장음표시 사용
171쪽
der in I. 7. C. eod. In jure autem non definitur , quo tempore post litem motam venditori denunciatio fieri debeat. Id tantum monet Ulpianus, ne ea prope condemnationem fiat l. 29. q. a. F eod. Ea denunciatio absenti etiam venditori fieri debet. Proinde si venditor absit a loco judicii , modicum temporis concedendum emptori est , intra quod li-tens venditori denunciet. Verum, si venditor adsit in loco judicii , laudationis faciendae causa frustra tempus postulabit pragm. 2. de dilat. XVII. Antequam hinc discedamus, breviter videamus , oportet, ad quem , emptione perfecta, per tineat commodum , & periculum rei venditae. Principio emptio perfecta dicitur , cum de pretio jam
convenerit. 'Si tamen emptio sub conditione contracta suerit, conditione tandem existente , ea perfecta censerirdebet t. 8. princ. si de commod. mperis. rei vendit. 3. .. t. Quod igitur ad periculum , & commodum rei venditae post emptionem persectam , primum omnium ipsa pacta conventa spectari debent ι. I. prine. O t. IO. F eod. Enimvero, si ea de re nihil convenerint contrahenistes, periculum, & commodum rei venditae jus Romanum ad emptorem pertinere jubet. Hinc si domus post venditionem persectam combusta fuerit , ejus damnum sustinebit emptor l. II. F'eod. Conintra si post persectam venditionem lando aliquid per
alluvionem accesserit , accessionis commodum emis plorem sequitur l. 7. princ. β eod. o d. g. b.t.
Quod ad fruges tamen, vinum, R id genus alia in
iis distinxerunt veteres, utrum per aversionem , an particulatim venditae ea essent. Si vendita per aversonem forent, veluti vinum universum in cella
172쪽
De emptisne venditiane. I 67 vinaria conclusum , ejus periculum statim post emptionem emptoris esse censuemni t. q. I. si eod. Sin particulatim venditio facta esset , veluti s in singulas vini amphoras , aut frumenti modios ceratum pretium promissum esset . ante admensionem singularum amphorarum , aut modiorum periculum ad venditorem pertinere existimarunt. Ejus differentiae ratio inde profluit, quod re per aversionem venadita definita quidem species venditur: ea autem pereunte debitor liberatur. Contra in altera specie .e particulatim vendita non certa quidem species , sed genus venditur: genus autem perire non potest. At vero quod diximus, generatim alias post perfectam venditionem rei periculum emptoris esse, id quidem obtinet, si sine venditoris culpa , vel mora periculum rei contigerit. Si enim quid tale aceiderit post culpam, vel moram venditoris , ad eum pertinebit rei periculum d. l. II. F. m t. q. C. eod. XVIII. Emptio autem venditio contractus bilais teralis est. Inde igitur duae nascuntur actiones dii eactae, venditi, & empti scilicet. Et venditi quidem actio post rei traditionem venditori competit. Ea vero non tantum pretium a venditore petitur , sed usurae etiam post moram admissam , ut passim iurisconsulti docent sub titulo F., de action. empl. o vendit. Contra empti actio emptori datur . Per eam emptor petit rei traditionem cum omni causa , ac
damni praestationem , si quid damni ei contigerit ob
venditoris culpam , aut moram t. 3. 3. I. 6. q. 9. ff. eod. Si quid vero singulare in re venditor falso assirmaveriti, adversus eum emptor duas alias actiones habet, redhibitoriam scilicet, & quanti mi. no=is. Si redhibitoriam instituerit, re restituta, pre.
173쪽
tium suum accipiet. Sin actionem quanti manoris instituere malit , de pretio ei tantum restituetur , . quanti minoris aestimata res suerit t. I 8. princ. F. de aedilit. edict. Redhibitoriae instituendae sex mentes utiles , actioni quanti minoris annum utilem aedili Spraefinivit edicto suo I. I9. F. eod.
ALtera contractuum consensualium species loca alio conductio dicitur. Ea definiri potest contradius bilateralis, quo ob innox um rei alienae usum,
aut ob alterius operam certa merces promittitur ..Facile autem inde liquet, quatenus inter locationem,& venditionem intersit. In terum locatione Icilicet tantum innoxius earum'usus transfertur in conduactorem. Verum in venditione non nudus usus, sed dominium ipsum 'in emptorem transfertur. Cum Uero usus, non rei dominium in conductorem transeat,
recte jurisconsulti scribunt, conductorem non possidere , ac tantum in possessione esse . Ut enim quis vere possideat, aut dominus esse debet, aut affectu domini possidere L 3I. Τ de acquir. vel omitt. poses . Quod tamen diximus, solum rei usum in cono ductione transferri, id perpetuum censeri non deis het . Aliquando enim ipsum rei locatae dominium in conductorem transit. Apud veteres scilicet praedia rustica ferme omnia instrumentum suum habeo bant , quo eorum cultura facilius exerceri posset.
174쪽
Instrumento fundi continebantur servi, boves , gre ges , armenta , & reliqua , quae recenset Ulpianus in l. 8. princ. st . de instruct. vel inserum. legat. Cum vero praedia rustica locabantur, instrumentum etiam aestimatum locari solebat. Id si factum esset, instruis menti non nudus usus , sed ipsum d minium in conductorem transferebatur. Ut enim scribit Pom. punius', cum in fundi locatione aestimatum instruis
mentum colono traditur, instrumentum a colono vi
detur emi l. 3. F. locat. conduct. Cum igitur in ejusmodi specie ipsum instrumenti dominium in cono ductorem transeat , locatio recte dividi solet in regularem , & irregularem e in illa solus usus , in hac ipsum rei dominium in conductorem transfertur . Inlocatione regulari res ipsa in specie debet a conductore restitui ; in irregulari lassicit, ut res restituatur in genere I. gr. princ. F eod. In Regno autem irregularis locatio frequentius iniri solet , cum greges , aut armenta locantur .
II. Rursus ex definitione liquet, non tantum res
seu mobiles , seu immobiles locari posse , sed ope. ras personarum quoque. Ipsa denique definitio in is
culcat , locationem sine certa mercede non posse 'consistere princ. h. t. Proinde si vestimenta polienis da fulloni tradas . ac promittas te daturum esse , quantum aequum videbitur , Iocatio conductio non
contrahitur. In eo enim contractu certa merces ab
initio non constituitur. Ea laitur conventio contractus potius innominatus centeri debet, do, ut saetas. Hinc ad pretium operae suae repetendum non
locati conducti , sed actio praescriptis verbis fulloni competet I. b. t. His ita constitutis , id potissimum hoc in titulo Tribonianus azit ,, ut similitu- di.
175쪽
dinem inter locationem conductionem , & emptio. nem venditionem ostendat. Quapropter videamus, oportet , quanta inter utrumque contractum similiis
III. Maxima igitur inter locationem, δc emptionem similitudo vel inde liquet, quod iisdem serme
regulis uterque contractus consistit. Primo enim quemadmodum post mutuum consensum in pretium statim emptio persecta intelligitur; ita locatio qumque statim perficitur, ubi in certam mercedem con senserint contrahentes prine. h. t. Deinde quemadmodum in venditione' pretium in arbitrium certae personae recte remittitur ; ita in locatione quoque mercedis definitio in arbitrium certae personae remitti potest f. I. b. t. Praeterea quemadmodum per mutuam rerum permutationem venditio fieri nequit;
ita per mutuum rerum usum locatio non contrahi. ur . Nam ex mutuo rerum usu contractus potius
innominatus oritur, do, ut des. Inde igitur non Iocati conducti, sed actio praescriptis verbis enascitur. Ita quidem actione praescriptis verbis agendum erit , sit vicini duo unum singuli bovem habentes alternis diebus junctis bobus arare sint soliti a. b. t. Verum utriusque contractus similitudo potissimum inde constat, quod quibusdam in casibus non conveniebant veteres , utrum locatio , an venditio contraheretur. Id primo ostendit Tribonianus exemplo emphyleusis. Ea enim ad Zenonem usque singularis contractus species existimata non fuit . Nam alii emptionem , alii conductionem emphyleusim censebant esse g. b. t. Deinde idem ostenis ditari bonianus exemplo ejus , qui, certa pecuniae quantitate promissa , cum aurifice convenisset', ut
176쪽
De locat line conductsine. Irtiplius aurificis auro certi ponderis annuli sbi sterent. Nimirum ea in specie putabat Cassius, quod ad materiam quidem , emptionem contrahi ; quod ad
operam vero ab aurifice praestitam', locationem ini-xi. Scribit tamen Tribonianus praevaluisse sentenis
etiam , quae ilatuebat, in praedicta specie potius emisptionem fieri β. . b. t. Id ita placuit ob Sabini regulam statuentem, intelligi non posse locationem, nisi materia ipsa daretur ab eo , cui aliquid faciena
dum esset t. 2 o. F de contrab. empl. Cum igitur inter utrumque contractum tanta similitudo inter. cedat , recte doctores ad locationem extendunt l. 2. C. de rescind. vendit. Nunc de reconductione pauca subnectamuS.
IV. Si finito locationis tempore , conductor in Praedio pergat esse , tacita reconductio facta cens tur . Id ipsum tamen intellige, si contrariam ani mi sui sententiam locator non declararit. Nam sine taciturnitate utriusque partis reconductio fieri nequit . I 3. f. II. F locat. conduct. Reconductio autem iisdem cum legibus, ac prima conductio , facta intelligitur . Proinde si mercedum gratia conductor in conductione res aliquas hypothecae subjecerit , in reis conductione hypothecae durant. Id ipsum tamen intellige; si res obligatae ad conductorem pertineant. Nam si res hypothecae suppositae alienae fuerint , sine novo domini consensu eae in reconductione non obligantur d. l. I 3. f. II. F. eod. Quod vero ad reconductionis tempus , apud Romanos discrimen erat inter rustica, & urbana praedia . Nam in praediis quidem rusticis, si praedii natura pateretur, per
unum tantum annum reconductio facta censebatur.
Id autem obtinere placuit', licet in lustri spatium
177쪽
eonductio facta foret. Verum in urbano praedio inoquilinus eatenus reconduxisse videbatur, quatenus in habitasset d. l. I 3. II. ff. eis. Si igitur is do. mum conduxisset per anni spatium , liberum.ei erat post primum a reconductione mentem ab ea rece dere . ' Id fortasse Romae receptumi, quia in tanta civium , ac peregrinorum frequentia domus facile reis locari poterant . Ex receptis tamen in Regno moribus domorum etiam reconductio facta censetur in
anni spatium, &.rusticorum praediorum reconductio in primae conductionis spatium censetur inita . Cetearum nusquam in jure civili locatori , vel conducto. ri praefinitur tempus, intra quod significare debeant, se reconductioni assentiri nolle. Ex regulis igitur Romani juris fortassetvel ultima conductionis die
contrariam animi sui sententiam locator, & conductor declarare poterant. Ex vetustissii misitamen in Regno moribus quarto mense ante finitam conduinctionem cum locator, tum conductor declarare deinbet , se reconductionem inire nolle: aliter tacita reis
conductio iacta videbitur. Consuetudo enim Neapolitana id cavens/generatim in Regno recepta fuit eo uet. sed se fundum . de locat. conduc . V. Dubium autem videri queat, an, finito conductionis tempore , conductor invito domino recte reconductionem petat. Inspecto juro civili, colonus invito domino reconductionem praedii rustici frustra desiderat. Tantum placuit , ut publicorum praediorum conductores praelationem in reconductione postulare possent . , si augmentum mercedum ab aliis oblatum solvere vellent l.4. C. de locat. praed. tav l. Idem de praediorum urbanorum conductione passim docent interpretes. Ea tamen sententia manifeste
178쪽
De locatione conductisne . 173 pugnat cum Antonini rescripto in C. de locat. eonduct*Sic enim ibi. AEde, quam te conductam ha
invitam te expelli non oportet I uis propriis usibus δε- minus eam necessariam esse probaverit , aut corrigere
domum maluerit, aut tu male in re loeata versata es.
Utcumque id apud Romanos fuerit , in Regno ex recepta consuetudine inquilinus frustra reconducti,nem postulat. Tantum in Civitate Neapolitana eis
dicton Regis Catholici placuit', ut inquilini a conaductis domibus expelli non possint , nisi ob causas in eo definitas. Id providentissimi Regis edictum
prostat in pragm. 4. locat. conduct. Ibi autem resisthaec ferme redacta fuit intra Antonini rescriptum. Sed exponamus , quatenus successores seu universa les, seu sngulares in locationem , conductionem suc
UΙ. In contractibus non tantum contrahentes ipsi, sed heredes etiam obligantur. Igitur, conductore mortuo intra conductionis tempus, heres ejus in conductionem succedit s. h. t. Mortuo etiam locatore ante finitam locationem , ejus successor a locatione resilire nequit l. Ist. 8. F. locat. conduct.
Quod tamen diximus, locationem , conductionem in successores transmitti , id quidem intellige de successoribus uniuersi juris . Si enim de successoribus fingularibus sit controversa . ii pro lubitu recederea locatione , conductione possunt. Ita quidem fundi locati emptor potest a locatione recedere t. 33. r. J eod. Id ipsum legatario licet t. 32. F. eod. Tantum in locatione sub hasta placuit, ut a locatione per debitorem facta recedere non posset emptor , si in fraudem creditorum locatio facta non foret
179쪽
cet autem adversus successorem singularem frustra conis ductor agat, ut in conductione permaneat, si tamen in alienatione praedii venditoricum emptore convenerit , ne conductor expellatur, is ob pactum conis ventum expelli ab emptore non poterit. d. l. 23. I. F eod. Venditor autem prudenter aget, si id pactum venditioni apponat. Nam , si omissum id fuerit , recte adversus eum conductor aget , quatenuS sua interfuit, alienationem factam non esse d. l. 23. q. I. F. eod. Cum vero a successore singulari conis
ductor statim expelli possit, si id metuat conductor,
uti debet consilio Barioli ad i. q. C. de locat. coninduis. In conductione scilicet conductor curare debet,
ut ipsum praedium hypothecae sibi subjiciatur. Si ita caverit sibi conductor, ob ejusmodi hypothecam ab ipso successore singulari expelli non poterit. Quemadmodum vero successor singularis pro lubitu conductorem potest expellere , ita ab eodem'conductor compelli nequit, ut in conductione maneat. Enim. vero si in venditione successori singulari cessa sit a. ctio adversus conductorem, ab eo invitus conductor in conductione retineri poterit. Cons. Struvium in Fntagm. jurisprud. exercit. 24. tb. 2 7. At vero conductor non tantum in heredem conductionem transmittit , sed & rem conductam alteri locare potest l. 6. C. eis. Cum regulis igitur Romani juris non convenit consuetudo Neapolitana conductor. de locat. . coudunt. Ibi enim cavetur , ne conductor iuvita domino rem conductam alteri locare possit. VI l. Μateriae hujus utilitas nondum hinc aboire me patitur. In conductione scilicet frequenter cono ductores mercedis remissionem petere solent, quam
180쪽
De Iocat one conductisne . IpseMomputum pragmatici dicunt. Ea de re igitur pro instituto pauca monebimus , cum praesertim id argumentum in institutionibus omnino neglectum a Triboniano fuerit. Primum omnium satis constat, ob perceptos ex re fructus mercedem a conductore
praestari. Proinde si qua vi, cui resisti nequeat, fructus percepti non fuerint, mercedem conductor praestare non debet. Seu igitur ob anni inclementiam spem coloni mentiatur seges , seu chasmate fundus perierit, seu ab hostibus sit occupatus, mercedis remissio a coaductore recte postulatur l. I s. q. 2. t. 33. F locat. conduct. Quantum vero esse debeat Coloni damnum, ut mercedis remissionem ei petere
liceat, nusquam definitur in jure civili. Complures post Bariolum ad ι. tili. C. de locat. conductis controversiam definiendam existimant argumento dein sumpto ex l. 2. C. de rescind. vendit. Ii igitur me
Cedem pro rata remittendam putant, si percepti fructus dimidium mercedis haud aequent. Sin percepti
tructus ultra dimidium mercedis pertingant, mercedis remissionem omnino denegant. Ea tamen senotentia aequitati repugnat. Iniquum est enim , ut, non perceptis ex parte fructibus , solida merces praestetur. Saltem ei sententiae Ulpianus advertari videtur in l. IS. 7. F locat. conduct. Ibi scilicet a. perte definit Ulpianus , exonerationem mercedis prorata conductori concedendam esse. Licet igitur mer
cedis dimidium excedant percepti fructus, adhuc pro
fructuum non perceptorum rata mercedis remissio
peti poterit. Enimvero si modicum sit coloni damnum , aut anni sterilitas aliorum annorum fertilitate compensari soleat , mercedis remissio postulari ne quit . Ouin ob.sterilitatem mercedis remissione conis cessa ,