Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. 3

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

dinariam , ea inde nomen accepit , quod possessio isthaec extra ordinem quibusdam tantum personis dari. soleret . Extraordinariae autem bonorum posse sones diversam habent originem . Quaedam enim ex Praetorum edictis , quaedam ex legibus , aut senatusconsultis, quaedam etiam ex Principum constitutionibus manant. Ita Carboniana bonorum polia

fessio Praetoris edicto suam debet originem. Ea bonorum possessio datur impuberi, qui filius negatur

esse , dilata status controversa in tempus pubertatis l. I. F. de Carbon. edict. Contra ex senatusco sulto Aproniano promanat bonorum possessio , quae extra ordinem decerni solebat Civitatibus , quibus ob fidei commissum testatoris hereditas restituenda eis xat argum. i. 25. f. ad senatus. Trebell. Pri ipum denique constitutionibus introducta suit bonorum possessio , quae cognatis militum intra quintum gradum conceditur , si ob militare delictum capite milites damnati forent l. I. seqv. F. de vete- n. milit. success. Ceterum inter utramque bonorum possessionem potissimum illud intererat , quod extraordinaria quidem , praevio decreto , di

cognitione causae , concedi solebat . Ordinaria vero sine decreto, Sc cognitione causae ex plano concedebatur , si nullus contradictor existeret . Hinc exorta bonorum possessionis divisio in decretalem , di edictulam. De ea vide doctor. ad d. f. 3. h. t. IX. Bonorum vero possessio ordinaria solemniter olim postulanda erat . Eam igitur solemnibus verbis, ac sormulis peti oportebat Romae quidemo pud Praetorem , in provinciis apud Praesidem. Eam tamen necessitatem Constantinus sustulit. Cavistum enim ab eo fuit, ut coram quocumque judi-

52쪽

De bonorum possession bus. 47ee competente , & ipsis Duumviris Civitatum qui . buscumque verbis bonorum possessio peti posset l. V.C. qui admitt. ad bonor. psibus. γ.3. 7. b. t. Idi psum tamen de ordinaria tantum bonorum posissessione Constantinus cavit. Cum enim extraordiis naria honorum possessio natura sua causae cognitionem , & decretum requirat, ea a Praetore pro tribunali concedi debet. Idem Constantinus bonorum possessionem ordinariam secundum. jus vetus postulari jussit intra praefinitum a Praetore tempus d. l. 9. C. eod. Nimirum , ut supra vidimus , per octo gradus bonorum possessionem promisit edicto Pear-tor . Plerumque autem fiebat, ut, obeunte aliquo, plures gradus eorum essent, qui bonorum possessio. nem postulare possent. Ne igitur creditorum actiones diutius differentur , ad bonorum possessionem petendam cuique gradui certum tempus praefinivit edicto Praetor. Si intra praestitutum tempus, qui prioris gradus essent , non postulassent , jus postulandi ad insequentem gradum transferebatur. Et parentibus quidem , ac liberis ad postulandam bono. rum possessionem anni spatium concessit edicto Praetor; reliquis gradibus dies centum 4. b. t. Diis viditur in jure tempus in utile , & continuum . Continuum tempus. dixere veteres , quod , nullis diebus exceptis, sine interruptione currit: utile appellarunt, in quo numerantur dies tantum, quibus de jure suo actor experiri potest l. r. F. de diυess. tempori praescript. In postulanda honorum nossessione utile tantum tempus spectari jussit edicto Praetor 6. h. t. In honorum igitur posse istone petenda

non tantum ignorantiae tempus non computatur,

sed ne dies quidem, quibus actor de jure tuo experiri

53쪽

De acquistisne μν adrogationem .

TErtius per universitatem aequirendi modus ex ipso jure novissimo adrogatio est prine. h. e. Ut enim heres omnia de iuncti bona per hereditatem acquirit, ita per adrogationem omnia adrogati bona transferuntur in adrogatorem . Inter hereditatem igitur, & adrogationem id tantum interest, quod per hereditatem defuncto , per adrogationem vivo succeditur. Ea in re tamen vetus Romana jurisprudentia a novo jure Iustiniani distat. Ex veteris scilicet jurisprudentiae regulis adrogati res Omnes jure patriae potestatis statim adrogatoris fietant : in adrogatorem ea tantum non transserebantur , quae per capitis minutionem peribant. Ejuia modi erant legitimae hereditates , quae agnationis jure deferebantur, usus etiam, & ususseuctus f. I. h. t. Verum ea ferme omnia immutavit Iustinianus. Primo enim per adrogationem , aliamve minimam capitis minutionem usum , aut usumfructum amitti vetuit d. r. h. t. Deinde jus acquirendi per adrogationem mirum in modum coercuit. In bona enim adrogati tantum usumfructum ad adrogatorem pertinere jussit; eorum proprietatem ab iapso adrogato retineri voluit. Quod si decessisset adrogatus, ejus quidem hereditatem adrogatori detulit, modo tamen adrogato non superessent perso

54쪽

De aequἰ tione peν adrogationem. 4'arae., quae jure novo ipsi patri praeserri iubentur =.a.

b. t.

II. Porro cum post adrogationem olim omnia adrogati hona trasserrentur in adrogatorem, stultra creditores adversus adrogatum actiones instituebant ob eontractus, qui adrogationem praecessissent. Adin rogato enim nil quicquam erat, quo posset judicatum solvi. In eo autem deterrima conditio crediis torum erat , quod ne actione quidem de peculio,

adrogatorem convenire possent. Nam tempore conistractus initi paterfamilias, & sui juris adrogatus erat: in libero vero patrefamilias peculium fingi

non poterat. Ita per adrogationes creditoribus passim illudebatur. Quapropter edicto cautum a Praeistore fuit, ut ob contractus ante adrogationem ab

adrogato initos utiles actiones adversus adrogatorem Iiceret institui: si is satisfacere pro admgato nota' , Iet, promisit creditoribus possessionem bonorum , quae adrogationis tempore ad rogato suissent. Eam edicti partem confirmavit Iustinianus. Hodie igitur 1i praedicta de causa adrogatus ab adrogatore non defendatur , is amittet ulumfructum in adrogati bona. De iis vero Magistratus statuent , quod alias in jure praecipitur, quoties creditoribus satisfieri debet. 3. h. r.

55쪽

so Pial. ad Insis. Iustin. Lib.III. Tit. XII.

TITULUS XII.

De eo , cui libertastis causa bona addicuntur.

artus per universtatem acquirendi modus in. jure novissimo est bonorum addictis libre aiatum θνvandarum gratia prisc. h. t. Is quidem , eui ea de causa bona suerint addicta , neque heres , neque bonorum possessor est οῦ succedit tamen in defuncti locum : ad bonorum igitur posse forem'aecedit l. 4. 2I. F de fideicomm. librat. Is autem per universitatem acquirendi modus sub Marco Antonino ita est institutus. Nimirum saeptiasime contingebat Olim , ut desererentur testamenta eorum , quorum hereditas ob aes alienum suspecta esset. Ex testamento deserto duo plerumque sequebantur incommoda. Primo enim testatoris bona magna cum ejus ignominia publice vendebantur, ut creditoribus satisfieri posset. Deinde , quod magis intererat , corruebant libertates testamento daritae . Ne igitur quid tale fieret, Marcus Antoninus rescripto suo defuncti bona addici concessit uni ex servis in testamento manumissis: eum tamen & idonee cavere jussit creditoribus de solido cuique solvendo , & dare libertatem servis in testamento manumissis. Praedictum autem Antonini rescriptum ad libertates etiam in codicillis ab intestato datas suit extensum 3. h. s. I. a. F de fideicomm. liberi. Ipssum Antonini rescriptum servavit nobis Tribonianus in a. h. t. Ea in re quidem multa

56쪽

De eo , eui I bert. eaus bon. addita sIinnovavit Iustinianus I. ult. C. de restam. manum f. Verum in re nullius hodie usus immorari non tuis

ΤΙΤ ULUS XIII. De successionibus sublatis , quae sebant per bonorum

venditiones , ex senatusconsulto Claudiano.ΡRaeter expositos per universtatem acquirendi modos veteri Romanorum jure alii modi complures erant , quibus per universitatem acquirebatur. Eorum duos tantum hic memorat Tribonianus , venditionem scilicet bonorum obiterati, Sc addia Mionem liberae mulieris in servitutem ex senatusconsulis eo Claudiano. Qiod ad primum igitur, venditis olim obaerati bonis , ei veluti per un versitatem succedebat emptor. Is enim post bonorum emptionem jussu Praetoris expeditam in omnia jura debitoris succedebat statim: creditoribus vero satisfacere cogebatur aut in solidum , aut quatenus cum illis conventum esset. Creditores enim , ut emptorem facilius invenirent, publice per libellum significabant , quantam debiti partem remissuri serent. Hinc in bonis obaerati vendendis ita creditores edicunt apud Theophilum in parapbν. b. t. Emprorereditoribus in dimidiam debitorum partem respondere debet. Qui debitorum bona veluti per aversiodem publice emebant, sectores appellabantur. Hi enim

57쪽

lst Pres. ad Insit. Justin. L b. III. Tli.Xm scribit Asconius Pardianus ad g. in Verr. Hi ne ipsa venditio sectio estiappellata. Ceterum is per uniis

versitatem acquirendi modus diu ante Iustinianum exoleverar. Iure igitur Romano novissimo, concursu creditorum facto , debitoris bona, prout judici

melius expedire videbitur , divendi debent unie. . t. In ea venditione peragenda leges pandectarum observandas scribit Tribonianus e . unic. h. t. Eo potissimum pertinet titulus digestorum de curat. boxia dand. Ex eo igitur pandectarum titulo potit simum desumendae sunt regulae , quibus controversas inconcursu creditorum exoriri solitas definiri oporistet .

II. Quod ad modum acquirendi per universita teri ex sen)tus con sulto Claudiano , res ita se habet . In corruptissima Civitate olim Romanae mulieres servorum amplexibus se potissimum macula. hant . Ita & servorum ministerium dominis intercipiebatur, & servilibus stupris maculabantur Roma nar domus. Proinde sub Claudio senatusconsulto ea ut iam , ut si qua libera mulier post tertiam do. mini denunciationem cum alieno servo consuescere pergeret, per addictionem Praetoris ejus ancilla fi ret, cujus servo succubuisset Tacit. annal. Ia. sq. Ita, muliere in servitutem redacta , novus dominus nomine peculii ejus bonis omnibus potiebatur. Sed ea de re plura desino . Nam eam poenam suis

stulit Iustinianus , tamquam temporibus suis indignam f. unic. h. t. TI.

58쪽

TITULUS XIV.

De obligationibus.

JUs omne cuique in Civitate competens cum do floribus supra divisimus in jus in re , & jus ad em , seu in personarn libr. 2. tit. I. Ibidem qua. tuor species juris in re constitui in iis , dominiam scilicet, servitutem , hereditatem , pignus . De tribus prioribus juris in re speciebus hactenus cum Triboniano vidimus: de pignore videbimus insequenti titulo. Iure in re igitur veluti absoluto, ratio instituti postulat , ut de jure ad rem, seu in 'personam sermonem instituamus. Ex eo enim obilis Rationes pro manant omnes , ut monuimus loc. cit. Praesens autem de obligationibus argumentum ad

eam juris prudentiae partem reserri debet, quae de rebus agit. Fallo igitur statuere quidam, obligati nes ad materiam de personis reserri oportere. Nam obligationes & res incorporales sunt, & eo potissimum collineant, ut rem consequamur, cujus obtinendae gratia contractae fuerunt. A dominio quidem obligationes diversae sunt; tad illud tamen proxime accedunt, quatenus considerantur creditoris intuitu. Hinc & in bonis eae sunt , & patrimonium nostrum augent l. 49. 6 de verbori segnis A liarum etiam rerum exemplo & in solutum dari, & vendi , donari possunt ' ι. 4. si de heredit. -ι a L

II. Iam vero obligationem desinit Tribonianus D a Iu

59쪽

jtiris vincultim , quo necessitate astringimur at cuius rei solvendae secundum nostrae Civitatis iura princ. h. t. Verum definitio isthaec iis tantum obligationibus aptari potest , quae essicacem actionem pro. ducunt . Em cacem actionem producunt tantum obis ligationes j nre civili , aut Praetorio insitutae, vel confirmatae Enimvero praeter obligationes, quae e Lficacem actionem producunt, in pandectis , & c dice aliae obligationes quoque passim occurrunt . Earum aliquae suos etiam habent effectus. A juris consulto igitur ignorari non debent. Nimirum

mnis quidem obligatio juris vinculum dici potest et verum pro diversitate juris, unde oritur obligatio, diversus est ejus vinculi effectus. Aliquando icili ἀωcet obligatio oritur ex jure naturali tantum , ali in quando dumtaxat ex juris civilis rigore; aliquando denique ex jure naturali , & civili simul. Hinc

doctores obligationes partiri solent in mere natura Ies, mere civiles, Sc mixtar. Iuvabit igitur ad reis nam iuris intelligentiam singularum obligationum naturam exponere, δc diversos earum effectus hic enarrare. Cum vero obligatio mere naturalis inter mortales antiquissima suerit, ab ea primum inci- .piemus.

III. Obligatio. igitur mere naturalis est, qua, jure naturali quidem inspecto, ad dandum, faciendum astringimur, ei tamen emcacem actionem jus civile denegat. Quapropter ejusmodi obligatio conscientiam tantum promittentis religat. In eam clansetn referri debent obligationes , quae nudo pacto contrahuntur , Sc solo placiti fine consistunt l. 7. q. s. si de pact. Licet enim jus naturale nuda patia servari jubeat , ob ea tamen ex regulis Roma-

60쪽

De obligationibus. sstri juris non licet agere. Id autem statuentes Romani legislatores non perfidiam quidem foverunt in Civitate: jure potius lummae potestatis usi utilitati ei vium prospexerunt. Nam si nudo pacto emcacem actionem accommodassent, inconsultis convenistionibus cives damnum subire potuissent. Nimirum contractus solemnitas tacite contrahentes admonet, ut maturiori consilio promittatur. Per solos igitur contractus in Civitate receptos Romanae leges cives obligari jusserunt. Ita enim accuratius quisque per pendebat, an sibi expediret contractu se obligare, quo inito, non reliqueretur poenitentiae locus. IV. At vero jus civile actionem tantum ex nudo pacto dari vetuerat; de exceptione nihil edixerat . Praetor igitur indignatus passim negligi pactorum fidem saltem exceptionem ex pacto dedit L 74. f. de pact. Ita enim & nihil admittebatur adversus leges, quae de exceptione tacuerant, &, quoad fieri poterat, pactorum sanctitas servabatur . I plum Praetoris edictum ita exhibet Ulpianus d. l.

T. 7. F. eod. Pacta conventa , qus neque dolo , meque adwrsus leges, plebiscita, senatusconjulta , edicta Principum , neque quo fraus cuiquam eorrem feret, facta erunt, δενυabo. Ob pactorum autem observantiam exceptione a Praetore concessa , ulterius pro-eesserunt jurisconsulti edicto sapienter interpretan . do . Caverat scilicet edicto' Psaetor: pa Ia eonvenis fer bo. Ea verba latius interpretantes jurisconsulti Non tantum exceptionem, sed reliquos etiam legitimarum obligationum effectus pactis , ac ceteris obligationibus naturalibus accommodarunt . Hinc quemadmodum quod ex contractu debetud , tomis

pensationem admittit , ita compensavonem quoque D 4 re.

SEARCH

MENU NAVIGATION