, neque muti
234쪽
sa danda, nisi biliosi sint: nam facile a biliosis
naturis concoquitur. Far totum cum aqlla, aut
mulsa convenit. Bonum quoque est ex his sorbitiones simplices praebere , qualeS satureja , aut apio , aut anetho incoctis fieri solent, hae namque bonam spirationem conciliant , & urinam cient: conducit autem phreniticis lotii excretio. Omnia olera prosunt: sed malvae potissimum lentor honus est, & ad linguae arteriaeque te Vorem,& ad stercorum descensum: optima est beta, blitum , coron OpUS , Cucurbita, quicquid suis temporibus optimum fuerit. Hordei vero mundati cremor liquidi sinus quidem in primis nutribilior est ; sed tanto etiam spistior crassiorque sit, quanto plus temporis morbus progressus fuerit. Verum in judicationibus, & paulo ante judicationes cibus subtrahendus est. Si morbus longiori tempore prQducatur , cibos ne subtrahito, sed triticea exhibeto, quo sufficiat aegrotus: quando eX- tremorum, & Volatilium carnibus in cremore liquefactis plerumque opus est, oportet enim haec in elixando valde dissolvi. Ex piscibus saxatiles aliis praestantiores sunt: atque omnino regionis illius optimos deligito , quippe aliam regionem alias piscium species procreare creditum est. Vinos e naturae fructus subtrahito, quoniam caput,& mentem percutiunt. Verum si necessitas Urgeat , Viribus aut ore ventriculi labantibus; mala in mulsa elixa, aut in adipe tosta exhibeto: aliorum singula calida aqua dissolvito, si roborandi cluntaxat oris ventriculi causa exhibeas : sin autem Vires quoque instaurare opus sit, non usque
adeo vinosa facultas dissolvenda est. Cibi quidem
ut semel dicam ) hujusmodi sunto.
Irrigandum vero caput est refrigerandi causa OliVae acerbae contritae unguine : nam caput in
235쪽
phreniticis calefieri non amat. Quod ii vigiliae,& cogitationes aegrotum agitent, rosacei parem modum in principio misceto: adhuc Vero plus ro- fac ei addendum 'quo magis extra intraque caput roboretur ac refrigeretur. At si mens labefactetur , & loquutio evari et, serpylli comam oleis incoquito ; aut hederae succum, aut sanguinalis, af fundito. Si mentis vero alienatio Vehementius hominem turbet, peucedanum, & spondylium
oleis inservefacito, & aceti parum instillato: haec enim halitus, & caliditatem difflant, crassusque humiditates, quae & ipsae deliramenti causae sunt,
discutiunt: cavere autem con Uenit, ne in cer Vicem ac temtones madefactio descendat '; tendo nibus enim atque nervis inimica est. Nempe irrigandi semper occasio est, praeterquam eXacerbAtionis initio , rarius quidem in incremento, omnium vero frequentillime vigente morbo: cum maxime insaniunt, tum maxime irrigandum est humore frigido : atque aestivo tempore multo magis refrigerato, hieme Vero tepido. Ut mitescat autem delirium , posca, aut C Onyetae decocto cum sipongia facies fovenda est. Deinde Cenanthino, aut crocino unguine linenda:
quin etiam nares, & aures iisdem imbuendae. Haec enim somnum alliciunt. Si quando isti insomnes pernoctant, neque interdiu sopiuntur, sed penitus intenti sunt oculi atque instar cornu rigenteS, jactantur autem, & e lecto prosiliunt; iis somnus , & quies conciliandi sunt primum quidem
caput rosaceo mero irrigando , aut amaracino Cum
succo hederae, aut serpylli, aut etiam sertulae decocto. Magis autem soporiferum est papaver in oleo elixum capitis sincipiti superdatum, aut in
aqua faciei per spongiam impositum ; ipsae quo
que integrae herbae si proxime lectae fuerint
236쪽
144 ARET AE IDE CURATIONE virides cervicalibus subjiciendae sunt, crassant enim, madefaciuntque spiritum aridum tenuemque, & caliginem quandam sensibus obducunt :graVis autem, & torpens est caligo : id vero est
somni principium. At si valentioribus auxiliis egebunt, & ipsa
papaveris lachryma ex aqua fronS inungenda, quin etiam nares ea linendae , & in aures infundenda est. Contractatio pedum suavis eX oleo ,
capitisque adtactus efficax est, sed potissimum si
tempora, auresque scalpantur: nam & ferarum iram furoremque , aurium & temporum mollis adtrectatio coercet. Cuique Vero usitata somnum accersunt. Nautis in cymba decubitus , & maritima navigatio, & littorum sonus , & undarum murmur, Ventorumque bombus , & maris navisque redolentia. Musico tibiarum exercitatio quietem affert, aut lyrae cantu S aut cythurae, aut meditatio puerorum canentium. Ludi autem magistro puerilium fabellarum enarratio. Atque ita aliis alia animum demulcentia somnum insinuant. Caeterum praecordiis ac Ventri madefactiones ,& cataplasmata adhibeto , phlegmone subsit, a que durities, flatusque distendat: oleum quoque ex oli Va bene matura, nequaquam acerba injicito : id enim crassum est , & viscidum, & cale faciens. Haec utique in 1nflammatione facienda sunt. Injiciatur vero in ipsa anethum , Aut co-nyga: bonum quoque est si simul omnia. Quod si adsit etiam inflatio , cumini, & apii semina adjicito , & quaecunque lotium flatusque prolectant: nec non & nitrum cribratum inspergito. Verum si in jecore vitium dolorque fuerit ;1onas ab ove sordidas accipito, oleum Uero Acerbum , aut rosaceum , & sapam Graecam, aut Creticam admisceto, sertulamque incoquito , atque
237쪽
omnibus in unum succum permixtis jecur irrigato. Ad lienem vero oleum cum aceto bene facit: aut si magis , quam prius turbet, posca, & pro lanis spongia mollis adhibeatur, nam mirum in modum his gaudet mitescitque lienis aegritudo. Ρorro si praecordia interius sint , sursumque trahantur, R circumtenta cutis sit, optimum hoc remedium erit loco unguinis, aut una cum ipso crasso tantundem opportunum est , cunila Vero,& ros marinus incoquantur ; anethum quoque
non injucundum erit. Quod si cataplasmati tempus erit idoneum, oleis quidem iisdem in iisdem affectibus utendum est. Materia sit autem lini se men , foenum graecum , hordei tenuis farina. Bonum est autem , & faba , & ervum , si venter intumescat: pariter L milium torrefactum in sacculo positum leve mo lleque fomentum est: pistum Vero, R aqua inter cutem laborantibus cuin melle , & oleo , D lini semine cataplasma bonum est. Flores autem, Κ herbae , & semina quaecunque a me in irrigationibus potita sunt, & in cataplasmatibus eadem sunto. Mel vero & cum ipsis bonum est, ut arida cogantur , misceanturque squalentia, atque ut calor diutiuS permaneat: ipsum quoque solum bonum est pro cataplasmate semicoctum , & ad irrigandum, si cum aliquo humore liquetur : mollit enim, calefacit, flatus lotiumque evocat, & ardores obtundit. Num haec quoque mulsa epota praestat : hisque plura , Ω meliora, si interius arteriam, pulmoneS, pectu S,& ventrem subeat.. Assidue vero alvus irritanda cst glandulis, aut
illitionibus saepius enim siccescit , ut a capite materne detrahantur, & a pectore halitus dissentur,& alvi purgamenta excernantur. Quod si multis
238쪽
146 A RETAEI DE CURATIONE diebus venter suppressus fuit ; ipsum mulsa , oleo dc nitro subluere opuS est. Verum si non satis phlegmones exhalationes desierunt , cucurbitulam assigenS incidito, qua parte phlegmone eXtum Uit, & major apparet: unam autem, aut duas affigito, prout phlegmone significaverit, & vires praeceperint: & sanguinis detrahendi copiam ab his conjectare oportet. E celsus enim lyncopae author est. Primo quidem aut altero die madefactio eadem esto. Tertio Vero ceratum cum aliquo ex
oleis ad irrigandum aptis imponito. Deinde epithemata in inflammatione si facultas sit, ex hys sopo , sceno graeco ex mulsa decocto , terebinthi
arboris resina, & cera: olea Vero in 1isdem eadem.
Quod si nihil istis delirium remittat 3 tonder C caput necesse est: si longissimi crines sint, primum dimidit: si breviores, ad cuti m. postea prius refectis viribus cucurbitula vertici capitis assigenda est , sanguisque hauriendus: verum prius inanis cucurbitula inter scapulas adhibeatur.
Caeterum quoniam thoracem in Omnibus agulis morbis medicari oportet: nam prorsus ipsucum corde , & pulmone laborat, primum quidem ob spiritus modo calidi, modo frigidi necessitatem, przeterea ab ardenti febre, & tuis , & humorum pravitate, & nei Vorum communione, &oris ventriculi noxa , nec non succingentis membranse , & septi transversi vitio : cor enim si majori aliquo malo oppressum sit, nunquam s1nescit:) in Phreniticis utique, & haec inprimis mitiganda sunt: siquidens nonnullis mentis alienatio ab aliquo eorum, quae in pectore sunt, vitio exoritur : ea vero sunt, spiritus calidus, & siccus , sitis acris, ignis intolerabilis qui undique in thoracem confiuit , & pravitas quidem a do-
239쪽
ΜORB. ACU T. LIB. I. PHRENIT. Iψ7rmestico calore commutato , & major, & molestior provenit. Ab aliis etiam membris in thora cem contributio fit. Extrema namque frigida sunt, caput, pedes, ac manUS: si per naec autem thorax est, igitur humectandi refrigerandique auxilio eget. Humectatio quidem fit ex oleo, in quo chamae- metum , aut nardus incocta sit. iustate vero, Asapa graeca benefaciet. At si epithematibus uti deceat, palmulae Vino austero maceratae, deinde contus e in placentam cum nardo, polenta, atque cenanthe suave pectori cataplasma fuerint. Refrigerant quoque mala pista cum mastiche , Ω sertula : quae omnia cera, & nardo excipiantur. Sin autem & os ventriculi torpeat, & a cibis abhorreat, succum absinthii, 2 ut comam una cum his terito , ipso etiam in oleo incocto praecordia irrigato; & aquam, in qua maduit, aut ipsius succum ante cibum propinato, duos scilicet aquae illius cyathos , aut succi ad amarae fabae magnitudinem ex aquae cyathiS duobus. At ii os ventriculi ardor male habet, non ratione morbi, sed ipsum duntaxat ab acribus salsisque humiditatibus, sive a bile mordetur, atque siti perarescit; lac aquae admixtum in cibis eXhibendum heminae videlicet dimidium uno aquae cyatho temperatum : atque ita hujusce lactis plurimum sorbeat: nonnihil etiam cum pane assumat. Uerum tamen si ardor hominem torqueat, Rsitis , & anxietas , & furens insania , & frigidae cupiditas , propinanda quidem frigida est, sed
non tanta , quanta in ardore morbi absque phreniti de propinatur. In istis enim timendum neria vis est : itaque danda est, ut ori ventriculi subveniatur; pauca Vero satis est, parum enim potant phrenitici
240쪽
148 ARCΤJRI DE CURATIONE Caeterum si in Syncopam prolabantur, nam &hoc incidere solet , viribus evanescentibus, in
sudorem liquescente homine , omnibus humori-hus extrorsum impetum facientibus, tenore ac
spiritu fatiscentibus , tunc cura delirii posthabetur; sed cum metus sit, ne in Vaporem , hiam iditatemque homo dissolvatur, unicum subsidium
vinum est ; celeriter enim substantiam alendo in staurat, & quoquo Versus ad extremitates usque Permeat: tenori tenorem apponit, & spiritum torpentem expergefacit, frigiditatem calore tempe-Τat , laxantem madorem adstringit, extrorsum erumpentia atque dissuentia coercet, olfactu suave delectat, vires demum fulcire ad vitam pro Togand 'in potest , atque in insania ad animum demulcendum optimum est. Haec omnia epotum vinum simul praestat; iracundia namque n)ollesncente animo conquiescit : atque ipsimet ad recreandas vires cibos accipiunt, quin etiam se ipsos ad Voluptatem replent. Jam autem si plus temporis morbus eXtrahitur, & febris ignava est,& delirium in fatuitatem vertitur, & praecordia
non usque adeo laesa sunt, aut tumore, aut infatione , aut duritia , sed in capite potissima morbi causa est , audacter lavare oportet, atque ει- Pius caput perfundere, habitus namque sanabitur, & caput distabitur: & omne corpus eXhala-hit. Atque ita siccitas obtunditur: & sensus caligo discutitur : & mens stabilis , atque inconcussa firmatur. Haec utique sunt tollendi morbi