Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DIUTUR. LIB. II. DYSENTER. ΙI9febres acutiae concitantur, non emicantes, in Visceribus demersae : extrema refrigerantur ; cibus

fastiditur, vigilia addit, ruetus male olent, nauseabundi sunt, bilis vomitus, Vertigo, Cumque multa expellantur, ea vero biliosiora sunt,)tormina, atque alii dolores magis per se Verant. His accedit virium consumptio, genuumque re solutio ; ardore aestuant, litibundi sunt, & an-Xii, atra per nauseam rejiciunt; lingua est arida; pulsus putilli, debiles, atque his germana sunt, quotquot de perniciolis ulceribus mortiferae X posui, oris etiam Ventriculi dolore usque ad antinete deliquium torquentur. Quidam Vero neque ex eo deliquio in pristinum restituti sunt, sed in tali allectu vitam finierunt. Hujusmodi

calamitates, & inferiorum intestinorum corrosionibus communes sunt, si depascantur ulcera; neque eorum depallionem Compescere Valem US, praeterquam quod tormina doloresque sub umbili co inferius, ubi ulcera sunt, percipiuntur. FOrmae Rutem eXcrementorum tales sunt, quales supra posuimus. Verum ii inter initia parva ulcera sint, in longumque tempus depastio producatur ; alia aliis ulcera superveniunt, aliquibus mitescentibus, aliquibus in summum excrescentibus quales enim sunt in mari fluctus , talis ethin ulceribus tempestas. Caeterum si quando natura restitere potens fuerit, simulque & medicus sub venerit, depascentia compescitur, mortisque timor removetur: intestina tamen dura, tumida, cicatricosaque remanent, & non nili longo post

tempore sanescunt. Uerum enim Vero cum ab intestinis cruor erumpit, si ex magna Vena, aut arteria eXent, matura mors advenit: neque enim aut manum intromittere, doloremque attingere, aut medic

212쪽

1ao A RETRI DE SI G. ET CAE S. mentum ipsi ulceri adhibere possumus. Qui in etiam si medicamento sanguinis profluvium coercetur , non propteren tuta est , RU Vera mortis e Vasio : quandoquidem nonnullis magna crusta, Escharam graeci vocant) , decidens, venae ostiolum patentius efficit. Ubi vero grumi intus concrescunt, intusque remanent, inevitabilis mombus est. Incipientibus igitur sanguinis eruptionibus suc-

marrere oportet, plerumque autem cum futurae

sunt, licet non admodum claris signis, tamen sese indicant, anxietas enim adest, L animi ambiguitas: gravitas ea in parte est, quae rumpitur,& facies rubet, si nondum ruptura facta est. Sin autem vena proxime rescissa est, plurimum venter mollitur omnino : si satis temporis praeteriit , dissicilius , atque tardius solvitur. Hujusce qualitatis sunt intestinorum Ulcera. Ρraecipue nascuntur aestatis tempore , secUndo ZUtUmni, minus Vere, minime hieme. Pueris quidem , & adolescentibus ventris profiUVia contingunt : dysenteria viris , & juvenibus. Senecta Vero aegre medicabilis est, & ad ducendam cicatricem longum tempus requirit. At Ulcera exedentia senibus inusitata , sanguinis Vero pro fissio senectae est conVenienS., De Laevitate intes in0rum. Cap. X. SI a torminibus, & a latis, Valdeque pro Π dis superiorum intestinorum ulceribus cicatrices crebrae, crassae , sialidaeque contrahantur ;stercora ex his deorsum liquida, ab alibili indiscreta prolabuntur. Intestinorum enim raritaS,

213쪽

per quam sursum versus alimonia discurrit, a cicatrice interclusa est. Homo igitur nutricationis inopia .laborat, & pallor adest, D infirmitas. Affectus ille qui ab cicatrice fit, Lientericae cognomen accepit, ab intestinis scilicet, quae Graeci

Entera Vocant , & nunc quidem a cicatricibus morbus exoritur. Alias vero intestina cicatricis expertia sunt, sed consuetudo, R exercitatio intestina profluvium pati edocent. I 1i istis enim calidum quandoque refrigeratum est: Ut neqUUConcoctionem, neque digestionem moliatur: sed prime imbecillitate retinere non potest, Omnemque elaborationem alimentum sub tor fugit. 'hiod si ex tempore, & non stabilis , sed levis momenti purgatio fiat; simplex a cibis vomitus morbum solvit. Sin autem aliquo tempore prorogetur, Ain sede firma istorum causa permaneat; nihil opis vomitus affert. Morbus quoque longus, & md-lus habitus, qui decumbere non cogit, lienteriam peperit. ' A qua inter cutem nonnunquam in hanc aegritudinem feliciter commutata est, in malum scilicet ex malo, sed melior est succellio. De Uteri morbis. C. I. XLV LIER IBUS Uterus ad purgationem , Aa L partum bonus est, sed morborum infini

torum , malorumque acer Vum congerit, neque

cnim ulceribus tantum ; & inflammationi, Afiliori obnoxius est; Verum etiam si totus repente sursum Versus moVeatur, celerem interitum

effert. Alibi quidem scriptum est, quinam ipsius

morbi perniciosi acuti sunt. Diuturni vero hi, fluor duplex, duritia, ulcera aliqua innoxia, ad

214쪽

122 A REΤIEI DE SIG. ΕT C A U s. qua maligna , eXitus totius aut partis. Fluor sane ruber, aut albus est; forma declarat. Ruber quidem, si sanguis flavus emanet, & hujus

species : vel lividus , vel niger, & tenuis, vel crassi S , & concretus, ut grumi. Albus , Ut aqua, aut flavus cum pallido mixtus ut bilis, ei assiis vero aut subtenuis, liquor, quem Gnaeci Ichora vocant, & male olens, albus item, ut pus, sed exquisite albus, ut album serum, quin

etiam gutta cruenta nonnunquam cum pure simul emuit : mille aliae sunt secundum rationem majoris, & minoris istorum species: Circuitus Vero modo est menstrua purgatio, sed non ad pristinum praescriptum diem revertitur, non multus quidem sanguis, sed per multos dies emuit, paucorum autem dierum fit interpositio , sed omnino pura. Alter est circuitus modus , sed ad certum diem: neque plurimi sanguinis est plerumque prima purgatio, bis autem ac ter purgantur per totum mensem. Tertia est quoque fluoris species : indesinens quidem eiu uvium est, singulis diebus modicum: sed in totum mensem summa fit non admodum modica ; neque enim uterus ostium claudit, sed hiat, ad eviu-xum humiditatis relaxationem patiens. Verum si neque intermittatur, neque parum emtrat, Obsanguinis effusionem moriuntur.

Signa utique haec sunt; praeter humiditatis emuentis colores, ipsius hominis color, per Vigilant, ciboS Oderunt, anxietate vexantur, dissolvuntur in rubro profluvio magis, & dolore torquentur, & in ambobus quod effluit, mali Odoris est, sed modo magis, modo minus. Album enim profluvium pejus olet , si quando major

adest putredo. Alias autem rubrum, Cum saevius debacchatur erosio. Brevibus sane dictum

215쪽

DIUTUR. LIB. II. UTERI ' O R B. I 23

esto; ater fluor omnium pessimus est, deinde lividus. Pallidus, albus & purulentus, diuturniores quidem sunt, sed minus periculosi. Ex his ipsis pallidus deterior quidem est; sed longe melior est ille, qui cum usitato colore mixtus est: Usitatus autem est ruber, ejusque species. Quinetiam & ipsis minus noxii sunt usitati: sed revera senioribus infestiores sunt rubri fluxus , minime autem puellis, quibus magis albi nocent. Item altera est albi fluoris species, menstrua purgatio, exalbida, acris, & pruriginem cum voluptate afferens. In istis vero humor albus, crassus, geniturae similis provocatur; hanc speciem Gonorrhaeam, id est fluxum seminarium

muliebrem appellavimus. Est autem Vul Vae refrigeratio; quam ob rem humorum tenax esse

Non potest : quin etiam sanguinem in albidum

Colorem transmutat: vim enim ignis rubrificam

non habet. Id genus vitii & stomachus patitur, ideo & pituitam e Vomit. Simili affectu & intestina laborant, cum profluvio, Graece Diarrhaea Vocato, aegrotant. In utero praeterea ulcera suboriuntur, aliqua

lata, pruriginosa, tanquam sale inspersa: haec sunt qu9edam superficiei excoriatio, pus habent Crassum , inodorum , paucum. Ulcera hujus nodi mitia sunt. His caviora sunt ulcera , & de teriora, quibus dolores parvi aCCidunt, pUS paulo plus, gravius olent: nihilominus tamen haeo quoque placida sunt. Quod si altius penetrent,& labia dura asperaque fuerint, & sanie S quaedam olida exeat, & quam in superioribus, dolor sit major, exedit vulvam ulcuS, & nonnunquam caruncula quaedam separata egreditur , neque ad cicatricem ulcus id ducitur, sed longissimo tempore hominem tollit: nam maxime diu-

216쪽

xa ARET JEI DE SIG. ET CAUS turnum est, hujusmodi Graeco vocabulo Phagedaena nuncupatur. Nempe mortifera ulcera sunt, si praeter ipsa dolor eXacerbatur , Sc mulier Valde contristatur, & res putrida ab ulcere neque ipsis aegrotis tolerabilis emanat, efferaturque manuum attrectatione, & medicamentis, & quolibet genere medelae exasperatur; Venae autem in utero turgent, & proximae simul partes distenduntur, id Vero perspicacibus medicis tactu deprehenditur: neque enim aliter liquet. Caeterum ignis, & anxietas totius , R duritias mul, ut in feris ulceribus insunt, quae & ipsa

mortifera sunt, nec non cancri appellationem obtinent. At cancer neutiquam ulcus cst, sed tumor durus, & indomitus, qui una totum ute-Tum distendit: dolores quoque & reliqua omnia, lupe in ulcere insunt , cancrum comitAntur. Haec eadem vero cancrosa utraque sunt, R diuturna , & perniciosa. Ulceratus autem Cancer

non ulcerato longe improbior est , & odore , &doloribus, & vita, & morte. Nonnunquam integra vulva de sede sua egreditur, & mulieris seminibus insidet, incredibilis calamitas. Sed neque inspectabilis est uterus,

neque ingenerabilis causa, relaXantur enim membranae ilibus appens e , quae uteri sunt ligamenta nervosa : quae in fundo sunt juxta lumbos gr cilia, quae in cervice hinc atque inde juxta ilia,

maxime nervosa, lataque sunt: qualia navigio-Tum Vela cernuntur. Omnes igitur hae membranae remittuntur, cum vulva foras procidit. Ple-Tumque sane hujus exitus mortem affert, accidit enim eae ab ortu, & magis concultionibus, & Violento partu. At si non interficit , diu hae vitam producunt, non visibilia Videntes, extra alentes uterum, atque foVentes. Videtur autem non-

217쪽

DIUTUR. LIB. II. UTERI MORB. Iasnunquam duplicitas uteri, interitus Luccingens tunica quando a contigua divellitur. Geminae namque membranae tantum sunt differentes a tunica , haec vero absccdit, & suxidiae, & abortu & Violento partu , quando ipsa secundis inliserescit Nam cum ipsi me vi extrahuntur, simul &Uteri tunica extrahitur: Verum nisi pereat millier , re Vertens eadem tunica utero ad amussim connectitur, aut paulum extra prominet: contegit autem seminibus mulier. Nonnunquam uteri osculum solum ad cervicem usque procidit, scd rursum intro se recipit, si uterus summenta mali odoris olfaciat, ipsum quoque mulier attrahit, si grata odoramenta naribus subjiciat. Quin etiam obstetricis manibus paulatim intro recurrit, si placide, & sensim prematur, & prius remedia mitigatoria, quae Graeci Hysterica vocant, id est uterina, ei adhibita fuerint. De Arthritide, P Ischiade, id es, Artici Arum G xendicis dolare. Cap. XII

COMMUNIs omnium articulorum dolor est, Arthritis: sed pedum dolorem Ρodagram

Vocamus, coxendicum Ischiada, manuum vero Chiragram. Nempe aut ex tempore dolor est, si ex aliqua parum durante causa consurgat: aut latenter meditationibus longo tempore contractuS est morbus , cum ab exigua occasione dolor, & morbus accenduntur. Est autem omnium simul nervorum affectus, si autem malum omnibus ingruat

Initio vero nervi articulorum Vincula, & qude

218쪽

126 ΑREΤRI DE S I G. ΕΤ CAUs.cunque ex ossibus exorta sunt, R in ossa inseruntur, dolere incipiunt. At illorum magnum est miraculum : non delent quidem vel minimum ,

etiam si quis secet, aut collidat: at si quis ab ipsis deleat, nihil aliud est eis ad dolorem citandum potentius : non ferramenta adstringentia , non vincula , non Vulner3ΠS gladiuS, non exurens ignis , nam & haec assumuntur tanquam majorum dolorum remedia. Quod si quis ipsa dolentia ossa praeciderit; sectionis dolor, ut eXigilia S a majore Obscuratur. Sin autem iste praevaleat, eos voluptasque capit priorum malorum oblivionem afferens :id sane patiuntur dentes, & ossa. Causam quidem veram soli Dii no Verunt, probabilem vero , & apparentem etiam homines. Est

autem ut simpliciter dicam hujus nodi. Quod

praedensum est , contactum, Vulnerationeque non sentit; idcirco, & ex tactu Vulnurationeque non dolet. Dolor enim est res aspera sensui: densum autem non eXasperabile , ideo quoque est in dolens. At rarum hono sensu praeditum est, x vulnere eXasperatur. Caeterum quoniam, R densa ingenito calore vivunt, per hunc eundem calorem etiam sentire possunt. Siquidem efficiens causa substantialis sit, ut gladius, ut lapis, substantialis patientis corporis pars non dolet: natura enim densa est. Sed si caliditatis insitae intemperatura corripiatur, sensus fit permutatio, cumque ipsorum ex se ipsa dolet caliditas , ab in terna sensus pulsione excitatur; natura autem in majuS excedente , vel ex abundentia dolores

At alias in alios articulos morbus articularis invadit, quibusdam in coxendices, eaque parte plerumque claudus remanet), R in alia quaedam membra nonnunquam exiguus, quandoque nec

219쪽

DIUTUR. LIB. II. A THRIT. I 2 in parvas particulas transit, pedeS, Sc mala Us, nam si majora membra occupaverit morbum ipsum capere Valentia, instrumenta illa non supergreditur.

Sed si ab exiguo membro initium coeperit, mitis est , R inopinata evasito. Ιschiadis quidem a femore polterius, aut poplite, aut tibia initium e it. Alias vero in coxae cavo Cotyiam Graeci

vocant, Latini Acetabulum J dolor apparet, rursus in clunem, aut lumbos impetum facit ; & omnia potius esse Videtur, quam cOXendicis morbus Verum etiam articuli ita fere dolere incipiunt, magnum pedis digitum dolor occupat, rursum calcem in priori parte , qua nitimur ; deinde in concavam subit. Malleolus autem postremus intumescit. Doloris causa ira non legitimam afferunt, aliquino Vae crepidae atritum, aliqui longam obambulationem, alii plagam, aut calcationem , nullUS. intestinam domestieamque causam explicabit. Quia etiam aegrotis Verum audientibus incredibile esse

videtur, quam ob rem in in anabilem affectum inciderunt; quoniam principiis, cum debilissimus morbus est , medicus non resistit, qui ut temporis spatio vires acquisivit , nihil medici diligentia proficitur. Quibusdam in pedum articulis usque ad momtem residet morbus , quibusdam in omnis corporis ambitum Vagatur, plerumque a pedibus ium an US prosilit, neque enim multum interest in pedibus ne , an fiat in manibus: cum Utrique

ejusdem naturpe sint, graciles, excarneS , eXte

no frigori proximi, a calore interno remotissimi. Item cubiti flexura, & genu conveniunt, post haec coXarum cavitates, quas Cotylas Graeci vocant , & vocatus Peristrophus. Transitus quoque

in dorsi, thoracisque musculos fit: incredibilequo

220쪽

est , quam late malum serpat. Uertebrae dor si , cervicisque dolent, & in summo sacri otiis dolor

inhaerescit, simulque omnium bos, asinus , & proprius cujusque dolor. Verum etiam tendines , Sc musculi cum distentione dolorem patiuntur , Nec non maxillarum , Si temporum musculi. Item communicatur renibus, & Vesitae. O rem admi rabilem l Ρost omnia nares, & aures, & labia anficiuntur. Νam quoquo versis nervi, Se mus. culi in capite feruntur , dolent capites suturae , de quid doleat aegrotus ignorans indicat sutura rum species obliquam , rectam , trans Versam , PO- sterita S, ac prius. Tenuem autem dolorem , Ω in ossibus defixum conqueritur. Universam enim Ostium compagem morbus populatus haud secus, atque pedis, aut manus articulum. Iii articulis quoque tophacea quaedam coalescunt, ab initio quidem veluti abscessus Occupant: postquam Vero magis spissantur , etiam concreto

humore dissiciles fiunt infleXiones, demum tophi solidi alibi consistunt. In toto aUtem mem-hro tubercula exigua, quales sunt Jonthi a Graecis appellati, Vari a Latinis, & majora eXurgunt. Humiditas vero crassa, abicans, grandinosa est: nam, & totus morbus frigidus instar grandinis est. Videtur autem caloris, aut frigoris differentiam prae se ferre, siquidem modo eX calore , modo ex frigore voluptas percipitur. At mihi placet unicam esse morbi causam insitam frigiditatem , unicumque esse affectum, verum si protinus increscat , & caliditas apparuerit, refrigeratione opus est, ac talibus delectatur : & hujusmodi affectum calidum vocant. Quod si dolor in

intimis nervis moretur ; & articulus non calens

uollapsus sit, neque extumeat, frigidum hunc esse

SEARCH

MENU NAVIGATION