장음표시 사용
181쪽
i 5 Priel. ad distis. Iustin. Lib.ULiTit. XXV. cessa, si insequentibus annis contingat ubertas , integra etiam sterilis anni merces exigi a locatore poterit d. l. I s. q. ff. eod. Illud exploratum injure est , mercedis remissionem peti,non posse , si casus quoque fortuiti a conductore suscepti fuerinti. q. a. ss. I. 8. C. eod. Ob fructuum etiam jam perceptorum periculum mercedis remissionem colonus frustra desiderat. Proinde seu vinum coacuerit , seu corruptum sit frumentum in horreo , mercedis exoneratio peti non potest d.ji. IS. f. 2. F. eod. VIII. Locatio autem conductici,contractus bila. teralis est : duae igitur ab initio directae actiones in. de nascuntur. Earum altera locati, altera conducta dicitur. Et actio quidem locati locatori competit. Ea adversus conductorem , ejusve heredes instituta, locator non solum mercedem , ejusque usuras post moram petit , sed suam etiam indemnitatem , si quid fortasse damni ob levem conductoris culpam ei fuerit illatum t. s . princ. et s. q. R. kqN. F. locat. conduct. Quod si, finito conductionis tempore, pertinaciter recuset conductor rem resti tuere , ac sententia judicis expelli malit', ab eo locator non tantum rem ipsam, sed ejus aestimationem quoquo petere potest l. 34. C. eod. Quod ad aestimationem tamen', is/juris rigor in foro non obtinet . Contra conducti actio conductori datur adversus locatorem , ejusve heredes . Ea vero is petit, ut intra conductionis tempus re conducta sibi liceat uti frui, ac damnum sibi sarciatur, quod levi locatoris culpa fuerit illatum l. is . prine. I. F. eod.
Quid si conducto praedio aliquid conductor adjece. rit , potestne id sibi tollere , ubi condustio finita
182쪽
De loeatisne conductisne . I77suerit J Ea controversa olim tantum in praedio urbano locum habere poterat. Nam respectu praedii rustici, quicquid in eo implantatur, statim pertinet ad soli dominum ι . F de acquir. πν. domin. Quod autem ad praedium urbanum, ei adjecta tollere coninductori licet : tantum ab eo cautio praestari debet, se pristinam faciem praedio redditurum esse l. I9. . st. eod. Verum per consuetudines Neapolitanas siquid a conductore praedio 4 eu rustico , seu urbano fuerit adjectum , id , finita conductione, neque tollere potest, & ob eam rem factas impensas frustra postulat consuet. si quis Oonduxerit . de locat. conduct. De e breus.
OCcasone locationis conductionis Tribonianus
pauca quaedam de emphyleusi monet in 3.
de locat. conduct. Cum tamen is contractus frequentissimi sit in Regno usus, operae pretium facturi viridebimur , si de eo latius hic agamus . Emphyleusis
Graecum origine vocabulum apud Latinos implantationem designat. Is igitur contractus inde nomen accepit, quia ab initio suo 'in incultis tantum agris emphyleusis constituebatur olim. Eos enim colendo, implantando meliores ab emphyleuta reddi oporte bat . Enimvero ejus instituti utilitate comperta, emphyleusis statim extensa suit. Nam non solum incultissimis agris. sed in ipsis etiam aedificiis ea constitui coepit. Hinc emphyleusis in aedibus constitutae mentionem facit Ulpianus in l. s. s. 25. F. da damn. infect. Apud veteres tamen jurisconsultos em-
183쪽
phyleusis vocabulum nusquam occurrit. Is contra.
ctus per eam aetatem vectigalis dicebatur. Saltem agri, in quibus emphyleusis constituta foret, vecti. gales appellabantur d. i. a. s. g. 6. F. eod, m I. I.
prine. F s et, vectig. idest e br. petat. Σjusmodi agri vectigales sunt appellati ob vectigal , seu
annuum canonem, quem emphyleuta solvebat ei,
a quo praedium accepisset t. a. Τ eod. Recte igitur observat Schil terus , non ante Constanti pi tempora emphyleusis , & canonis vocabula in hoc contractu adhiberi coepisse exenit. I 6. 65. Nam post Constanistinum tandem agros emphyleusi subjectos R emphFleurieos, Sc vectigales dictos invenies , Hinc de emisphyleusi in pande his agens Tribonianus titulum inscripsit, s ager vectigalis, ides empbtesticarin peratur. At vero vocabulum vectigal publicos reditus apud veteres frequentius designabat, Proinde, em. phyleusis vocabulo apud Latinos recepto, fundi a Μunicipiis in emphyleusim concessi frequentius dicti sunt vectigales; a privatis concedi soliti emphyleutici sunt appellati. Cons, doctores ad sit. C. da
II. Porro, emphyleusi constituta annua pensio in pecunia , aut speciebus ab emphyleuta praedii do. mino praestanda erat, Quamdiu is canon solveretur, a domino praedium pmphyleutae auferri non poterat ι. I. princ, Τ s q. vectigal. seu e bi t. petat. Ipsum tamen praedii dominium penes concedentem manebat: in emphyleutam percipiendorum tantum fructuum facultas Iransferebatur. Ob eam emphy, leutae facultatem ei concessa suit utilis vindicatio
praedii emphyleuties adversus quemcumque possessis rem d. I. I, 6. I. F. eod. Utilem , aut directari
184쪽
uindicationem dixere veteres, prout ob rem emphyleuticariam ea, institueretur aut a concedente , aut
ab emphyleuta . Ob eam actionum distinctionem in praedio emphyleutico doctores dominium quoque dustinxerunt in utile, & directum . Emphyleutae tribuerunt dominium utile ; Mirectum concedenti asseruerunt. Verum, si accuratius loqui velis, meliorationes tantum in pradio factae ad emphyleutam pertinent ; praedii dominium penes concedentem annino manet ι. 2. O seqv. C. de Iur. e breuia Id vero neque in sola subtilitate consistit , di suos effectus habet. Neque enim aliunde ratio reddi potest, cur in venditione vincini praedii tantum dominus diis rectus retractum exercere possit ; cur , vendito etiam a concedente praedio .emphyleuticario, jus praelationis emphyleutae non competat. Conf. de Franch. deris.
III. Iam vero non conveniebant jurisconsulti veteres , utrum emphyleusis emptio venditio, an locatio condus io cens da foret g. instit. de locat. conduct. Ita inter .utrumque contractum dea fluctuavit ad Zenonem usque, Is primus constitutione sua sngularem .contractus speciem emphyleusim declar vit, & non nunus ab emptione , quam a conductione diversam . Suas etiam leges contractui emisphyleutico Zeno dedit in I. r. C. de jur, empbreui. Ibi enim cautum ab eo suit, ut , quod ad interitum rei emphyleuticae, & reliquas sontroversas propter emphyleusim excitari solitas, pacta contrahentium obs*rvarentur. Si vero de praedii emphyleutici periculo expresse contrahentes non convenissent,
distingui jussit, utrum totum praedium, an ejus parsyaptum periisset. Nam totius .praedii interitum ad
185쪽
concedentem pertinere voluit, omnino liberato emisphyleuta ab annuae praestationis onere. Si vero pars
tantum praedii periisset , id damnum ad emphyleuis tam pertinere jussit. Si igitur praedium emphyleuinticum ex parte pereat, frustra postulat emphyleuta, ut pro rata canon imminuatur . Nil ultra edixit duem phyleus Zeno . Perperam enim docuere Complures , scripturae quoque necessitatem in emphyleusiab eo fuisse praescriptam. Sua quidem in constituistione scripturae Zeno mentionem facit. Falso tamen inde solet inferri . in emphyleusi scripturam necessariam esse . Scripturam enim ibi memorat Imper tor , quia in omnibus plerisque contractibus probationis causa ea adhiberi solet. Vide No t. ad pande J. libr. IV. ML 2. Stet illia igitur, emphyteum sim solo consensu perfici, & contractum consensualem esse. IV. Porro ad Iustinianum usque nil ultra fuit de emphyleusi cautum. Ita, eo contractu quotidia increbrescetite , complures ortae sunt controversia . Eas vero constitutionibus suis resolvit' Iustinianus . Primo igitur , nisi aliter cossvenisist iciter contrahentes , resolvi jussit emphyleusim , si canon per triennium solutus non esset ι. a. C. de iuri e breui. Si tamen emphyleusis in praedio Ecclesiastico constituta foret, eam resolvi cavit , canone per biennium non soluto novell. 7. c. 3. h. Σ. Ea autem
in re diem pro homine interpellare jussit . Proinde ex regulis Romani juris , licet dominus directus emphyleutam pro solutione canonis non interpella. rit , statim post cessationem triennii resolvitur eminphyleusis, si domino ita placuerit d. l. 2. C. eod. Ex sori tamen aequitate ab eo juris rigore passita
186쪽
hodie reeedi solet. Nam celeri satisfactione emphy. teusis resolutionem effugere emphyleutae conceditur. Cons Vinn. ad ρ. 3. de locat. condus. n. 3. Deinde ibidem quoque vetuit Iustinianus, ne meliorationum pretium petere posset emphyleuta , si ob canonem non solutum devolutio facta seret. Inde autem passim doctores inserunt , meliorationum pretium peti quidem non posse, si ob emphyleutae culpam emphyleusis resoluta fuerit ; secus esse , si ob sinitum emphyleusis tempus , aut Ob desectum lineae ea re- lvatur. Conf. de Franch. dec . I9I. n. I. O' I3. Quid autem ea de re in emphyleusi Ecclesiastiea novissimis Regni legibus sit constitutum , exposui injur. Re . libr. 2. νit. 2. β. 12. V. Rursus ante Iustinianum dubitabatur olim , an consensus directi domini necessarius esset, si em phyleuta meliorationes suas , Sc jus emphyleuticarium in alium transferre vellet. Ea in re Iustinianus primum omnium pacta in contractu conventa servari jussit. Si in emphyleusis constitutione ea de re nihil expressum esset sine consensu domini ab emphyleuta jus suum in alios transferri vetuit. Ita tamen maxima in emphyleutam injuria redire poterat . Posita scilicet ejus consensus necessitate . si dominus directus alienationi assentiri nollet , consensum suum perpetuo denegabat. Ita autem prassidebatur emphyleutae facultas in alium transferendi jus suum . Proinde ab Imper. tore cautum , ut, si meliorationes vendere vellet emphyleuta , directo domino venditionem deminciaret. Denunciatione la.
cta , intra duos menses dominum directum deliberare jussit, utrum in emptione ipse preserri vellet, an venditioni cum extraneo assentiri mallet. Si in.
187쪽
I82 Prael. ad Insis. Iusem. Lib.UL Tis. XXV. tra praedictum tempus directus dominus animi su sententiam non declararet arbitrium emphyleutae dedit vendi ionis cum extraneo faciendae l. 3. C. δε jur. e bleut. Ibidem Iustinianus novum emphyleuis tam a domino directo in possessionem immitti jus sit ' modo ei pars pretii quinquagesima per Ivereotur. Ea pars pretii s Ivenda directo domino in soro laudimiux. . seu laudemium dictitari solet . Ea vox enim apud scriptores sequioris aevi designat , quod pro assensu alienationis impetrando directo domino a vasalIo solvitur. Vide det Fres n. voc. lauis des. Directo autem domino laudemium persolvi debet seu venditionis titulo . seu alio contractu res emphyleutica in alium translata fuerit. Interest tamen , utrum venditionis titulo , an alio contractu res emphyleutica in alium transferatur. In translatione enim ob alios contractus facta praelatio domino directo non competit. Cons. Struv. in θη-tag r. iuri prud. merco p. th. 69. VI. Praeter emphyleusim frequenti ssimi est usugin Regno hodie contractus alius , quem censum rein serviti Dum appellant. Ejusmodi contractus nusquam occurrit in jure civili: perperam vero a quibusdam cum emphyleusi confundi iolet. Is quidem. census in eo cum emphyleusi convenit , quod in eo quoque a fundi censiti possessore annua praestatio solvadebet: in aliis tamen juris articulis cum emphyleusi 'nil commune habet. In censu scIlicet reservativo
constituendo ipsum fundi dominium in possessorem
transfertur: annua vero praestatio tantum ob memo4riam pristini dominii ab eo solvitur. Cons. de Μa
cis. 46. Proinde is census reservativus est appellatus ν
188쪽
m emps/teusi . Itus, quia in ejus transferendo dominio vetus domi. nus annuam praestitionem sibi reservat. Vide Si iuin iuri modern. pandect. libr. 6. ris. 3. S. Natura reservativi census ita definita, satile liquet, sine interpellatione veteris domini de fundo censito posis 'sessorem pro arbitrio stituere posse ' poenam etiam devolutionis eum effugere, si per triennium annuam praestationem non solverit ; in iandi censiti venditione denique & laudem tum, & praelationem a veis testi domino frustra peti de Μari n. loc. eis. n. 8. σθqu. At vero ipsa huius eensus natura suadet, in ejus constitutione pro solutione praestationis annuae personalem tantum obligationem adversus possesso. rem competere. Quapropter si in contractu ineundo ipse landus non fuerit hypothecae suppositus , tertius possessor ob praestationes annuas non solutas conis veniri nequit. Cons Stryk. Ac. cit.,7. Sed , his omissis, breviter videamus, quatenus in emphyteutae heredes emphyleusis transmittatur. VII. Cum in contractu emphyleutico Iustinianus pacta inter contrahentes inita servari jusserit t. s. c. de iur. empbi t. primum omnium ex ipsis pactis in instrumento conventis definiri oportet, utrum in heredes, & quos heredes emphyleusis transis mitti debeat . Si ea de re nihil in instrumento fumrit expressum ,. emphyleusis in heredes quoscumque transit. Uulgata est enim in iure regula, actiones ex contractibus proficisci solitas heredibus, & comtra heredes accommodari. Enimvero in instrumentis emphyleuticis aliquando ita emphyleusis constituitur , ut vix definiri queat, qui tandem heredes ad eam vocati censeantur . Ea in re accurate distingui debet, utrum ad certum tempus, an in peta
189쪽
184 Iussit. Iustin. Lib. III. T t. XXV.
petuum constituta sit emphyleusis. Si ad certum. tempus emphyleusis constituta fuerit , adhuc distin. gui debet, utrum ex simplici annorum numero, an per generationes tempus sit definitum. Si ex simplici annorum numero tempus sit definitum , intra constitutum tempus in emphyleusim succedunt heredes omnes Sin tempus per generationes fuerit expressum , ita dubio tantum descendentes ad emisphyleusim admitti debent. Vid. Iul. Clar. recepi. feni. e bleut' quaest.28. n. 2. Contra si in perpetuum constituta st emphyleusis , mula liberorum mentione facta , ea heredibus quibustumque diaertur Rem ita ἡefiniunt doctores plerique omnes post Iasonem ad i. a. C. eis. At vero si in emphyleusiperpetua liberorum, aut descendentium facta sit mentio, doctores non conveniunt , utrum ea in specie extranei quoque heredes ad emphyleusim vocati intelligantur. Ejusmodi ego conrroversias religione judicis ex accurata instrumentorum inspectione definiti malim . A iudice enim in controversa causa facillime dignosci poterit , utrum descendentium mentiosam fuerit , ut jus emphyleutae perpetuum designaretur, an ut ab emphyleusii excluderentur heredes, qui ex Bumero liberorum non fuerint. Quid si ad certam generationem constituta st emphyleusis , ad tertiam exempli gratia generationem usque , in numero generationum computatur aequirens ipse ρ Sa. ne si simpliciter ad certas generationes emphyleusis constituta fuerit, acquirens ipse in generationum nuis mero computari debet. A filiis aequirentis genera. tionum computatio tandem incipiet , si addatur aliis quid in contractu , unde tacite constet, noluisse conistrahentes atquirentem ipsum in generationibus com
190쪽
De societate. 18s . putaH. Ita quidem , emphyleusi constituta eum Tutio , si in instrumento dieatur , ut per tres ipsius. generationes ea consistat, a filiis Titii generationes incipient. Rem ita definivit post Bariolum Baldus ἰn authent. s quas ruinas. C. de sacros. Eccles. n. Ea vero sententia & juris rationi congruit , & retius judicatis innititur. Conf. de Marin. resu. libri
D. suietate. Societas etiam istis consensu perficitur . Hinc patism desiniri solet contractus consensualis , quo in
rer plures res , aut opera communicantur honesti luciasn commune saetendi causa. Ex definitione autem primo liquet , societatem non casu quidem, sed destinato sociorum consito contrahi oportere. Hinc consortium voluntarium eam dixere veteres ι. s 2. S.
F. pr. sec. Quapropter si qui casu fortuito in comomunionem inciderim , socii existimari non debent. Ita sane negat Ulpianus , socios eos esse, quibus aeommunis hereditas , aut legatum obvenerit t. 3I. g. eod. Ea in specie potius communio contracta viis debitur . Communio quidem generatim accepta ipsam quoque societatem designat: ea tamen speciatim a cepta longe distat a societate. Speciatim accepta communio est quas contractus , in quem casu sol tuito deveniri solet ε. 3. instit. de obligat. qu. quas
ex contract. nascunt. Verum societas yerus contractus . est: