장음표시 사용
221쪽
DIUTUR. LIB. II. ARTHRIT. I 29 dixerim ; in quo ad caloris re Vocationem medicamenta calida requiruntur : multi S autem Valde acribus opus e st. Caliditas enim collapsas partes in tumorem excitat, & internum calorem ad superficiem evocat, quo tempore frigida medicamina
proficient. Huic rei fidem id facit, quod iisdem
eadem non conducunt, nam quod modo profuit,
id alias noxium fuit, atque ut compendio dicam, b calore in principio , frigiditate in fine opus est. Haud facile quidem continua podagra gignitur, sed nonnunquam longo intervallo temporis intermittitur , tenuis enim cIL Et in ludis olympicis podagricus morbo sedato cursu victoriam adeptus est. Viri facilius in hunc morbum incidunt, & ex mulieribus agiliores. Mulieres autem , licet rarius, quam viri, dissicilius tamen hoc vitio laborant. Quod enim neque Ussitatum , neque familiare est , id si aliqua urgente causa potentius e Uaserit, violentum cum sit, majorem calamitatem infert. aetas autem huic morbo subjecta est a quinque annis, supra triginta, celeriuS quoque, aut tardius, prout cujusque natura, aut victus ratio postulat. Atroces sane dolores sunt, sed dolores comitantia atrociora : desectus animae , ad manuum contactum immobilitas, ciborum aversatio, sitis, vigilia. Si discrimen evaserint ; tanquam ab inferis elapsi laxiorem vitam degunt, incontinentes, simplices , hilares, avari, in victu molles, ac
delicati. Idcirco Vero tanquam mortem rursuS
subituri licentiose praesenti vita fruuntur. Multis in hydropicum morbum podagra concessit , quibusdam in depravatam spirationem, Asthma Graeci vocant , Latini Anhelitum. Haec vero successio immedicabilis , atque inevitabilis est. Princ. Art. Med. Tom. V. I
222쪽
De Elephantias. Cap. XIII. L Ε ΡΗΑNT1 morbo , Se ser ae elephanti communia multa sunt, Sc specie, Se colore, &magnitudine, Sc victu. Verum neque ulli alii sina ilia sunt, neque a medius affectui, Neque animal animali. Nam Elephas fera longe ab aliis differt, primum quidem ingentissima crassistimataque es L Magnitudo enim tanta est, ut magnum animal super aliud animal turris initar imponereque s. Crassitudo qnoque tanta, quantam plura crastillima animalia inter se conjuncta ViX aequare valeant. Caeterum neque specie cuipiam admodum similem invenias : siquidem omneS e X qui si te nigro colore toto corpore Obscurantur. Nam equorum alius candidissimus est , quales
Rhesi equi Thracii: alii albis pedibus, qualis Menelai Podargus : alii flavi, quales centum Sc quin uuaginta: alii caerulei, ut illi Homeri: si factus equo similis concubuit operuleos habens crines
Ita boves se habent, ita & canes, ita quaelibet reptilia, & animalia, qupe super terram depascuntur. Elephantes autem soli nigri, tenebricoso colore, nocti, & morti similes. Specie Vero tali sunt, capita quidem, Se facies faedas habent, figura non evidenti super brevi cer Vice, Ut caput in humeris considere videatur : atque ideo non eVidens est, aure S enim grandes sunt, laipe, alarum similes, ad jugula usque, ' pectoris ossa
Hae cerVicem armosque tegunt, sicut navigia Velis conteguntur. Cornua vero mirandum in modum candida nigriori colori internitentia possidet Elephas , alii haec dentes appellant. Haec sola autem candidissima sunt, quale nihil in ullo alio
223쪽
quam Vis candido animali repetatur , & haec ipsi non sta per frontem , & tempora , qualis cornigeris natura est , sed in ore supςriorique maxilla lita sunt, deorsum versus spectantia, recta non admodum, sed paulum in sit periora retorta, quo a recto detorqueri liceret, th in simis dentibus pondus eX tollere. Grandia utique cornua sunt, longitudinem extenti brachii, Orgyam G cci Vocant, aequant mediocria, ulla his multo etiam duplo longiora sunt. Prominentiam habet superior maxilla a labro enascentem , longam, CX-ossiem , tortuosam , serpentis similem. Duo vero in summa prominentia foramina sunt: Sc haec in pulmones Utque pertinentia natura terebravit, duplicis tibiae imaginem referentia. Hac sane fistula tanquam nare ad respirationem, nec non & Vice manuum id animal utitur: poculum etenim, cum Velit, hoc processu corripit, complectiturque , & valide retinet: neque ab eo quispiam vi eripere pollit, nisi alius sit potentior Elephas: herbam etiam ad pabulum hoc quaerit: neque ore minoribusque dentibus carnes edendo 'itam ducit : praelongi enim pedes longe a terra distans animal su stinent: quin etiam breve ut diximus)collum est; ore igitur humi pabulari non potest.
Nonnunquam, & cornuum ab ore procelsus herbam os tangere prohibet. Itaque hac prominentia magnum pondus haurit: deinde quotcunque Venatur, hac compleXUS Ventri futura alimentum in os detrudit. Rite igitur primi illi Ρroboscida hanc vocaverunt, nam, pro, id est, ante se animal, hac λ ξroci, id est, pabulatur. Verum enim Vero neque ex palude aut flumine ore bibere ei licet. Eadem enim causa est, quod si sitiat, proboscidis extremum narem in aquam demergit: deinde tanquam respirata S, Vice aeriS,
224쪽
13a ARETAEI DE SIG. ET CAUS. multum aquae attrahit: Ubi vero implevit, na-Tem ceu poculum in os, fluminis instar effundit: deinde iterum attrahit, iterumque effundit, quoad ventrem tanquam onerariam NnVem compleverit. Corium habet asperiim, crassis limumque, tumoribus inaequale, fissuras habens, ceu semitas praelongas, alias divisuras concaVas transversas , alias vero obliquas valde profundas. Totum Tripodonio persimile est. Pili autem aliis quiadem animalibus natura, aut fetae sunt, Elephanti vero sordida lanugo est. Infinitae sunt & aliae differentiae inter elephantem, & caetera animalia. Etenim retro versus quandoque secundum genuflectitur quemadmodum & homo , & mammaS
prope axillas habet, ut mulieres. Caeterum non in praesentia mihi opus est de animalis hujus natura tractare, nisi quatenuS ex eo, &morbus Elephas vocatus patefiat; quotqUe aegrotantis forma hujus animalis naturae similia obtineat, agnoscatur. Morbum quoque hunc Leonem VOCAVe-Tunt, ob eXtremarum frontis rugarum similitudinem : quam partem Graeci Episcentum nominant. De ea posterius suo loco dicetur. Satyriasis etiam appellatur ob malarum ruborem, atque inexplebilem impudentemque coeundi libidinem. Nec non & Herculeus dicitur, quoniam
eo nullus major est, neque Valentior.
Magnus est quidem potentia morbus, ad mortem enim inferendam est omnium longe efficacissimus , est etiam visu foedus, & in omnibus terribilis, quemadmodum & elephas bellua. Inevitabilem quoque affert interitum : quandoqi i lem a mortis causa ducit originem. Ea ingeniti caloris frigiditas est non exigua, vel potius congelatio, ceu quaedam tava hiems : cum aquam in niVem, aut etiam grandinem , aut crystallum, aut gli
225쪽
DIUTUR. LIB. II. ELEPHANTI. 133ciem convertit. H9ec est communis mortis ac morbi causa. Verum tamen neque ulla insignem conjecturam morbi principium obtinet: neque Ulla noVa, atque inusitata labes hominem incessit: neque in corporis summis partibus repraesentatur,
Ut protinus videre quis pollit, & incipienti malo resistere , sed in visceribus tanquam domo Plutoni, delitescens ignis jam succenditur, internorumque victor rursum in superficie aliquando exardescit. Plerumque sane a facie haec pestis incipiens tanquam ignis de specula procul conspicuus effulget. Nonnulli vero ab eXtrema cubiti curvatura, a genu, a mantium, pedumque articulis.
Idcirco autem hujusmodi hominum salus desperata eli: quoniam medicus ad morbi debilissima initia artem non adhibet negligens , D pegrotantium calamitatis ignarus. Tardi enim sunt, ut ab aliqua levi , & vulgari causia , somniculosi , quieti , siicca alvo. Haec etiam sanis haud valde inusitani sunt. In morbi autem crementis respiratio , graVe olet ob interni spiritus exhalationem Hujusce rei aer, aut quippiam aliud extrinsecum a) causim praebere videtur. Lotium crassum est, album, turbidum, quale jumentum reddit,
Venerem appetunt, crudorum, & inconcoctorum
distributio fit: b neque istorum e li sensus,& meditatio, neque enim concOXerint, nec ne,
percipiunt, & cruditas haec concoctioni similis est: nam ipsa haud frequens est in optimum aut familiare concoctio. Digestio vero facile fit, tan ab Aliter intrinsecrem.
b) Aliter semiuis ci ridi, ' incocti emissio fit. I et
226쪽
134 A RETRI DE SIG. ΕΤ CAUS. quam in fidum ipsius alimentum raptim morbo attrahente : propterea Valde siccitate inferioris ventris laborant. Tumores ani juxta plios exsurgunt, nondum qiliden, continui, sed crasti, Rasperi: R interstitium tumorum discissum est, at clephantis corium. Venae iptae sunt , non sanguinis redundantia , sed cutis crasiatudine. Non multo post autem & sedes declarat uia
verso corpore in aequalem tumorem distento. fili in omni corpore praemoriuntur in manibus, femoribus, tibiis. Item in pube , in mento rari sunt: rara quoque in Capite cἔefarieS, quod vero majus est , intempestivi cani, & calvities affatim subitoque ingruunt ; non multo post autem pubes, & mentum glabrescunt. Quod si qui pauci pili remaneant; hi magis dedecent, quam qui defluxerunt. Capiti cutis altius rescissa esti:
Timae autem frequentes, profundae, asperae sunt. Tumores in facie duri, acuti; nonnunquam fastigio albido, basi viridiore. Ρulsus pusilli, gra-Ves, tardi, tanquam per Coenum ViX se mo Ventes. Venpe temporum distentae sunt, & sub lingua ventres biliosi. Lingua grandinosis varis exasperatur. Neque inopinabile est, & omne corpus talibus scatere tuberculis ; quandoquidem , R in victimis pravos humores habentibus carnes grandinum plenae sunt. Sin autem valde ab intimis partibus erumpet morbus, & in eX tremitatibus apparebit; impetigines summos digitos infestabunt , genua prUrient, pruritusque cum Voluptate scalpetur. Ambit vero ampetigo , & mentum nonnunquam in Orbem : rubent malae cum tumore haud ita
magno, oculi caliginosi , aenei coloris sunt, supercilia prominentia, crassa, glabra, deorsum Versus pondere vergentia : contractis glabellis
227쪽
DIUTUR. LIB. I. ELEPHANTI. I 3 seminens tumor insurgit: color lividus, aut a terest. Eniscentum Vehementer contrahitUr , Ut oculos contegat, quemadmodum irascentibus, aut leonibus accidit: unde & Leonina ii cc aegri-
tudo vocatur. Igitur neque leoni , neque elephanto solum , verum etiam nocti tenebro aequales sunt. Hypopia, id est, sub oculis insurgentia olia, & nares cum atris tumoribus salebros e , exstantesque sunt, labiorum pro iminentia crasia est, pars autem inferior livescit, a)nasus tumet, dentes non albi sunt, sed nigricare videntur. Aures rubent admixta nigritia, obstruelae , elephantispe, Ut grandiores consueto esse videantur. Ulcera in basi aurium sunt: sanies defluit: pruriunt. Totum corpus rugis asperis eXaratur: nec non alte descendunt scissurae veluti nigri in corio fulci , propterea & Elephas
huic morbo nomen est. Plantarum, & culcnneorum usque ad medios digitos fissurae sunt. Quod si plus augescat malum ; tumoreS mdidrum, menti , digitorum , genuumque ulcerosi fiunt, ulcera foetida sunt , R insanabriia : alia enim si per alia exsurgunt, super alia alia nitescunt, siquidem membra hominem diu morte prae 'eniunt, quoad de corpore excidant nasus, digiti, pedes, genitalia, atque tot I man US.
Neque enim haec labes prius perimit, a turpi vita, saevisque cruciatibus liberan S, quam membratim dilaceratus homo sit. At longaeva est, quemadmodum n Elephas animal. Sin autem membrorum recens dolor sit, longe acerbius ami-git. Aliter atque aliter paratorum ciborum Zppetentia est non obtusa, sed gustatus qualitatis
228쪽
136 A RETRI DE SI G. ΕΤ Clius expers est: nullaque edendi ac potandi delectatio: omnia vero ob doloris cruciatum oderunt: alimento priVatur corpus : rabiosa inest cupiditas:
spontaneae fiunt lassitudines; singulorum membro rum species hominem gravitate inusitata premit, quantumlibet exigua membra sint , quin etiam CorpuS Omnia gravatim fert ; non balneis delectatur , non illuvie, non cibo, non jejunio, non
Otu, non quiete: ab omnibus enim morbus
alienus est : somrius' tenuis , vigilia pejor mala sua cogitans, spirandi vehemens difficultas: sun focationes fiunt , ac si laqueo strangulentur. Hoc igitur pacto nonnulli vitam perdiderunt ,
inexcitabilem somnum in mortem dormientes, Itaque tales cum sint, quis non aufugiat Z aut quis non aversetur, licet filius, aut pater, aut etiam germanus frater sit 8 cum metus est, ne morbUS communicetur. Ρropterea multi in solitudines, & montes sibi charissimos abduxerunt; aliqui eorum egestati, quoad viverent, subvenientes, aliqui Vero minime: cum eos Vita defungi mallent. Fama est eorum quendam, qui in solitudinem expositi erant, ex terrae latebris
reptantem Viperam intuitum, aut fame coactum, aut morbi taedio inductum, ut niuio malum commutaret , Viventem Viperam edisse, neque prius e vita migrasse , quam omnia ipsius membra Computruerint, atque eXciderint. Alterum praeterea ferunt, viperam in musti dolium irrepsisse conspicatum, cum mustum ad satietatem ingurgitasset vomuisse, multumque veneni simul cum musto reiecisse , quoniam in musto fera extincta fuerat: iterumque hominem mustum largissime
epotum, Vitae pariter ac morbi finem quaerentem,
ut vero satiatus juxta inebriatusque fuit, primum quidem humi prostratus instar morientis j
229쪽
DIU ΤUR. LIB. II. ELEPHANTI. 137cebat , posteaquam deinde gravi sopore eXpe rectus est, ebrietatemque discussit, in primis comae defluxerunt, praeterea digiti, & ungues; deinceps omnia in ambitu corporis membra contabuerunt: quoniam vero adhuc in semine facultaS erat, iterum tanquam ab Ortu hominem natura Veluti ex cera creavit, alios enim crineS enutrivit, Ungues novos, & nitidam carnem instau-TaVit, ac Vetus corium ceu serpentis senectam ex suit: & tanquam alter homo ad vitae munia re- Vocatus est. Ita habet fabula non admodum quidem Vera, neque Valde fidem excedens. Ma-
tum enim malo pulsum ecth probabile est, naturam Vero ex residua vitae scintilla hominem redintegrasse, haud ita a ratione abhorret, Ut monstro simile esse videatur.
230쪽
LIBER P R I M U S. JUNIO PAULO CRASSO PATA UINO INTERPRETE
Curatio Tetani, seu El0ris. Cap. VI. ratio Anginae Cap. VII. ratio Citiori m lamel . . . . p.
VIII. Curati0 Psilentitim in faucibtis diti0
ratio Pleuritidis , id es, w0rbi c0sialis seu lateralis. . . tap. X. P R O OL M I U M.ALUTARUM aegritudinum medicamina speciebus signorum contigua sunt, quae supe-